Obrazy na stronie
PDF
ePub

Hermog. cap. 2. num 12.

quæ veram vivamque vocem tantum imitatur, sunt A 190. Umbram sine lumine colorare. Tom. III. lib. adv. sejuncta. Quinct. Actio orationis quasi vita est, rerum inventio ossium instar est: ordo nervos imitatur, elocutio carnem, cutem et colorem refert; memoria spiritus vice fungitur. Quibus omnibus accedit pronuntiatio, velut motus quidam vitalis. Nullum enim certius argumentum vitæ, quam motus; unde flumina viva, a motu. B. Hieron. in Præfat. Gen. Habet nescio quid latentis energiæ viva vox. Iluic opponit, ut dixi, Tertull. per Epistolam prædicare. Et aliis: Muti magistri, quæ sunt scripta eorum, qui eruditi ingenii monumenta posteritati litteris mandata reliquerunt, quasi vocis et vitæ expertes.

Ab arte pictoria, quam Hermogenes exercuerat, tractum. Prima picturæ initia (inquit Plin. ) umbra hominis lineis circumducta, quæ linearis dicta, sccunda singulis coloribus, et monochromatos appellata. Itaque prima sine ullo colore fuit, adeo ut quos pingerent, adscribere esset institutum. Deinde lineæ colorari cœptæ testa trita. Cujusmodi picturæ in arte tectonica par est izvoypupía, quæ est area jacens efformatio et superficiaria descriptio, futuri operis specimen exhibens: Detorquebitur ad sermonis, argumenti, rei demonstratæ obscuritatem.

ARGUMENTA CAPITUM PROUT IN MSS. CONCIPIUNTUR,

NAM COPIOSIORA ET ACCURATIORA NOS SINGULIS CAPITIBUS PRÆFIXIMUS.

[blocks in formation]

Semper Africa novi aliquid. Illa, solitudine horrida, D genus, triste malum uvis, protuberantivus primum in

ferarum altrix, scholas bestiarum, Romanorumque olim munera, mille, diversa horroris specie roborisque amplitudine, ditavit animalibus. Illa in sanctissima Martyrum corpora, spectante læta Romuli plebe, spectatoribus non dissimilia Lybica immisit monstra. Fuit eadem Africa, quæ non vulpes solum, doli plenum

Ecclesia Christiana vitibus, procreavit ; sed et metuendos dentibus apros, vineta ipsa effodientes, horre adum rugientes leones, immitesque ursos subministra:i. At vero sicut ad temperandam Urbis Æterna, qi falso nomine sibi blandiebatur Roma, lætitiam, Afri præsertim efflagitabantur venatores, qui, viribus valentes,

litterato, et diffuse eruditionis Barthio audit PATER Eruditionum, lib. Adversar. x. Cap. xvi. Apud quem lib. XIX. Cap. 1. hæc etiam legi possunt. ‹ Scriptorum, quantum ad nos venit, eruditior nemo est, exque quo plura condiscere possis, quam TERTULLIANUS, Nullus in eo apex est non cum cura positus, ut, quo pacto alii inopia, hic abundantia litterarum peccare ‹ nonnunquam videatur. » Quibus merito adjungendum Thomæ Campanella testimonium, viri cujus ingenii vehementiam et judicii acrimoniam sæpe sum admiratus. Ille in Libello de Libris Propriis et Recta Ratione Studendi Cap. IX. Edit: Crenianæ pag. 216. ubi virtutes et vitia Scriptorum quorumdam, qui Theologica tractarunt, enumeravit, ita in hoc Nostro Auctore finit. TERTULLIANUS denique ut Theologorum Magister, plus probat duobus verbis, quam cæteri mille argu‹ mentis gravis, arduus, acer, efficax, brevis, concinnus: philosophicæ grammaticæ, non autem civilis cultor, el suo africanismo homines velut ad ‹ peregrinas merces alliciens. ›

[ocr errors]

frustrandisque bestiarum morsibus artifices, impetum A Græcas Romanasque tractamus. Merito itaque nobili earum eluderent, ipsasque conficerent; sic etiam satis magnum æterna vere Dei veri Civitas contra Valenti. nianos, Gnosticos, Arianos, similiaque Naturæ portenta, genitum ex eadem sibi Africa vidit præsidium. Quid enim Augustini ego subtilitatem et eruditionem laudem? mellifluam Lactantii eloquentiam probem? Arnobii doctam curiositatem persequar? Undique in Cypriani scriptis relucentem pietatem, quam ipse sanguine suo signavit, suspiciam? Quid denique, qui uno etiam libello multum veræ gloriæ meruit, Minuċii admirer rotundum et lenefluens eloquium! Unus instar omnium est TERTULLIANUS, in quo multum sibi placet Augustinus; Omnis generis litterarum peritiam agnoscit Lactantius; Quem sequendum sibi proponit Arnobius; Magistrum, quoties libros ejus poscit, vocat Cyprianus; B in suo denique Dialogo, qui velut contractum ex vasto Apologetici hujus pelago sinus est curvamen, tanium non transcribit Minutius. De quo quidem TERTULLIANO, quid Veteres et Recentes Auctores non sine laudum cumulo senserint, quamvis hic exscribere mihi non sit propositum, tamen non possum, quin pauca delibem. Et Veterum quidem perhonorifica testimonia hisce contraxit Vincentius Lirinensis, quinti seculi, cui illum Cangius, assignat, non infacundus scriptor. Hie, inquit, apud Latinos nostrorum omnium facile princeps judicandus. Quid enim boc viro doctius? Quid in Divinis atque Humanis Rebus exercitatius? Nempe omnem Philosophiam et cunctas Philosophorum Sectas, auctores assertoresque Sectarum, omnesque eorum disciplinas, omnem historiarum et studiorum. varietatem mira quadam mentis capacitate complexus est. Ingenio vero nonne tam gravi et vehementi excelluit, uti nihil sibi pene ad expugnandum proposuerit, quod non aut acumine irruperit, aut pondere illiserit? Jam porro orationis suæ laudes quis exequi valeat? Quæ tanta, nescio qua, rationum densitate conserta est, ut ad consensum sui, quos suadere non potuerit, impellat: cujus quot pene verba, tot sententiæ sunt, quot sensus, tot victoria. Ex Recentioribus quidem, Illustris Nobilitatis Josepho Scaligero sublimius et perfectius in omni genere doctrinæ et Scientiarum non novit Orbis eruditus. Vide itaque quantum sit a laudato laudari. Verba ejus sunt in Primis Scaligeranis pag. 96. TERTULLIANUS semper in ‹ manibus habendus accurateque legendus est, tum propter Linguæ Romanæ proprietatem, tum propter ‹ disciplinarum ac litterarum omnium cognitionem; Fuit enim doctor omniscius et argutus, qui illotis ‹ manibus tractandus non est, nec obiter legendus, ubique enim remoratur lectorem. TERTULLIANUS certe excellentissimus auctor est in omnibus. Exstant etiam doctissimi et accuratissimi Lipsii litteræ, lib. 1v. . Ep. IX. ad Jacobum Pumelium, in hunc sensum. ‹ Audio te, <clarissime Pameli, in emendando TERTULLIANO esse. Major, an utilior a te res suscepta, nescio. Scriptorem plenum antiquæ el recondite doctrinæ corrigere ‹ arduum; eumdem correctum dari, non solum vestra Theologorum interest, sed nostra omnium, qui litteras

C

D

Quid igitur mirum, si tantus Auctor non tantum tam insignes laudatores, sed et omnium Gentium invenerit Commentatores. Cum TERTULLIANI enim nomine consecrata Eternitati, ex omni statu et disciplina, manebunt nomina RHENANorum, Pameliorum, Juniorum, DE LA CERDARUM, Heraldorum, GothOFREDORUM, SALMASIORUM, RIGALTIORUM. Ut jam taceam ZEPHYROS, BAR REOS, GAGNEOS, LATINIOS, GELENIOS, MERCERIOS, WOUWERIOS, aliamque satis numerosam eruditorum turbam, qui hujus Auctoris studium publicis ingenii sui monumentis testatum posteris voluerunt. Et ex his quidem plurimi cuncta nobis TERTULLIANI Opera elucidationibus suis exornata dederunt. Inter quos primus RHENANUS, (cui et hunc et plurimos alios Auctores in lucem protractos grata debet posteritas) bis terve repetitis editionibus, Gelenium Barræumque habuit seculores, PAMELIUM dehinc JUNIUMQUE, et egregiæ doctrinæ LUDOVICUM DE LA CERDA. Post quos, ut et quemdam GEORGIUM AMBINATEM, qui operosi sui Omniloquii trium voluminum hiatu nihil dignum præstitit, tantum non ex mortuis redivivum retraxit notæ doctrinæ vir Nico-LAUS RIGALTIUS. Cujus editiones sæpissime Parisienses sub prælum revocarunt, PHILIPPI PRIORII auspiciis, sed ipsius Rigaltii inquinatiores multo, ut sæpius a Nobis in hoc uno libello est ostensum. Per partes vero iverunt reliqui, vel Emendationes Notulasque ab Auctoris opere separatim editas reliquerunt. Quos inter eminet industria DESIDERI Heraldi, qui in hunc APOLOGETICUM, cui et Nobis animum et cogitationes primum applicare libuit,Commentarium variæ eruditionis plenum, Digressionumque libros sane doctos condidit; sed et scriptum hoc jam olim FRANCISCUS ZEPHYRUS Paraphrasi quadam ulcumque illustraverat, et ALDUS Baptista Egnatii secutus curam, ediderat separatim ad calcem Lactantii, Anno MDXV. et MDXXXV. Quem tamen præoccupaverat Joannes Tacuinus, qui itidem Lactantio annexuerat illum Venetiis, anno MDIX.

Et tamen post tot tantosaue viros in publicum prodire

sum ausus, non ut studium meum diligentiamque vin- A tris repræsentavimus. Accessit insuper accurata Codicis ditarem, aut ex reprehensione florilegiisque aliorum, quod detestor et odi, mihi laudis corollam texerem, sed ut Theologus Theologo TERTULLIANO, Theologisque nostris meam qualemcumque navarem operam; Ut ad Auctoris, omnium elogio, Græcarum Romanarumque antiquitatum et disciplinarum peritissimi, intellectum subministrarem, si quid se mihi, dum illum forte sub manibus tero, in utriusque Linguæ Scriptoribus, quod ad hoc ejus Scriptum faceret, obtulit ; quorum quidem lectione et versatione non inficior me a teneris valde fuisse delectatum raptumque ; Denique, ut illi, si quis alius, post tol medicos, corruptissimo adhuc et pessime affecto, medicinam aliquam facerem. Quod ultimum, cum haud ignotum mihi esset, quam sit difficile, in hoc B præsertim Auctore, vel ex his Magni Scaligeri verbis in Scaligeranis pag. 47. ‹ Beza aliquid fecerat in Ter« tullianum, sed bene fecit, quod non edidit: difficile

est aliquid in illum Auctorem edere sine MSS. cœpi ‹ circumspicere subsidii illud genus, quo certe eruditi carere non possunt, nec arceri debent. Nec tamen mihi excurrendum putabam Augustam Taurinorum usque, ubi sexcentorum annorum ætatem referentem hujus APOLOGETICI Codicem offendisse se testatur Mabillonius in Itinerario Italico, pag. 8. Consulant Membranas istas, quibus licet esse tam beatis. Nobis vero sese obtulit insignis Codex Membranaceus, in quo præter hunc libellum plurima TERTULLIANI scripta continentur. Occupat ille secundum inter MSS. instructissimæ bibliothecæ Lugduno-Batave locum, ibique, pag. 324. recensetur. Quem sicut valde veterem asserere non audemus, tamen ex optimo et vetustissimo esse derivatum, nobis conferentibus liquido constitisse, et cum Fuldensi aliisque optimis in multis convenire, asseveramus.

Non enim puto usquam terrarum aliquos exstare Codices hujus APOLOGETICI, qui cum illo, qui quondam in Bibliotheca Fuldensi fuit, singularitate et præstantia comparari possit. Hujus Codicis Lectiones Variantes ad exemplar quod Michael Julianus (non vero ut JUNIUS, qui illam editionem, quæ hinc a nobis etiam accurate est recensita, non inspexit, scribit, RENATUS LAURENTIUS) Lutetiæ Parisiorum Anno MDLXXX. RENATO LAUrentio Barræo auctore edidit, adscripserat Franciscus Modius Brugensis, vir diligentissimus doctissimusque; quæ cum postea in Gasparis Scioppii manus pervenissent, ab illo ad JUNIUM sunt transmissæ. Sed quum tota jam adornata esset ejus editio, ab illo ad calcem TerTULLIANARUM suarum notarum fuit rejecta. Quod vero mihi maxime semper mirum est visum, nec de la Cerda, nec ipse HERALDUS oculos in hanc tam nobilem Collationem conjecerunt, latuitque post illas Jusu Notas, nulli fere nisi GOTHOFREDO cognita. Donec acris vir doctrine NICOLAUS RIGALTIUS illis in emendatiore sua prioribus editione usus est, sed ita, ut quæ ipsi placuerint, inde desumpserit, neque ullam reliquarum, quæ satis multæ erant, in Notis suis mentionem fecerit. Itaque et nobis satis fæcundum ex illa ipsa Collatione reliquit Spicilegium, cujus Lectiones ubique fideliter, prout fide dignissimus excerpsit Modius, in Notis nos

Agobardini Collatio, non quidem illius, ex quo tantum non ex inferis excitata jam leguntur reliqua TERTULLIANI scripta, et in quo solo et unico, depravatissimi hine hactenus duo ad Nationes libri inveniuntur; sed tamen notæ satis bonæ, nullisque hactenus, quod et de Codice Lugduno-Batavo dictum sit, editoribus TertulLIANI inspecto. Diversos esse duos istos Codices Ago. bardinos tribus mihi argumentis persuadeo. Primo, quod RIGALTIUS, qui quamplurimos Tertulliani libros ex MS. antiquissimo Agobardino ante octingentos, et quod excurrit, annos scripto, emendavit, singulisque libris prænotavit, ex quo libro et quot locis emendaverit, ante APOLOGETICI libellum hujus Codicis non meminerit. Secundo, quod in accuratissima Agobardini istius antiquissimi MS. Collatione, quam juxta Pamelianam Editionem sua manu instituit, Agobardi, ut ipse adscripsit, Anno 1625. JOSIAS MERCERUS, non vero JOANNES MERCERIUS, ut impressum in Bibliotheca, pag. 71. nisi plane fallat me memoria, qui illo libro sæpissime sum usus, APOLOGETICI ore nullis notis conspersæ sint. Visitur autem hodieque is liber in Bibliotheca LugdunoBatava, p. 71. Tertio præcipue, quod JACOBUS GOTHOFREDUS, Librorum Ad Nationes editor, qui ipse insignis hujus Thesauri, antequam Regis Gallorum Bibliothecæ inferretur, fuit possessor, ubi in Præfatione librorum Ad Nationes diligenter catalogum contexit illorum Librorum, qui Codice isto comprehendantur, APOLOGETICUM illis non annumeret. Hæc vero Collatio alterius C Agobardini Codicis, quam Nos jam damus itidem a JOSIE MERCERI, qui a JOANNE MERCERIO, qui Antecessor Biturencensis fuit, et Notas in Tertulliani librum de Pallio conscripsit, et multum ante vixit, distinguitur, diligentia profecta est. Testatur id manus PAULI COLOMESII, qui hæc oræ Rigaltianæ editionis alleverat. ‹ In ‹ margine hujus voluminis habes JOSIE MERCERI Notas et Varias Lectiones e Codice Agobardino ab eodem erutas Descripsit Soudleje, prope Windsoram in Edibus. Vossianis PAULUS COLOMESIUS, Anno MDCLXX‹ xu. Hujus libri mentionem injecerat mihi FRANCISCUS FABRICIUS, SS. Theologiæ in Academia Lugduno-Batava Doctor et Professor celeberrimus, seque eum possidere dixerat, petenti dein proferri jussit, et pro sinᎠ gulari sua humanitate copiam ejus fecit. Sed jam operæ ad finem usque Cap. xi. erant progressæ, quare postulare mihi res visa fuit, ut priorum undecim Capitum Collatio Addendis insereretur. Par ratio habenda fuit alterius MS. Membranacei, qui recensetur in Bibliotheca Lugd. Bat. pag. 376. cum Cypriani aliorumque scriptis colligatus. Fugerat is liber primo diligentiam Nostrøm, sed tamen nuperrime a Nobis diligentissime collatus est, iisdemque Addendis Varie ejus Lectiones insertæ sunt. Codex erat sane præstans, et licet scriptionis ratione prioribus Lugd. Bat. Membranis miņus nitidus, vetustate tamen et accuratione superans. Usus sum præterea JuNII Editione, cui JOSEPHUS SCALIGER conjecturas nonnullas adscripserat, quæ debito honore nomini tanti viri ubique sunt redditæ ; ut et ejusdem editionis exemplari, cui PETRUS SCRIVERIUS emendationes nonnullas ex Co

sita sed ultro oblata occasione, in hoc Nostro Commentario plus viginti mendas sustulerimus, in quibus, quoniam nullum a MSS. unico tantum superstite, superest subsidium, ingenio fuil indulgendum.

dicibus vetustis adjecerat, quod mihi dudum ex Biblio- A quod ex duobus parvis Ad Nationes Libellis, non quætheca almeloveniana in ejus distractione comparaveram. Referri forsan debent ad Codices Jesuita docti et amici Scriverii, Heriberti Rosvveidi. Ad illum certe pertinent hæc, quæ libro suo olim præfixit doctissimus SCRIVERIUS: Heribertus Rosvvey epistola anno MDCI. sexto Maii ad me scripta: Nactus sum nuper duo exemplaria MScripla APOLOGETICI TERTULLIANEI, quæ mire conspirant, et veteres lectiones tuentur contra Criticorum acumen. Sane miratus sum magnum Scaligerum, quod Gomphosin nobis in TERTULLIANO excogitarit, plausibili quidem conjectura, sed minime necessaria, etc. Nec plus apparet ibidem, Præter hanc M Storum Codicum accessionem, quotquot hactenus exierunt TERTULLIANI Operum, vel APOLOGETICI hujus editiones, diligenter conquisivi, contuli, et in quo variarent annotavi; ut nemo imparatum me ad tantum Auctorem, el tam nobile ejus Scriptum, quale in primis hic APOLOGETICUS, accessisse dicturus sit. Quid vero præstiterim æqui lectoris erit judicare, qui sicubi lapsus fuero, quod et maximis ante me Viris in hoc ipso opusculo sæpissime accidit, et in isto scribendi genere evitari non potest, facile, ut puto, condonabit.

B

Supersunt adhuc quædam dicenda mihi, quæ pertineant ad vitam TERTULLIANI, mores, opiniones, non omnes in omnibus cum orthodoxa Ecclesia consentientes, tempus quo APOLOGETICUM hunc scripserit, quibus tunc partibus, et an Montani fuerit addictus, et cur huic APOLOGETICO quasi antebulones fecerit duos Ad Nationes Libros, Justini Martyris scilicet, ut mihi observa- C tum est, exemplo; sed hæc partim uberius ab aliis pertractata sunt, partim in ipso hoc Conimentario perstringuntur, partim etiam proferentur a nobis in Prolegomenis ad reliquos, quos adversus Gentes variis titulis composuit 'libros, quos brevi jam si Deo humanarum rerum arbitro placuerit, Notu.is Nostris aliorumque illustratos, edere est animus. Et sane non mediocrem in illis diligentiam a Nobis positam esse, vel inde patet,

Id tamen seiri velim, magnam non modo curam in hoc APOLOGETICO a TERTULLIANO adhibitam, sed et his idem hoc Scriptum, hic illic paulum in verbis et oratione immutatum, ab illo in publicum emissum esse, quod Lectori evidenter, ut putamus, apparebit, si conferat, quæ a nobis afferuntur paginis 292. b. 313, a. 409. b., et præsertim 439, a. b. Nec id mirum videri debet, etiamsi nullus ante nos observaverit, cum idem et Lucretio et Lucano accidisse in promptu sit ostendere; adeoque non immerito Hugo ille Grotius iden judicium de Lucano ferat lib. VI. versu 187. agnoscalque in multis Auctoribus id observari posse Conradus Rittershusius, in Commentario ad Oppianum, cujus verba inde excerpta exhibentur a Gaspare Scioppio De Arte Critica pag. 87. invictis denique argumentis evicerit magnus Salmasius in Notis ad Achillem Tatium.

1

Et hæc quidem hactenus, quæ si tibi placuerint, benigne Lector, spondemus, indesinenter operam nostram usui tuo profuturam, nam et multa habemus inchoata, semiperfecta, absoluta etiam, quæ non parco excutiemus sinu, dum animus et otium suppetit, et dum

integer ævi

Sanguis inest, solidæque suo stant robore vires.

Namque ut sobrie præcipit Syracusani dulcis Musa Theocriti, Idyll. XIV. versu ultimo :

ποιεῖν τι δεῖ ὅς γόνυ χλωρόν.

Dabam ex Museo meo, in pago Stad aan 't Haringvliet, in Insula Overflakke, ipsis Calendis Junii, Anno

MDCCXVIII.

[graphic][subsumed]
[blocks in formation]

TOTIUS OPERIS ARGUMENTUM.

Imperante Septimio Severo, et cum Antonino filio res Romanas administrante, Tertullianus, veræ religionis ardore flagrans, illius utpote sacris initiatus, moleste, pro eo ac debuit, patiebatur religionem, quæ efferre sese quodammodo cœperat, opprimi, sub initium persecutionis quintæ, qua sæviente, insontes passim Christiani, nulla sexus aut ætatis habita ratione, inauditis ante illam diem suppliciis cruciabantur. Pro summa qua tunc pollebat facundia, Christianorum patrocinium suscepit, quorum adeo deplorata erat conditio, ut indicta caussa, et solius nominis præjudicio damnarentur. Communi malo ac publico occurrere, et erumpentem in dies tempestatem, quantum in se erul, compescere, partes suas duxit, missaque hanc ob caussam ad antistites romanos apologia, effrænatos adversariorum impetus fregit tantisper ac debilitavit. Eo quippe vigore eaque eruditione caussam egit, ut si rationibus et veritate disceptandum fuisset, gentiles

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »