Obrazy na stronie
PDF
ePub

c. 11. divinitate sermonis in ipsa concretione permixta, A aliter quam jam diximus, quod ibidem minorem Paetsi quid tale inveniatur jam dicto lib. adv. Praxean, intelligi debere de permixtione unionis, non vero permixtione naturarum divinæ et humanæ, ibi annotavimus n. 56. id comprobantes ex aliis pluribus ejus libri locis. Est fides recta (juxta Athanasii Symbolum) ut credamus et confiteatur quod unus sit Christus, non conversione divinitatis in carnem, sed assumptione humanitatis in Deum, unus omnino non confusione substantia, sed unitate personar. Deinde illud ibidem: Ante quem nihil præter Patrem, eodem intellectu accipiendum, quo id quod supra adduximus ex Tertul. lib. advers. Ilermog. juxta quod annotavimus ad eumdem lib. cap. 31. num. 141. Nec B tiantur.

tre dicit ut Filium. Caute etiam debet legi illud, quod yideatur non aliam unitatem Patris et Filii interpretari quam societatis concordiam, afferens perperam ad hoc locum, I. Cor. Ill. pro sua sententia ; quia catholica fides et Scripturæ etiam veritatem essentiæ agnoscunt in Patre et Filio. Denique quod de Spiritu sancto non videatur consentire catholicæ Patrum traditioni ex Scripturis, factum putamus, non quod negaret Spiritum Sanctum æqualem Patri et Filio; sed nondum re definita, obscurius solent loqui Patres veteres ob materiæ summam obscuritatem, ita tamen ut commodum aliquem sensum pa

PROVERBIALES

FORMULE TOTO OPERE

HOC TERTULLIANICO CONTENTÆ, BREVIBUS SCHOLIIS ILLUSTRATE,
AUCTORIBUS BEATO RIENANO ET AND. HOYO BRUGENSI.

1. Abiit jam, et reverti debet. Tom. I. lib. de Testim. Animæ, cap. 4. num. 22.

Proverbii hujus, quod Teutonis Gallisque etiam usitatum, usum ipsc Tertul. fusissime explicat: ut, abiisse hominem, sit, e corpore excessisse animam, atque ita inter vivos esse desiisse. Sic Græci uti his ver- C bis solent, οἴχεσθαι, κατοίχεσθαι, ἀπέρχεσθαι, ὑπογίνεσθαι, hoc est mori: quæ omnia abitum excessumque significant. In dictiuncula jam, quæ longum spatium innuit, tota Proverbii vis videtur consistere. Tanta vis fuit veritatis de resurrectione et immortalitate animæ, ut ea ex hominum animis, ne in tantis quidem vanarum opinionum tenebris, a majoribus veluti per manus tradita, potuerit evelli, sed trito usitatoque proverbio sit frequentata, de iis qui jamdudum essent defuncti; quasi præsumerent, hoc est præciperent, et anticiparent animis, corporum resurrectionem, sive animorum qui excesserant, ad sua corpora reditum, ἀναστροφὴν, ἀνάστασιν, hoc est, Reverti, ἐπαναστ τρέφει», ἡ ἀναβιοῦν.

2. Abruptum amplissimum salire. Tom. III. lib. V. adv. Marc. cap. 14. num. 231.

Salire, pro transilire vel saltu transmittere. Ut sit omnino, aut verba saltem intermedia præmittere. Ab iis sumptum qui malunt compendium facere itineris, saltu, quam dispendium commodiore ambulatione. Sic, Maximum campum levissimo saitu transvolas,> Scaliger ad Cardanum. Explicat se mox Tertullianus : Ademisti tanta de Scripturis, hoc est, intercidisti, rejecisti et abrupisti, ut lacunæ in librorum contextu permagnæ exstent. Lib. V. adv. eumdem. Quantas foveas in Epistola fecerit, auferendo que voluit. Virg. libro. IV:

His medium dictis sermonem abrumpit.

D

3. Acie figere. Tom. I. lib. de Pall. cap. 4. n. 84. Est acute, intentis et quasi defixis in rem oculis intueri, dreves ópa. Virgil.

......

Oculos horrenda in Virgine fixus.

Ut qui vestibus a naturæ moderatione alienis, hominesque transversos de recto statu agentibus induti, palam conspiciendos se, aut potius deridendos præ. bent, omnium oculos in se convertere velle videantur. Ut tamen hujusmodi inspectio, sive spectatio, quam captant, cum probro contumeliaque eorumdem gestantium, sit conjuncta, ut non laudi, sed vitio vertat. Huic subjungitur: Digito destinare, Nutu tradere. De quibus infra.

4. Acies macheræ exerta. Tom. V. lib. de Pudicit. cap. 14. num.. 115.

Quum quasi plenæ juris, auctoritatis et potestatis habenæ effunduntur in aperta objurgatione. Apud Virgil. Ense incluso ibat. › Cui contrarium est illud Cic. I. in Catil. At nos vigesimum jam diem patimur hebescere aciem horum auctoritatis. Habemus enim Sen. Cons., verumtamen inclusum in tabulis, tanquam gladium in vagina reconditum. Sic in Apio: Dentes exerti ad vulnera infligenda acuti et erum pentes.

11. 65.

5. Nihil ad Andromacham. ibid. cap. 8. Alludere videtur ad veteris alicujus tragici fabulam, nomine Andromachæ inscriptam. Et ex Tertull. colligere est, nihil aliud isthoc proverbio significari, quam hisce: Nihil ad versum, nihil ad Bacchum, cùòèv πρós éños, áпposdóvoa, hoc est, aliena a re. Nam hæreticos cum histrionibus comparat. Hi allegoricos gestus accommodantes canticis, alia longe a præsenti et fabula et scena exprimunt (ut videatur ad græca proverbia respexisse, ἐκτός χοροῦ ὀρχεῖσθαι, vel ad τὸ ἀπορ

zɛīduɩ (extra chorum saltare, et desaltare); illi, hæ- A collocantes, sic illum quum ornant, tum adjuvant, retici scilicet, easdem parabolas quo volunt tribuunt, non quo habent aptissime excludunt.

6. Ad scamma producere. Tom. II. lib. ad Martyras, cap. 3. num. 44.

RHENANUS. Locus certaminis in quo congrediuntur athlete zappa Græcis dicitur quod is fossa cingi soleret, παρὰ τὸ σκάπτειν. Hinc proverbialiter dictum D. Hieron. de scammate et loco certaminis egredi; pro eo quod est : A proposito digredi, sive lineas transilire. Sic enim apud illum legendum, scribentem adversus errores Joannis Hieros. ad Pammachium. Quum ergo ista quærantur, inquit, cur tu, omissis super quibus pugna est, de scammate et loco certaminis egrediens, in peregrinis et longe alienis disputationibus immoraris? Porro seipsum exponit, quum addit: Et loco certaminis. Et, enim idem valet, quod : id est. Non omittendum, valde signanter loqui Tertull. Nam athletæ et gladiatores produci dicuntur in spectaculis ab ipsis munerariis qui ludos edunt. Sic mox : ut ad stadium tribunalis bene exercitati incommodis omnibus producamur. Ex sententia Tertull. est in theatrum, arcnam, locum publicum certaminis adducere, ostentandi periclitandique artem, vires, gratia, et praemium, sive spustov auferendi, in arenam descendere. Paulus Leopard. lib. 1. Miscell. cap. 22. vocis significatum explicat et scamma Erasmi et Calii refutat. B. Ambros. lib. I. Offic. Adhuc athletæ in scammate sunt, etiam proverbialiter, quasi dicat: Etiamnum de præmio certatur, et palma dubia

[ocr errors]

7. Ad quod venimus, hoc age. Tom. III. lib. IV. advers. Marc. cap. 7. num. 65.

In sacris imperari solitum silentium, his verbis: Favete linguis; et Græce, oïya nãs isto dedis, et eadem de caussa clamari solitum: Hoc age. Idque Plutarchus in Numa dicere videtur : ὧν ἔχνός τι μέχρι νῦν διασώζοντες, ὅταν ἄρχων πρὸς ὄρνισιν ἢ θυσίαις διατρίβη, Bosca » dye. Muret. Variar. Lect. 45. lib.Proverbium igitur erit, quo ad rem institutam attentum aliquem esse jubemus ut in cam unam tota mente incumbat, ut nec verbis aliud usurpet, nec in animo secum cogitet.

8. Ex ære collatitio. Tom. III. lib. adv. Valent. cap. 12. num. 136.

RHENANUS. Qanquam hic symbola et collationis fit mentio, (nam Tertull. conferunt, inquit, in medium, et mox, unum omnes bonum conferebant. Item Irenæus : Unumquemque, inquit, eo quod habebat in se optimum florentissimumque conferentes, collationem fecisse. Rursum mox: Et secundi Christi, quem Soterem dicunt, ex collatione composita fabricatio ) nihilominus, quando vel exemplaria constanter habent: ære collatitio, video non tam collatitio legi posse, quod omnibus obvium est, quam collocatitio, pro ære mutatitio et alieno; quod in unum conferentes boni viri, et apud amicum negotiationi inten tum

prius ab eo caventes. Unde fortassis vulgo Afrorum usitatum id temporis proverbium, ut ære collocatitio aliquid fieri diceretur, aut dives quispiam esse jactaretur, qui propriis opibus non polleret, sed commodatitiis et alienis. Sane apud Irenæum alio loco de hoc ipso Sotere legitur: In eum disponentibus velut florem suum, ut collocatitium, sit hic deposititium. Idem sensus erit, si collatitio legas, aut certe non magnopere diversus. Equidem apud veteres (multa fiebant are collato; quibus operibus inscribebantur hæ notæ ÆRE COL. Ad quem morem fortassis hic respexit Tertullianus. Stips collatitia quæ in pauperum usus erogatur; et collatio sive collecta, quæ et indictio, pensitationis pecuniaria genus est, et Buso), collatio in cone apparatum sive pecuniaria, sive penuaria. Unde Cana collatitia sodalium aut contubernalium accubatio, ubi suas quisque afferunt epulas, pavos, proverbium in eos conveniet qui per se nihil valent, sed toti alienis nixi sunt opibus, quibus substractis corruant, et fide fortunaque fiant expertes. Divites in ære alieno, uti floratius dixit: Meo sum pauper in ære.

C

9. Æsopi graculus. Ibid. cap. 12. num. 139.

RHENANUS. De hoc exstat Apologus inter eos qui Esopo vulgo tribuuntur. Unde Græcis natum proverbium: Alcántos zodorós, id est, Æsopicus graculus. Dicto solitum in eos, qui aliena pro suis ostentant. Horat. 3. Epist. lib. I:

Quid mihi Celsus agit? monitus, multumque monendus
Privatas ut quærat opes, et tangere vitet
Scripta, palatinus quæcumque recepit Apollo.
Ne, si forte suas repetitum venerit olim

Grex avium plumas, moveat cornicula risum
Furtivis uudata coloribus.

Gabrio μυθολόγου τὸ ἐπιμύθιον ad sententiam Tertull, est plane accommodatum.

Αλλοτρίοις πτεροῖσιν ἠμφιεσμένος
Πύχει καλοιὸς ἀρνέων ὑπερφέρειν
Πρῶτον δὲ δῶρον ἡ χελιδών ἠρπάκε.
Μεθ' ἐν ἅπαντες εἶτα γυμνός εὑρέθη.
ἐπιμύθιον τὸ ἐξ ἐράνου κάλλος διαλύεται.

Quod sic vertimus:

Dum jactat alienis amicta plumulis

D

Præstare volucres cæteras cornicula; Hirundo primum deripit munus suum, Exinde reliquæ, et nuda tandem cernitur.

10. De Æsopi puteo Asinus. Tom. III, lib. IV. advers. Marc. cap. 23. num. 349,

Ut subaudiantur verba: modo venis, modo apparuisti. In eum qui aliunde incognitus, nullaque celebritate nominis præclarus, et quasi ex angulo modo advenit; qui latuit, sive ut verbo Horatiano utar, sefellit hactenus, quique subito magnum quid et præclarum audeat jactare, imo auctoritatem et gratiam, cum fama sibi vindicare. Quum Apologus inter Asopicos hic non exstet, futile esset aliquid hic ex conjectura afferre, unde corum sit proverbium, quidquid alii nugentur περὶ τῆς τοῦ ὄνου παρακύψεως.

11. Agilia media, seu Aginæ æquilibrio ferri. Tom. A Ill. lib. advers. Hermog. cap. 41. num 142. et Tom. V. lib. de Pudic. cap. 9. num. 73.

15. Aristide justior. Tom. 1. Apolog. cap. 11.

num. 173.

Tam celebris apud Græcos, et præsertim Athenienses, justitia et æquitas Aristidis, ut to dixiou Cognomentum meruerit. Tanta non legum modo, sed

qui boni etiam fuit in homine observantia; ut hoc solo nomine in exsilium ab improbis sit ejectus, et diversis studiis cum Themistocle Remp. administrarit.

16. Aspis a vipera venenum mutuatur. Tom. III. lib. III. adv. Marc. cap. 8. n. 53.

In lib. de Pudicit: Non enim admittetur exemplorum adæquatio, licet in agina congruentissima, si fuerit saluti nocentissima. Si, ut ait Rhenan. ex Festo, Agina est foramen illud in quo inseritur scapus trutinæ, hoc est, in quo agitur sive vertitur trutina, et tum in media agina consistere trutina dicatur, quoties accidit æquipondium, ut neutra pars propendeat : idem erit cum Ansa (quantum ad Proverbii usun), quæ est 6, in quo examen vertitur, sive in cujus meditullio lingula obversatur, et huc illuc nutat, dum lancibus æquatis respondeat summo puncto, hoc est, neutro inclinet, sed æquo momento discri- B cap 29. Serpentum vipera, sola terra dicitur condi, men partiatur. Usus proverbii esse poterit in eos qui neutrarum partium sunt, sic ut neque hos, neque illos offendant. In eos qui virtutes amplectuntur, quæ mediocritates sunt quædam inter extrema vitia constitutæ. In judices integros, et similia. Videantur Annot. Pamelii.

12. Alexandro sublimior. Tom. I. Apolog. cap. 11. пит. 175.

In elati excelsique animi homines. Decantatissima animi in Alexandro Magno altitudo, quæ in dictis juxta ac factis enituit. Qui nihil sibi quod ipse perficeret, a patre relinqui, puer doluerit; qui in Olympiis stadium decurrere, nisi cum antagonistis regibus, recusarit; qui asiaticum regnum dispertiri cum Dario, rebus integris, noluerit; qui quum ab Anaxagora innumerabiles esse mundos audiisset, illacrymarit, qui nedum unius dominus esset factus.

13. Amazona audacior. Tom. III. lib. I. advers. Marc. cap. 1. num. 14.

Amazones, vel Amazonæ, singulare omnium sæculorum exemplar, inquit Justin. lib. II. Quarum audaciæ plus quam virilis plena facinora, bella, expeditiones commemorantur. At quoniam audacia in muliebri sexu cum impudentia plerumque est conjuncta, proverbium in eos conveniet, qui impudenter sunt audaces et temerarii. Videantur annot. Pamelii.

Hine ver

14. Aries in nos temperatur, quo quassatur caro.
Tom. III. lib. de Resurr. car. cap. 5. num. 43.
Aries, trabs funibus tensa, su-pensa, cujus caput
ferro vestitur, ut durissimam, arietis instar, frontem
videatur habere, et more etiam arietis retro ducitur,
ut majore impetu feriat, subruatque muros.
bum temperari, quod in apparatu et libratione in ic-
tus destinata, arte opus esset et certa temperatura,
Subjungit Tertullianus verbum quassatur. Virgil. Pul-
sabant ariete muros, Labat ariete crebro janua, Arietat
in portas. Cicero, Aries murum percusserit. Prover-
bialiter dici poterit, pro eo quod validum argu-
mentum nobis objicitur, quod difficile sit dissolvere.
Aperta vi oppugnamur. Ut arietes et cuniculi in ar-
gumentis, inter se opponantur.

C

D

De Aspide sic Plin. lib. VIII, cap. 23. Colla aspidum intumescere nullo ictus remedio præterquam si confestim partes contacta amputentur: tam præsentaneum scilicet est venenum. De vipera, eodem lib.

cæteræ arborum aut saxorum cavis. Sed Aristot. lib.
V. de Natura animal. contra tradit viperam sub petris
scse condere, reliquas serpentes in terra abdi ; om-
nes secessus tempore veneno orbe dormiunt. Lib. 7.
cap. 2. ait qui montem Athon incolant, viperinis
carnibus ali.Quod certe argumentum est veneni minus
efficientis. Proverbio igitur isto significabitur pesti-
lentissimum a minus malo ad nequitiam edoceri.
17. Attalicæ divitiæ. Tom. V. lib. de Jejun. cap.
15. num. 93.

Si Attalicæ legatur, nihil difficultatis; notæ Allali, Regis Pergameni, divitiæ, queis pop. Rom. ex hereditate adierit. De quo Horat. in Odis :

Non opes neque Attali

Ignotus hæres regiam occupavi.

Et Attalicis conditionibus. Ut magnificæ et supervacaneæ illæ divitiæ atque delicia, pani opponantur ; hoc est simplicissimo victui. Sin Attellanæ, personatæ illa in cultu et vestibus lautitiæ intelligentur. Nam Attellanis (ex Atella Campania oppido) histrionibus celeberrimis, hoe jus concessum erat, ut Persona:n in scena deponere non cogerentur. Unde fabulæ personatæ pro Attellanis xar' goxy. Dicetur in vestitum supervacaneum, et ad luxum ostentationemque comparatum.

18. A toga ad pallium. Tom. I, lib. de Pallio cap. 5. n. 94, et cap. 6, n. 116.

RHENANUS. Pallium Græcorum erat et philosophorum. Hoc etiam Romani, toga rejecta, amiciebantur. Ilinc illud admirantis vulgi dicterium de potentioribus ad christianam religionem transgressis, A toga ad Pallium. Unde motus Tertull. ut scriberet pro Pallio librum. Ammian. Marcell. de Juliano. Aug. Namque in pace, inquit, ejus mensuram tenuitas crat recte noscentibus admiranda, velut ad pallium mox reversuri. 19. Cæcus a cæco in eamdem deductus foveam. Tom. III, lib. III, adv. Marc, c. 7. n. 44.

Proverbium vel ipsi Servatori usitatum, Lue XVI. quotics indoctus indoctum docere conatur, vel imprudens imprudenti dare consilium, atque ita in eosdem errores, aut pravas opiniones secum præci

pitat. Tertullian. sic interpretatur. Ab eodem ratio- A solent aperire. Ex quibus et hujus et sequentis pronem errorum et ducatum mutuari. verbii usus patet.

20. Cæcus in petram offendit. Tom. III. lib. V. adv. Marc. cap. 7. num. 119.

Tertullianus allegorice de Marcione qui, errorum pravitate excæcatus, male de Christo (petra spiritali) sentiret. Non absimile: Impingere in scopulum, lib. de Trinitate, cap. 28. Duobus istis locis, quibusdam effossis luminibus orbatus, totus in doctrinæ suæ cæcitate superatus. Usurpabitur in eum quem opinionum perversitas ad absurda quæque præcipitem agit.

21. Cædere cominus. Tom. III, lib. II. adv. Marc. c. ult. num. 205. et lib. III. c. 5, n. 14.

Cominus cædere, cominus dimicare, σvorádny páxɛoθαι, καὶ ἐγγύθεν; cui contrarium, πόῤῥωθεν, διὰ δοράτων B. Translatum a bello, in quo nunc conserti pugnant gladiis, et conserere, sive conferre manus dicun. tur, nunc machinis aut etiam amentis procul tela in hostem torquentes. Utemur eo, quum significare voluerimus nos rem propius, seu de propinquo velle expendere, agitare, argumenta ex rei ipsius natura, non extrinsecus assumpta, ad infirmandam alicujus sententiam afferre.

22. De calcaria ad carbonariam. Tom. III, lib. de Carne Christi, cap. 6. num. 52.

RHENANUS. Calcaria taberna est, ubi calx asservatur aut venditur. Sic carbonaria a carbonibus. Usus

24. Campus fusus et latus aperitur. Ibid. cap. 28. num. 127.

Cui contrarium, non habere satis magnum campum in quo versetur, apud Ciceronem. Novatianus etiam alibi eodem libro: Hæc breviter sint nobis dicta et strictim posita, et non longa disputatione porrecta. Latius enim potuerunt porrigi, el propensiore disputatione produci.

25. Capitis supercilio loqui. Tom. III. lib. adv. Hermog. cap. 27. n. 91.

In superciliis notatur fastus, qua parte aut negamus aut annuimus. Haud dubie mutuatus ab Homero illud Best Tertull. Iliad. . Thetis ad Jovem :

erit, quum res sordida aut molesta, æque sordida C aut molesta mutatur. Et elegans proverbium est, quoties de impuro loco ad nihilo puriorem nos recipimus; quum ex uno malo in aliud diversum incidimus. Postquam Tertullianus Marcionis respondisset impurissimæ hæresi, ad Apellis æque impuri confu. tationem sese accingit. Non absimile: E Scylla in Charybdim; e fumo in flammam. Nisi quod illo Proverbio quædam malorum diversitas, et quasi repugnantia significari videatur, uti calx et carbones, ratione contrariorum colorum repugnant. Sumptumque est ab iis, quibus sordes odiosa, neque facile vestitum contaminari sibi patiuntur, quod fuligo utrorumque efficit.

Νημερτές δὴ μοι ὑπόσχες, καὶ κατάνευσον.

Haud dubitanda mihi promitte atque annue.

Respondet Jupiter :

Εἰ δ' άγε τοι κεφαλῇ κατανεύσομαι, όφρα πεποίθης ;
Τοῦτο γὰρ ἐξ ἐμέθεν γε μετ ̓ ἀθανάτοισι μέγιστον
Τέκμωρ ̓ οὐ γὰρ ἐμὸν παλινάγρετον, οὐδ ̓ ἀπατηλόν,
Οὐδ ̓ ἀτελεύτητον γ' ὅ, τι κεν κεφαλῇ κατανεύσων
Η, καὶ κυανέησιν ἐπ' ὀφρύσι νεῖσι Κρονίων.

Id est,

Annutabo tibi capite, ut bene fida quiescas;

Hoc si quidem magnum est diis cum immortalibus a me
Judicium, neque enim revocabile mi, neque fallax,
Quodque tibi capite aunutabo, neque imperfectum.
Dicta superciliis Saturnius annuit atris.

Unde Plinius, lib. I. epist. ad Octavium Rufum: Vide in quo me fastigio collocaris, quum mihi idem potestatis, idemque regni dederis, quod Home

rus Jovi,

Υἱῷ δ' ἕτερον μὲν ἔδωκε πατὴρ, ἕτερον δ ̓ ἀνένευσεν,

Unum concessit voto pater, annuit unum.

Nam ego quaque simili nutu ac renutu respondere voto tuo possum. Huc pertinere non temere existimem: Censorium supercilium, quasi qui supercilio solo vel damnet, vel probet, quod alii tetricam severitatem interpretantur.

26. Catharticum dare. Tom. I. lib. de Pullio, cap. 5. пит. 11г.

Καθαρτικὸν ἢ καθαρτήριον φάρμακον, ἢ κάθαρσις, medicamentum ventrifluum, sive quod alvum dejicit. Hinc dictum Hippocrati. Explicat se Tertull.

23. Campis suis diffundere. Tom. V, lib. de Trinitate, D Sermone me suasisti medicamine sapientissimo: cx

cap. 6. num. 26.

[blocks in formation]

græco Senario :

Λόγῳ μ' ἔπεισας φαρμάκω σοφωτάτω.

Kabapoo est lustrare et expiare, ad quod alludit
Horat. lib. I. epist. 1. loquens de vitiis animi:

Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem
Possis, et morbi magnam depeliere partem. Et,
sunt certa piacula, quæ te

Ter pure lecto potuerunt recreare libello. Huc pertinet, Elleboro purgare, et similia. 27. Catone sapientior et gravior. Tom. I. Apolog. cap. 11. num. 173.

Catum Sabini acutum dixerunt, unde Calonum nomen. Hujus autem Catonis, apud Tertull. primi et Censorii, elgium habes apud Plinium lib. VII. cap. 27.

et apud Ciceron. lib. de Amic. ubi de Catone Lælius: A suas non intelligendo, valetudinis corruptelam suspiAut enim nemo, aut si quisquam, ille sapiens fuit.

Et in lib. de Senect. qui Catonis hujus nomine inscribitur.

28. Caucaso abruptior. Tom. I. lib. I. adv. Marc. cap. 1. num. 15.

Caucasus, mons Scythiæ vastissimus, cujus, ut ait Plin. lib. VI. cap. 5. juga in colchica Ponti regione ad Ripharos montes torquentur, altero latere in Euxinum et Maotim devexa, altero in Caspium et Hyrcanium mare, variis nominibus. Virgil. IV. Æneid. : Duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanææque, etc. Quibus verbis abruptum explicatur. In hominem agrestem, et durum, intractabilem et inhospitalem. 29. Cerebrum vel cor non haberc. Tom. III. lib. IV. adv. Marc. cap. 10. num. 118.

In hominis cerebro, spirituum vitalium receptaculo, suprema et quasi regia rationis potestas; in corde totus ipse vitæ fons et sapientiæ sedes. Hinc vecordes et insipidi, cerebro cordeque vacui dicuntur. Atque adeo ipsa corporis vitia, si vel cerebro vel, cordi sint affinita, mentem quoque et actionem labefactant. Notus Æsopi apologus de vulpe caput larvæ admirante, ὦ οἷα κεφαλή, καὶ ἐγκέφαλον οὐκ ἔχει· πρὸς τοῖς κατὰ τὴν fuynv å¡oyisto15. O quale caput! et cerebrum non habet. 30. Cervi in prælio. Tom. II. lib. de Coron, milit. cap.1.num. 18.

B

RHENANUS.» Proverbialem figuram sapit, natum ut C apparet, ex illo Chabria apophtegmate, qui dixit, Formidabiliorem esse cervorum exercitum ducc leone, quam leonum duce cervo. Meminit Plut. Cervus est simplex et notæ timiditatis animal, cujus omne in fuga præsidium, quum sit pernicissimum. Hinc cervini viri dicuntur quum fugae magis quam viribus fidunt, quique formidolosi sunt. Quibus Mavors, ut ait Virgil. lib. II., ventosa in lingua pedibusque fugacibus. Et apud Hom. Iliad. Achilles Agamen.noni timiditatem in congressibus præliorum exprobrat:

Οινοβαρές, κυνὸς ὄμματ ̓ ἔχων, κραδίηντ ̓ ἐλάφοιο;

Ebrie, cervinum cor habens, oculosque caninos. 31. Chrysippus ad elleborum. Tom. III. lib. de Anima, cap. 6. num. 89.

Chrysippus, Cleanthis discipulus, homo acerrimo ingenio, de quo versiculus,

Εἰ μὴ γὰρ ἦν Χρύσιππος, οὐκ ἂν ἦ Στέα .. ..
Nisi fuat Chrysippus, aut fuat Stoa.

Refert Val. Max. lib. VIII. cap. 7. Carneadem cum Chrysippo disputaturum, elleboro se ante purgare solitum, ad exprimendum ingenium suum attentius, et illius refellendum acrius. Idem A. Gel. lib. XVII. cap. 15. Carneades Academicus scripturus adversus Stoici Zenonis libros, superiora corporis elleboro candido purgavit. Et cap. ubi ellebori efficientem et duplex genus explicat. Et Plin. lib. XXV. c. 5. idem Carneadi attribuit, et ellebori naturam de ibit. Tertull. ipsi Chrysippo tribuere videtur. Sententias

cari. Quod Valerius de Chrysippo eodem capite scribit: Cujus studium in tractandis ingenii sui monumentis tantum operis laborisque sustinuit, ut ad ea quæ scripsit, penitus cognoscenda, longa vita sit opus. Et ut Cic. de eodem: Quædam, inquit, proponebat, quæ ne ipse quidem potuit dissolvere. At Lucianus fabulatur in II. verar. Narrat. lib. Non licuisse Chrysippo in beatorum insulam immigrare, nisi quartum jam sumpto elleboro. Alludens huc, quod ter in vita bibisse memoratur. Hinc elleborum bibere, edere, eoque se purgare jubentur, qui mentis capitisque vitia sibi levari velint.

32. De cœlo supervenit. Tom. I. Apolog. cap. 10. num. 162.

Videantur Annotationes Pamelii. Explicat Tertullianus in ignotos, et vel ex inopinato apparentes; qui et cœlites et cœlo delapsi, vel e cœlo cecidisse dicebantur, cùçavometeis. Illud sumptum videri potest a scenis Tragicis, in quibus fere, ἀπὸ τῆς μηχανῆς θεὸς. Est enim machina supra scenam locus, unde ex improviso Deus aliquis apparebat.

33. De cœlo in cœnum. Tom. II. lib. de Spect. cap. 25. num. 189.

Tertul. De Ecclesia Dei, In diaboli Ecclesiam tendere. Et lib. de Coron. milit. De castris in castra tenebrarum nomen deferre. Elegantiam affectavit Tertull. ex s napovoparías: ut sit luci tenebras, vitæ studiisque, ad flagitia, ad vanas turpesque exercitamortem præferre. Quum ab honestissimis actionibus

tiones deflectimus.

34. Cœna æstiva post assum. Tom. III. lib. de Anima,

cap. 32. num. 387.

Videtur innuere Tertullianus in cœnis æstivis post assum, hoc est, carnes assas, nihil præterea ferculorum importari solitum, ita ut finis cœnæ fuerit assum. Uti Empedocles in ardenti Ætna probe assus, in nullum aliud corpus est mutatus, atque ideo finis fuit metensomatoseos. Quid si huc alludat? Gracis, qui ova cum turdis et leporinis carnibus ac mellitis placentis, secundas mensas dabant, mos iste fuit, ut in fine cœnæ linguas igne torridas post sermones, degustandas darent. Quare, finitum aliquid esse, D nihil esse reliqui, Proverbio significabitur.

35. De Corio suo ludere. Tom. I. lib. de Pallio, cap. 5. num. 49.

A Chamaleonte tractum, qui toto corpore reddit colorem quemcumque proximum attigerit, præter rubrum et album. Itaque adagium patet in hominem versipellem, inconstantem ac pro tempore in omnem habitum sese vertentem. Cui simile, Proteo mutabilior.

36. Croeso et Crasso copiosior. Tom. I. Apolog. cap. 11. num. 173.

Crosi, Lydorum regis, opulentia apud Græcos in Proverbium abiit, qui Cyro Persæ bellum facere ausus. M, Crasso apud Roman. divitis cognomentum

« PoprzedniaDalej »