Obrazy na stronie
PDF
ePub

tur, vel propter ostiorum multitudinem (inter quæ A tis, rationibus, probationibusque constabiliri; quo

unum est Pseudostoma, quasi falsum vel fallax ostium) quæ fallat in instituto cursu navigantes, vel quod subita inundatione plerumque accolas inopinato opprimat, Tibul. :

Fallax quoque testis, Pannonius qui Istri accola,

Auson.:

Et fontem latiis ignotum annalibus Histri. (adspirat namque) Ignotum, quia fallit et latet.

87. Jugum excutere; et: Cervicem a jugo excusare. Tom. V. lib. de Pudic. cap. 10. 12. num. 84. et 95. Jugum, quod boves indaunt cum trahunt aratrum vel currum. Cicer. Boum cervices natæ ad jugum. Metaphoricos servitutem aut onus grave significat. B Ilinc illa: sub jugum mittere. Juğum dejicere a cervicibus, est: liberare violenta dominatione, gravi onere servitutis. Contrar. apud Virgil. XII :

Ni frenum accipere, et victi parere fatentur. Tertull., lib de Idol. Vinculum et jugum nobis relaxavit, et lib. de Pudic. Operum juga rejecta sunt, non disciplinarum.

88. Lamiæ turres. Tom. III. lib. advers. Valent. c. 3. num. 23.

De Lamiis multa Politianus in Præfatione in Dialect. et Brassicanus ejus commentator, Hadrian. Junius Adagio 34. Cent. 2. et Cæl. Rhodrig. c. 5. 1. XXIX. ubi de Menippi Lycii amica, in conjugem jamjam adsciscenda, post multa ait quidam philosophus: Bella C haec sponsa una est τῶν ἐμπουτῶν, ἃς λαμίας τε καὶ μορμο Juníaç ol mollal vooûtiv civar, hoc est: ex Empusis, quas et Lamias et Mormolycias plerique putant. Turres autem commemorat. Tertull. quod ingentem specum ad rupis radices insedisse fabulantur Lamiam in Libya locis reginam. Dicetur igitur de rebus in speciem formidabilibus, in quibus nihil insit periculi. Nomina ad terrorem inventa, fabulæ aniles.

89. Latere hoc defendit. Tom. III. lib. de Resurr. carn. cap. 2. num. 21.

In acie, hoc est, exercitu ad pugnam procincto hæc fuere frons, tergum, duo latera, quæ et alx et cornua dicebantur. Tectum latus, de iis qui armis et præsidio muniti sunt; apertum de iis qui periculo expositi. Terent. Hauton. :

Triumpho, si licet me latere tecto abscedere: hoc est, sic ut nihil mihi accersam periculi. Cesar., lib. II. bell. Gall. Quæ res et latius unum castrorum ripis fluminis muniebat, et: Totis fere castris a fronte, et a sinistra parte nudatis, et: quorum pars aperto latere legiones circumvenire. Nennius in Miscellades (si rite memini) et eum secutus Muret. in Terent. a gladiatoribus sumptum volunt, quibus si minus plagam

ná possint infligere, satis honorificum est, latere tecto, id est, integros illæsosque abire. Dicebantur præterea : latus apertum præbere, quum ictum ron declinarent, sed lictori mortique se gratis objicerent. Latere hoc defendi igitur est, his iisdemque argumen

D

verbo, uti et militari, muniri, eodem loco utitur Ter. 90. Ex latere utroque. Tom. V. lib. de Trinit., cap. 26, num. 112.

Verba Jureconsultis frequentia. Ulpian., lib. III. Dig. tit. de procurat. Ut ex utroque latere quasi actor habeatur. Et Justin., lib. V. Cod. Juris. inquit, Anctores ex utroque latere magnum habuere certamen. Tertull. Ex utroque latere nos veritas in istam concludit sententiam, id est: utrimque, et ex utrimque argumenti parte.

91. Quoquo latere velis. Tom. III. lib. IV. adv. Marc. cap. 51. num. 544.

Idem cum superiore: ex utroque latere, quod Tertull. declarat: Habes nuptiarum quoque velis latere prospectorem, hoc est: quamcumque iu partem te vertas. 92. Quo laterum. Tom. V. lib. de Jejun. cap. 11.

num. 72.

Utra parte argumenti; qua ratione, quam in partem? Et hic utitur verbo confirmatum, ut ad latus tectum, in exercitu vel gladiatore, referatur. 93. Leones in pace; vide supra: Cervi in prælio, Tom. II. lib. de Cor. milit. cap. 1. num. 18. Convenit in eos qui præpostere se gerunt: ubi res postulat audaciam et virtutem, ibi timidi; feroces, ubi nihil ferocitate opus. Livius. In otio tumultuosi, in bello segnes. Synesius : ἐν μὲν ἐιρήνῃ θρασεῖς, ἐν δὲ Tolμg dschot, in pace feroces, in bello formidolosi. 94. In limine occurrere. Tom. V. lib. de Monog., cap. 8, num. 52.

In ipso operis disputationisque ingressu sese offerre.

95. De limine offendere. Tom. III. lib. adv. Valent., cap. 3, num. 22.

RHENANUS. Proverbium de his qui initio rei, quam agendam susceperant, peccant. Simile illi: Cantherius in porta. Cum hoc conveniunt: In portu impingere In limine deficere. Virgil. :

Cur indecores in limine primo
Deficimus?.....

pro, in ipso operis negotiique suscepti primordio
peccare. Ab iis translatum, qui ex ædibus egressori
in limine pedem offendunt. Offendisse autem limen,
laciniam ad id adhæsisse, vel prolapsum cecidisse,
ostenta fuere inauspicata et mali ominis, passim apud
poetas. Ovidius:

Dicitur offenso procubuisse pede,

96. Lineas agere. Tom. III. lib. de anima, cap. 43. num. 480.

Humani vel maxime initii ac finis lineas quotidie agere. Proverbia a lineis ducta, quæ consequuntur, partim a Geometria, quæ lineis omnia perficit, partim a curriculis et palæstris, quorum spatia certis lineis includebantur partim a pictoribus, qui penicillo lineas ducere solent priusquam umbram sine colore colorare incipiant, translata sunt. Hoc autem primum

[ocr errors]

Tertull. ducere videtur vel ab initio et fine spatiorum A tremam; quam quantum proprie pictor, agnoscis finem

in Dromone, vel a pictura, quum addit : Manum fidei porrigens facilius adjuvandæ per imagines et parabolas, sicut sermonum ita et rerum. Deinde proponit igitur tibi, quasi ob oculos subjicit in pictura : Etiam per imaginem mortis.

97. Lineas aliquas præducere, ad quas erit dimicandum. Tom. III. lib. adv. Marc, cap. 5. n. 14. Hoc sumptum ab iis qui duello, sive singulari certamine congrediuntur; vel ab iis qui in stadio decurrunt, pro certam materiæ legem præfinire.

98. Lincis certis determinare. Tom. I. lib. advers. Judæos, cap. 2. num. 6.

Addit Tertullian. summam quæstionis ipsius. Ab B iisdem certantium lineis, intra quas decertaturi consistunt. In lib de Pudicit. Eumdem limitem liminis figimus. Ubi limen est linea, ut apud Virgil. limenque relinquunt. Certos terminos certasque leges præsti

tuere institutæ disputationi.

99. Lincis claudere. Tom. III. lib. I. advers. Marc, cap. 7. num. 51.

Quanquam tota materia de duobus Deis dimicetur, his interim lineis eam clausimus, intra nos congrediemur. Est igitur stata quædam argumenta præfinire intra quæ ceu cancellos quosdam coerceatur liberior orationis evagatio.

100. Lincis deducere. Ibid. cap. 25. Cicero Huc caussa deducitur. Rem de huc deduxi, id est in hunc statum, locum adduxi. Tertull. Quod allinet ad bonitatis quæstionem, his lineis deduximus eam minime Deo adæquari, hoc est : intra hosce terminos tractavimus.

101. Lineas certas præducere in unam congressionis speciem. Tom. III. Scorp. adv. Gnost., c. 4. n. 32.

Præcedit apud Tertull. Nos alibi de Deo dimicantes. Certas leges sibi præscribere quas intra de una eademque re decurrat disputatio.

102. Linea extrema. Tom. II. lib. adv. Hermogen., cap. 3. num. 19. et cap. 38. num. 132. 133. et lib. adv. Prax., cap. 16. num. 100.

RHENANUS: In spatiis olim, in quibus cursus publice fiebat, initium et finis lineis notabatur. Hinc quidquid postremum est, extrema linea, Proverbialiter dici cœpit. Ergo quum Tertull. Hermogenem hic vocat non intelligentium extremam lineam, imperitis simum accipe. Horatius Epistolam ad Quintum sic claudit :

Mors ultima linea rerum est.

Hæc etiam Turneb. Advers. lib. XII. cap. 10. Ubi similem Terent. locum explicat, et calx dicebatur quod scilicet calce et creta notaretur. Ultra autem calcem nihil superest quo cursus tendatur. Atqui quum Deus universitatis, 1. advers. Prax., Extrema linea dicitur, alludere potius videtur auctor ad illud Apoc., I. et XXII. Ego sum & et w, sive principium et finis. Lib., advers. Hermogen. Si determinatur, habet lineam ex

esse omni rei cujus linea extrema est. Apud Terentium extrema linea amare, cst impensissime äxça vauμn summa linea et extremus terminus, ut ibi sunimus amor significetur. Quomodo Eurip. cum extremum terminum malorum et miseriarum intelligeret, ¿z ἄκρον ἥκομεν γραμμὴν τῶν κακῶν dixit. Non tamen inepte apud Terent. intellexeris extremam lineam in amore, ipsum rei amatæ aut concupite adspectum, quasi longis lineis, hoc est, de longinquo amare. Erasmus Hermogenem, extremam lincam a Tertulliano appellari autumat, quasi extremum et postremum sui temporis hæreticorum, qui ætate Tertulliani superesset. 103. Ad lineam dimicare. Tom. V. lib. de Pudicit., cap. 6. num. 59.

Ad hanc jam lineam dimicabit nostra congressio. Deinde explicat se: Præscribam tamen tibi formam necesse est, ne ad vetera manum emittas, ne in terga respicias. Est itaque in disputando a re proposita non

evagari.

104. A lineis excedere. Tom. III. lib. adv. Hermogen., cap. 39. num. 157.

Ab instituto et proposito aberrare, quæ translatio videtur sumpta ab iis, qui lineis non insistentes, excidunt, aut excedunt, hoc est, ultra lineam pedem inter dimidicandum efferunt.

105. Ultra lineam. Ibid.

Ultra præstitutum disputationis limitem. C 106. Linea una est. Tom. III. Scorpiac. adv. Gnost., cap. 11, num. 84.

D

Unus est scopus, ad quem totius disputationis summa est dirigenda.

107. Ad lineam unam congressionis dirigere. Tom. III. lib. de Carne Christi, cap. 17, num. 155.

In re una insistere, et eam allatis utrimque rationibus disputare, ut supra: Eodem gradu dimicare. 108. Linex insistere. Tom. III. lib. IV. adv. Marc., cap. 17. num. 250.

Cui superius contrarium est: A lineis excedere. Est, in instituto permanere, neque evagari. Quia, ut ait Turneb., sic interdum collato pede pugnabatur, ut lineæ ductæ pedem semper oporteret insistere, nec inde referri.

109. Lineis eisdem dimicare. Tom. III. lib. V. adv. Marc. cap. 1. num. 12.

Intra certa argumentorum sepia permanere, sive intra eosdem fines in disputando versari.

110. Ad lineas rursum. Tom. III. lib. I. adv. Marc.

cap. 9. num. 55.

Hoc est, ad propositum atque institutum post digressionem sive пapézés reverti; Sumptum ab iis, qui quum a lineis jam exciderint, rursum gradum colligunt. Vide supra : In gradum rursum.

111. In lineas easdem gradum colligere. Tom. III. lib. de Anima, cap. 26. num. 345.

B. Ilicron., in Dialog.adv. Lucifer.: in gradum rur- A 117. Per lineam eamdem serram reciprocare. Tom. sum ac lineas regredere.

112. Intra lineam extremam includere. Tom. III. lib. adv. Hermogen., cap. 38. num. 134.

lloc sumptum videtur magis a Geometris, quorum tractatio est de quantitate, loco, superficie, et linea. Loquitur de Materia Tertull. quam Hermogenes corpore infinitam faciebat, et locum tamen ei adscribebat, quo ambiret, hoc est, extrema linea includeretur. Significabit igitur Proverbium, si placet, certis limitibus aliquid comprehendere et finire.

113. Lineas ducere. Tom. III. lib. de Anima, cap. 36, num. 432.

Græcis ἄγειν ἢ γράφειν γραμμήν. Εt linearis pictura, papis. Hinc illud: Primas lineas ducere, eleganti metaphora a pictoribus, pro eo quod est, umbram tantum alicujus rei exhibere, atque obiter quod intelligi cupias delineare. Ducit et primas lineas, qui formulam exordiendi negotii præscribit. Et mittere lincam, pro: Rem tantum adumbrare, et conjecturis quibusdam investigandam proponere. Siquidem ex linearum ductu justum etiam picturæ artificium discimus. Unde versiculus:

Linea quæ veterem longe fateatur Apellem.

Plinius, lib. XXXV, c. 10, meminit linearum Apellis. -Solent enim pictores, uti etiam Rhen. annotavit, penicillo lineas ducere, priusquam umbram sine colore colorare incipiant.

114. Lineas rectas ducere. Tom. III. lib. adv. Herm., cap. 36. num. 126.

Adaptat hæc Proverbia, a pictoria arte deducta, Hermogeni, qui ante hæresim pictoriam exercuerat : Nisi quod si tam rectas lineas ducis Hermogenes, quam ratio ista, pictor te bardior non est. Referri potest ad eum qui officium suum probe facit; qui ab honestatis præceptis non discedit; qui suæ artis peritus est. Cui opponatur etiam a lineis excidere.

115. Lineamenta ductare. Tom. III. lib. de Resur. car., num. 35.

Cicero Aspersa temere pigmenta in tabella, oris lineamenta effingere possunt. Græcis sunt nepeypȧpor el szcypapia. Item Cic. in Orat. ad Brut. Numerus quasi quamdam palæstram et extrema lineamenta orationi attulit, học est, venustatem ad ostentationem adhibitam, et extremam quasi manum. Tertullianus: Exprimere interpretatur, lineas ducere. Rem scilicet clarius ob oculos proponere et demonstrare. 116. A Lineis excidere. Tom. III. lib. adv. Hermog., cap. 59. num. 137.

Præter superiorem interpretationem ab athletis ductam, pictoribus hoc potius in Hermogenem antea pictorem refert. Pictores namque a lineis penicillo deductis excidentes, ultra lineam picturam protendunt suam, ut sit exorbitare ab instituto, vel etiam, ab officio discedere, et falli atque errare.

TERTULLIANI. I.

B

C

D

II. lib, de Coron. milit. c. 3. num. 28. Rhenanus Habet Proverbii speciem de inutili et vano labore. Metaphora sumpta a sectoribus lignorum qui sic ducant serram, ut aut non dimittant, aut in eadem tantum linea perseverent, nihil agent, vel certe non multum agent. Innuit Tert. inutilem laborem circa unam eamdemque rem, ut ii qui in eodem argumento immodici sunt, et velut cupressum simulant. Hæc eodem spectant: Eadem semper oberrare corda: Eamdem incudem noctu diuque tunderc. Apud Virg. Arguta lamina serræ, innuit reciprocationem. Sic fullones dicuntur : Argutari pedibus, hoc est, alterno et reciproco pede exculcare et lavare pannos.

118. Lucifuge. Tom. III. lib. de Resurrect. car., c. 47. num. 341.

Lucifuga et Lucifugus, infame nomen. Homo nimirum naturæ contrarius et præposterus, luce dormit, noctu vigilat, quem Jureconsulti appellant vespertilionem, quod exacto jam diei curriculo, sub noctem, vespertilionis in morem prorepat. Græce Augvótos, quibusdam Tenebrio, quasi amans tenebrarum. Cicero in Catil. Dormientes appellat, quum vigilantibus opponit. Tertul. Lucifugæ scripturarum, qui in summa scriptorum claritate, et in iis, ut verbis Tertull. utar, quæ vel ipsius solis radio scriptæ clarent, impingunt, et ut dicitur, in sole caligant.

119. Lucernam meridie circumferre. Tom. III. lib. I. adv. Marc. cap. 1. num. 19. Proverbialiter idem significabit quod, lucernam adbibere vel accendere in meridie, quod est, facere aliquid non suo tempore, vel in re clara obscuritatem aucupari. Natum a Diogene, qui accensa lucerna meridie hominem quærebat.

120. Luminibus effossis orbatus. Tom. V. lib. de Trinit, cap. 28. num. 127.

Virgil, lib. III. de Polyp.

Luminis effossi fluidum lavit inde cruorem.

Et paulo superius: Cui lumen ademptum, et: Telo lumen terebramus. Vide supra: Cæcus in petram of fendit. Adjungit Novatianus per Epexegesin. Totus sit in doctrinæ suæ cæcitate superatus. Ut proverbialiter de co dici possit, qui doctrinarum vel errorum pravitate excaccatus est, et cui nihil sanæ mentis intelligentiæve sit reliquum. Vel ad Novatiani sententiam propius cui nihil subterfugii restat, quo argumentis victus recurrat, nihilque secum potest dispicere, quo errorem tueatur. 121. A lumine exorbitare caligine. Tom. V. lib. de Pudic. cap. 8. num. 59.

Ab orbita, quod est vestigium decurrentis in via rotæ, est verbum exorbitare, quasi a via deflectere, præ errorum cæcitate veram doctrinam, quæ per se lucet, non posse perspicere. Lib. ad. Gnost. Ab illo (Deo) in idololatria exorbitaverunt.

(Huit.)

122. Malum foras. Tom. III. lib. adv. Valent. c. 10. A Nam qui se victori dedunt ne intérimantur, ultro

[blocks in formation]

Αείσω συνετοῖσι, θύρας δ' ἐπιθέσθε βέβαλοι. Hoc est

Expertis cantabo, fores operite profani.

123. Manu injecta detinere. Tom. II. lib. 1. adv. Marc. cap. 6. num. 44.

Injicere manum, proprie antiquo verbo Juris, est quoties nulla Judicis expectata auctoritate rem nobis debitam, aut etiam nostram vindicamus, et Dominus in prædiom beneficiarium manum injicere consuevit. Injicitur autem manus in aliquem ejusque bona mercesve, quum inde abire vel moveri auctoritate aliqua sive edicto vetantur. Sic recipere manus injectionem, est retinere facultatem reprehendendæ rei alienatæ. Virg.

Injecere manum Parcæ,

id est, morti destinarunt. Explicat se Tertul. Porro et hic eadem regula summi magni patrocinabitur nobis, utpote quæ totum statum vindicet divinitatis.

124. Manum porrigere. Tom. III. lib. de Anima, cap. 23. n, 408. et lib. de Resurrect. car. cap. 53. num. 382. ac libro IV. advers. Marc. cap. 41. num. 677. Satis vulgatum, pro: Auxilio esse. Cicero in Orat. post redit.: Qui mihi primus afflicto et jacenti consularem fidem dextramque porrexit. Sic Deus dicitur a Tertull. manum porrigere fidei, hoc est, confirmare, et in sua firmitate conservare. Virg., hb. II.

B

C

manus ad vincula offerunt. Virg. etiam Tendere, et Protendere dixit lib. XII.

Ille humilis supplexque oculos, dextramque precantem
Protendens, et vicisti, et victum tendere palmas
Ausonii videre.....

127. Inter manus tenere, Ibid. cap.1. nu. 95. Est certum quid habere, ob oculos quasi propositum habere. Sic dicimus: Victoriam in manibus tenere. Vir.

Cætera qua rerum jaceant perculsa ruina,

Ante oculos interque manus sunt omnia vestra. Quasi dicat: Narratione non egent, omnibus patent claraque sunt.

128. Mappa missa. Tom. II. fib, adv. Valent. cap. 36. num. 381.

Dat dextram, atque animum præsenti pignore firmat.
Manuum porrectione etiam alienæ sententiæ comproba-
tio fuit significata, quæ Græcis, xepotovía,tò xespotoveîv. D
125. Manum tradere. Tom. V. lib. de Pud. cap. 15.
num. 126.

Pro codem cum superiore usurpat. Virgilius, 1.VIII.
Accepitque manu, dextramque amplexus inhæsit.

Tradere de manu in manum, Cicer., est dedere et
commendare.

126. Manus dare. Tom. V. lib. de Trinit. cap. 11.

[ocr errors]

num. 55.

[blocks in formation]

Hoc est, veluti signo quopiam dato. Alludit Tertul. ad morem Circencibus Romæ Ludis receptum, quo mappa Tragœdis usitata a Prætore dimittebatur in signum aurigationis et certaminis auspicandi. Quem morem attingit Juven. Sat. II.

Interea Megalesiacæ spectacula mappæ
Idæum solenne colunt.... Et Martial.

Cretatam (al. ceream) præter cum vellet mittere map-
рат;

Et Sueton. in Nerone: Aliquo liberto mittente mappam. Vide Adnot. Pamelii ad lib. de Spect. cap. 16. num. 143. Tom. II.

12). Massageta inhumanior. Tom. III. lib. 1. adv. Marc. cap. A. num. 13.

Videantur Adnot. Pamelii. Schytarum natio trans mare, Hyrcanum, Alani, Abasgi, et Augi postea dicti, et ab Hebræis Magogi, hospitibus infestissimi, neque cum vicinis populis diuturna amicitiæ fœdera, neque fidem possunt servare. Lac equorum sanguine mixtum bibunt; præterea tam prodigiosæ immanisque naturæ, ut senio confectos in frusta cædere, illorumque carnibus cum pecudinis admixtis pasci consueverint. Hinc nobile illud inhumanitatis nomen.

150. My coμaxes. Tom. 1 l. ad. Scap. c. 4. n. 22. Noli cum Deo bellare. Cicero in 1. de Senect.: Quid est enim aliud Gigantum more bellare cum Diis, nisi naturæ repugnare? Hinc, Oɛoμáyor. Dei hostes vel qui Deo obluctantur. Traçtum videtur a notissima Gigantium in Jovem belligerantium fabula. Usurpari poterit, ubi quis viribus suis fretus temere res non tentandas molitur, et uti admoneamus infeliciter credere, quæcumque adversus divina humanaque jura per vim instituuntur. Horat. in Od.

Quid æternis minorem Consiliis animam fatigans? Virgil

Crede Deo..... et":

Heu nihil invitis fas quemquam fidere Divis.

Bis in Act. Apost. μὴ θεομάχωμεν..... θεομάχοι εὑρέθητε. Plato ejusmodi homines, e Titanum genere, dixit. 131. Micas infarcire. Tom. III. lib. de Anima, cap. 6.

num. 85.

Ex contentione Platonis et Aristotelis, quam insti tuit Tertull. aliquid poterit elici. Plato varius, mul

in Thyrsi:

Καὶ οἱ ἀεὶ δριμεῖα χολά ποτὶ ῥινί κάθηται.
Aspera ei semper sedet ira in naribus.

Unde corrugare et contrahere nares dicuntur, qui offenduntur. Horat.

Ne sordida mappa
Corruget nares.

tiplex et copiosus, singulari eloquentia et suavitate A animantes quædam iram narium flatu produnt. Theoc. orationis, in cujus Dialogis locutio, etsi absit a versu, tamen quod incitatius feratur, et clarissimis verborum luminibus utatur, potius Poema putanda, quam Comicorum Poetarum. Aristoteles brevitate dicendi præstitit, vel potius siccitatem quamdam tenuitatemque in dicendo, hoc est, orationem angustam, pressam et concisam (quæ in Platone est ampla, copiosa, redundans) adamavit. Hine illa: Mulsa aqua de eloquio Platonis, et: Mice de minutiloquio Aristotelis, Proverbialiter accipi possunt. Ut hoc quidem genus ora-, tionis siccum, et cui nihil temere detrahi possit, illud autem redundans, et ex quo si quid demas mutesve, de sententia nihil detraxeris. Nihilominus Micas infarcire, interpretari etiam poterimus, Tenuiter et cum parcitate quid distribuere, ut: mulsam aquam infundere, largiter et benigne.

152. Mulsam aquam infundere. Ibid.

A qua sulsa, υδρομέλι, ἢ μελίκρατον, aqua melle mixta. Ut alludat non solum ad copiosam, sed ad mellitam sive melleam in Platone eloquentiam. Lib. de Anim. de eodem Platone, ob mella facundiæ. Quum contra quod siccum est, facillime frietur, et in micas minutatim dissolvatur. Eodem faciunt verba : Infundere, et Infarcire. Fortasse et Micas infarcire, cum Tulliano, præmansum in os inserere, conveniet, quod est : rem in docendo nimis enucleate, minusque frustulatim tradere, et crasse explicare, græce: Mixpodoysîv, dentodoyeîv, sive ut Cicero ad C Attic. nepì pizçá omovôùćet», quod est, cura minutula anxium esse.

133. Mulum de asino pungere. Tom. III. lib. adv. Valent. cap. 19. num. 237.

Muli, quos asini et equæ generant, unde âμlovos, quasi dimidiati asini, a patribus. Hinnuli, vel potius ex Columella sententia, Hinni, a patris equi hinnitu, equo et asina geniti. Gigni, cum equa muli coitu nati. Hine proverbium ex asini muligne, id est dimidiati asini; ex etymologia græca, similitudine, quando exemplar et les affectas non multum sunt discreta, vel quando ineptie ineptiis repræsentantur, vel mendacia mendaciis astruuntur. Cujusmodi farinae et illa : Non tam ovom ovo simile, armenti ejusdem, D Cum Bytho Bacchius.

154.. Narem contrahere. Tom. III. lib. 1. adv. Marc. cap. 13. num. 71.

In naso irrisionis sedes. Hinc nasuti, et nasum hahere, irrisores dicuntur, Plin. lib. XI. c. 37. Nasum novi mores subdola irrisioni dicavere. Hor. Naso adunco suspendere.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

135. Naso agere. Tom. III lib. adv. Marc. cap. 25. num. 178.

Cicer. Ridiculo scommaticoque dieterio lædere. 136. Naso deridere. Tom. V. lib. de Pudic. cap. 6. num. 18.

B. Paulus ad Gal. 6. Osós où puxτnpigetal, id est, non irridetur, non agitur naso, μúget enim apud Græcos, id est, missare vel mussare, non aliud fere signat, quam labiis occlusis sonum naribus elicere unde μυκτήρ. Sonus autem μυγμή, irrisioni plerumque dicatus, atque hinc, qui citra reprehensionis mor sum agit, àμúyu dicitur, Homero passim Addit Tertull. adulantium, ut significari videatur postica sanna, quæ est clancularia et tecta irrisio a gestu ridentium aliquem a tergo sive occipitio, ut sit : obtrudere palpum Deo.

[ocr errors]

157. Naufragium inextricabile. Tom. II. lib. de Idolol. cup. ult. num. 169.

Græcis váyio» äpunto», quod vitari non po test. Qui in scopulos impingunt navemque frangunt, sese extricare sive expedire a periculo non possunt. Virg. de Labyrintho, inextricabilis error. Vide flypobrychium.

138. Navigare inter scopulos et sinus, per vada et freta. Ibid. 168.

Est, versari in ancipiti periculo. Nam scopuli, hoc est, montes saxei, sive rupes e mari eminentes, et quandoque sub aquæ æquore utentes, et Sinus, littora incurva mare amplectentia, et vada, minus profunda maris loca, et und rum brevibus infesta et freta, maris angustiæ, ubi quasi æstu fervescit mare, navigantibus et insidiosa et periculosa sunt. Lib: 1. advers. Marc. Duas Symplegadas naufragii sui. 159. Nubilo obscurior. Tom. II. lib. I. advers. Marc.

cap. 1. num. 14.

Videantur Adnot. Pamelii de Cimmeriis tenebris, quae in idem incidunt proverbium. Nubilium, nubes densior sive crassamentum exhalationum, aquæ gignendæ fœcundam vim habens. Unde cœlum nebulosum seu nubilum. Nebulas vel Nubilium offundere, est obscurare. Sed quum Tertull. ad mores Marcionis alluda, tristitia et recondita animi severitas significabitur, ut apud Comicum Græcum dixed tò VÉPOS To μetánov, discutere frontis nubilum, quod est tristitiam abigere, lætumque vultum inducere. Et supercilium nubilium oppùs uvvepxis, pro tristi. Horat. Deme supercilio nubem. Virg.

Sed frons læta parum, et dejecto lumina vultu : et :
Sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.

« PoprzedniaDalej »