Obrazy na stronie
PDF
ePub

140. Nutu tradere. (nisi traducere quis malit.) Tom. A 144. In partem unam incumbere. Tom. V. lib. de Tri

I. lib. de Pall. cap. 4. num. 84.

·Vide: Acie figere, et digito destinarc. Est deridentium et improbantium aliquid clanculum inter se, quod palam facere non sit impune vel decens: quum neque conjectis in hominem remve oculis, neque protentis digitis id facere licet; tum clanculario saltem ac nutu demonstrari potest.

11. Oculis clausis. Tom. 1, lib. de Pall. cap. 2. num.
20. Apolog. cap. 5. n. 36. Tom. II. lib. de Resurr.
carnis, cap. 51. num. 361.

Si subaudias verbum, liquet, res est clarissima, luce
meridiana clarior, ut nolens volensque quivis vel vi-
dere possit vel intelligere. Si subandias Agere quid,
est abrupte, temere, sine discrimine facere. Ut im- B
pingunt in odium nominis Christiani clausis oculis, et
cecitate odii in naufragium, qui rei veritatem neque
explorant neque explorare laborant, sed affectibus
suis iniquissime indulgent; et juxta Terent.

Neque jus neque bonum atque æquum sciunt.
Melius, pejus, prosit, nihil vident, nisi quod lubet.

B. August. Que tandem vis, nisi cæcitas et vanitas
animi cogit hominem clausis, ut dicitur, oculis, tan-
quam in alterum jacere, quod cum in eum jecerit,
continuo redeat? B. Hieronym. More Andabatarum
in tenebris gladium ventilant, et : Melius est tamen
clausis (quod dicitur) oculis Andabatarum more pu-
gnare, quam directa spicula clypeo non repellere ve-
ritatis. Et B. Basil. vuxtoμaxía» dixit, nocturnam pu- C
gnam, in eos qui nullo judicio insectantur aliquid.
142. Oculis Homericis. Tom. I. lib. de-Pall. cap. 2.
num. 20.

Videantur Adnot. Pamelii. Idem cum superiore. Homerus, antca Melesigenes dictus, a cecitate [nam ab incunte a late luminibus captus proditur Tv ČμÝрov nomen sortitus est. Unde illa omniúm admiratio, omnium rerum humanarum simulacra expressa nobis ante oculos constitui potuisse ab eo qui nunquam ea oculis usurparat.

143. Palos Terminales figere. Tom. V. lib. de Jejun. cap. 11, num. 72.

Terminalis lapis, et aliquardo palus, qui in agrorum finibus ponitur, et ut Virgil. de Saxo :

Campo qui forte jacebat

Limes agro positus, litem ut discerneret arvis.
Et in Georg.

Nec signare quidem, aut partiri limite campum
Fas erat.

Palos autem loco lapidum aut saxorum poni cou. suevisse indicat nomen, Palen, Flandris pro agrorum terminis usitatum. Vel alludit Tertull. ad drononem sive stadium equestre ; ubi terminus erat ubi peracto cursu quiescebant, et meta, palus erat acuminatus in stadii fine positus, circa quem girabant cursum. Est igitur, palos terminales figere, intra angustos et certos fines aliquem concludere, ne quid vel entet, vel possit, vel imperium exerceat ulterius.

nit. cap. 25. num. 102.

Sumptum a militia, ubi in dextrum vel sinistrum latus sive cornu sive partem majore impetu et pertinacia conversa undique signa inferentibus adversariis incumbitur. Quibus dejectis et loco summotis proclivis sit victoria, Cæsa. 2. Bel. Ga!. Cæsar ad dexterum cornu profectus ubi suos urgeri, etc. His verbis se explicat Auctor lib. de Trinit. Inclinaverant, trahere, superare, quæ a militia ducta sunt.

145. Pepone magis insulsus. Tom. III. lib. de Anima cap. 32, num. 387.

Πέπονες molles et faciles dicuntur, metaphora a maturis fructibus ducta; vel etiam a cucumeribus, qui pepones quod mollescant, et, simul atque maturuerint, flaccescant, appellantur. Inde illa: palaxáτeρος πέπονος σύκου, mollior ficu natura; πεπαίτερος

po, maturior moris. Et convivium proverbiale per translationem, πέκονες, τουτέστιν ἀπαλοὶ καὶ ἀσθενεῖς. Est et interdum blanda et amica vox, ὦ πέπον, τους τέστι, προσφιλέστατε, ή, προσηνέστατε, a maturis placi disque moribus, vel quod τà mémo hoc est mollia maturaque amemus omnes.

146. Peponem cordis loco habere. Tom. III. lib. IV. adv. Marc. cap. 40. n. 666.

Videantur hoc loco adnotat. Pamelii, et Feuardentii ad illud B. Irenæi lib. 1, cap. 3, num. 10. O pepones Sophistae vituperabiles, et non viri: quod ex Homer. Ilia 8. desumptum est.

ᾖ πέπονες, κἀκ ̓ ἐλέγχε', ἀχαιίδες, οὐκ ἔτ ̓ ἀχαιοὶ
jd est:

O molles, mala probra, et Acheides, haud enim
Achivi,

Quod Virgil. imitatus :

O vere Phrygiæ, neque enim Phryges.

Siguificat itaque proverbium: excordem esse vel corde esse insulso. In corde enim primariæ animi vires. Iline cordati, quibus cor recte affectum est et robustum. Excordes, quibus peponis. instar, molle, flaccidum, minime virile. Vide supra: Cerebrum vel cor non habere, et, Cervi in prælio.

147. Personam agere. Tom. III. lib. III. adv. Marc. cap. 11. num. 77.

Vide infra: Scenam decurrere. Persona, pro munere sive partibus. Cicer. Has partes lenitatis semper egi, illam gravitatis personam non appetivi. Ab histrionum persona. Personam gerere lueri, sustinere, agere, ab histrionicis auctoribus.

448. Physcone impurior. Tom. I. lib. de Pall. cap. 4, num. 79.

De homine qui se in omne luxus libidinisque genus ingurgitat. Fuit enim Ptolemæus Physcon. 8. Ægypti Rex, qui quum Cyrenæ imperaret fratri Evergete defuncto successit, qui supra belluinam libidine n et

crudelitatem (quæ facinora commemorat Justin. lib. A 85) sagina ventris, et corporis vultusque deformitate belluæ quam homini similior. Quæ fœditas in eo pellucida vestis subtilitate, quasi de industria, sive po. tius ex intemperantia augebatur, infame Physconis nomen ex re tulit, quasi ventricosi et aquarioli, propter abdominis studium. φύσκων enim ὁ γάστρων ἢ παχὺς, ἀπὸ τῆς φύσης, quod est, intestinum crassum. Cui et Persius ait :

Pinguis aqualiculus propenso sesquipede exstat. 149. Plage occurrere. Tom. III. Scorp. advers. Gnost. cap. 5. num. 35.

Sumptum a gladiatoribus, qui vel adversarii peti tionem corporis declinatione effugiunt, vel parmula excipiunt, ut sit frustra conatus. Vide supra : In alium ictum considerare,*B. Пlieron. contra Jovin. Quasi de loco videmur cedere, et adversario feriendi occasionem dare. Et : directa spicula clypeo refellere veritatis.

150. Plaudere in sinum. Tom. V. lib. de Pudic. cap. 9. num. 42.

Si qua vobis exempla in sinum plaudent, hoc est, tam grata vobis accidant, quæ informatam in animis vestris opinionem videantur confirmare, ut inde tacitam apud vos voluptatem sentiatis, vestroque affectui indulgeatis. Apud Homer. O yarpeîv. Tib. In tacito gaudere sinu.

Labitur alta secans, fluctuque æstuque secundo. Estus autem aliquando accipitur pro ipsa maris crescentis decrescentisque commotione, hoc est, accessu sive incremento, vel recessu sive reciproca · tione. Aliquando pro arena illa instabili, quæ absorbet et haurit omnia. Virgil.

Furit æstus arenis..... Et
Estu miscentur arenæ

in

Similia illa Hærere in iisdem scopulis, in aqua, vado, in salebra. Metaphora a navigantibus ducta, qui vado illisa navi cursum institutnm tenere non possunt. Sic dum navis æstu reciproco huc et illuc impellitur, neque progredi potest, ut significetur proverb. Se non extricare aut expedire, non satisfacere argumento, sed eodem relabi. Vide : Fluctus utrimque. B 155. In præruptum imponere. Tom. III. lib. IV. adv. Marc. cap. 37. num. 607.

151. Plaudere parti. Ibidem, cap. 16. num. 160. Legitur apud. Tertull. diversæ parti supplaudere, C vel subplaudere, quasi suffragari et subscribere aliorum sententiæ. Ab iis qui pedibus strepitum edunt, yel manuum complosione approbant. Cicero: Pedem nemo in illo judicio supplausit.

152. Polycrate felicior. Tom. I. Apolog. cap. 11. num. 173.

Polycrates, Sami Tyrannus, aureus fortunæ fœtus, cui ad nutum voluntatemque omnia fluxerunt. Sed qui tamen prosperum ad invidiam usque vitæ cursum miserabili exitu in Mycalensis montis vertice cruce suffixus conclusit. Val. Max. lib. 6. cap. 11.

153. Pompeio sublimior. Ibidem. Pompeii elogium habes apud Cicer. Orat. pro Leg. Manil.; Apud Plin. lib. VII. toto cap. 26, a quo ait non modo Alexandri Magni rerum splendorem æquatum, sed etíam Herculis prope ac Liberi. Cognomentum Magni cum Alexandro commune, communem quoque sublimitatis titulum dedit.

154. In ponti astu medio hærere. Tom. III. lib. I, adv. Marc. cap. 7. num. 50.

Virgilius lib. V.

Saxis in procurrentibus hæsit. Et:
In scopulo luctantem brevibusque vadis.

Et lib. X.

Inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, Quæ, uti Tertullianicum, Proverbialiter accipi possunt. Contrarium erit ex eodem lib,

Præruptum, substantive, ut abruptum quidquid altum et præceps, saxa prærupta, el mons præruplus, altus. Plin. Græcis тò άлóxрμ, unde proclive præcipitium. Explicat se Tertullianus: Sciens præceps ituros homincs, ipse illos in præruptum imposuit ut sit aperto periculo exponere, nec satis providere, ne quid mali contingat, ut si homini avaro et furi pecuniæ administratio committatur, adolescenti libidinoso pudicitia virginum.

156. Profundum inenarrabile. Tom. II. lib. de Idol. cap. ult. num. 169.

Qui navi excussi in maris profundum delabuntur, natatione vix unquam emergant de periculo ineluctabili. Vide Hypobrychium, et: Naufragium. Contrarium erit illud Virgil. lib. V.

et lib. 6.

Fundo vix tandem redditus imo est.

Adnabain terræ, et jam tuta tenebam. 157. Ad regulas perducere. Tom, III. lib. I, adv. Marc. cap. 22. num. 153.

Regula, alias norma, est instrumentum fabrile quo structuræ longitudinem, an respondeat, exigunt fabri, et utitur Tertull. verbo fabrili, ad examinandam Dei bonitatem. Hinc illa: Regula rectior, Amussi exactior, ad perpendiculum et amussim. Rem diligenter D expendere, ut omnibus suis partibus numerisque absolute tractetur.

158. Sardanapalo mollior. Tom. I. lib. de Pall. cap. 4.

num. 79.

Sardanapalus postremus Assyriorum Rex, vir muliere corruptior, inquit Just. lib. 1, qui inter scortorum greges inventus, purpuram colo nere, et muliebri habitu, cum mollitia corporis et oculorum lascivia omnes fœminas anteiret, pensa inter virgines partiri, adeo ut ejus cognomen ob insignem mollitiem in proverbium abierit apud Græcos et Latinos.

159. Scenam decurrere et desaltare. Tom. III. lib. III. adv. Marc. cap. 11, num. 7.

Scena, proprie fons theatri, locus nimirum Acto

rum, obstructus peripelasmatis, e quo in proscenium A 163. Sylvam cædere et truncare. Tom. I. Apolog. acturi histriones prodibant. Frequenter pro ipsa fabula, Tragoedia, aut comoedia. Virgil.

Scenis agitatus Orestes;

id est, Tragoediis celebratus et frequenter actus. llorat.

Quam non adstricto percurrat pulpita socco.

Pulpita pro scena, hoc est, quam inconditas et male aptas conscribat comœdias. Erit igitur decurrere sceuam, perficere ejus rei, quæ instituta erat, summam. Cicero: Quæ abs te breviter de arte decursa sunt. Decurrere scenam phantasmatis Tertull. est, omnino et absolute probare carnem Christi phantasma tantum fuisse, et in eo probando hærere. Sie Cal. ad Cicer. kb. 8. Scena totius rei, hoc est, id in quo tota res vertitur, et consumi debet. Lib. advers. Valentin. appellat Tertult. desultricem virtutem, instabilem et male firmam et motoriam, et inde : desultorii homines, a desultoribus equitibus propric etiam usurpat, uti decurrere, ut desaltare, sit saltu mimico repræsentare. Nam in scena, orchestra chori propria est, sicuti scena histrionum, in qua mimi solebant suas actiones exhibere. Optus, ars saltandi, et ipsa saltatio, ut alludat ad utrosque utroque verbo, et ad scenicos histriones, et ad mimos, et ab iisdem diversas trahat metaphoras.

460. Scalpellum immergere. Tom. I. lib. de Pall. cap. 11. num. 173.

Scalpellus, vel scalpellum, est scalprum chirurgicum, pàεбóтoμ». Nescio an etiam scalpella, ut pistilla Plauto, pro pistillo, vulgo lanceola, a chirurgis tractum. Nam voce acerbitati, videtur cholerici humoris in Vedio abundantia significari. Cicer. pro Sest. Non ea est medicina, quum sanæ parti corporis scalpellum adhibetur. Solent chirurgi immerso scalpello venam incidere, et humorem redundantem elicere. Usus erit proverbii in morborum animi medicina, uti et ea quæ consequuntur apud Tertull. Catharticum dare.

161. Scipione justior, et militarior. Tom. I. Apolog. cap. 11. num. 173.

[ocr errors]

cap. 4. num. 50. et 51. et lib. de Præscript. adv. hær. cap. 37. num. 222,

Quo jure sylvam meam cædis, quæ a jure civili transfert omnia; hoc est: quid in meam possessionem irruis? in meam messem falcem immittis? Apolog. Totam illam velerem el squallentem sylvam legum, novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et cæditis. Sylva Latinis, uti et Græcis 7, metaphorice, pro copia et materia. Cicero: Omnis ubertas et quasi sylva dicendi et Rerum et sententiarum sylva. lloc autem proverbium sumptum ab arboribus, quæ vel putantur ne sylvescant sarmentis, et in omnes partes nimiæ fundantur, vel radicibus una cum trunco exciduntur. 164. Sylvam cædere, eradicare, et excaudicare. Tom. V. lib. de Pudic» cap. 16. num. 155. Quantum securi omnem sylvam libidinum cædat, et eradicet et excaudicet. Addit, Ne quidquam de recidivo fruticare permittat. Est penitus aliquid abolere, idemque cum superiore. Nam truncus est stipes ipse ramis et frondibus exutus. Caudex cum frondibus. Itaque truncare, et excaudicare, eadem. 165. Sylvam ingentem commovere. Tom. V. lib. de Trinit. cap. 16. n. 81.

Sylvam scripturarum commovere circa aliquid. Multa excutere, et undique argumenta desumere, lato campo evagari.

C 166. Quanta sylva. Tom. III. lib. de Anim, cap. 2. num. 30.

Plinius, lib. 7, num. 27. Cato primus tres summas D in nomine res præstitisse existimatus est: Optimus orator, Imperator, Senator; quæ mihi omnia etiamsi non prius, attamen clarius fulsisse in Scipione Æmiliano videntur. Ejusdem laus apud Cicer. lib. de Amicit. Justitia et bonitas in altero Scipione Nasica, commendatur. Utrumque tamen et justitiæ et militaris scientiæ studium Scipioni minori sive Æmiliano attribuit Lælius apud Cicer. lib. eodem. Major, sive Africanus, utraque etiam laude excelluit.

162. Scytha tetrior. Tom. III. lib. I. adv. Mare. cap. 1. num. 11.

Vide adnotat. Pamelii. Gens scythica omni memoria, et omnium fere gentium scriptorumqué existimatione ad bella et ad immanitatem magis, quam ad ullum humanitatis studium nata.

Que vis? quae copia? quam ampla lateque patens materia?

167. Socrate sapientior. Tom. 1. Apolog. cap. 11.

num. 137.

Non modo hominum existimatione, sed Pythii Apollinis oraculo sapientissimus judicatus Socrates, et cunctis praelatus proditur. Plin. lib. 7. cap. 31. Cicer. lib. de Amicit.

268. Solis pectines. Tom. II. lib. adv. Valent. cap. 3.

num. 24.

In pectinibus, quibus comas vel discriminamus vel pectimus, radii densi et rari, a solarium radiorum similitudine, dicuntur; et reciproca metaphora: peetines solis, quod omnem in partem radios, quasi crenula instar pectinis intercisos emittat. Unde apud Lucret. Tela diet, quasi missiles, telorum in morem, radii. Et xolos Amilla, Sol. At cum his verbis, puerorum terriculamenta, uti et, Lamiæ turres, significentur, consueverunt fortasse autrices, vel puerilem ejulatum compescere, vel obstinatam, dum caput sibi pecti non ferunt, contumaciam, hisce verbis infringere, dum pectines solis., veluti strigiles, ad se afferri imperant.

169. Solis radio scriptum. Tom. III. lib. de Resurr.

carn. cap. 47. núm. 541.

Pro perspicuo, et eo quod claret. Nam quæ maxime constant, maximeque in confesso sunt, ea sole cla

riora dicimus. Hinc illa: In sole caligare; adversus A cœperunt. Qui vero quum cliens non esset, nec ordi

solem loqui. Lib. de Pudicit. cap. 7. Quibus exquirendis non lucernæ spiculo lumine, sed totius solis lancea opus est.

170. In solido essc. Tom. V. lib. de Pudicit. c. 10. num. 83.

Securum esse, et bene firmum, munitumque. Cui opponit: Pendente vestigio ingredi, et: In gradu totum esse, Decuti de tenore. Iluic similia: Duabus ancoris fultum esse. In vado esse. Virg. lib. II.

Multos alterna revisens

Lusit, et in solido rursus fortuna locavit.

171: Ad speculum respondere. Ibidem. c. 8. num. 64. lib. IV. adv. Marc. cap. 31. num. 511. Adversus speculum - parabolæ, dixisse videtur pro sensu anagogico, sive ipsa anagoge, qui est sensus scripturarum, parabolarum, oraculorum mysticus el reconditus; quique interius et quasi sub cortice latet. Sic ad speculum respondere (uti in rebus fabrilibus, ad regulam, amussim, perpendiculum) erit omnia ea, quæ parabola proponuntur, posse accommodari iis, que eadem significantur. Et,ut loquitur Tertullianus, exempla peræquari.

172. Spongia Marcionis. Tom. III. lib. V. adv. Marc. cap. 4. num. 43.

B

Usus spongia pictoribus in colore delendo; quod patet ex Plin.,lib. 35. cap. 10. de Pictorib. et de Protogene. Absterserat sæpius, mutaveratque penicillum, postremo, spongiam eam impegit, inviso loco tabuke. C Auson. in Epist. quadam : Fuco tuæ emendationis adjecto impingas spongiam, quæ imperfectum opus equi male spumantis absolvat. Usus etiam in extergendis mensis numulariorum, præcipueque abacis, in quibus scribebant, et inducta spongia corrigebant. Et in palimpsestis, hoc est tabellis membranisve deletitiis, in quibus stylo graphiario exarare solemus. Hinc Augustus, Ajacem Tragoediam, quam conscriptam a se delerat, in spongiam decubuisse dicebat, ad exemplum Ajacis, qui in ferrum incubuerat. Aristides in Orat. quadam οὐδὲν δεῖ τῆς Στησιχόρου παλινωδίας, ἀλλὰ σπόγγος lárera, nihil opus fuerit Stesichori palinodia sive recantatione, sed spongia medebitur. Sic quum Marcion, quos vellet, sacræ Scripturæ libros deleret (quod declaratum est supra: Abruptum amplissimum salire; et hoc loco statim subjungit: quæ abstulit, que servavit ), spongiam Marcionis appellavit, audaciam illam in expungendis Libris, et censoria temeritate intercidendis.

173. Sportulam furunculus captat. Tom. III. lib. III.

adv. Marc. cap. 16. n. 111.

Sportula, a sportulis sparteis, nummorum receptaculis dicta, donarium, sive potius obsonium, quod divites Rom. salutatoribus dabant, ipsi secreto cœnantes. Cui opposita Recta coena, quam civiliores clientibus salutatoribus suis legitimum convivium exhiberent, quæ olim pauperibus tantum dabatur, postea divites etiam sportulam captare et exposcere

narius salutator, alii sese ingerebat, et sportulam accipere ignotus contendebat, furunculus hoc loco dicitur. In eum conveniet qui falso sibi quid vindicat, ut deus Marcionis nomen Christi.

174. Stipulam quis in alieno oculo facilius perspicit, quam in suo trabem. Tom. I. Apolog. cap. 39. num. 510.

Proverbium Evangelicum, Matth. 5. et Luc. 6. quo philantia notatur eorum, qui aliorum vel minimis vitiis offenduntur, suis et maximis blandiuntur, άppos, stipula Tertullian. vulgatæ editionis interpreti festuca. Horat.

:

Qui ne tuberibus propriis offendat amicum
Postulat, ignoscat verrucis illius æquum est.

Et aliud Proverb. Pustulas alienas, ulceribus scalens.
175. Sub sinu et tunica. Tom. V. lib de Fug. in per-
secut. cap. 12. num. 89.

Addit Tertull. ut furtivo, et opponit: coram toto mundo. Quidquid propatulo non fit, sed insidiose et clam, remotis arbitris, et aliena conscientia, sub sinu fieri dicitur. Sic: In sinum conferre, vertere, id est, in privatum commodum referre. Et Plinio Scaurus dicitur rapinarum provincialium sinus, qui in suæ avaritiæ voraginem omnia converteret. In sinu gaudere, est gaudium suum in vulgus non edere, nec palam facere.

176. Sylla felicior. Tom. I. Apologet. 11. num 173. Huic Syllæ felicitatis ostentum datum est fulmine, ut ait Plin. lib. II. cap 54. Unus hominum, inquit idem Plinius, lib. VII. cap. 44. ad hoc ævi, felicis sibi cognomen asseruit. Quam temeritatem cum stultitia conjunctam eodem loco refellit.

177. Tanti vitreum, quanti margaritum? Tom. II. lib. adv. Marc. cap. 4. num. 58.

Istud non solum legitur apud Tertull. sed etiam apud B. Hieronym. Quo dicto summa rerum inæqualitas significabitur. Margaritarum, alias unionum, summum inter gemmas pretium. Vitrum vilissimum, quod tamen margaritam mentiri potest, et imperitis imponere, explicat se Tertull. et hæc inter se confert, Terrenam gloriam, gloriam cœlestem, præmium D laudis humanæ, divinam mercedem.

178. Tempus omnia revelat. Tom. I. Apolog. cap. 7. num. 107.

Seneca: Veritatem dies aperit. Ilorat.

Quidquid sub terra est in apricum proferet ætas,
Defodiet, condetque nitentia.

χρόνος πάντων βασανιστής, tempus omnia explorat.Εt S0-
phocli χρόνος dicitur πάνθ' ὁρῶν καὶ ἀκούων καὶ πάντ ̓ ἀναπη
TUTE, Omnia videre et audire, etiam in apertum prola-
turum. Atque hinc Veritas Temporis filia apte dicitur,
que temporis progressu, quum aliquandiu delituerit,
in lucem emergat. Hinc illud: yes dè πpò; pã; tàu
ἀλήθειαν χρόνος. At veritatem tempus in lucem eruit.

1

179. Terræ filii. Ibidem cap. 10. num. 162. Videantur adnot. Pamelii. Terræ Filios (inquit Tertull.) vulgus vocat, quorum genus incertum est, veis, et inde gigantes, quasi e terra nati. Apud Juvenal. Fraterculus gigantum, pro ignoto. Persius: Progenies terræ. Vide supra: De cœlo supervenit. 180. Terram gravem imprecari. Tom. I. lib. de Testim. animæ. cap. 4. num. 21.

A tus erit conatus, uti evanescunt ea quæ delentur sive dispunguntur, pro expunguntur.

184. Titulum incidere. Tom. III. lib. I. adv. Marc. cap. 9. num. 57.

Incidere est notare aliquid in monimentis rerum gestarum. Cicero: Incidere elogium (aliis, et Mureto imprimis elogium) in sepulcro, in æs, in marmore. Plin. de Pomp. Magno, cap 26. lib. VII. commemorat titulos victoriarum et triumphorum notatos. Quem ad morem allusit Tertull. ut sit, publico cognomento honestare vel infamare, et elogio nobilitare. 185. Tullio eloquentior. Tom. I. Apolog. cap. 11,

Solebant antiqui, ut ex omnibus fere patet latinis Poetis, manibus ejus, cujus memoriam, ut Tertull. ait, cum alicujus offensæ morsu facerent, et maledicere vellent, terram gravem imprecari; ejus vero cui gratiam deberent, ossibus et cineribus refrigerium comprecari. Et mense præsertim Februario duodecim continentes dies, pro impetranda mortuorum B ubi eum vocat facundiæ Latinarumque litterarum pamanibus quiete, populus lustrationes et piacula faciebat. Hinc illa :

Molliter ossa cubent,.....

Et cinerem tellus non onerosa premat.
Ossa quieta precor tuta requiescere in urna,
Et sit humus cineri non onerosa tuo.

181. Thales in puteum. Tom., Ill. lib. de Anim. cap. 6. num. 89.

Vide hoc proverbium tractatum a Platone in Theateto. De iis qui nec pro pedibus prospiciunt. Thales e septem Græcia sapientibns unus et primus, dum cœlestia intentius contemplatur, in foveam incidit. Hinc a vetula sive ab ancilla irrisus.

num. 17.

M. Tullii elogium habes lib. VII. nu. 50. apud Plin.

rentem. Quintil. lib. IX. Instit. In quem, hit, copiam Platonis, vim Demosthenis, suavitatem Isocratis fuisse transfusam.

186. Vanitatem vanitate depellere. Tom. III. lib. IV. adv. Marc. eap. 30. n. 496.

Est artem arte, mendacium mendacio eludere. Frivolum argumentum, et ad rem non accommodatum, frivolo et alieno infringere et refellere. Illa persimilia: Cum vulpe vulpinari, cum Cretensi cretizare. 187. Venas deducere. Tom. V. lib. de Trinit. 1. cap. 2. num. 131.

Translatio ducta a fontibus, unde rivi et quasi venæ

182. Themistocle sublimior. Tom. I. Apolog. cap. 2. C aquarum deducuntur. Hinc illa; Divite vel tenui vena,

num. 173.

Militarem illum appellat Tertull. Hinc legendum videtur militarior, vel militiæ aut militaris artis peritior. Ipsius autem adolescentis gloria emicuit bello Medico, pugna Marathonia, sub auspiciis Miltiadis. Deinde aliquot annis post dux Atheniensium, adversus Xerxis navales copias ad Salaminem memorabili cum laude conflixit.

183. Titulum dispungere. Tom. V. lib. de Monog. cap. 8. num. 55.

Dispungere rationes apud Jureconsultos est computum, ut vulgo loquimur, examinare, sive, ut Papian. describit, conferre accepta et data, et alibi : percontari, examinare, describere rationes, pro en quod est dispungere. Aliud est expungere, quod est Dunctis circumducere et tollere, et quasi rem conectam eximere e codice. Utitur Tertull. metaphora a ratiocinatoribus ducta, et a censoribus, qui in tabulas referunt nomina et titulos eorum qui profitentur. Si proverbialiter usurpare placet, erit: rationem vel caussam, justane sit an contra, expendere; vel dijudicare idoneusne sit quis ad munus aliquod obeundum et suis dotibus affatim instructus. Lib. IV. advers. Marc. Creatorem vocat judicem et dispunctorem meritorum. Lib. V. dispunctionem boni atque mali operis. Lib. de Patient. Omnis injuria quum patientiam offenderit, eodem exitu dispungetur, quo telum in petra libratum et obtusum, hoc est : evanescet et irri

D

quod fontium alii angustiore vena manant, alii majore, ut flumen cfficiant; vel etiam a metallis, quorum venæ, ut genere, ita copia interdum differunt. Quintil. Pleniore canali fluunt. Et poetæ venas ab Homero tanquam Poeseos fonte, duxisse dicuntur. 188. Via eadem sursum et deorsum. Tom. III. lib. II. adv. Marc. cap. 28. n. 195.

Hoc proverbium Heraclito usurpatum, transferre videtur Tertull. ad suam argumentandi rationem. Nam eo faciunt: Supra, et infra se. llæc quidem ad dignitatem, illa sursum ac deorsum ad locum spec. tantia. lloc enim vere est adversus Marcionem antitheseis æmulas facere, quæ non solum in sententiis, dixi, consistant. Heraclitus usurparit forte in Psychisi ignoravit, omnino non scivit, sed in vocabulis, quae cis disciplinis hoc obscurius dictum; quum Sursum ac deorsum in loci rátione sint ex numero eorum quæ dicuntur pò tì, sive relata. Cicero: Ferri sursum rectis lineis, et deorsum ad lineam. Atque ita Tertull. argumentationem suam, tovtéot Heracliti axiomate probat.

189. Viva voce. Tom. III. lib. de Præscript, adv. hæret. cap. 21. num. 128.

Huic statim opponitur, per Epistolas, subintell. prædicando. Viva vox, quasi vivida atque efficax ab ipso pronuntiantis ore, percepta, in qua nativa et genuina elucescit gratia, et actio cum motu, quæ in orationis est vita, inhærescit. Quæ omnia a scriptura,

« PoprzedniaDalej »