Obrazy na stronie
PDF
ePub

11. Animos hominum pessimos post mortem in Dæ- A ejus Opera LXXV; denique adnotat. nostras in Termonas verti. S. August,, libro de hæres., ad Quodvultdeum.

B

Istud paradoxum non tam Tertulliano tribuendum quam Tertullianistis, supra adnotavimus ad finem Vite Auctoris, quod illis id nominatim attribuant B. Isidorus, Honorius, Rhabanus et Gratianus, in Hæreticorum Catalogis. Quo fit, ut etiam apud B. Augustin. censeamus legi debere dicunt et paulo post credunt, pro dicit et credit : maxime cum nihil tale reperire sit in scriptis Tertulliani, neque illi uspiam, sed Origeni adscribat Beati Hieronymi Epist. 59. ad Avitum, et lib. II. adv. Ruffin. Ea vero tam absurda est, ut non alia confutatione opus habeat, quam quod hæresis nomine damnata sit, tum a scriptoribus jam dictis, tum a Sexta Synodo, etsi paulo obscurius, in Origene et ejus complicibus, Act. 11, Epist. Sophron. Patriarchæ Hierosolym. Orta quippe ex Platonis schola, qui vel Auctore teste, lib. de Anima, capit. 23. 24. et 28. aiebat animas hinc in cœlos abire unde venerant, et rursus huc redire. Cui nimirum quid tribuebant Origenes et hæretici reliqui, ut verissimum sit quod non semel Auctor repetit, Patriarchas hæreticorum esse Philosophos. Imo quod eadem ratione seque retur bonos homines in angelos converti, expresse negat ipse. Sic enim lib. adv. Valent. cap. 32. num. 562: Et tamen illuc habeo devertere, ubi post excessum omnino non nubitur, ubi superindui potius quam despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis, non angelus aut angela. Denique 1. de Anima cap. 56. C num. 622. non angelorum substantiam hominibus pollicetur, sed perfectum illud ad angelica plenitudinis mensuram temperatum. Deinde lib. de Resur. carn. c. 62. num. 428: Denique, inquit, non dixit,-Erunt angeli, ne homines negaret, sed, Tanquam angeli, ut homines denegaret. Non abstulit substantiam cui similitudinem attribuit. Quare satis mirari nequeo (sicuti etiam adnotavi ad lib. III. adv. Marc. cap. 9. num. 68.) Guidonem Carmelitam lib. de Hæres. cap. 36. Tertulliano utramque hanc hæresim adscribere, quas rectius Philastrius lib. de Hæres., cap. 36. inter innominatas sine auctore certo collocat.

12. De baptizandis hæreticis, eo quod apud illos omnia veritati extranca'et contraria. Tom. III. lib. de Præscript. adv. hæret. c. 12. nu. 78. ac. 80. et lib. de Baptis. c. 15. n. 106. Tom. 4. inter fragmenta lib. de Baptis. Græci, Tom. 5. lib. de Pudic. cap. 19. num. 162.

De hoc Agrippini Carthaginiensis, aliorumque Coepiscoporum, et Tertulliani, ac postmodum S. Cypriani, aliorumque Africae et Cappadocia Episcoporum Paradoxo, ne hic sim prolixior, videat Lector Adnolat. nostras in Epist. S. Cypriani EXX. ad Januarium, LXXI. ad Quintum, LXXII, ad Stephanum, LXXIII. ad Jubaianum, LXXIV. ad Pompeium, et LXXVI. ad Magnum; item Concilium Carthaginiense sub ipso celebratum; et Vitam ejusdem ad annos Domini 252. ac 256; item Firmiliani ad Cypr. Epistolam inter

D

tull. ad fragmenta lib. de Baptis. et in Vita ejusdem
etiam nostra ad annum Domini 201. Quibus adjicio
non mirum cuipiam debere videri, si Agrippinus cum
suis Coepiscopis tale decretum de baptizandis iis, qui
ex hæresi ad Catholicam revertebantur, ediderit, et
Tertull. scripto Græce jam dicto libro adprobaverit.
Nam plerique usque ad id temporis hæretici, aut non
eumdem Christum confitebantur, atque adeo in Re-
gula fidei ab Apostolis tradita (quam posteriores
Patres ad hunc usque diem Symbolum fidei vocant)
non conveniebant, quum tamen solemne semper fuc-
rit, obsignare (uti loquitur Auctor) fidem in Patre, et
Filio, et Spiritu Sancto, adjecta necessario Ecclesia
mentione, sicuti latius videre est, Adnot. nostris ad
lib. de Baptis. num. 2. inter. Baptismi cæremonias,
et cap. 6. n. 45. 46. ac 47. Certe eodem modo inter.
pretatur Carolus Bovius Apost. canonem 47. et 5.
Clement. Romani Constit. Apost. lib. 6. cap. 15.
Ilinc et Synodus Nicæna 1. Can. 19. et ejusdem æta-
tis Synod. Laodicena C. 8. et Concil. Arelat. 2. Can.
17. Paulianistas et Cataphrygas baptizari debere
definit, quibus addit Synod. II. Constantinopolitana
Can. 7. Eunomianos, Sabellianos et Galatas here-
ticos; Synodus denique VI. in Trullo celebrata, Mani-
chaos, Valentinianos, Marcionistas et similes. Atqui
tempore Tertulliani potissimum florebant Hermoge-
niani (quos eadem cum Praxeanistis sensisse tradit
S. August. lib. de Hares. cap. 41. 44. et 45.), Pra-
xeani, Cataphryges, Valentiniani, Marcionitæ, et ejus
assecla Apelletiani, denique et Quintillianista, contra
quos ex professo latinum librum, ex quo fragmenta
libri græci desumpta sunt, quæ de Baptis. Auctor
conscripsit. De illis verum est illud Auctoris lib. de
Præsc. adv., hæret.: Apud illos omnia extranea et con-
traria nostræ veritati, et illud lib. de Baptis.: Non idem
Deus est nobis et illis, nec idem Christus, ideo nec
baptismus, quia non idem. Quod satis constat de Her-
mogenianis, Praxeanis, Cataphrygibus, et Quintillia.
nistis, qui aut unicam agnoscebant in Deitate perso-
nam, aut Patripassiani fuerunt. De Marcionitis, Va-
lentinianis, et Apelletianis, vel ipse August. dubitat,
lib. II. de Baptist., cap. 15. an verbis Evangelicis in
nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizaverint,
eo quod et de Deo et de Christo male senserint. Quare
et nobis (sicuti de Paulianis scribit B. August.) credere
licet cas regulam baptismatis non tenuisse, et (juxta
quod loquuntur 2. et 6. Synodis) in unam duntaxat
mersionem baptizasse. Quanquam interim S. Augu-
stinus, lib. 6. de Bapt. cap. 25, etiam illum pro vero
baptismo agnoscat, cujus precibus quædam inseruntur
contra catholicam fidem, dummodo verbis evangelicis
consecretur. Atque adeo ad similia S. Cypriani verba,
qualia auctoris, eo quod in genere ea ållegavit contra
hæreticos omnes, Antidotum afferre solet libris
septem de Baptismo contra Donatistas, qui omnium
hæreticorum baptisma impugnabant. Imprimis ad id
quod dictum est: baptismum unum esse, et hæreticorum
baptismum veritatis non esse, quod habet lib. de Pudic.

lib. II. c. 3. respondet et S. Aug, lib. 5. c. 21. et 29. A oportet humanitus hic aliquid Auctóri illisque contilib. 6. cap. 8. 9. 12. 13. Ad illud: Nemo inde strui polest unde destruitur: Nemo ab eo illuminatur, a quo contenebratur, lib. 4. cap. 11. 12. 13. 14. 15. 16. 17. sicuti etiam ad illa supradicta; Non idem Deus cst nobis et illis, nec idem Christus, ibid. et lib. 5. cap. 26. Ad illud: Apud hæreticos extranea aut adversaria veritati omnia, lib. 6. cap 40. Ad illud denique : Baptismum, quum rite non habeant, nec possunt accipere, quia non habent, lib. 7. cap. 29. 33. 35. et 47. Cæterum hoc unum hic repetendum, quod fateatur non semel Augustinus, neque Agrippinum, neque Cyprianum cum suis emissuros fuisse Decretum tam generale adversus hæreticorum baptismum, si aliquid aliquo Concilio plenario definitum fuisset, sicuti postea, exceptis solis Paulianistis, a Nicæno generali 1. uti jam B

dictum est.

13. De Christo Dei Spiritu. Tom. I. Apolog. cap. 21. num. 314. Tom. II lib. de Orat. cap. 1. num. 2. Tom. III. advers. Marc. lib. I. cap. 19. num. 127. lib. III. cap.6. num.38.59. ac cap.16. lib. 4. cap.21. num. 314. et lib. advers. Prax. cap. 26. num. 155. De hac phrasi veterum, verba S. Hieron. adnotavimus in cap. IV. Epist. ad Gal. et Epist. ad Pammach. et Ocean. de erroribus Origenis, in librum S. Cypriani de Idol. vanitate, num.71. Multi, inquit, per imperitiam Scripturarum ( quod et Firmianus in octavo ad Demet. Epistolarum libro facit), asserunt Spiritum Sanctum sæpe Patrem, sæpe Filium nominari. Quod usque adeo verum est, ut præter Lactantium eamdem sit reperire apud Auctores Librorum de Montib. Sina et Sion, et adv. Jud. qui insccuti sunt Christum in operibus S. Cyp. nostris. Eodem haud dubie pertinet, quod toties Christum Dei spiritum appellet Tertull. idque eodem sensu quo Deus spiritus vocatur Joan. III. et I Joan. IV. Alioqui distinctas ab eo, sicuti ab aliis etiam Veteribus, tres in divinitate personas, Patrem, Filium, et Spiritum Sanctum constat ex eodem lib. adv. Prax. cap. 2. num. 24. cap. 4. num. 40. c. 8. n. 90. c. 9. n. 61. c. 13. n. 75. ac 78. et illo ipso c. 26. n. 158. c. 30. n. 183. denique c 30. n. 182. Quibus locis illud longe apertissimum, quum Spiritum Sanctum vocat, tertium numen divinitatis, et tertium nomen majestulis.

gisse. Quare rectius Clem. Alexandr., sub finem lib. I. Strom., Euseb. in Chron., Jornand. in Annal. Honor. Beda, Nicephor. in Chron. anno Tiberii 18. passum Christum scribunt, ætatis nempe sux 33. jam incepto. De consulatu quo passio Christi contigit, non ita conveniunt omnes. S. Aug. lib. XVIII. de Civit. Dei, c. ult., et Severus Sulpitius Hist. sacræ lib. II. fortassis auctoritate ducti Tertulliani, non examinatis Fastis Consularibus, sub duobus Geminis collocant, sicuti etiam suprascripti loco priori Auctores. Recentiores aliquot, qui Dominum anno ælatis 34. passum scribunt, Consules assignant Galbam et SylJam, qui anno Tiberii 19. consulatum gesserunt. Verum Evangelio magis conformis est corum sententia, et nominatim Cassiodori castigatioris, qui annum passionis assignant Consulibus Cn. Domitio L. F. L. Ahenobarbo et A.Vitellio P. F. Q., cum quibus consentiunt adeo omnes supranominati, qui anno Tiberii 18. passum Christum scribunt. Qui plura desiderat, videat Paulum Midelburgensem, Episcopum Forosempronianum libriş 53. de anno et die Passionis Domini. Hoc unum adjiciam, quod habet S. Aug., I. II. de Doctrina Christ.: Ignorantia consulatus quo natus est Dominus, vel quo passus est, nonnullos coegit errare, ut putarent quadraginta sex annorum ætate passum Dominum, quia per tot annos ædificatum est templum, quod imaginem Dominici corporis habeat. Ubi fortassis tacite significat S. Irenæum, lib. II, cap. 39. et 40. qui nititur probare passum Christum anno C fere quinquagesimo, et saltem post quadragesimum ætatis annum, ex illo Joan. VIII: Quinquaginta annos nondum habes. Et vero ignorantiam illam consulatus contigisse verisimile est variis Fastorum Consularium exemplaribus. Quorum quosdam citans, prorsus alios quam hodie exstant, Epiphan., hær. 51. Salvatorem passum scribit Vinnicio Cassioque Coss., quorum consulatus incidit duntaxat in 13. annum Tiberii juxta castigatiores Fastos. Facit pro eodem liber ille Consulatuum ms. in quo adnotavit Cuspinian. in Cassiod. Consules collocari duos Geminos anno 18. Tiberii. 15. De Deo corporeo,quod nihil incorporale sit. Tom. II. lib. de Pœnit., c. 3. n. 12. Tom. II. lib. adv. Hermog. cap. 35. num. 124. lib. de Carne Christi, cap. 2. num. 97 ac 98. lib. II. adv. Marc. cap. 16. num. 100. et apertissime lib. adv. Praxean cap. 7. num. 54. Hunc errorem Tertulliano adscripserunt jam olim S. August. locis mox citandis, S. Fulgent. lib. Il, de fid. ad Petr. et Geinad. 1. de Dogmat. Eccl. Verum S. August. eum excusat his verbis lib. X. de Gen. ad litt. cap. ult.: Timens ne nihil esset, si corpus non esset, nec de Deo valuit aliter sapere. Qui saue quanquam (sic enim lego, pro : quoniám) acutus est, interdum contra opinionem suam visa veritate superatur. Quid enim verius dicere potuit, quam id quod ait quodam in loco (nempe 1. de Anima, cap. 7, 98.): Omne corporale passibile est? Debuit ergo mutare sententiam, qua alibi dixerat (nempe

14. De Christo revelato per prædicationem anno D
Tiberii Cæsaris 12., passo anno ejusdem 15. Tom.
1. lib. adv. Jud. c. 8. n. 82. et tom. III. l. 1. adv.
Marc. c. 15. n. 102.

Quanquam varient in priori loco exemplaria Tertulliani, tamen cam ejus fuisse sententiam asserit Euseb., in Chronic., et ex posteriori loco patet ; imo et ex priori, eodem c., n. 92. ubi Passionem Domini collocat Coss. Rubellio Gemino et Rufio seu Fusio Gemino, quorum consulatus incidit in annum 15. Tiberii. In quo illum sunt imitati Jul. African., fib. de Tempor., apud S. Hier. Comm. in Danielem, Lact., I. IV. c. 10; Paul. Oros. I. VII. c. 10. Atqui quum id sit contra expressa Evangelii verba Luc. III. ubi anno 15. Imperii Tiberii Cæsaris baptizatus legitur, fateri

403

sed præter.

pro

ira

quam quod ibidem, æmulari, irasci, interpretatur, damnare, vexare, postremo omnium loco se magis explicat, quum moveri Deum, ct motus in Deo, accipit. Denique prorsus seipsum explicat dicto c. 16, 1. II. in hæc verba: Sive ira, sive æmulatio, sive sævitia, debita hæc omnia sunt severitati, sicut severitas debitum est justitiæ. Deinde quum objecisset verba Marcionis: Si Deus irascitur et æmulatur, et extollitur, et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo el morietur. Scite admodum respondet: Stultissimi qui de humanis divina prædicant, ut quoniam in homine corruptoriæ conditionis habentur ́hujusmodi passiones, idcirco et in Deo ejusdem status existimentur. Discerne substantias et suos eis distribue sensus, tam diversos, quam substanB tiæ exigunt, licet vocabulis communicare videantur. Nam et dexteram, et oculos, et pedes Dei legimus ; nec ideo tamen humanis comparabuntur, quia de appella

tione sociantur.

1. ad Prax.) etiam Deum corpus esse. Neque enim A motus animi in Deo videtur agnoscere, arbitror cum ita desipuisse, ut etiam Dei naturam passibilem crederet, ut jam Christus, non in carne tantum, neque in carne et anima, sed in ipso Verbo, per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur, quod absit a corde christiano. Et rursum ibidem verbis etiam supra citatis : Sed tremenda sunt ista, non ridenda. Ad hæc enim nunquam cogerétur, si aliquid cogitare posset, quod et sit, et corpus hær. non sit. Rursum lib. de hæres. ad Quodvultd., licet 86. ipsum etiam Deum corporeum esse dicit, non effigiatum (ubi alludere videtur ad lib. II, adv. Marc.). Nec tamen hinc hæreticus creditur factus. Posset enim quoquo modo putari, ipsam naturam substantiamque divinam corpus vocare, non tale corpus, cujus partes aliæ majores, aliæ minores, valeant vel debeant cogitari, qualia sunt omnia, quæ proprie dicimus corpora (quamvis de anima tale aliquid sentiat), sed potuit, ut dixi, propterea putari Corpus Deum dicere, quia non est nihil, non est inanitas, non est corporis vel animæ qualitas, sed ubique talis, et per locorum spatia nulla partitus, in sua tamen natura atque substantia immutabiliter permanet. Certe ipse Auctor satis se explicat. Sic enim 1. adv. Hermog.: Ul concedam esse aliquid incorporale, de substantiis duntaxat ; quum ipsa substantia corpus sit rei cujusque, et lib. de Anima, cap. 7, n. 96 : Nihil enim, si non corpus. Item lib. de Carne Christi : Quum autem sit, habea¡ nccesse est aliquid, per quod est. Si habet aliquid per quod est, hoc erit corpus ejus. Omne quod est, corpus est sui genéris; nihil est incorporale, nisi quod Hon est. Denique lib. II adversus Marcionem: Nam et dextram, inquit, et oculos et pedes Dei legimus, ne ideo tamen humanis comparabuntur, quia de appellatione sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum, etc. Cæterum Deum incorporeum docent cæteri Patres omnes, inter haereses collocant contrarium affirmare, sicuti patet ex Philastrio, S. August., Epiphan., Theodoreto, Damasceno, Isidoro, Rhabano in Catalogis hærctic. quam Audianorum sive Anthropomorphitarum faciunt mentionem.

et

16. De Dei ira. Tom. I. lib. de Testim. Anim. cap. 2. num. 7. Tom. III. lib. de Anim, cap. 16. num. 211. Advers. Marc. lib. I. cap. 26. num. 181. lib. 2. cap. 10. num. 94. lib. 4. cap. 15. num. 195 et cap. 31. num. 507.

Prima quidem facie videtur Tertullianus Deo attribuere iram dictis locis, sed ubique fere vindictam, seu ultionem Dei interpretatur. Et vero id inculcare eum oportuit toties, non solum contra Gentes, sicuti primo loco, sed maxime adv. Marcion. qui Deum asserebat bonum duntaxat, non vero vindicem aut judicem. Quo fit ut latissime adversus illum disputet, ct contrarium ex Scripturis ostendat, illis usus subinde, quæ iræ Dei, atque adeo vindictæ mentionem faciunt, maxime 1. adv. Marc. c. 25. 26. 27. et 28. I. II. c. 11. 12. 13. 14. 15 cl 16. Est quidem locus unus, ubi

[ocr errors]

17. Ecclesiam esse in tribus, etiam laicis. Tom. V. lib. de Exhortat. castit. cap. 7. num. 40 et lib. de Pudic. cap. 21. num. 191.

Non male Tertull. lib. de Pœnitent., c. 10, n. 60, dixerat, utpote ante omnem heresim: in uno et altero Ecclesia est, utpote qui ibi alluderet ad illud (Matth. XVIII) Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum ; quum præmisisset paulo prius Die Ecclesiæ. Quod tamen de præfectis Ecclesix Episcopis, non vero de laicis interpretantur veteres omnes, ipse quoque eodem loco loquens de sacerdotibus, quibus fiebat exomologesis. Prorsus etiam catholicum est illud 1. de Baptism., cap. 6, num. 47: Ubi tres, id est, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, ibi Ecclesia, quia trium corpus est. Verum ad heresim pertinet, sicut etiam in Vita ejus adnotavi mus, illud lib. de Exhort. castit.: Sed et ubi tres, Ec clesia est, licet laici. Unusquisque enim de fide sua vivit. Maxime quum iisdem fere verbis idipsum repetat 1. de Pudicit.; ex quo loco colligitur eo venisse eum demeftir, uti existimaverit Ecclesiam fuisse in tribus, nempe Montano, Prisca et Maximilla: quo pertinet quod ibi præterea negat, Ecclesiam esse numerum Episcoporum. Verum late contrarium deduximus Adnot.' D nostris in locuni priorem, vel ex ipso Tertulliano adhuc catholico, uti etiam adversus Magdeburgenses, qui inde colligebant Ecclesiam esse in paucis. Si quis plura desideret, perlegat libros, quotquot scripsit S. August. contra Donatistas, qui Scripturas tuni Veteris, tum Novi Testamenti undequaque congessit, quibus constet non in uno solo terrarum loco, utpote Africa, Ecclesiam esse, sed toto orbe terrarum dispersam, juxta ei vaticinia Prophetarum et Apostolorum testimonia sole clariora: quo Lectorem remittimus, ne hic prolixiores simus. Hoc unum addemus, ad eamdem ejus hæresim pertinere, quod ait tom. II, lib. de Coron. milit., cap 4, num. 4'7 : An non putas omni fideli licere concipere et constituere, duntaxat quod Deo congruat?

4

18. De Ecstasi sive amentia, sive spiritu Prophetico, Montani et insanarum Vatum Friscillæ et Maximillæ, et similium. Tom. II. lib. de Virgin. veland. c. 1. n. 12. Tom. III. 1. de Anima. c. 9. n. 111. c.

45. n. 488. c. 47. n. 515. lib. de Resurrect. carn. c. 11. n. 98. ac c. ult. n. 456. Adv. Marc. lib. IV. c. 22. num. 325 et lib. V. cap. 8, num. 155 ac 136, lib. ad Prax. c. 1. num. 7. 8. ac 10. et cap. 15. num. 93, ac cap. 30. num. 185. Denique in Fra gmentis librorum septem de Ecstasi.

A Melitonem suorum prophetam putatum, ut ita tacite successionem quamdam prophetia tanquam veræ insinuaret. Denique Apollonius libro suo adversus Cataphrygas (uti legitur apud Euseb. ejusdem 1. c. 17) testatur Zoticum Episcopum Comanæ, quum Pepuzam adventasset, ibi Maximilla prophetare se simulante, insanum in illa spiritum deprehendisse. Similiter Serapion (ibidem c. 18.), Antiochenus Episcopus, Beatum Solam in Anchialo voluisse Priscille dæmonem ejicere, sed veteratorios illos hypocritas neutiquam permisisse. Cæterum nihil pro Anctore facit, quod lib. V, adv. Marc. Prophetandi jus etiam mulieres habere contendat, ex eo quod 1. Cor. XI. Apostolus Mulieri etiam prophetanti velamen imponat : quia non veram prophetiam, sed mentis amentiam fuisse in insanis illis vatibus Priscilla et Maximilla jam probatum est: ut taceam quod illa impugnet ipse adhuc catholicus, lib. de Præscr. adv. hæret. XLI. in hæc verba: 1psæ mulieres hæreticæ quam procuces : quæ audeant docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere, forsitan et tinguere, sicut latius ibi deduximus, num. 260. 261. 262. ac 263. ad Lib. de Bapt. adv. Quintillam, etiam montanicæ factionis fœminam, num. 2..

B

Istam hæresim Tertulliano jam olim impegerunt S. Pacjanus, S. Hieron. et Nicephorus locis citatis ad Fragmenta librorum ejus De Ecstasi, tom. IV, ubi ex codem Hieron. et Epiphan. ostendimus Ecstasin in Adamo (Gen. II), fuisse profundum soporem,non mentis evictionem, el ccstasin in Apostolis (Matth. XVIII ac Luc. IX) Petro, Joanne, ac Jacobo, neque amentiam fuisse, sed admirationis ecstasin, neque etiam cum prophetia aliqua conjunctam. Deinde ex Apostolo (I Cor. XIV. quantumvis contrarium Auctor eliciat, addita perperam clausula : in ecstasi constare spiritum Prophetarum Prophetis subjectum esse, utpote quum (juxta Ilieron. verba ibi citata, et Origen. Hom. 6. in Ezechielem) prophetia visio vocetur, quam adeo intelligebant Prophetæ, propterea Videntes appellati, non vero ut amentes inviti loquebantur, aut sine mente sonum dabant. Unde colligere est revera amentiam fuisse, non Prophetiam, fn Montano et ejus pseudoprophetissis, atque adeo Deo disponente factum esse, C ut vel hac appellatione sibi ipsi contradiceret Auctor. Idipsum pulchre ante illos adversus Montanum deduxit Apollinarius Hierapolitanus Episcopus apud Euseb.lib. 5. cap.15. scribens illos spiritu quodam maligno abreptos, derepente furore et mentis insania (quam ecstasin vocabant) exagitatos, peregrinas quasdam voces fundere, et contraquam Ecclesiæ consuetudo, cum traditione, tum successione antiquitus ab Apostolorum temporibus eousque derivata postulabat, prophetare scilicet coepisse. Citat ille (apud Euseb. c. seqq.) et Miltiadis librum adversus eumdem, in quo ostendit, minime credi oportere, quemquam Prophetam furore percitum prophetare solere. Neque enim (uti ex illo citat) quemquam Veteris aut Novi Testamenti Prophetam allegare poterunt, qui insano spiritu (per D cestasin) ad hunc modum fuerint aliquando exagitati. Neque de Agabo, neque de Juda, neque de Sila, neque de Philippi filiabus (Act. XI. 15. 21.) neque de Ammia ex Philadelphia, neque de Quadrato (cujus meminit Ilier. Catal. Script. Eccles.), neque de aliis quibusvis præterea, quod vesano ipsorum more illa ex parte aliquando, prophetaverint, omnino gloriari poterunt. Quorum nomina propterea sese recensuisse postmodum indicat, quod jactitarent, mulieres illas Montani illis omnibus in prophetic munus proxime successisse, non aliter atque (teste Ilieron. loco jam citato) in libris septem de Ecstasi, quorum septimum scripsit adversus Apollonium Tertullianus, in confirmationem ejusdem illarum pseudoprophetiæ scripsit,

[ocr errors]

19. Filium Dei Christum, semper visum ab hominibus, in vera, etsi non nata carne. Tom. I. lib. adv. Jud. cap. 9. n. 114. 115. Tom. III. lib. de Carne Christi c. 6, n. 58. adv. Marc. lib. II. c. 27, n. 187. lib. III. cap. 6. num. 39, cap. 9. num. 65. lib. V. cap. 19, n. 296, lib. adv. Prax. cap. 14, n. 86. 87, cap. 16, num. 96. 98. 100. 101. et tom. IV. lib. V. adv. Marc. carm. cap. 5. num. 8.

Non illud Paradoxum videtur, quod scribit Tertullianus, Filium Dei, non Patrem, quoties id in Scripluris legitur, visum vel auditum ab hominibus, nempe quum apparuit Adamo, Gen. II; Noe, Gen. IX; Abraham, Gen. XII. XVII. XVIII; Loth, Gen. XIX; Agar, Gen. XXII; Jacob, Gen. XXIX. XXXII. XXXV. et Moysi, Exod. III et sequ. XXXII ac XXXIII. quum id desumpserit ad verbum fere ex S. Justino Mart., Dialogo adv. Tryphonem, et partim ex-S. Iren. lib. III. cap. 6 ac lib. IV. cap. 23. et eos sequantur Novatianus lib. de Trinit. cap. 25. 26. 27, B. Cyprian. lib. II. Testim. adv. Jud. cap. 5 et 6, ex iis locis comprobantes, Christum non hominem solum aut angelum, sed et Deum fuisse appellatum: nec aliter S. Ambr. Præfat. in Lucam, S. Epiph. in Ancoratu, Prudentius adv. Anthropomorphitas, et Arnob. in Psal. CIV. Quo videntur adducti tum verbis illis Deum Patrem (sicut legit Auctor) nemo videbit unquam, el vivet. Exod. XXXIII. ac similibus, Joan, VI non quia Patrem quis vidit, nisi qui a Deo est et e contrario illis Christi, Joan. VIII. Abraham exsultavit ut videret diem meum, vidit et gavisus est. Quanquam interim S. August. lib. III. advers. Maxim. cap. 26. et lib. II de Trinit. cap. 10. 11. 12. 13. 14. 15. 16 ac 17, maluerit asserere, Deum Patrem et totam Trinitatem visum dictis locis per subjectas creaturas, ut ne consentiret Maximino Arriano, cui non suffecit dictas apparitio

est in illa paupertale lucis, patientia mundi. Quid, quod ex dicti libri cap. 11, videtur potissimum fugam improbare. Præpositorum Ecclesiæ, utpote quibus (etiam juxta S. Athanas. Epist. ad Dracontium, et locum citatum S. August.) fugere non licet, nisi grege fugiente, aut Præpositum non desiderante, id est, non indigente ejus opera; quum personalis est, ut sic loquamur, Episcoporum aut Pastorum persecutio? Quo casu etiam illis fugere licere, et multorum exemplis, et ex Scripturis late deducit S. Athanas. dicta sua Apolog, ad quam Lectorem, ne hic prolixiores simus, remittimus. Neque quidquam pro Auctore facit, quod invitet Christus ad passionem contrariam fugæ. Qui me confusus fuerit, et ego confundar eum, (Marc. Vi) quanBtumvis Scorp. advers, Gnosticos inde colligere videatur Martyria præcepta esse : quia æque præceptum esse Tertullianus agnoscit illud: Quum cœperint persequi vos, fugite de civitate in civitatem : quia neutrum præceptum videtur, nisi secundum personas, tempora et causas, hoc quidem tempore persecutionis ob fidem Christi, iis quibus per animarum curam abesse lícet illud vero, si apprehensi fuerimus, vel in ipsa fuga. Præterquam etiam quod utrumque apud Matth. eodem capite contineatur, oportet sanam accipiat interpretationem, ne sibi Evangelista contrarius videatur.

21. De Job, quod filiis ei non restitutis, voluntariam orbitatem sit passus. Tom. II, lib. de Patient. cap. 14, num. 98.

nes de Christo interpretari, sed inde colligere nite- A incommoda fugæ caro militat; si et carcer præveniat, batur Christum per divinitatis sux substantiam visibus humanis apparuissé, a qua hæresi procul certe abfuit Auctor, quantumlibet eam quidem illi impingant. At illud Paradoxum est, et Tertulliano peculiare quod aliquot locis dicat, visum Christum in carne vera, et solida, etsi non nata, idque zelo non secundum scientiam, uti tanto magis probaret, adversus Marcionem, aliosque ejus asseclas, carnem Christi, quam postea ex virgine accepit,non phantasticam fuisse, sed veram ac solidum, si jam olim ante in carne vera visus diceretur. Alioqui certe lib. contra Praxean. S. Justini Mart. sententiam secutus, qui eas apparitiones figuratas fuisse affirmat, seipsum explicat: Dicimus enim (inquit priori loco) et Filium suo nomine eatenus invisibilem (quod tamen negabat Maximinus) qua sermo; visibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo dicit ad Aaron et Mariam (Num. XII.): Et si fuerit prophetes in vobis, in visione cognoscar illi, et in somnio loquar illi. Et post allegata verba illa Exod. III :` Os ad os loquar illi in specie, subjungit: Igitur quum Moysi serval conspectum suum et colloquium facie.ud faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in montis secessu, sicut legimus in Evangelio, Luc. IX. visum cum illo Moysen colloquentem) apparet retro semper in speculo, et ænigmate, et visione et somno Deum, id est Filium Dei, visum tam prophetis et Patriarchis, quam et ipsi adhuc Moysi. Nec absimiliter loco posteriori Ipse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad Patriarchas et Prophetas, in visione, in somno, in speculo, in ænigmate. Cæterum S. Augustino locis jam citatis magis placet, ut dictis. visionibus Christus quidem fuerit figuratus, sed per angelos figura duntaxat Deum apparuisse, id probans ex Scripturis, Osee XII, ubi angelum fuisse dicitur, qui cum Jacob colluctatus est, et Hebr. XIII, quum dicuntur quidam nescientes angelos recepisse hospitio. Quibus adjicere licet, quod Deum, quem sibi in rubo et in Siņa apparuisse Moses dixit, bunc ipsum S. Stephanus, Act. VII. angelum fuisse testatur. 20. De Fuga in persecutione non licita. Tom. II. lib. I ad Uxor. cap. 3. n. 17. lib. de Cor. milit. cap. 1. num. 18. et tom. V. libro integro ejus argumenti. Hune Tertulliani errorem, quem late deducit lib. D de Fuga in persecutione, conscripto juxta S. Ilieron. Sophron. et Nicephor. adv. Ecclesiam, tam late confutavimus nostris in illum Adnotationibus, ut non multis hic sit opus. Vide ibidem, quod ad calcem argumenti subjecimus, antidotum ex ipso auctore adhuc catholico, tom. II. lib. de Patient. cap. 13. num. 88. S. Cypriani locis aliquet; S. Athanasii Apologia pro sua fuga, et S. August. Epist. 180. ad Honoratum : e quibus etiam ad singula pene argumenta contraria respondimus: maxime cap. 4. num. 35. cap. 5. num. 39. cap. 6, num. 43. 47 ac 49, cap. 7. num. 54, cap. 8. n. 55. 57 ac 58, cap. 9. num. 60. et cap. 18. num. 75. Verba Auctoris citata sunt ista: Carnis patientia in persecutionibus præliatur. Si fuga urgeat,

C

In exemplaribus libri Job, quæ viderat Tertullianus, desideratum fuisse videtur, quod de filiis septem et filiabus tribus ei restitutis legitur in Hebræis, Chaldæis, Græcis et Latinis exemplaribus: atque hinc factum opinor, uti peculiare istud, quod apud neminem Veterum reperire potui, Paradoxon sit secutus. Certe pluribus id improbare superfluum foret, quum ejusdem fere ætatis Origenes, Homil. 6 in Ezechiel. illud legisse se significet, et post eum Patres omnes, tam veteres, quam media ætatis, et recentiores. Quibus Auctor consentiret, si duntaxat dixisset, Job reliqua quæ amiserat, reduplicata possedisse, exceptis filiis, utpote quos septem duntaxat recepit, atque adeo totidem quot antea. Id propterea interpretantur Philippus Presbyter, S. Gregorius Papa, Beda, et Rupertus Comment. in Job, quod septem priores filii adhuc vivere censerentur apud Deum.

22. De Maria Virgine, quod communi lege patefacti corporis Christum peperit. Tom. III. lib. de Carne Christi, cap. 4. num. 31, cap. 20. num. 155, cap. 23. num. 174 ac 175. Advers. Marc. lib. III. cap. 11. num. 78, lib. IV. cap. 21. num. 311, et lib. V. cap. 19. num. 304.

Tale quid Tertullianum scripsisse satis manifestum est, sicut etiam Origenem, hom. 14 in Lucam, et S. Ambros. in eumdem. Verum possunt intelligi, juxta quod interpretatur S. Thomas Aquinas alicubi, de tali

« PoprzedniaDalej »