Obrazy na stronie
PDF
ePub

additum qui in agris suis sestertium vicies mille pos- A commemorato nomine, maxima eloquentia consum

sedit, et neminem esse divitem, nisi qui exercitum alere possit suis fructibus, dixisse memorat Cicer. in Paradox.

37. Cubito pellere. Tom. III. lib. de Anima, cap. 55. пит. 605.

Si quid perperam dictum aut improbius reprehendimus, in latus proximi, cujus dicta non probamus, cubitum impellere solemus, et procul a nobis, quasi abhorrentes, detestationis caussa,

lib. I. Epist. 6:

arcere.

Mercemur servum, qui dictet nomina, lævum
Qui fodiat latus.

Horat.

Intelligit servum a memoria, sive nomenclatorem. Ubi fodere latus, est manu vel pungere, vel tundere, B quod fit monendi, suggerendi, et impellendi gratia. Erit igitur, aspernari et respucre homines tam prava opinione imbutos.

38. Cuneo extrudere. Tom. III. lib. I. adv. Marc. cap. 21. num. 150.

Hoc cuneo veritatis omnis extruditur hæresis. Cuneus, ferreum vel ligneum instrumentum quo, ut ait Virgilius, scindebatur fissile lignum; a cujus forma Cuneus in acie pedites conferti, qui juncti cum acie, primo angustius, deinde latius procedunt, et adversariorum ordines rumpunt, quia a pluribus in unum locum tela mittuntur. Quibus opponitur ordinario, quem forficem vocant, quae lectissimis militibus confertis, in V. litteræ formam componitur, et illum cuneum excipit, atque ex utraque parte concludit. Quo facto, aciem non potest erumpere. Ex priore significato sunt illa Malo nodo, malus quærendus cuneus; a sectoribus roborum, pro, Malum malo retundere, et clavum clavo pellere. Ad quæ hic alludere videtur Tertull. In sequentibus ludere videtur altero significato.

:

39. Cuneo occurrere. Tom. III. lib. de Resurr. carn. cap. 2. num. 18.

Sumptum a re militari. Virgil. :

Agmina densentur cuneis..... El, omnes

Dant cuneum, densaque ad muros mole feruntur. Et,
Qua globus ille virum densissimus urget.

Eritque valida confertaque alicujus rationibus argumenta opponere.

40. Cuneum primum congressionis armat. Tom. III. lib. adv. Valent. cap.3. num. 24.

Cui subjungit Tertullianus, Detectorem conscientiæ illorum, primam hanc victoriam auspicamur. Sic Antecursores, equites præmissi, solent detegere hostiles copias, insidias, et numerum. Et prima victoria quasi omen est pugnæ. Omnia translata a conflictu martio prælii, ad disputationem, quod est certamen litte

rariuin.

C

D

matio audientis animo oboritur. Quinctil. lib. IX. ejusdem commemorat elogium.

42. Digiti nutu loqui. Tom. III. lib. adv. Hermog. cap.

27. num. 91.

In Apolog. cum digitorum supputatoriis gesticulis. Priscis usitata supputandi ratio, quæ fiebat digitorum flexu. A Vener. Beda loquela digitorum, sive per gestum digitorum, dicitur. Alexand. ab Alexand. lib. I. cap. 14. Veteres gestu manus, modo dextræ, modo sinistra, et digitorum depressione aut circumflexione, sæpe annos dinumerarunt, etc. Ad quem morem alludit Tertull. quum addit: nutu accommodato; altius tollens, et quasi retro jactans. Usurpatur in hominem plus nimio sibi sumentem, et pro arbitratu suo, quod lubet, statuentem.

43. Digito destinare. Tom. I. lib. de Pallio capite, num. 84.

Tertullianus lib. de veland. Virg. dum digitis demonstrantium titillatur. Est potentis, digitis denotari et monstrari. Horat. Od. 3. lib. 4:

Quod monstror digito prætereuntium,
Romanæ fidicen lyræ.

Et lib. Ep. Od. 4. explicat nostrum proverbium cx
Tertull. sententia,

Videsne sacram metiente te viam
Cum bis ter ulnarum toga,

Ut ora vertat et huc euntium
Liberrima indignatio?

44. Dimicare ad certum. Tom. III. lib. III. adv. Marc.

cap. 5. num. 14.

Solent gladiatores et pugiles inter se congressuri, antequam ad manus ictusque veniant, quoddam quasi præludii specimen edere, et, ut B. Paulus ait, aerem verberare. Virgil. lib.V :

Talis prima Dares caput altum in prælia tollit,
Ostenditque humeros latos, alternaque jactat
Brachia protendeus, et verberat ictibus auras.
Tum postmodo,

Immiscentque manus manibus pugnamque lacessunt.
Et lib. 12:

Ventosque lacessit

Ictibus, et sparsa ad pugnam proludit arena.

Potest et videri sumptum a jaculatoribus, qui scopum, ad quem colliment, sibi proponunt. Iluc pertinet B. Pauli illud, I. Cor. IX. Ego igitur sic curro, non quasi in incertum; sic pugno, non quasi aerem verberans.

45. Dimicare cominus. Ibidem. Vide Cedere cominus, superius.

46. Epicitarisma post fabulam. Tom. III. lib. adv. Valent. cap. 33. num. 367.

RHENANUS. Quum fabule recensebantur olim publice, ad demulcendos spectatorum animos, qui tædio

41. Demosthene eloquentior. Tom. I. Apolog. cap. 2. longæ narrationis jam languebant in fine, priusquam

num. 173.

Nihil Demosthenis oratoria vi clarius, inquit Valer. Max. lib. IV,cap.5 et cap.7, lib. VIII.Demosthenes,cujus

dimitterentur, citharœdus aliquis prodibat. Solent et ante et post justam fabulam quædam cani in odeo a re aena, ad auditorum fastidia dispellenda duntaxat.

adv. Marc. cap. 7. num. 50.

Unde illa proœmium, quasi præcentio, πpòs tās oïμou, A 51. Fluctus utrumque te involvunt. Tom. III. lib. I. ante cantum ordinarium, quod rhetores per translationem suæ orationis exordium dixerunt. In poesi, prologus, et contra, epilogus. In tibiarum incentione, Proaulion. Poterit dici, corollarium vani alicujus cœpti, aut commentum additum.

47. Favos post fella gustare. Tom. II. lib. de Cor, mil. cap. 14. num. 196.

:

RHENANUS. Proverbii speciem habet, de eo vulgo dici solitum qui, toleratis adversis, lætioribus tandem rebus potitur. Hue faciunt illa Ex tempestate in portum, Post agonem corona. Vulgare: Ab atro pane ad candidum; Virtutis radices amara, fructus suavissimi,

48. Fibulam laxare seu relaxare. Tom. II. lib. de Cor. B milit. cap. 11. num. 144.

RHENANUS. Proverbialiter dictum pro aperire fenestram, et ansam dare delictis; quæ et ipsa proverbii schema habent. Huic opponitur quod idem lib. de Monogamia dixit: fibulam imponere, quod est, compescere et cohibere. Natum videtur a fibula cinguli, qua vestis fluxa adstringitur, vel adstricta remittitur. Virgil.:

Aurea purpuream subnectit fibula vestem.

Sed quoniam ad carnis lubricas voluptates plerumque Tertullianus refert, referri poterit ad fibulæ adstrigmentum, qua olim adolescentulis in venerem prurientibus pronisque partes genitales trajiciebant, quod infibulare vocabant. Cujus rei ratio est apud Corn. C Celsum, mentio apud Martial.Juvenal. ut in eos dicatur qui, ruptis pudoris repagulis, in libidinem præcipites feruntur, et dissoluti in omne licentiæ genus.

49. Filum tenuissimum pendente vestigio aggredi. fortassis, ingredi. Tom. V. lib. de Pudicit. cap. 10. num. 83.

Tertullianus sese explicat, et a funambulis hoc locutionis genus, translatum significat, dum præmittit funambule pudicitiæ. Funambuli, vespelárii, et cyɔobáτα, per extentum funem incedebant, cujusmodi incessus in imperitis periculo lapsus non carebat; et hinc vestigio pendente (nam in aere pendere videntur) opponit: In gradu totum esse, in solido esse. In cos ergo competet, qui rem periculo plenam ag. D grediuntur. Ovid., de casuum humanorum varietate:

Omnia sunt hominum tenui pendentia filo. 50. Fossam determinare. Tom. III. lib. de Præscript. adv. hæret. cap. 10. num. 68.

RHENANUS. Ultra quam transilire non liceat: metaphorica locutio. Vallum castrorum consuevit, vel ex cespite aggesta humo, vel ducta ingenti fossa, quam cum munitionibus nemo transcenderet, communiri, intra quam milites continebantur, vel huc pertinet, quod supra de Scammate dictum est. Erit igitur, certas alicui leges esse præstitutas, quibus nefas sit recedere. Græcis non absimile, ὑπερ τὰ ἐσκαμμένα πηδᾷ», ultra fossam salire.

A tempestate maris, et decumanis fluctibus; ad argumenta utrimque adversarium capientia; Nam et dilemmate utitur Tertullian. Quasi dicat; Non est effugio locus, utrimque sive ex utraque argumenti parte constrictus et irretitus teneris. Potest et usurpari in eum qui geminis et ancipitibus malis circumcluditur. Virgil.:

Vario curarum fluctuat æstu.

52. Frenare. Tom. V. lib. I. de Pudicit. cap. 16. num. 156.

Tertullianus, Tenebitur frenandis continentiæ conju-
güs. Usitatissima ab equis Metaphora. Virgil. :
Justitiaque dedit gentes frenare superbas.
Horat. :

Hune (animum) frenis, hunc tu compesce catenis : Hoc est, coerce et comprime animi perturbationes. Cui opponere ex Tertull. fibulam laxare vel relaxare carni. Cicero, alicui frenos furios injicere et alicujus furorem frenare.

53. Frenatos relaxare, vel laxare. Tom. V. lib. de Pudicit. cap. 2. num. 22. et Frenos restringere. Ibidem. Contraria sunt. Virgil. lib. I. Æneid. :

Qui foedere certo

Et premere et laxas sciret dare jussus habenas.

Cicero: Alter frenis eget, alter calcaribus. Tertull. ad disciplinam transtulit, ut significet, vel nimia indulgentia, vel immodica severitate, in discipline observatione uti.

54. Fronte sua proponi. Tom. V. lib. de Monog. cap. 12. num. 100.

RHENANUS. Quod libere et aperte debeat proponi, non coacte et recte. Vera Fronte apud Cic. pro C. Rabir. ex animo et citra fucum facere quid vel dicere, et contra mendaci fronte et vultu, per simulationem. Hinc illud: Fronti nulla fides. Frons enim et oculi declarant maxime affectum animi. Et apud Terentium : Vultum fingere, est componere ad simulandum vel dissimulandum aliquid. Opinor tamen verisimilius ad hoc respexisse Proverbii Auctores Quum in fronte pudori sit sedes (unde perfrictæ frontis hominem), quum quid ab honestate noe discrepans, quodque non temere vertat pudori, vel facimus vel dicimus nostra fronte id nos facere vel dicere, possumus usurpare. Quum si quid contra vel turpe vel indecorum faciendum sit, aliena fronte, sive per subornatos, id faciamus dicamusque, et nostro parcamus pudori.

55. Qui fugiebat, rursus præliabitur. Tom. V. de Fuga in persecutione, cap. 10. num. 72.

RHENANUS. Demosthenes olim fugiens ex prælio Charonensi, in quo succubuerunt Athenienses adversus Philippum Macedonum Regem pugnantes, foedam eam fugam, ob abjectum clypeum exprobrantibus solitus est hoc versiculo respondere: Åvǹp á pɛùy

sive rotula striata quam Caterol et Moufle Belga appellant) trajicitur. Qua Machina utimur in oneribus, fascibus, saccis frumentariis in altum attollendis, et per fenestras immittendis. Qui funis dicitur contra demitti. Virg.:

nádes μzyýserai, hoc est: Vir qui fugit, rursum capes- A ligneove orbiculo qui circum axiculum versatur, set prælia.Tertullianus paulo ante hæc opponit: Stare immobiles præcipit utique nec fugam, mobiles, et accinctos in fugam, an in accursum Evangelii? Ilastam abjicere, et Graecis ρίψασπις ou ἀσπιδαποβλῆς, ἀπὸ τοῦ ῥίπτειν καὶ ἀποβάλλειν τὴν ἀσπίδα: Proverb. pro diffidere caussæ, vel caussa defensionem deserere. Tertull. Proverbio (quod a Græcis profectum) moneri possumus, non protinus despondere animum, si quid infelicius successerit, et quuin hac non successit, ut ait Comicus, alia aggredi via.

56. Funem contentionis ducere. Tom. III. lib. IV. adv. Marc. cap. 4. num. 28.

Demissum lapsi per funem.

Eterno ductu, ut supra, Alternis vicibus, pari nisu hinc inde. Idemque significabit: Utrimque magna cum pertinacia rem disputando agitare.

59. Funem longum attrahere. Tom. II. lib. de veland. Virg. cap. 14. num. 115.

Notum est illud B. Gregorii Moralibus: Oritur ex suggestione cogitatio, ex cogitatione affectio, ex affe

Frequens est apud bonos auctores, Ducere funem, quod sumptum peragopizes a comica saltatione, quam B ctione delectatio, ex delectatione consensus, etc. xépoux et noponnesuo appellant. Terent. Adelph. Tu inter eos restim dictitans saltitabis ; et apud Aristoph. vepéλmig oûôè nópòaxı ix. In quibus choreis qui præsultor est, et moderator, funem ducit, quem alii, apprehenso fune, præeuntem sequuntur. Hinc apud Cic. familiam ducere est, esse principem et auctorem alicujus sectae, et Horat. de Pecunia, epist. I:

Totum digna sequi potius, quam ducere funem. Sed quid hæc ad contentionem et certamen? Ad pertinacem opinionum defensionem? Alludere igitur videtur ad aliud lusus genus, in quo forte funem medium utraque pars in diversa obnitens ac se pertrahere nitebatur, et alteris extorquere. Qua in re propositum erat victoriæ præmium: quod non paucis locis a pueris observatur hodie, quem funem contentionis vel contentiosum a partium contentione (ut Kyfbal Flandri) in lusu pile palmariæ, quum luditur datatim appellat Tertull. qui addit: pari hinc inde nisu fluctuante; fortasse fluctuantem sub funem. 57. Fune contentioso diem ad vesperam ducere. Tom. I. lib. adv. Jud. cap. 1. num. 1. et tom. III. lib de Resurr. carnis. cap. 34. num. 254.

Vel in vesperam trahere. Cui addit Tertull. alternis vicibus, ut supra : pari hinc inde nisu. Cic. 2. epist. I. lib. Famil. Hac controversia usque ad noctem ducta et 2. epist. IV. lib. ad Attic. Quum ad Clodium ventum est, cupit diem consumere. Plinius: Actionem meam, ut prælia nox dirimit, et: Dixit in noctem, atque etiam illatis lucernis. Apud Roman. quum quid differri, vel in diem diffindi vellent intercessores, dicendo diem ducebant, ne quid eo die ipso a Senatu decerneretur: dicebanturque diem extrahere, tempus trabere et prolatare consultationes, apud Salust. Itaque significabitur contentionis diuturnæ pertinacia. In lib. de Resurr. carn. contentioso fune deducere, est, argumentis prolixis perplexisque rem agitare.

58. Funem contentiosum alterno ductu in diversa distendere. Tom. V. lib. de Pudic. cap. 2. num. 22.

Præter ca quæ supra allata sunt, hoc proverbio admoneor, Ductarium funem dici, qui per orbiculos trochleæ (quæ est machina tractatoria, cum æreo

C

D

usque ad certam damnationem. Quæ est longa illa et horrenda peccatorum catena. Qui funes atque compedes, quibus constrictum hominem Satanas non solum in omne genus malorum, sed etiam in tartaream abyssum præcipitat. Apud profanos auctores: Catena negotiorum, Catenati labores. Pind. dvspópav xocviov μεριμνών.

60. Glacie fragilior. Tom. III. lib. I. adv. Marc. cap. 1. num. 14.

Aliis, Gelu fragilior. De homine inconstante et fœdifrago. Nam fragile opponitur firmo et stabili. Fragilitatis in glacie caussa est, partium, excreto calore, quod conjungendi vinculum est, raritas.

61. Gradu cedere, de gradu cedere,sive paulisper de

cedere. Tom. III. lib. de Præsc, adv. hær. cap.9. num. 64. et lib. V. udv. Marc. c. 16. num. 256. ac. Tom. V. lib. de Pudic. c. 7. num. 53.

Omnes metaphor ab athletis sumptæ jam congredientibus, sive gradum, pedem, manum congredientibus. Lib. de Præscript. adv. hær. Cedo nunc sponte de gradu isto. Quod est, Non impulsus, nec argumentis evictus, de jure meo concedo : hoc dono adversario, quod defendere mihi sit proclive, et ad firmiores rationes recurro.

62. Gradu eodem occurrere. Tom. III. lib. IV. adv. Marc. cap. 29. num. 492.

Sumptum a gladiatoribus, qui cum antagonista decertaturi gradum figunt, et ictus declinandi caussa cedentes, iterum procedunt, et codem gradu consistunt, obviam euntes renituntur. Erit, eodem argumento et telo uti.

63. Gradu excludere, expellere, de gradu pellere. Tom. II. lib. de Anim. cap. 6. num. 82. et lib. I. Adv. Marc. cap. 13. num.71. ac lib. IV. adv. Marc. cap. 9. num. 104.

Libro de anima: Hujus definitionis gradum exclu sero; hoc est, Ostendero definitionem consistere non posse, neque rem, definitionem cum ea retro commeare, quod est vitium in rei definienda ratione primarium. Cum Deo hoc gradu expellimus, hoc est, quum Deo hanc potestatem, prærogativam, vim

creandi adimimus. Te gradu pellam, hoc est, con- A dendo traditionem, quum quæ non sunt constituta, obitis. vincam te falsi, et tuas rationes infirmabo. Ilæc omnia Est igitur recedere ab instituto, sive a præscripta a colluctatoribus sumpta, significant adversarium norma, cedere adversario victum. Virgil., lib. II : confutare, et in certamine disputationis superare. 64. De gradu dejici, aut moveri. Tom. III. lib. de Resurr. carnis, c. 2. num. 18.

Apud Cicer. lib. I. Offic. De gradu dejici, est animo consternari, et velut a statu mentis demoveri, nec præsentis animi uti consilio. Huc pertinent, Moveri loco, Deturbari gradu. Cui contraria: Reponi in gradum, et Restitui in locum. Tertull., Dejectus vel motus de gradu ejus spei, hoc est, qui jam spem abjecit, in qua innitebatur, alienis persuasionibus inductus.

Retroque pedem cum voce repressit.

71. Gradum obstruere. Tom. I. Apolog. cap. 27, n. 424. Tom. II. lib. de veland. Virg. cap. 15. n. 120. Tom. III. lib. de Præscript. adv. hær. cap. 15. n. 99. et lib. de Resurr. carn. cap. 48, n. 344.

Hunc igitur gradum potissimum obstruimus, non admittendi eos ad ullam de Scripturis disputationem, hoc est: Hoc primum opponimus, a congressu removemus. In Apolog. Provocati ad sacrificandum obstruimus gradum perfidiæ (al. pro fide) conscientiæ nostræ, hoc est, Antevertimus, ne perfidia irrepat mentibus nostris.

65. Gradum alium inire. Tom. III. lib. IV adv. Marc. B Cicero: obstruere perfugia improborum. Lib. de Recap. 6. num. 52.

Est alia aggredi via, et novum inire certamen, vel saltem novo modo, vel, re una jam improbata et labefactata, ad alterius eversionem sese accingere. 66. Gradum conferre. Tom. I. lib. adv. Jud., cap. 2. num. 6 et cap. 7. num. 27. et lib. III, adv. Marc. cap. 2. num. 4.

Militaris phrasis; ut illa, Collato pede præliari; conferre manum vel pedem; conferre gradum cum hoste. Karapуectaɩ tās μáxas, Auspicari certamen disputationis: Ad rem propius accedere, Hoc ¿yyù; ïovtes, cominus congressi.

67. Gradum dirigere. Tom. III. lib. IV. adv. Marc. cap. 37. num. 601.

Est aliquo referre vim ingenii, ad aliquid expendendum se comparare.

68. Graduni figere. Tom. II. lib. de veland. Virg. c. 1. n. 86. et Tom. HI. lib. IV. adv. Marc. cap. 2. n. 18. lib. V. adv. Marc. cap. 10. num. 154. lib. advers. Praxean. cap. 8. num. 56. et çap. 22. num. 135. Tom. V. lib. de Jejun. cap. 11. num. 71.

RHENANUS. Translatio ab athletis in certamine congredientibus, sermo proverbialis. Consistere cum constantia, et apud Tertull. tot locis est sententiam semel conceptam acriter defendere, in eaque persistere aut premere argumentum suum, ut loquitur Cicero: vel in unius rei diligenti pensitatione immorari, et nullis uti excursionibus a re alienis.

69. Gradum in acie figere. Tom. V. lib. de Fuga in persecul. cap. 11. num. 80.

Apud Virgilium frequens, State viri, adhortantis ut ex fuga sistant, unde Jovis Statoris nomen. Et Eneid., lib. 10:

Fidite ne pedibus: ferro rumpenda per hostes
Est via.

Proverbial. argumentis adversariorum non moveri, pertinaciter in sententia persistere, suam caussam acriter defendere. Lib. de Jejun. State in isto gradu, si potestis.

70. Gradum movere. Tom. V. lib. de Jejun. cap. 13. num. 78.

Tertullianus sic interpretatur: Movistis gradum èxce

surrect. carn., ut quod adversarii in prima statim acie obstruunt, in ultima congressione prosterneremus.

72. Gradum sustinere. Tom. III. lib. I. advers. Marc. cap. 1. num. 23.

Qui oppugnantur, dicuntur vim et impressionem hostilem sustinere, sive sufferre. Iline proverbialiter, pro, Suscipere alicujus rei defensionem, sive sustinere. Tertullianus sic transtulit ad litterariam disputationem: Alius libellus hunc gradum sustinebit adversus hæreticos.

73. Gradum unum insistere. Tom. III. lib. Scorp. adv. Gnost. cap. 8. num. 52.

Addit Tertullianus, et explicat se: In hoc solum C provocamus. Insistere, et referre pedem, et longius procedere, contraria sunt. Cicero: Insistere, in aliquo statu est commorari. Proverb. ab instituta disputatione non egredi, et in unius rei disquisitionem incumbere.

D

74. Gradus hic stabit. Tom. III. lib. de Anima, cap. num. 83.

Tertullianus.Sed nec hic gradus stabit, hoc est: Hæc ratio, hæc definitio, hoc argumentum firmum non erit neque consistet; facile poterit refelli et infirmari : Affirmate, hoc ego defendendum adversus omnes rationes suscipiam; hujus pronuntiati veritatem propugnabo.

75. Ad gradum præsentem occurrere. Tom. III. lib. I. advers. Marcion. cap. 19. num. 125.

Cicero Consiliis alicujus occurrere atque obsistere. Tertulliano est, argumentum pro re nata, eludere responso et contraria ratione.

76. De gradu primo præludere. Tom. III. lib. III, adv. Marc. cap. 5. n. 14.

Adjungit Tertullian. Adhuc et quasi de longinquo, cui statim oppositum subjungit: Ad certum et cominus dimicare, quæ supra explicata huc faciunt. Solent gladiatores, ante justum cum antagonista certamen, ostentandæ artis et oblectandi spectatoris caussa præludere, ut apud Virgilium Acestes :

Ostentans artem pariter, arcumque sonantem. Est igitur levia et quasi ludicra afferre argumenta et

imbecilliora, initio, antequam ipsum robur argumen- A torum depromatur.

77. In gradu esse. Tom. V. lib. de Pudicit. 6. 10. num. 83.

In uno argumento insistere. Cui opponit Tertull. pergere. Quod interpretari possumus, Ex sumptionibus sive pronuntiatis complexionem elicere, et ad rei probandæ summam pervenire. In gradu totus esse, ille dici potest, qui proponit quidem, sed nihil concludit. Qui sorite, sive argumentatione acervali utens initiis immoratur, longeque abest ab extremo conclusionis.

78. In gradu deducere. Ibid. cap. 21. num. 183. Ad novam rei disquisitionem se comparare; una explicata, ad aliud progredi..

79. In gradum rursum. Tom. III. lib. 1. adv. Marc. cap. 9. num. 155.

Quum ab instituto per digressionem, sive exeus, abrepti abductique longius, eodem unde divertimus regredimur, et eamdem rem denuo agitamus expendimusque.

80. In gradu ipso provocare. Tom. III. lib. V. advers. Marc. cap. 1. num. 12.

Sumptum a provocantibus ad pugnam, qui quum gradum institerint, adversarium opperiuntur et intentato telo lacessunt. Significat itaque, caput rei aggredi, et rem altius non repetere neque longe arcessere, sed ea super quibus pugna est, initio inquirere, ab *eorumque inquisitione non recedere.

81. Habenis effusis. Tom. V. Epist. de cibis Judaicis, cap. 4, num. 14.

Habenæ lora sunt, quæ freno utrimque alligantur ad equum regendum. Hinc illa Metaphoræ : laxissimas habenas dare amicitiæ. Cic. Virgilius, lib. V : Spumantiaque addit Frena feris, manibusque omnes effundit habenas. (Proprie lib. XII.)

B

C

Immetata quibus jugera liberas
Fruges, et Cererem ferunt,
Nec cultura placet longior annua.

Ergo non modo in eum dicetur, qui sedes subinde mutat, et fabulam undecumque motoriam agit: sed qui versatili est animi sententia inconstans.

83. Hieme frigidior. Tom. III. lib. I. adv. Marc. cap. 1. num. 14.

:

[ocr errors]

Verba, judicia, homines frigere dicuntur Ciceroni; et In re frigidissima calere, in ferventissima frigere, opponit metaphoricas; et: Lentus in dicendo, et pene frigidus, de homine insulso, tardi stupidique ingenii; ut Calidus, de alacri et excitato animo. Et : Calida consilia, est, præcipitia et temeraria.

84. Hypobrychium irrespirabile. Tom. II. lib. de Idolol. cap. ult. num. 170.

Videantur Annotat, Pamelii : ὑποβρύχιον, τὸ ὑπὸ τοῦ κυμάτων καλυπτόμενον, quod fuctibus est obtectum. Homer. Odyss. :

Τονδ' ὑπόβρυχα θήκε πολὺν χρόνον.

ubi ὑπόβρυχα Poet. pro ὑποβρύχιον, τὸν καταδεδυκότα εἰς To dop,qui sub aqua subiit.Hæc fere Paul. Leop., 1. VIII. Miscell., c. 23. Sed quum Tertull. dicat : Inenarrabile excussis profundum, inextricabile impactis naufragium, irrespirabile devoratis hypobrychium, videtur locum significare, imum scilicet maris fundum, in quem et excussi natandi imperiti et impacti, nec tabulis nec scopulis adhærescentes deferantur. Significabit ergo Proverb. Extremum periculum, ut omnis salutis emergendique e malis spes adempta sit.

85. In alium ictum considerare. Tom. III. Scorp. adv. Gnostic., cap. 5, num. 35.

Occursum est huic plagæ, in alium ictum consideremus, etc. Alii longe aliter distinguunt. A gladiatoribus sumplum. Cicer., I. Catil. Quot ego tuas petitiones, ita conjectas ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione, et ut aiunt, corpore effugi; et Virgil., lib. V de Pugil. ;

Nunc hos, nunc illos aditus, omnemque pererrat
Arte locum, et variis assultibus irritus urget:
Ostendit dextram insurgens Entellus, et alte
Extulit, ille ictum venientem a vertice velox
Prævidit, celerique elapsus corpore cessit.

Nullo discrimine cædem Suscitat, irarumque omnes effundit habenas. (Translate.) Et Orator dicitur in peroratione totos eloquentiæ aperire fontes, et omnes affectuum habenas effundere. Contrarium est Injicere habenas, pro, Compescere, et impetum sistere. Habenas effundere, dare, laxare, Gracis δοῦναι χαλινοὺς πᾶσαν ἀφιέναι, ἤ ὅλην ἐφιέναι Ut sit uno argumento refutato, alius infirmationem Tola, pro, Nimium indulgere, nimiamque permit- D inquirere, et rationem secum inire qua improbari

tere libertatem. Habenis effusis, est licentissime, liberrime et intemperantissime, vel immodice. Idem Novatianus, lib. de Trinitate: Indulgentiæ suæ sinus largos profudit; et Sub jugo enim naturalis legis omnibus datæ, alia quasi frenis revocata retrahuntur, alia quasi effusis habenis excitata impelluntur.

82. Hamaxobio instabilior. Tom. III. lib. I. adv. Marc. cap. 1. num. 12.

Videantur Annot. Pamelii. Historicis et Poetis celebrati Hamaxobii, vel Hamaxobitæ, Sarmatix gens. Quos sic describit Horat., lib. III. Od. 24:

Campestres melius Scythæ,

Quorum plaustra vagas rite trahunt domos, Vivunt, et rigidi Getæ,

possit.

86. Istro fallacior. Tom. III. lib. I. advers. Marc. cap. 1. num. 15.

Videantur Annotat. Pamelii. Quis ab histrice animante hoc sumptum dicat? Istriæ regionis incolæ, non Istri aut Ilistri, sed Istrii dicuntur: quibus quis fallaciam tribuat, non reperio. Reliquum est igitur, ut Ister fluvius, alio nomine Danubius, huic proverbio locum fecerit. Quum Tertull. Marcioni tot titulos honorificasque appellationes a locis, gentibus, Ponto, Patria vicinis, et rebus eidem peculiaribus, assignet. Dicetur autem, fallax Ister, vel propter sinuosos flexus (ut Mæander), unde a poetis retortus et sinuatus dici

« PoprzedniaDalej »