Obrazy na stronie
PDF
ePub

tur. Sed est tandem aliquando desinendum, ne nimii A disputatarum natura, vel, quibus oppressi in iis proin his rebus videamur; et committendus noster li- ponendis fuimus, labores alii, effecerunt ut non pobellus doctorum hominum judicio, quod tantò magis tuerimus accuratoria tradere.

æquum rogainus nobis, quo magis vel ipsa rerum

PARADOXA TERTULLIANI,

CUM ANTIDOTO

JACOBI PAMELII.

B

liani Dehinc scito, nec illud concedi tibi, quod putativa fuerit angelis caro, sed veræ et solidæ substantiæ humanæ. Sed in aliis libris codem conscriptis teinpore ita seipsum explicat sicuti adnotavimus ad lib. de Carne Christi, cap. 6, num. 60. ut nihil certi ea de re voluerit asserere, alioqui enim sibi videbitur contrarius. Constat, inquit ibi, angelos carnem propriam non geslasse, utpote natura substantiæ spiritalis, et si corporis alicujus, sui tamen generis, in carnem autem humanam tranfigurabilis ad tempus, ut videri et congredi cum hominibus possint. Et apertius lib. de Resurrect. carn., c. 62: Quia et angeli, inquit, aliquando tanquam homines fuerunt, edendo, bibendo et pedes lavacro porrigendo; humanam enim superficiem induerant, salva intus substantia propria. Hoc sufficere ubique visum est Auctori, quod dogmati Apellis non consentiret, qui C ex aerea substantia angelos creatos dicebat, ut ne videretur illi et in hoc consentire, quod Christi corpus ex ætherea materia originem haberet suam. Atqui qualia corpora, et unde assumpta ab angelis fuerint, etiam hodie controversum est apud Magistrum Sententiarum, lib. II. dist. 8. § 4: nos loco jam citato cum S. Bernardo de hoc sententiam nostram suspendere maluimus quam certi quid definire. An autem senserit Auctor, quod illi quidam impingunt, corporeos esse angelos et dæmonas, non immerito dubitare licet. Maxime quum auctor, etsi videatur hic sui generis corpus angelis tribuere, tamen faciat eos substantiæ spiritalis, sicuti etiam non semel in Apologetico, et nominatim c. 22. spiritales vires et angelis Det dæmonibus attribuit, et spiritus vocat. Magis tamen recepta est, mihique placet eorum sententia, qui incorporeos faciunt, inter quos veniunt commemorandi SS. Dionys. Areop. c. 2. Cœlest. Hierarch., Athanas. de Commun. Essent. Patris et Filii et Spiritus sancti Chysost. homil. 22. in Gen. Cyrill. libro 4, in Joann. capite.

1. De angelis desertoribus qui duxerunt filias homi-
num. Tom. H. lib. de Idolol. c. 9. n. 47. Libro de
Habitu mulieb. cap. 1. num. 17. lib. de Cultu fæmin.
c. 10, num. 56, et l. de Velandis Virgin. c. 7, num. 52.
Item tom. III. lib. V. adv. Marc. cap. 18.num. 291.
(Juxta edit. Pamelii, Antverp., 1579; Paris., 1583.)
Hujus Paradoxi Tertullianus primus auctor non
est, neque postremus; sed, sicuti partim adnotavimus
ad lib. de Habitu virg., ubi maxime ex proposito illud
tractat, ante eum Joseph. Antiquit. lib. 1, S. Justinus
Mart. Apolog. utraque, Atherag. in Apol., Clemens
Alexand. lib. III et V. Stromat post cum Lactant. lib.
II. Instit. divin. cap. 15., S. Cyprian. lib. de Disc. et
Hab. virg. num. 54., Euseb. lib. V. Evang. Præpar.,
et Method. serm. de Resurrect. Causam errorls de- ́
dit, quod LXX editio Græca vetus, quam illi secuti
sunt, post Philonem legeret: si äyyedot Toũ Oɛoû, et
Latina Italica, vel SS. Ambros. August. Procopio tes-
tibus, Angeli Dei, pro co quod postea lectum inveni-
lur oi viol Teũ Oɛcũ, et Latine, filii Dei, quam utram-
que agnoverunt suo tempore S. August. et Procopius.
Verum pulchre eam sententiam per absurditatem re-
futat S. Chrysost. hom. 22. in Genesin, asserens
nusquam alibi in Scripturis (nempe juxta editionem
LXX quam solam noverat) vocari angelos filios Dei,
item S. Ambros. lib. de Noe et Arca, cap. 4., S. An-
gust. qu. 3. in Gen. et latius lib. XV. ¡de Civit. Dei,
cap. 15.; S. Epiphan. Epit. divin. dogmat. et Proco-
pius in Comment. quorum Chrysost. et August. etiam
auctoritatem libri Enoch, quo niti videtur Tertullia-
1.us, impugnant. Qui omnes et angelos et filios Dei,
posteros Seth, utpote Dei cultores, interpretantur,
sicuti etiam B. Hieron. lib. de Tradit. Hebr. in Ge-
nesin; denique ven. Beda, Rhabanus noster et Ilay-
mo Com. in Gen. scribentes et in Scripturis sacris
frequenter angelorum nomine viros fideles et justos
appellari. Quid, quod Philastrius lib. de Ilæres. cap.
108. inter hæreseis recenset cos qui asserunt angelos
miscuisse se cum fœminis ante diluvium, et inde na-
tos esse gigantes?

2. De angelorum apparitionibus in vera humana car-
ne. Tom. III, lib. III adv. Marc. cap. 9. num. 61. ac
cap. 11, num. 72.

Videntur quidem tale quid sonare verba illa Tertul

3. De anima primi hominis ex materia Dei. tom. III. lib. IV. adrers. Marc. c. 38. num. 611.

Huc quidem pertinere videntur illa auctoris verba explicantis illud Luc. XX. Reddite quæ sunt Dei Deo : Hominem igitur reddi jubet Creatori, in cujus imagine et similitudine et nomine et materia expressus est. Qui locus fortassis in causa fuit uti sic scribat de illo

[ocr errors]

corpus opinatur. Sed de illo quoque Paradoxo infra ex eodem Augustino latius. Gennadius autem lib. Eccles. Dogmat. [quem vel hinc patet S. August. non esse], enarrata Origenis sententia, et jam dicta, ut dicit, Luciferianorum Cyrilli, et aliquorum Latinorum (inter quos haud dubie Tertullianus), definit, formato jam corpore animam a Deo creari et infundi. Nec aliter auctor Dialogi de Animarum origine inter SS. Hieron. et August. Nos tamen nihil tanquam fidei docere maluimus, quandoquidem et Ecclesia tot jam inde celebratis Conciliis nihil expresse, quod quidem sciam, definitum reliquerit. Sufficiet autem quædam in Annotationibus adjecisse, quibus tum S. Hieron. sententiam nihil magis probari significavimus, tum ad argumenta Tertulliani absurda, qui sentit ex corpulentis seminibus animam exoriri, ex S. August. et Lactantio paucis respondimus.

Gennad. lib. de Dogmat. Eccles.: Nihil ex Trinitatis A est, qui etiam ipsum creatorem Deum, non esse nisi essentia ad creaturarum naturam credamus deductum, ut Plato et Tertullianus. Verum quum S. August. qui toties deducit animam non posse partem Dei dici, nihil tale illi attribuat, ego etiam a tam absurda hæresi ipsum purgandum existimo. Atque adeo nihil illum aliud voluisse dicere quam quod ex afflatu Dei sit animæ origo, juxta illud Gen. II: Et flavit Deus flatum vitæ in faciem hominis, et factus est homo in animam vivam, sicuti frequentissime ipse inculcat, maxime vero lib. de Anima c. 11. Quo loco, sicuti etiam lib. de Bapt., c. 5.nu. 43, eam interpretationem consentire ostendimus cum SS. Iren., Prudentio, Chrysost., August. et Theodoreto. Quorum iste: Nomine flatus, inquit, non intelligimus partem aliquam essentiæ divine secundum Cerdonis et Marcionis rabiem, sed animæ naturam per id denotari, quod anima spiritus sit rationalis et intellectualis. Quæ verba mihi etiam aliam conjecturam faciunt, loqui Auctorem non ex sua, sed ex Marcionis sententia, præsertim quum ex Fragmentis lib. de Censu Animæ adv. Hermog., constet, sensisse illum animam longe Deo inferiorem, utpote passibilem, etsi immortalem. Et vero etiam repetendum, quod utrobique adnotavimus recte censuisse S. Aug. libro de hæres., quod Philastrius multas hæreses recensuerit quæ Hæreses non sunt, qualis est non hæresis, sed Catholica Patrum sententia, Flatum, seu spiraculum vitæ de anima rationali interpretatur.

B

4. De Animabus posterorum Adæ ex traduce, Tom. III. C
lib. de Anima cap. 9. num. 123. cap. 19. num.
256. cap. 22. num. 294. et integris capitibus. 27
el 36.

Paradoxon istud Tertulliano adscribunt Rufinus
Apolog. pro Origene, et S. flieron. libro. II. et III.
Apolog, adv. eumdem, quorum ille nihil definiendum

putat, hic satis dubie loquitur, quanquam magis

sentire videatur esse damnatam sententiam. Nam tum maxime Apolog. ad Pamach., adversus Errores Joann. Ilieros. disertis verbis dicit, Ecclesiasticam esse sententiam Deum novas quotidie animas corporibus jam conceptis infundere, allegaus ad id Scripturas Joan. V, Zach., XII, Psal. XXXII, quanquam interim epist. 99. quæ est ad Marcellinum et Anapsychiam, mitius loquatur, et illud quidem sibi videri scribat, sed ad S. Augustinum remittat utpote nihil volens certi definire, quod illum legisset dubiam adhuc suspendere sententiam alludens ad Epist. illius ad se scriptas, et 157. ad Optatum de origine animarum, in qua Tertullianum non tam damnat quod ex traduce, quam quod corporeas animas faceret, de quo Paradoxo paulo post latius. Nam et illi, inquit, qui animas ex illa una propagari asserunt, quam Deus primo homini dedit, atque ita eas ex parentibus trahi dicunt, si Tertulliani opinionem sequantur, profecto eas non spiritus, sed corpora esse contendunt, et corpulentis seminibus exoriri. Quo perversius quid dici potest? Neque hoc Tertullianum somniasse mirandum

D

5. De animæ sexu. Ibid. cap. 36.

Hoc quidem colligit Tertull. ex prædicto paradoxo. Si enim anima simul seminatur cum corpore, videtur illud consequi; sed disertis verbis contrariam definiunt sententiam S. Cyrill. Hieros. Cathec. 4. et S. August. lib. I. de Anim. et ejus origine ad Vincentium cap. 8. Hujus verba quædam adduximus in annotat. nostris, quo Lectorem remittimus. Ille sic habet : Omnes Animæ tam virorum quam mulierum pulchræ et similes sunt, sed membra tantum corporis discrimen faciunt.

6. Animam peccatricem potius quam carnem. Tom. III. lib. de Anima I, integro cap. 40. et c. 58. num. 650. et lib. V. adv. Marc. c. 10. num. 165.

Ad istud Paradoxum in hæc verba alludit, et eadem opera confutat Petrus Lombardus, verbis etiam a nobis illic citatis lib. II. Sentent. cap. 31. Putaverunt,

inquit, quidam secundum Animam trahi originale peccatum, non solum secundum carnem, quia non solum carnem, sed et animam ex traduce arbitrati sunt. Ideoque sicut de corrupta carne caro seminatur, ita etiam de Anima peccatrice Animam peccatricem corruptione originali infectam a gignentibus trahi. Hoc autem, inquit, fides Catholica respuit, et tanquam veritati adversum damnat, quæ non Animas, sed carnem solam ex traduce esse admittit. Allegavimus ibidem num. 455. pro contraria sententia SS. Ambros. et August. locos ab eodem Lombardo cilalos.

7. De Anima corporea. Tom. I. Apolog. c. 48. num. 608. ac 609. et Tom. III. lib. de Anima, integris capitibus 5. 6. 7. 8. 9. 22. 36. 37. libro de Carne Christi, cap. 11. num. 98. lib. de Resurr. carnis c. 17. num. 131. cap. 45. num. 320. et c. 55. nu. 381. lib. 5. adv. Marc. c. 10. num. 158. et c. 15. num. 248. Quod proinde proprie spiritus non sit, ibid. lib. de Anim. cap. 11. et Tom. 4. in Fragmentis lib. de Censu animæ adversus Hermogenem. ¡ Paradoxon istud Auctori impingunt SS. August.

libro X. de Gen. ad litt., duobus ultimis capitibus, et A torum ejus, quam vult de semine exiguo æquari corlibro de læres., et Fulgent. libro II. de fide ad Petrum. Sed non tam quod corpoream faciat (quod aliquo sensu commode in Hilario, Cassiano, et Hieronymo adscripto Commentario in Job, quidam interpretantur) atque quod effigiatam et coloratam dicat, ille arguit. Sic enim loco priori: Denique Tertullianus, inquit, quia corpus esse animam credidit, non ob aliud fecit, nisi quod cam incorpoream cogitare non potuit, et ideo timuit ne nihil esset, si corpus non esset. Qui sane, quanquam acutus est, interdum contra opinionem suam visa veritate superatur. Quum enim animæ colorem daret aereum ac lucidum, ventum est ad sensus quibus eam membratim quasi corpus instituere conatus est, et ait: Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus, habens et ille oculos et aures suas, quibus populus Deum videre et audire debuerat, habens et cæteros artus, per quos in cogitationibus utitur, et in somnis fungitur. Ecce quibus auribus et quibus oculis debuit audire et videre Deum populus, quibus anima in somnis fungitur, quum si ipsum Tertullianum quisquam videret in somnis, nunquam se diceret ab eo visum, et cum co locutum, quem vicissim ipse non vidisset. Postremo si anima seipsam videt in somnis, quum jacentibus utique uno in loco membris corporis sui, ipsa per varias imagines evagatur, quas videt, quis cam vidit aliquando in somnis aerei coloris ac lucidi, nisi forte ut cætera, quæ similiter falso videt? Nam et hoc potest videre, sed absit, ut cam talem, quum evigilaverit, credat; alioquin quando se aliter viderit, quod magis crebrum est, aut nutata erit anima ejus, aut nec tunc animæ videtur substantia, sed imago corporis incorporea, quæ miro modo sicut in cogitatione formatur. Quis enim Æthiops non pene semper se nigrum videt in somnis; aut si in alio colore se vidit, non magis miratus est, si fuit cum illo memoria; aereo tamen colore ac lucido nescio utrum se unquam vidisset, si nunquam istum legisset vel audisset. Quid quod ducuntur homines talibus visis, et de Scripturis nobis volunt pra scribere tale aliquid esse non animam, sed ipsum Deum, qualis figuraliter Sanctorum spiritibus demonstratus est, qualis ctiam in sermone allegorico ponitur. Similia quippe sunt illa visa talibus dictis, sic errant, constituentes in corde suo si- D mulacra vanæ opinionis, nec intelligentes ita Sanctos de suis visis talibus judicas:e, qualiter judicant, si talia divinitus in figuris dicta legerent vel audirent, sicut septem spica, et septem boves, septem anni sunt, sicut linteum quatuor lineis alligatum, velut discus plenus variis animalibus, orbis terrarum est cum oninibus gentibus ; sic etiam cætera, et multo magis quæ de rebus incorporeis, corporalibus significantur, non rebus, sed imaginibus. Et item sequenti capite : Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut corpus; asserens etiam timoris sui caussam, ne etiam decrescere substantia dicatur, inquit, atque ta el defectura credatur; et tamen quia per corpus oam localiter tendit, non invenit exitum inc emen

poris quantitati, et ait: Sed vis ejus, in qua naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiæ modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur in membris. Hoc forte non intelligeremus, nisi adhibita similitudine eorum quæ videmus, planum faceret quod dicebat. Constitue, inquit, certum pondus auri, vel argenti rudem adhuc massam, collectus habitus, est illi, et futuro interim minor, lamen continens intra lineam moduli totum, quod natura est auri vel argenti; dehinc quum in laminam massa laxatur, major efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi, non per àdjectionem, dum extenditur, non dum augetur. Etsi sic quoque augetur, dum extenditur ; `licet enim habitu augeri, cum statu non licet. Tunc el B splendor ipse provehitur auri vel argenti, qui prius fuerat

quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus. Tunc et alii atque habitus accedunt pro facilitate ma teriæ, qua duxerit eam qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. Ita et anime crementa reputunda, non substantiva, sed provocativa. Quis hunc crederet cum isto corde tam disertum esse potuisse? sed tremenda ista sunt, non ridenda; ad hoc enim nunquam cogeretur, si aliquid cogitare posset quod et sit, et corpus non sit. Quid autem absurdius quam putare massam cujuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse dum tunditur, nisi decrescat ex altera, vel augeri latitudine, nisi crassitudine minuatur? Aut ullum esse corpus manente naturæ suæ quantitate, quod undique crescat nisi rarescat? Quomodo C igitur implebit anima ex illa stilla seminis magnitudinem corporis quod animat, si et ipsa corpus est, cujus substantia nullo accessu crescat? quomodo, inquam, implebit carnem quam vivificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto graviùs quod animaverit? Timuit videlicet, ne deficeret etiam minuendo si cresceret, et non timuit ut deficeret rarescendo, quum non cresceret. Sed quid amplius immorer, quando et sermo pergit in prolixiorem modum, quam patitur terminandi necessitas, et sententia mea jam satis sit nota vel `quid certum tencam, vel unde adhuc dubitem, et quare dubitem. Loco item posteriori : Animam dicit immortalem quidem, sed cam effigiatum corpus esse contendit. líactenus S. Augustinus. Nos etiam Annotationibus nostris in cap. 6. et ex S. Gregorio et Nysseno et Nazianzeno, ac Claudiano, de Statu animæ, argumenta Platonicorum de anima incorporea confirmavimus; et in cap. 7. ac partim 8. argumenta ipsius Auctoris, vel ex Scripturis quædam, non concludere, ex SS. Justino Mart. Gregorio Nysseno, August. Epiphanio, et dicto Claudiano ostendimus, et c. 9. n. 109. et 110. citavimus contra animæ effigiem, et Platonem, et Clementem Alexandrinum. Deinde c. 11. allegavimus locum Auctoris lib. de Pœnitent. c. 3. n. 12. ubi contrarium antea senserat, animam vocans spiritum, Dei afflatu consummatuin. Neque vero ex Scripturis Isaiæ XLII. et LVII. quas ibi pro se citat, concludi potest animam, spiritum in aliis Scripturis non veci. Ceterum quo sen u cop ̈s pos

sit dici anima, sese explicat libro adversus Hermo- A genem, cap. 35. num. 124. in hac verba : Ut concedam, inquit, aliquid esse incorporale de substantiis duntaxat, quum ipsa substantia corpus sit rei cujusque. Videtur itaque ad id absurditatis de anima acrei et lucidi coloris fuisse seductus, per falsas quasdam revelationes cujusdam montanisticæ feminæ, non quidem Priscillæ aut Maximille [uti aliquando existimavimus], quæ jamdudum antea suspendio perierant, sed cujusdam earum discipula, sicuti patet ex dicto libro de Anima, cap. 9. num. 111. Idipsum Paradoxon attribuit alicubi Origeni S. Hieron. atque adeo etiam ad illius opera hoc Antidotum usui esse po1erit.

8. Animam nihil pati posse sine corpore. Tom. 1. Apolog. c. 48. num. 609. libro de Testim. anim. cap. 4. num. 14.

Judic. Domini cap. 11. num. 15. et in Fragment. libro de Parad. Denique tom. V. Novatiani lib. de Trinit. cap. 1. num. 10.

Huic Paradoxo non solum apud Tertull. et Novatianum, sed etiam apud alios veteres occasionem dederunt, tum Lazari sive historia sive parabola, (Luc., XVI) quem vidit dives in sinu Abrahæ, tuin visio S Joan. Apostoli Apocal. VI. qua vidit animas Martyrum sub altari indutas stolis albis, quibus dictum est ut requiescerent, donec impleretur numerus conservorum suorum, tum denique illud Christi ad latronem (Luc., XXIV), Hodie mecum eris in paradiso. Hinc enim, quum viderent distinguendum esse slatum animarum sine corpore usque ad futurum judiB cium, a statu perfectiori animarum cum corporibus postresurrectionem universalem, dictis sinus Abrahæ, quietis placida sub altari, et paradisi appellationibus nuncuparunt: quemadmodum statum illum sccundum, contrario, cœlestem sinum, altare superius, et cœlestem portum. Non vero, quod sentirent animas sanctorum tantisper carere divini intuitus gloria, sicuti hodie Anabaptiste et Cornelius Agrippa corum assecla, ut pote qui legissent apud Apostolum (Philipp. I) : Desiderium habeo dissolvi, et esse cum Christo. Item illud (II. Cor. V): Bonam voluntatem habemus percgrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. Et illud de ipsa Dei visione: Nunc videmus per spe culum in ænigmate, tunc autem facie ad faciem. Certe ipse auctor suam sententiam indicare videtur in hæc verba dict. lib. de Anima, cap. 56. num. 622: Usquequo perfectum illud repromittitur ad angelicæ plenitudinis mensuram temperatum. Si quis interim apud eum sit locus, aut alios Patres, qui hanc commodam interpretationem non recipiat, meminerit Lector, hunc errorem non officere eruditioni et pictati tam illustrium Scriptorum, quum Ecclesia illorum temporibus nihil adhuc certi de hoc articulo credendum statuisset. Sed circa Synodum OEcumenicam Florentinam, quæ post primam damnationem factam Epist. Decretalibus Innocentii III. et Benedicti XII. id definivit, aliter sentire non licet. Illius adversus errores Armenorum hæc sunt verba : Definimus illorum animas qui post baptisma susceptum nullam omnito peccati maculam incurrerunt, illas etiam, quæ post contractam peccati maculam vel in suis corporibus, vel eisdem exutæ corporibus, prout superius dictum est, sunt purgatæ, in cœlum mox recipi, et intueri clare ipsum Dominum trinum et unum, sicuti est, pro meritorum tamen diversitate alium alio perfectius illorum autem animas, qui in actuali mortali peccato, vel solo originali decedunt, ¡œais tamen disparibus, puniendas. Quid? quod dicta Scripturarum loca pro alia non faciant sententia, si diligentius inspiciantur. Primum enim etsi Lazarum et alios Patris Veteris Testamenti in sinu Abrahæ, et latronem ibidem, sive in paradiso aliquandiu fuisse, satis in confesso sit: tamen inde per Christum in cœlum sunt deducti, juxta illud Psalm. LXVII. et Ephes. IV; As

Magdeburgenses Centuriatores non inter Paradoxa, sed inter dogmata fidei illud collocant, et ex Tertulliani jam dicto loco confirmant, sed frustra. Ipse enim Auctor, quasi retractans quod initio fidei non satis caute pronuntiaverat, postea de fide Catholica melius institutus, libro de Anima, integro cap. ult., late et pulchre deducit: Animas pati interim apud inferos, id est, usque ad judicium extremum, ubi inter cætera Quid ergo fiet in tempore isto? Dormiemus? At enim animæ nec in viventibus dormiunt. Jam vero quam iniquissimum etiam apud inferos, si el nocentibus adhuc illis bene est? Nonne et de suo sufficit sibi ad titulum passionis? quotiens illæso corpore C anima sola torquetur bile, ira, tædio plerumque nec sibi noto? Adeo novit et apud inferos anima dolere sine carne, quia et in carne illæsa, si volet, dolet. Hoc si ex arbitrio suo in vita, quanto magis ex judicio Dei post mortem? Nam et solos cogitatus et nudas voluntates censura divina persequitur. Ergo propter hoc con. gruentissimum est, animam, licet non expectata carne, puniri, quod non sociala carne commisit. In summa quum carcerem illum, quod Evangelium demonstrat (Matth. V) inferos intelligimus, et novissimum quadrantem, modicum quodque delictum illic luendum interpretamur; nemo dubitabit, animam aliquid pensare apud inferos. Id ipsum etiam inculcat libro de Resurrectione carnis, cap. 17, num. 155 ac 134. Ad quod caput etiam adduximus similia testimonia Auctoris quæst. el respons. inter opera S. Justini Mart., Lactantii et S. Augustini, et indicavimus eam esse conformem Patrum sententiam.

9. Animam Sanctorum in sinu Abrah, seu Paradiso, sive sub altari, seu loco non cœlesti, sed tamen inferis superiori, foveri et gaudere, ad diem usque judicii Domini. Tom. I. Apolog. cap. 47. num, 601. Tom. III. libro de Anim. capite 7. num. 94. 95. 96. 97. cap. 9. n. 124. capite 55. n. 66. 58. 610. 611. cap. 56. n. 622. ac cap, ult. n. 644. lib. de Resurrectione car. cap. 17. num. 152. 131. libro III. advers. Marc. capite 54 num. 548.549. 530. 551. et Scorp. adv. Grost. capite 12. num. 95. Tom. 4, libro de

[ocr errors]

D

cendens Christus in altum captivam duxit captivita- A sacerdotis et Hieremiæ Propheta. Ut ut sit, S. Augustem : id est, vel ipso Apostolo interprete: super omnes cœlos. Deinde loco illo citato (Apoc. VI.) S. Augustinus stolas interpretatur albas, Serm. 4. de Solem. Sanct., mercedem baptismi, præmium Martyrii, et gaudium cœlestis patriæ: allegans ad hoc verba sequentia (Apoc. 7.): Stabunt ante thronum in conspectu Agni, amicti stolis albis, et palmæ in manibus corum; unde concludit: Stant in conspectu Agni ante thronum Dei coronati, nulla illic ratione a contemplanda ejus gloria separandi. Nos itaque locos similes et Cypriani et ejusdem S. Augustini, ac SS. Ambrosii et Chrysost. (apud quos etiam loca quædam obscura réperiuntur) citavimus in Annotat. nostris ad Epist. S. Cypriani 16. num. 19. Annotavit etiam aliquot pro nobis loca Feu-ardentius in S. Irenæo, B contra quam alii sentiunt, lib. I. cap. 2. num 3. et alibi. Si quis plura desideret, videat Sixt. Senens. Bibl. Sanctæ libro 6. Annot. 264. et 345. Hinc interim addemus, quod Auctor, ubi lib. de Anim. cap. 55. Solis Martyribus patere paradisum dicit, quum alibi omnium Sanctorum commune receptaculum vocet: sic explicet B. Cyprianus ejus discipulus, Epist. 32. ad Antonin.: Aliud est ad veniam stare, aliud ad gloriam pervenire, aliud missum in carcerem non exire inde donec solvat novissimum quadrantem, aliud statim fidei et virtutis accipere mercedem ; aliud pro pecca. tis longo dolore cruciatum emundari ct purgari diu igue, aliud peccata passione purgasse ; aliud denique aliud pendere in die judicii ad sententiam Domini, statim a Domino coronari. Quod ipsum facere ad confirmandam traditionem Ecclesia de Purgatorio, ibidem annotavimus numer. 59. et ad Tertulliani lib. de Anima capit. 55. num. 611. Cæterum Auctori, qui omnes animas etiam fidelium priorum sequestrari vul usque ad diem judicii, prorsus contraria est illa B. August. affirmatio, lib. 20. de Civit. Dei : Jam inde quo sanguis Christi antiquos sanctos ex inferis eruit, deinceps boni fideles, effuso illo pretio redempti prorsus inferos nesciunt.

10. Animarum Mortuorum omnem exhibitionem incorporalem præstigias esse. Tom. III. libro de Anim. capite 57. num. 643.

C

tinus pulchre bac de re sic scripsit libro de Cura pro
mort., c. 10.11. 15, ac 16 : Narrantur visa quædam,
feruntur mortui nonnulli vel in somnis, vel alio quo-
cumque modo apparuisse viventibus, atque ubi eorum
corpora jacerent inhumata nescientibus, locis demon-
stratis admonuisse, ut sibi sepultura quæ defuerat,
præberetur. Hæc si falsa esse responderimus contra
quorumdam scripta fidelium (utpote, exempli gratia,
S. Ambrosii Serm. de Inventione corporum SS.
Gervasii et Protasii, et S. Luciani de Inventione
corporis Sancti Stephani Protomartyris, et aliorum)
et contra eorum sensus qui talia sibi accidisse con-
firmant, impudenter venire videbimur. Angelicis igi-
tur operationibus fieri, inquit, crediderim, sive
permittatur desuper, sive jubeatur. Id autem aliquan-
do utiliter fit, sive ad vivorum qualecumque solatium,
sive ut his admonitionibus generi humano sepulturæ
commendetur humanitas. Deinde post multis in
utramque partem productis argumentis, sic concludit:
Mitti quoque ad vivos aliquos ex mortuis, sicut e con-
trario Paulus ex vivis in paradisum raptus est, divina
Scriptura testatur. Nam Samuel Propheta defunctus
vivo Sauli Regi futura prædixit ( quamvis nonnulli,
inter quos, uti jam dixi, Auctor noster, non ipsum
fuisse, qui potuisset magicis artibus evocari, sed ali-
quem spiritum tam malis operibus congruentem illius
existiment similitudinem figurasse ), quum liber Ec-
clesiasticus, quem Jesus filius Sirach scripsisse tradi-
tur, et propter eloquii nonnullam similitudinem Salo-
monis (etiam ab ipso Tertulliano alicubi) pronuntiatur,
contineat in laude Patrum (c. XLVI.) quod Samuel etiam
mortuus prophetaverit. Sed si huic lib. ex llebræorum,
quia in eo non est, Canone contradicitur, quid de Mose
dicturi sumus, qui certe et in Deuteronomio mortuus,
et in Evangelio cum Helia, qui mortuus non est (Matth.
XVII.), legitur apparuisse viventibus? Hinc et illa sol.
vitur quæstio quonam modo Martyres, ipsis beneficiis
quæ dantur orantibus indicant se interesse rebus
humanis, si nesciunt mortui quid agant vivi. Non
enim solis beneficiorum effectibus, verum etiam
ipsis hominum aspectibus, Confessorem apparuisse
Felicem (quod ipsum etiam S. Paulinus adtestatur
Carmine in Felicem ), quum a Barbaris Nola op.

Prima quidem facie videtur istud Paradoxon, sed D pugnaretur, audivimus, non incertis rumoribus,

agit Tertullian. ex instituto contra Simonis Magi discipulos hæreticos, qui etiam Prophetarum animas ab inferis movere se spondebant, quod non nisi mendacio in anima Samuelis Pythonico spiritui licuisse, (I. Reg. XVIII.) ipse sentit: sed transfiguratum Satanam angelum lucis de quo etiam alios Patres quosdam dubitasse ibidem adnotavimus num. 638. Deinde seipsum explicat adjiciens : nulli animæ inferos pålere, idque adprobans ex dictis Abrahæ ad divitem (Luc. XVI.). Quum interim fateatur quasdam animas in corpora Dei virtute posse revocari, quidni et ex peculiari Dei privilegio extra corpus etiam exhiberi? maxime quum (de quo etiam ibi, num. 613.) exemplum ha. beamus in Libris Machabæorum de apparitione Onix

sed testibus certis. Verum ista divinitus exhibentur, longe aliter quam sese habet usitatus ordo, singulis creaturarum generibus attributus. Quanquam ista quæstio, inquit, vires intelligentiæ meæ vincat, quemadmodum opitulentur Martyres his quos per eos certum est adjuvari. Res hæc altior est quam ut a me possit attingi, et abstrusior quam ut a me valeat perscrutari; et ideo quid horum duorum sit, an vero fortassis utrumque, ut aliquando ista fiant per ipsam præsentiam Martyrum, aliquando per angelos suscipientes personam Martyrum, definire non audeo mallem a scientibus ista perquirere, qux ipsa in compendium contraxit auctor libri de Spiritu et Anima, cap. 26, exstantis inter opera B. Augustini.

:

« PoprzedniaDalej »