Obrazy na stronie
PDF

11. Animos hominum pessimos post mortem in Dæmonas verti. S. August., libro de hæres., ad Quodvultdeum.

Istud paradoxum non tam Tertulliano tribuendum quam Tertullianistis, supra adnotavimus ad finem Witæ Auctoris, quod illis id noininatim attribuant B. Isidorus, Honorius, Rhabanus et Gratianus, in Hæreticorum Catalogis. Quo fit, ut etiam apud B. Augustin. censeamus legi debere dicunt et paulo post credunt, pro dicit et credit : maxime cum nihil tale reperire sit in scriptis Tertulliani, neque illi uspiam, sed Origeni adscribat Beati Ilieronymi Epist. 59. ad Avitum, et lib. II. adv. Rufin. Ea vero tam absurda est, ut non alia confutatione opus habeat, quam quod hæresis nomine damnata sit, tum a scriptoribus jam dictis, tum a Sexta Synodo, etsi paulo obscurius, in 01 igene et ejus complicibus, Act. 11, Epist. Sophron. Patriarchæ Hierosolym. Orta quippe ex Platonis schola, qui vel Auctore teste, lib. de Anima, capit. 25. 24. et 28. aiebat animas hinc in cœlos abire unde venerant, et rursus liuc redire. Cui nimirum quid tribuebant 0rigenes el hæretici reliqui, ut verissimum sit quod non semel Auctor repetit, Patriarchas hæreticorum esse Philosophos. Imo quod eadem ratione seque. retur boiios homines in angelos converti, expresse negat ipse. Sic enim lib. adv. Va!ent. cap. 52. num. 562: Et tamen illuc labeo devertere, ubi post excessum omnino non nubitur, ubi superindui potius quam despoliari, ubi etsi despolior sexui meo, deputor angelis,

non angelus aut angela. Denique l. de Anima cap. 56. C

num. 622. non angelorum substantiam hominibus pollicetur, sed perfectum illud ad angelicæ plenitudinis mensuram temperatum. Deinde lib. de Resur. carm. c. 62. num. 428: Denique, inquit, non divit,-Erunt angeli, ne homincs negaret, sed, Tamquam angeli, ut homines denegaret. Non abstulit substantiam cui similitudinem attribuit. Quare satis mirari nequeo (sicuti etiam adnotavi ad lib. III. adv. Marc. cap. 9. num. 68.) Guidonem Carmelitam lib. de Hæres. cap. 56.Tertulliano utramque hanc hæresim adscribere, quas rectius Philastrius lib. de lIaeres., cap. 56. inter inivominatas sine auctore certo collocat.

12. De baptizandis hæreticis, eo quod apud illos omnia veritati extranea'et contraria. Tom. III. lib. de Praescript. adv. luvret. c. 12. nu. 78. ac. 80. et lib. de Baptis. c. 15. n. 106. Tum. 4. inter [ragmcnta lib. de Baptis. Græci, Tom. 5. lib. de Pudic. cap. 19. num. 162.

De hoc Agrippini Carthaginiensis, aliorumque Coepiscoporum, et Tertulliani, ac postmodum S. Cypriani, aliorumque Africæ et Cappadociæ Episcoporum Paradoxo, ne hic sim prolixior, videat {Lector Adnolat. nostras in Epist. S. Cypriani bXX. ad Januarium, LXXI. ad Quintum, LXXIl, ad Stephanum, LXXIII. ad Jubaianum, LXXlV. ad Pompeium, et LXXVI. aú Magwum; item Concilium Carthaginiense sub ipso celebratum; et Vitam ejusdem ad annos Domini 252. ac 256; item Firmiliani ad Cypr. Epistolam inter

A ejus 0pera LXXV ; denique adnotat. nostras in Tertull. ad fragmenta lib. de Baptis. et in Vita ejusdem etiam nostra ad annum Domini 201. Quibus adjicio non mirum cuipiam debere videri, si Agrippinus cum suis Coepiscopis tale decretum de baptizandis iis, qui ex hæresi ad Catholicam revertel)antur, ediderit, el Tertull. scripto Graece jam dicto lihro adprobaverit. Nam plerique usque ad id temporis hæretici, aut non eumdem Christum confitebantur, atque adeo in Rogula . fidei ab Apostolis tradita (quam posteriores Patres ad hunc usque diem Symbolum fidei vocant) nom conveniebant, quum tamen solemne semper fuorit, obsignare (uti loquitur Auctor) fidem in Patre, et Filio, et Spiritu Sancto, adjecta necessario Ecclesiæ mentione, sicuti latius videre est, Adnot. nostris ad B lib. de baptis. num. 2. inter. Baptismi cæremonias, et cap. 6. n. 45. 46. ac 47. Certe eodem modo inter. pretatur Carolus Bovius Apost. canonem 47. el 5. Clement. Romani Constit. Aposl. lib. 6. cap. 15. Ilinc et Synodus Nicæna 1. Can. 19. et ejusdem ætatis Synod. Laodicena C. 8. et Concil. Arelat. 2. Can. 17. Paulianistas et Cataphrygas baptizari debere definit, quibus addit Synod. II. Constantinopolitana Can. 7. Eunomianos, Sabellianos et Galatas h;ereticos; Synodus denique VI. in Trullo celebrata, Manichæos, Walentinianos, Marcionistas et similes. Alqui tempore Tertulliani potissimium florebant Ilermogeniani (quos eadem cum Praxeanistis sensisse tradit S. August. lib. de ilares. cap. 41. 44. et 45.), Praaeeani, Cataphryges, Valentiniani, Marciomitæ, et ejus asseclæ Apelletiani, denique et Quintillianistæ, contra quos ex professo latinum librum, ex quo fragmenta libri græci desumpta sunt, quæ de Baplis. Auctor conscripsit. De illis verum est illud Auctoris lib. de Praesc. adv. hæret.: Apud illos omnia extranea et contraria nostræ veritati, et illud lib. de Baptis.: Non idem Deus est nobis et illis, nec idem Christus, idco nec baptismus, quia non idem. Quod satis constat de Ilermogenianis, Praxeanis, Cataphrygibus, et Quintillianistis, qui aut unicam agnoscebant in Deitate personam, aut Patripassiani fuerunt. De Marcionitis, Walentiiianis, et Apelletianis, vel ipse August. dubitat, lib. IIl. de Baptist., cap. 15. an verbis Evangelicis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti baptizaverint, p eo quod et de Deo et de Christo male senserint. Quare et i.obis (sicuti de Paulianis scribit B. August.) credere licet eos regulam baptismatis non tenuisse, et (juxta quod loquuntur 2. et 6. Synodis) in unam duntaxat mersionem baplizasse. Quanquam interim S. Augustinus, lib. 6. de Bapt. cap. 25, etiam illum pro vero baptismo agnoscat, cujus precibus quædam inseruntur contra catholicam fidem, dummodo verbis evangelicis consecretur. Atque adeo ad similia S. Cypriani verba, qualia auctoris, eo quod in genere ea állegavit contra h;ereticos omnes, Antidotum afferre solet libris septem de Baptismo contra Donatistas, qui omnium haereticorum baptisma impugnabant. Imprimis ad id quod dictum est: baptismum unum esse, et hæreticorum baptismum veritatis non esse, quod habet lib. de Pudic. lib. 6. cap. 8. 9. 12. 13. Ad illud : Nemo inde strui potest unde destruitur : Nemo ab eo illuminatur, a quo contenebratur, lib. 4. cap. 11. 12. 15. 14. 15. 16. 17. sicuti etiam ad illa supradicta : Non idem Deus cst nobis et illis, nec idem Christus, ibid. et lib. 5. cap. 26. Ad illud : Apud hæreticos extranea aut adversaria veritali omnia, lib. 6. cap 40. Ad illud denique : Baptismum, quum rite non habeant, nec possunt accipere, quia non habent , lib. 7. cap. 29. 55. 55. et 47. Cæterum hoc unum hic repetendum, quod fateatur non sen:el Augustinus, neque Agrippinum , neque Cyprianum cum suis emissuros fuisse Decretum tam generale adversus hæreticorum baptisnium , si aliquid aliquo Concilio plenario definitum fuisset, sicuti postea, ex

lib.'II. c. 3. respondet et S. Aug., lib. 5. c. 21. et 20. A oportet humanitus hic aliquid Auctori illisque conti

ceptis solis Paulianistis, a Nic;eno generali 1. uti jam B

dictum est. 15. De Christo Dei Spiritu. Tom. 1. Apolog. cap. 21. num. 514. Tom. lI lib. de 0rat. cap. M. mumi. 2. Tom. III. advers. Marc. lib. I. cap. 49. num. 127. lib. llI. cap.6. num.38.39. ac cap. 16. lib. 4. cap.21. mum. 514. et lib. advers. Prax. cap. 26. mum. 155. De hac phrasi vcterum, verba S. llieron. adnotavimus in cap. IV. Epist. ad Gal. et Epist. ad Pammach. et Ocean. de erroribus Origenis, in librum S. Cypriani de ldol. vanitate, num.7 1. Multi, inquit, per imperitiam Scripturarum ( quod et Firmianus in octavo ad Demet. Epistolarum libro facit), asserunt Spiritum Sanctum s;epe Patrem, saepe Filium noiuinari. Quod usque adeo verum est, ut praeter Lactantium eamdem sit reperire apud Auctores Lil)rorum de Montib. Sina et Sion, et adv. Jud. qui insccuti sunt Christum in operibus S. Cyp. nostris. Eodem haud dubie pertinet, quod toties Christum Dei spiritum appellet Tertull. idque eodem sensu quo Deus spiritus vocatur Joan. III. et I Joan. IV. Alioqui distincias ab eo, sicuti ab aliis etiam Veteribus, tres in divinitate personas, Patrem, Filium, el Spiritum Sanctum constal ex eodem lib. adv. Prax. cap. 2. num. 24. cap. 4. num. 40. c. 8. n. 90. c. 9. m. 61. c. 15. n. 75. ac 78. et illo ipso c. 26. n. 158. c. 50. 11. 185. denique c 30. n. 182. Quibus locis illud longe apertissimum, quum Spiritum Sanctum vocat, tertium numen divinitatis, et tertium nomen majestatis.

14. De Christo revelato per praedicationem anno D
Tiberii Cæsaris 12., passo anno ejusdem 15. Tom.
I. lib. adv. Jud. c. 8. n. 82. et tom. III. l. 1. adv.
Marc. c. 15. n. 102. -
Quanquam varient in priori loco exemplaria Ter-
tulliani, tamen cam ejus fuisse sententiam asserit
Euseb., in Chronic., et ex posteriori loco patet ; imo
et ex priori, eodem c., n. 92. ubi Passionem Domini
collocat Coss. Rubellio Gemino et IRufio seu Fusio
Gemino, quorum consulatus incidit in annum 15.
Tiberii. In quo illum sunt imitati Jul. African., lib. de
Tempor., apud S. Hier. Comm. in Danielem, Lact.,
1. IV. c. 10; Paul. Oros. I. VII. c. 10. Atqui quum id
sit contra expressa Evangelii verba Liic. III. ubi auno
15. Imperii Tibcrii Cæsaris ])aptizatus legitur, fateri

gisse. Quare rectius Clem. Alexandr., sub finem lib. I. Strom., Euseb. in Chron., Jornand. in Annal. Honor. Beda, Nicephor. in Chron. anno Tiberii 18. passum Cliristum scribunt, ætatis nempe suæ 35. jam incepto. De consulatu quo possio Christi contigit, non ita convcuiunt omnes. S. Aug. lib. XWllI. de Civit. I)ei, c. ult., et Severus Sulpitius llist. sacræ lib. lI. fortassis auctoritate ducti Tertulliani, non examinatis Fastis Consularibus, sub duobus Geminis collocant, sicuti etiam suprascripti loco priori Auctores. ltecentiores aliquot, qui Dominum aiino ætatis 3i. passum scribunt, Consules assignant Galbam et SylIam, qui anno Tiberii 19. consulatum gesserunt. Werum Evangelio magis conformis est corum sententia, et nominalim Cassiodori castigatioris, qui annum passionis assignant Consulibus Cn. Domitio L. F. L. Alienobarbo et A. Witellio P. F. Q., cum quibus consentiunt adeo omnes supranominati, qui anno Tiberii 18. passum Christum scribunt. Qui plura desiderat, videat Paulum Midelburgensem, Episcopum Forosempronianum libris 53. de anno et die Passionis Domini. Hoc unum adjiciam,quoil habet S. Aug., l. II. de Doctrina Christ.: Ignorantia consulatus quo natus est Dominus, vel quo passus est, iionnullos coegit errare, ut putarent quadraginta sex annorum ætate passum Dominum, quia per tot annos ædificatum est templum, quod imaginem Dominici corporis habeat. Ubi fortassis tacite significat S. Irenæum, lib. II, cap. 59. et 40. qui nititur probare passum Christum anno fere quinquagesimo, ct saltem post quadragesimum aetatis annum, ex illo Joan.VIIl : Quinquaginta annos nondum habes. Et vero ignorantiam illam consulatus contigisse verisimile est variis Fastorum Consularium exemplaribus. Quorum quosdam citans, prorsus alios quam hodie exstant, Epiphan., liaer. 51. Salvatorem passum scribit Winnicio Cassioque Coss., quorum consulatus incidit duntaxat in 13. annum Tiberii juxta castigatiores Fastos. Facit pro eodem liber ille Consulatuum ms. in quo adnotavit Cuspinian. in Cassiod. Consules collocari duos Geminos anno 18. Tibcrii.

15. De Deo corporeo,quod nihil incorporale sit. Tom. II. lib. de Pænit., c. 5. n. 12. Tom. III. lib. adv. Her- mog. cup. 55. num. 124. lib. de Carne Christi. cap. 2. num. 97 ac 98. lib. II. adr. Marc. cap. 16. num. 400. et apertissime lib. adv. Praxean cap.7. num. 54.

Hunc errorem Tertulliano adscripserunt jam olim S. August. locis mox citandis, S. Fulgent. lib. II, de fid. ad Petr. et Geiinad. l. de Dogmat. Eccl. Verum S. August. eum excusat his verbis lib. X. de Gen. ad litl. cap. ult.: Timens ne iiliil esset, si corpus non esset, nec de Deo valuit aliter sapere. Qui saue quanquam (sic enim lego, pro : quoniam) acutus est, interdum contra opinionem suam visa veritate superatur. Quid enim verius dicere potuit, quam id quod ait quodam in loco (nempe 1. de Ani;ua, cap. 7, 98.) : Omne, corporale passibile est ? Debuit ergo mutare sententiam, qua alibi dixcrat (ncmpe arbitror eum ita desipuisse, ut etiam Dei naturam passibilem crederet, ut jam Christus, non in carne tantum, neque in carne et anima , sed in ipso Verbo, per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur, quod absit a corde christiano. Et rursum ibidem verbis etiam supra citatis: Sed tremenda sunt ista, non ridenda. Ad haec enim nunquam cogerelur, si aliquid cogitare posset, quod et sit, et corpus non sit. Rursum lib. de hæres. ad Quodvultd., hær. 86. ipsum etiam Deum corporeum esse dicit, licet non effigiatum (ubi alludere videtur ad lib. II, adv. Marc.). Nec tamen hinc hæreticus creditur factus. Possel enim quoquo niodo putari , ipsaim naturam sul)slanliamque divinam corptis vocare, non tale corptis, cujus partes aliæ majores, aliæ minores, valeant vel debcanl cogitari, qualia sunt omnia, quæ proprie dicimus corpora (quamvis de anima tale ali'|uid semtiat), sed potuit, ut dixi, propterea putari Corpus Deum dicere, quia non est nihil, non est inanitas , non est corporis vel animæ qualitas, sed ubique talis, et per locorum spatia nulla partitus, in sua tamen natura atque substantia immutabiliter permanet. Certe ipse Auctor salis se explicat. Sic enim l. adv. llermog.: Ut concedam esse aliquid incorporale , de substantiis duntaxat; quum ipsa substantia corpus sit rei cujusque, el lib. de Anima , cap. 7, n. 96 : Nihil enim, si non corpus. Item lib. de Carne Cliristi : Quum aulem sit, habeat nccesse est aliquid, per quod est. Si habet aliqui;l per quod est , hoc erit corpus ejus. Omne quod est, corpus est sui generis ; nihil est incorporale, nisi quod non est. Denique lib. II adversus Marcionem: Nam et dexlram , inquit, et oculos et pedes Dei legimus, ne ideo tamen humanis comparabuntur, quia de appellatione sociantur. Quanta erit diversitas divini corporis et humani sub eisdem nominibus membrorum, etc. C;cterum Deum incorporeum docent cæteri Patres omnes, et inler h;ereses collocant eontrarium affirinare, sicuti patet ex Philastrio, S. August., Epipham., Tlieodoreto, Damasceno, Isidoro, Ithalano in Catalogis haerctic. quum Audianorum sive Aullropomorpluitarum faciunt mentionem.

i. ad Prax.) etiam Deum corpus esse. Neque enim A motus animi in Deo videtur agnoscere , sed præter.

[ocr errors]

f6. De Dei ira. Tom. I. lib. de Testim. Anim, cap. 2. num. 7. Tom. lII. lib. de Anim. cap. 16. num. 211. Advers. Murc. lib. I. cap. 26. num. 181. lib. 2. cap. 10. num. 94. lib. 4. cap. 15. num. 195 et cap. 51. num. 507.

Prima quidem facie videtur Tertullianus Deo attriluere iram dictis locis, sed ubique fere vindictam, seu ultionem Dei interpretatur. Et vero id inculcare eum oportuit toties, non solum contra Gentes, sicuti primo loco, sed maxime adv. Marcion. qui Deum asserebat bonum duntaxat, non vero vindicem aut judicem. Quo fit ut lalissime adversus illum disputet, ct contrarium ex Scripturis ostendat, illis usus subinde, quæ iræ Dei, atque adeo vindictæ mentionem faciunt, inaxime l. adv. Marc. c. 25. 26. 21. et 28. l. II. c. 11. 12. 15. t4. 15 et 16. Est quidem locus unus, ubi

quam quod ibidem , aemulari , irasci, interprelatur, damnare, verare, postremo omnium loco se magis explicat, quum moveri Deum, et motus in Deo, pro ira accipit. Denique prorsus seipsum explicat dicto c. 16, l. II. in hæc verba : Sive ira , sive æmulatio, sive sævitia, debita hæc omnia sunt severitati, sicut severitas debitum est justitiæ. Deinde quum objecisset verba Marcionis : Si Deus irascitur et æmulatur, et extollitur, et exacerbatur, ergo et corrumpetur, ergo et morietur. Scite admodum respondet : Stultissimi qui de humanis divina prædicant, ut quoniam in homine corruptoriæ conditionis habentur^hujusmodi passiones, idcirco et in Deo ejusdem status eristimentur. Discerne substantias et suos eis distribue sensus, tam diversos, quam substan

B tiae earigunt , licet vocabulis communicare videantur.

Nam et dexteram, et oculos, et pedes Dei legimus ; nec ideo tamen humanis comparabuntur, quia de appellatione sociantur.

17. Ecclesiam esse in tribus, etiam laicis. Tom. W. lib. de Exhortat. castit. cap. 7. num. 40 et lib. de Pudic. cap. 21. num. 191.

Non male Tertull. lib. de Pœnitent., c. 10, n. 60, dixerat, utpote aute omnem h vresim: in uno et altero Ecclesia est, utpote qui ibi alluderet ad illud (Mauh. XVIII): Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo ibi sum in medio eorum; quum præmisisset paulo prius : Dic Ecclesiæ. Quod tamen de præfectis Eccle. siæ Episcopis, non vero de laicis interpretantur veteres omnes, ipse quoque eodem loco loquens de sacerdotibus, quibus fiebat exomologesis. Prorsus etiam catholicum est illud l. de Baptism., cap. 6, num. 47: Ubi tres, id est, Pater, et Filius, et Spiritus Sanctus, ibi Ecclesia, quia trium corpus est. Werum ad h;ere-im pertinet, sicut etiam in Vita ejus adnolavi! mus, illud lib. de Exhort. castit.: Sed et ubi tres, Ec clesia est, licet laici Unusquisque enim de fide sua vivit.

'Maxime quum iisdem fere verbis idipsum repetat I.

de Pudicit.; ex quo loco colligitur eo venisse eum de. meftir, uti: existimaverit Ecclesiam fuisse in tribus, nempe Montano , Prisca et Maximilla : quo pertinet quod ibi præterea negat, Ecclesiam esse numerum Episcoporum. Verum late contrarium deduximus Adnot.'

D nostris in locuni priorem , vel ex ipso Tertulliano

adhuc catholico, uti etiam adversus Magdeburgenses, qui inde colligebant Ecclesiam esse in paucis. si quis plura desideret, perlegat libros, quotquot scripsit S. August. contra Donatistas, qui Scripturas tum Weteris, tum Novi Testamenti undequaque congessit, quibus cofistet non in uno solo terrarum loco, utpote Africa, Ecclesiam esse, sed toto orbe terrarum disper. sam, juxta ei vaticinia Prophetarum et Apostolorum testimonia sole clariora : quo Lectorem remittimus, ne hic prolixiores simus. Ifoc unum addemus, ad eamdem ejus hæresim pertinere, quod ait tom. II, lib. de Coron. milit., cap 4, num. 47: An non putas omni fideli licere concipere et constituere, duntaxat quod Deo congruat ?

18. De Ecstasi sive amentia, sive spiritu Prophetico, Montani et insanarum Vatum Priscillæ et Maximillæ, et similium. Tom. II. lib. de Virgin. teland. c. 1. n. 12. Tom. III. l. de Anima. c. 9 n. 111. c. 45. n. 488. c. 47. n. 543. lib. de Resurrect. carn. c. 11. n. 98. ac c. ult. n. 456. Adv. Marc. lib. IV. c. 22. num. 525 et lib. V. cap. 8, num. 155 ac 136, lib. ad Prax. c. 1. num. 7. 8. ac 10. et cap. 15. num. 95, ac cap. 50. nuin. 185. Denique in Fragmentis librorum septem de Ecstasi.

l-tam hæresim Tertulliano jam olim impegerunt • S. Pacianus, S. llieron. et Nicephorus locis citatis ad l'ragmenta librorum ejus De Ecstasi, tom. IV, ubi ex eodem Hieron. et Epiphan. ostendiinus Ecstasin in Adamo (Gen. 11), fuisse profundum soporem,non mentis evictionem, et ecstasin in Apostolis (Matth. XVllI ac Luc. IX) Pelro, Joanne, ac Jacobo, neque amentiam fuisse, sed admirationis ecstasin, neque étiam cum prophetia aliqua conjunctam. Deinde ex Apostolo (I Cor. XIV. quantumvis contrarium Auctor eliciat, addita perperatu clausula : in ecstasi constare spiritum Prophetarum Prophetis sul)jectum esse, utpote quum (juxta IHieron. verba ibi citata, et Origen. Hom. 6. in Ezechielem) prophetia visio vocetur, quam adeo intelligebant Prophetæ, propterea Widentes appellati, non vero ut amentes inviti loquebantur, aut sine mente sonam dabant. Unde colligere est revera amentiam fuisse, non Prophetiam, fi Montano et ejus pseudo]*rophetissis, atque adeo Deo disponente factum esse, ut vel hac appellatione sibi ipsi contradiceret Auctor. llipsum pulchre ante illos adversus Montanum deduxit Apollinarius Ilierapolitanus Episcopus apud £useb.lib. 5. cap. 15. scribens illos spiritu quodam maligno abreptos, derepente furore ét mentis insania (quain ecstasin vocabani) exagitatos, peregrinas quasdam voces fundere, el contraquam, Ecclesiæ consuetudo, cum traditione , tum successione antiquitus ab Apostolorum temporibus eousque derivata postulabat, prophetare scilicet coepisse. Citat ille (apud Euseb. c. seqq.) et Miltiadis librum adversus eumdem, in quo ostendit, minime credi oportere, quemquam Prophetam furore percitum prophetare solere. Neque enim (uti ex illo citat) quemquam Veteris aut Novi Testamenti Prophetam allegare poterunt, qui insano spiriim (per ccstasin) ad hunc modum fuerint aliquando exagitati. Neque de Agabo, neque de Juda, neque de Sila, neque de Philippi filiabus (Act. XI. 15. 21.) neque de Ammia ex Philadelphia, neque de Quadrato (cujus meminit Ilier. Catal. Script. Eccles.), neque de aliis quibusvis praeterea, quod vesano ipsorum more illa ex parte aliquando, prophetaverint, omnino gloriari p0terunt. Quorum nomina propterea sese recensuisse postmodum *indicat, quod jactitarent, mulieres illas Nontani illis omnibus in prophetiæ munus proxime successisse, non aliter atque (teste Ilieron. loco jam citato) in libris septem de Ecstasi, quorum septimum scripsit adversus Apollonium Tertullianus, in confirnualionem ejusdem illaruum pseudopropletiæ scripsit,

A Melitonem suorum prophelam putatum, ut ita tacite snccessionem quamdam prophetiæ tanquam veræ insinuaret. Denique Apollonius libro suo adversus Cataphrygas (uti legitur apud Euseb. ejusdem I. c. 17)

testatur Zoticum Episcopum Comanæ, quum Pepu

zam adventasset, ibi Maximiilla prophetare se simulante, insanum in illa spiritum deprehendisse. Similiter Serapion (ibidem c. 18.), Antiochenus Episcopus, Beatum Sotam in Anchialo voluisse Priscill;e daemonem ejicere , sed veteratorios illos hypocritas neutiquam permisisse. Cæterum nihil pro Anctore facit, quod lib. V, adv. Marc. Prophetandi jus etiam mulieres habere contendat, ex eo quod M. Cor. XI. Apostolus Mulieri etiam prophetanti velamen imponat: quia non veram prophetiam, sed mentis amentiam fuisse in insanis illis vatibus Priscilla et Maximilla jam probatum est : ut taceam quod illa impugnet ipse adhuc catliolicus, lib. de Præscr. adv. hæret. XLI. in hæc verba : Ipsæ mulieres hæreticæ quam procaces: quæ audeant docere, contendere, exorcismos agere, curationes repromittere, forsitan et tinguere, sicut latius ibi deduximus, num. 260. 261. 262. ac 265. ad Lib. de Bapt. adv. Quintillam, etiam montanicæ factionis fœminam, num. 2. . 19. Filium Dei Christum, semper visum ab hominibus, in vera, etsi non mala carne. Tom. I. lib. adv. Jud. cap. 9. n. 114. 115. Tom. III. lib. de Carne Chrisli c. 6, n. 58. adv. Marc. lib. II. c. 27, n. 187. lib. III. cap. 6. num. 59, cap. 9. num.65. lib. V. cap. C. 19, m. 296, lib. adv. Prax. cap. 14, n. 86. 87, cap. 16, num. 96. 98. 100. 101. et tom. JW. lib. W. adv. Marc. carm. cap. 5. num. 8. Non illud Paradoxum videtur, quod scribit Tertullianus, Filium Dei, non Patrem, quoties id in Scri– pluris legitur, visum vel auditum ab hominibus, nempe quum apparuit Adamo, Gen. IiI; Noe, Gen. IX; Abraham, Gen.XlI. XVII. XVIII; Loth, Gen. XIX; Agar, Gen. XXII; Jacob, Gen. XXIX. XXXII. XXXV. et Moysi, Exod. lII et sequ. XXXII ac XXXIII. quum id desumpserit ad verbum fere ex S. Justin0 Mart., Dialogo adv. Tryphonem, et partim ex S. Iren. lib. lil. cap. 6 ac lib. IV. cap. 25. et eos sequautur Novatianus lib. de Trinit. cap. 25. 26. 27, B. Cyprian. lib. II. Testim. adv. Jud. cap. 5 et 6, ex iis locis comD probantes, Christum non hominem solum aut angelum, sed et Deum fuisse appellatum : nec aliter S. Ambr. Præfat. in Lucam, S. Epiph. in Ancoratu, Prudentius adv. Anthropomorphitas, et Arnob. in Psal. CIV. Quo videntur adducti tum verbis illis Deum Patrem ( sicut legit Auctor) nemo videbit unquam, et vivet. Exod. XXXIII. ac similibus, Joan. VI non quia Patrem quis vidit, nisi qui a Deo est : ct e contrario illis Christi,Joan.VIII. Abrahamersultavit ut videret diem meum, vidit et gavisus est. Quanquam interim S. August. lib. III. advers. Maxim. cap. 26. et lib. II de Trinit. cap. 10. 11. 12. 15. 14. 15. 16 ac 17, maluerit asserere, Deum Patrem et totam Trinitatem visum dictis locis per subjectas creaturas, ul ne consentiret Maximino Arriano, cui non sullecit dictas apparitio

[ocr errors]
[graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic][graphic]

nes de Christo interpretari, sed inde colligere nite- A incommoda fugæ caro militat; si et carcer præveniat,

batur Christiim per divinitatis suæ substantiam visibus humanis apparuisse, a qua hæresi procul certe abfuit Auctor, quantumlibet eam quiden» illi impingant. At illud Paradoxum est, et Tertulliano peculiare quod aliquot locis dicat, visum Christum in carne vera, et solida, etsi non mata , idque zelo non secundum scientiam, uti tanto magis probaret, adversus Marcionem, aliosque ejus asseclas, carnem Christi, quam postea ex virgine accepit, non phantasticam fuisse , sed veram ac solidam , si jam olim ante in cari;e vera visus diceretur. Alioqui cerle lib. contra Praxean. S. Justini Mart. sententiam secutus, qui eas apparitiones figuratas fuisse affirmat, seipsum explicat : Dicimus enim (inquit priori loco) et Filium suo nomine eatenus invisibilem (quod tamen negabat Maximinus) qua

sermo ; risibilem autem fuisse ante carnem eo modo quo

dicit ad Agron et Mariam (Num. XII.): Et si fuerit prophetes in vobis , in visione cognoscar illi , et in somnio loquar ilii. Et post allegata verba illa Exod. III: 0s ad os loquar illi in specie, subjungit: Igitur quum ]la]si servat conspectum suum et colloquium facie.ad faciem in futurum (nam hoc postea adimpletum est in m0nlis secessu, sicut legimiis in Evangelio, I.uc. IX. visum cum illo Moysen colloquentem) apparet retro semper in speculo , et armigmate, et visione et somno Deum, id est Filium Dei, visum tam prophetis et Patriarchis, quam et ipsi adhuc Moysi. Nec absimiliter loco posteriori : Jpse enim et ad humana semper colloquia descendit, ab Adam usque ad Patriarchas et Prophelas, in visione , in somno, in speculo, in ænigmate. Cæterum S. Augustino locis jam cilatis magis placet, ut dictis visionibus Christus quidem fuerit figuratus, sed per angelos figura duntaxat Deum apparuisse, id prohans ex Scripturis, Osee XII, ubi angelum fuisse dicitur, qui cum Jacob colluclatus est, et Ilebr. XIII, quum dicuntur quidam nescientes angelos recepisse hospitio. Quibus adjicere licet, quod Deum, quem sibi in rubo et in Silya apparuisse Moses dixit, lunc ipsum S. Stephanus, Act. VII. angelum fuisse testatur.

20. De Fuga in persecutione non licita. Tom. ll. lib. I ad Uror. cap. 5. n. 17. lib. de Cor. milit. cap. 1. num. 18. et tom. W. libro integro ejus argumenti.

est in illa paupertate lucis, patientia mundi. Quid , quod ex dicti libri cap. 11, videtur potissimum fugam improbare. Præpositorum Ecclesiæ , utpote quibus (etiam juxta S. Athanas. Epist. ad Dracontium, et locum citatum S. August.) fugere non licet, nisi grege fugiente, aut Præpositum non desiderante, id est, non indigente ejus opera ; quum personalis est, ut sic loquamur, Episcoporum aut Pastorum persecutio? Quo casu etiam illis fugere licere, et multorum exemplis, et ex Scripturis late deducit S. Alhanas. dicta sua Apolog. ad quam Lectorem , ne hic prolixiores simus, remittimus. Neque quidquam pro Auctore facit, quod invitet Christus ad passionem contrariam fugæ. Qui me comfusus fuerit, et ego confundar eum, (Marc. VI) quantumvis Scorp. advers. Gnosticos inde colligere vi- ' deatur Martyria præcepta esse : quia æque præceptum esse Tertullianus agnoscit illud : Quum cæperint persequi vos, fugite de civitate in civitatem : quia neutrum præceptum videtur, nisi secundum personas, tempora et causas, hoc quidem tempore persecutionis ob lidem Christi, iis quibus per animarum curam abesse licet: illud vero, si apprehensi fuerimus, vel in ipsa fuga. Praeterqnam etiam quod utrumque aptid Mauh. eodem capite contineatur, oportet sanam accipiat interpretationem, ne sibi Evangelista contrarius videatur.

21. De Job, quod filiis ei non restitutis, voluntariam orbitatem sit passus. Tom. II, lib. de Patient. cap. 14, num, 98.

ln exemplaribus libri Job, quæ viderat Tertul]ianus, desideratum fuisse videtur, quod de filiis septem et filiabus tribus ei restitutis legitur in Hebræis, Chaldæis, Græcis et Latinis exemplaribus: atque hinc factum opinor, uti peculiare istud, quod apud neminem Veterum reperire potui , Paradoxon sit secutus. Certe pluribus id improbare superfluum foret, quiim ejusdem fere aetatis Origenes, Homil. 6 in Ezechiel. illud legisse se significet, et post euim 1'atres omnes, tam veteres, quam mediæ ætatis , et recentiores. Quibus Auctor consentiret, si duntaxat dixisset, Job reliqua quæ amiserat, reduplicata possedisse, exceptis filiis, uipote quos septem duntaxat recepit , atque

Ilinc Tertulliani errorem, quem late deducit lib. D adeo totidem quot antea. Id propterea interpretantur

de Fuga in persecutione, conscripto juxta S. Ilieron. Sophron. et Nicephor. adv. Ecclesiam, tam late confutavimus nostris in illum Adnotationibus, ut non multis hic sit opus. Vide ibidem, quod ad calcem argumenti sul)jecimus, antidotum ex ipso auctore adhuc catholico, tom. II. lib. de Patient. cap. 15. num. 88. S. Cypriani locis aliquot; S. Athanasii Apologia pro sua fuga , et S. August. Epist. 180. ad llonoratum : e quibus etiam ad singula pene argumenta contraria respondimus: maxime cap. 4. num. 55. cap. 5. num. 59. cap. 6, mum. 43. 47 ac 49, cap. 7. uum. 54, cap. 8. n. 55. 57 ac 58, cap. 9. num. 60. et cap. 18. num. 75. W erba Auctoris cilata sunt ista : Carnis patientia in persecutionibus præliatur. Si fuga urgeat,

Philippus Presbyter, S. Gregorius Papa, Bcda, et I{upertns Comment. in Job, quod septein priores filii adhuc vivere censerentur apud Deum.

22. De Maria Virgine, quod communi lege patefacti corporis Christum peperit. Tom. lll. lib. de Carne Christi, cap. 4. num. 51, cap. 20. num. 455, cap. 25, num. 174 ac 175. Advers. Marc. lib. III. cap. 11. num. 78, lib. IV. cap. 21. num. 51 I , et lib. W. cap. 19. num. 504.

Tale quid Tertullianum scripsisse satis manifestum est, sicut etiam Origenem, hom. 14 in Lucam, et S. Ambros. in eumdem. Verum possunt intelligi, juxta quod interpretatur S. Thomas Aquinas alicubi, de tali

« PoprzedniaDalej »