Obrazy na stronie
PDF
ePub

mentem rediissent, aditus non esset impeditus. Ex quo etiam illud efficitur, non revocare Tertullianum in libro de Pudicitia id, quod in singulari libello orthodoxorum olim sententiæ addictus scripsisset, sed nihil nunc fatetur, nisi se aliter sentire de ista venia a cœtu sacro concedenda, quam olim inter orthodoxos non quidem scripsisset, sed sensisset tamen. Quid ergo est? Tertullianumne putaremus hunc librum in montanismo scripsisse? Neque hoc audeo dicere. Nam etsi peccatoribus ad pristinam eamque perversam vitam redeuntibus non nisi unam canique ultimam spem veniæ apud Deum impetranda polliceri videatur c. 8, tamen et in ea re nihil docet, quod proprium fuisse legamus Montanistarum, sed quod Betiam ab aliis orthodoxorum vehementer propugna

C

tum esse inveniamus (Vide Herma, Pastorem Mandato 4, in Fabricii Apocryphis N, t. T. III, p. 845, sq., et loca ibi a Fabricio citata), nullam spem esse salutis iis qui post susceptum baptismum iterum gravius. et ad jacturam veræ pietatis peccassent, quod pessimam baptismi differendi consuetudinem in Ecclesiam postea intulit; et quæ durius locutus esse videri poterat, ipse his verbis subjectis mitigat: Verum non statim succidendus ac subruendus est animus despera tione. Quare ad quam vel ætatem vel doctrinam hic liber referendus sit, cum aliæ rei dirimendæ in hoc libro significationes non exstent, me quidem prorsus nescire profiteor.

§ 2. Liber adversus Judæos.

doceat (c. 2,), ac ille demum post librum de A essent gravissimis flagitiis, apud Deum, si ad bonam hæreticorum Præscriptione compositus sit, quod eodem modo apparet (Vid. art. 4, § 6); at certus horum librorum annus non constat. Restant igitur ii libri, quorum nulla, ut mihi videtur, ratio vel ætatis vel doctrinæ trádi potest (is enim erat tertius nostrae scriptionis locus), de quibus cum alii, qui eam rem a se perfeciam putarunt, decrevisse sibi visi sint cum aliqua certitudine, quæcumque in istam rem disputarunt, ea nos, quibus magis placet in hac caussa verecundius loqui, oportet paululum postremo loco excutere. Est hujus generis liber de Pœnitentia, quem Tertulliani esse adeo negabat Erasmus, probatus in hac re a Dalleo aliquando, etiam ab Hoffmanno, maxime propter styli dissimilitudinem in hoc cæterisque Tertulliani libris; quam ego, fateor, deprehendere non satis queo, etiamsi hic non tam appareat impcditum illud et concisum dicendi genus, quod regnat in cæteris. Neque enim tanta est, quanta putatur, hæc dissimilitudo, sed eadem fracta et interrupta dictio hic exstat, quæ est in aliis mitigatæ paulisper dictionis libris veluti in iis, qui sunt de Patientia, deque Fuga in persecutione. Sit igitur hic liber Septimii nostri, sed eum cum scriberet, cujusnam secte fuerit, dicere non audeo. At hic intercedunt fere omnes, certissi mumque esse aiunt, cum orthodoxis tum Tertullianum sensisse, namque et cum cœtui sacrò potestatem concedere delicta condonandi iis qui gravius peccassent, quam prorsus destruxisset in libro de Pudicitia, et in illo libro ipsum illum profiteri, se nunc confutare velle librum quem olim, hæresi communis Ecclesix addictus pro hac potestate scripsisset. In qua universa disputatione multo sapientior mihi videtur Hoffmannus, quam in cæteris. Namque 1. c. § XIII pulchre monet is, longe diversam esse quæstionem in libro de Pœnitentia propositam ab ea, quam Tertullianus in commentario super Pudicitia posuit, atque etiam Montanistas omne illud potuisse defendere quod est in libro de Pœnitentia propositum. Videlicet non super ea re erat orthodoxos inter et Montanistas quæstio : possentne ii, qui ad impuritatem pristinam gravioribus delictis rediissent, interposita pœnitentia, veniam malefactorum a Deo impetrare, quod neutri, ne Montanista quidem, negabant, quos potius constat ipsam šķoμobbynow a reis postulasse, sed eam quidem non ita, D ut impetraret, qui peccaverat, veniam ab Ecclesia et conjunctionis cum illa restitutionem, sed ut incitarentur. probi ad supplicandum Deo, ut huic peccatori tandem aliquando veniam concederet; sed illud quaerebatur potius, liceretne Ecclesiam usurpare potestatem, qua se non destitutam etiam ipsa sentiret, recipiendi sejunctos a societate sua peccatores in amicitiam velerem et communionem sacrorum; quod Montanistæ ita negabant fieri debere, sed orthodoxi ita posse'ficri aicbant. Hanc igitur licentiam usurpatam ab orthodoxis Tertullianus in libro eo, qui est de Pudicitia, vehementer salseque exagitat, sed in libro de Pæniten tia neque confirmat, neque impugnat etiam, sed de jila venia loquitur, ad quam etiam iis qui immersi TERTULLIANI I.

[ocr errors]

Atque etiam illud non me fateri pudet de libro quem adversus Judæos conscripsit, in quo nihil est, quod Montani ineptias saperet: sed neque illud admirationem habet; nulla enim fere exstitit Tertulliano in hoc libro talium commemorandarum opportunitas. Quare illud est videndum, utrumne ibi aliqua reperiatur temporis significatio. Et ea est quidem subobscura in duobus locis: Prima c. 7 in quo Britannorum inaccessa Romanis loca commemoral, et paulo post eos Oceani sui ambitu conclusos. Que res quidem Baronium (Annal. Ecclesiast., ad an. 212.), Allixium, aliosque deduxit injeam opinionem, ut crederent post victorias Severi a Britannis reportatas scriptum hunc librum esse, et ita anno fere CCIX; quod ego non dixerim ; nam quomodo tum tandem loca Britannorum dici inaccessa potuissent, quorum sibi aditum Romani fecerant; et qui potuisset Tertullianus dicere: Trans istas gentes Romanos porrigere regni sui vires non posse, cum illud ipsum inter Britannos fecissent. Nimis profecto clare confirmat Herodianus (Hist., lib. III, c. 14, p. m. 170), Severum non modo Getam in iis Britannorum regionibus reliquisse, quæ imperio Romanorum subjecta erant, sed Severum quoque, pergit, latius se profudisse. Neque vero murus a Severo in Britannia exstructus, qui Baronium cæterosque decepit, is est, quo Tertullianus significat conclusos finibus suis Britannos fuisse, neque enim muro, sed intra Oceani ambitum conclusos Britannɔ s

(Six.)

planissime dicit. Sed ista demum, quae de Britannis A reret (In the sacred history of the Jewish and christian cæteri scriptores tradiderunt, sunt in expeditione Severi adversus eos facta, quam constat fuisse anno CCVIII. susceptam. Prior igitur hic Tertulliani liber exstitit, et multo prior quidem, si quid video, recteque Tertullianus altero in loco disputavit, qui est c. 13. Neque enim tempore scripti hujus libri cuiquam Judæorum permissus erat aditus ad Bethlehemum aut agrum circumjacentem, aut Hierosolymam. Enimvero constat, Severum multas rogasse Judæis amicas leges, quas in compendio recitavit Jacobus Basnagius (Hist. des Juifs, t. VIII, p. 49, seq.), ac ista jura Spartianus (In Vita Severi, c. 16) ait fundata ipsis esse tum, cum Severus, capta Ctesiphonte, in Egyptum proficisceretur, h. e. an. fere CCII. Itaque non est credibile, cum multa ipsis jura concesserit, B amplius quemquam prohibuisse ab aditu vel Hierosolymorum vel cujusquam alius in Palæstina loci, nec dici potest exilium Judæorum vel Tertulliani adversus Judæos librum demum post illum annum exstitisse, sed antea magis. In qua sententia confirmari videor loco aliquo Tertulliani ex Apologetico, c. 21, ubi præter alia Judæis narrat ne advenarum qui dem jure concedi, ut terram patriam saltem vesti gio salutarent. Quod etiamsi falsum sit de universo Palastinæ tractu, e quo non videntur Judæi ne per Adrianum quidem ejecti, quod multis locis scriptorum veterum imprimis docuit Jo. Massonus (In collect. histor. ad op. Aristidis ed. a Sam. Jebbio. §6, n. 8); tamen Tertullianum ita oportuit existimasse in Apologetico. Unde cæteris, quæ diximus, assumptis, ejusdem fere ætatis esse librum adversus Judæos colligi quodam modo potest. Sed cum neque annus hujus libri accurate possit definiri, neque perspicuum sit, senseritne jam tum Tertullianus cum Montanistis, placuit etiam hunc librum iis adjungere, quorum nec alas nec doctrina apparea!; et collectis omnibus iis quæ hactenus proposita sunt, ita fere ordinem librorum Tertulliani constituere.

[blocks in formation]

church, part. II, vol. 6, pag. 477-78). Atque is SS. illas martyres non quidem arbitratur e disciplina Montanistarum fuisse, quod quibusdam placuit, veluti Samueli Basnagio (Annalib. Polit. Eccles., tom. II, pag. 224, qs.); sed hæc qui collegit, eum plane putat non montanistam modo, sed et Tertullianum fuisse. Qua de re nobis sedet contraria sententia. Nam primum multa sunt in ipsis, quos Perpetua reliquit, commentariis, quae haud dubie cam ostendunt e Montanistarum familia fuisse. Idque jam occupavit Basnagius, sed nactus est, qui contradiceret, Josephum Augustinum Orsium, qui, quamvis cum, qui acta ista collegit, montanistam existimet, tanien strenue in defendenda harum martyrum fide laborat (In diss. Apologet. pro SS. Perpetuæ, Felicitatis et sociorum martyrum orthodoxia, adversus Sam. Basnagium, Florent., 1728, in-4°); cujus argumenta memini mihi olim legenti rem istam non persuadere, sed plurima continere ab hac disputatione prorsus aliena. Sed nunc quidem non est ad manus ; itaque unum Whistonum persequamur. Ille ne litteram quidem quae montanismum sapiat ait esse in his Perpetuæ et Saturi commentariis, e quibus pene ista Acta composita sunt; quod quam a veritate abhorreat postea docebimus; deinde hoc unum sufficere ad omnem litem componendam putat, quod TertulLanus primus fuerit qui errores Montanistarum in Africam tempore fere eo, quo supplicia ab his martyribus sumpta sunt, induceret: quare cum vix in C Afri am hæc scita fuissent delata co tempore, non posse dici homines litterarum rudes longe remotos a Carthagine, quales isti fuerunt, jam istam disciplinam suscepisse. In quo sermone non unus error reperitur. Primum hoc sumit sibi haud dubie, quod isti martyres mortem subierint Tuburbii, cujus urbis scio mentionem injectam esse in spuriis horum Actorum exemplis, et est quoque ejus nomen a Whistono expressum, sed et per meliora añоуpapa et argumentis Valesii ac Ruinartii (In not. ad Acta martyr., pag. 90, 91, ed. Amstel.) satis explosum. Quare si eos, ut illi viri docuerunt, Carthagine interemptos credamus, facile accipere hi notitiam errorum Montanistarum potuissent, cum Tertullianum Carthagine vixisse. omnes norint. Unde vero Whistonus docebit Tertúllianum primum fuisse, qui in Africa hos errores et tempore fere suppliciorum ab his martyribus sumptorum sparserit? Et si hæc etiam dederim, quid, obsecro, incredibile est errores a Tertulliano in Africa disseminatos, quos ante annum CCV, jam scriptis defenderat (huic enim anno mortem SS. Martyrum Whistonus adjunxit), perceptos ab his martyribus fuisse, imprimis cum plurimi ad societatem Montani accedentes, expertes litterarum fuerint, et ita horum martyrum similes. Ac multo magis abhorret id, quod nihil sit somniorum Montani commentariis ipsius Perpetuæ et Saturi aspersum. Nam primum magna est suspicio humani sensus in ipsis speciebus his hominibus objectis. Etenim Perpetua non modo sta

De Resurrectione. D
Lib. V, ady. Marc.
De Pallio.
(De Patientia.)
Ad Scapulam.
(De Pœnitentia.)

§3.-De Actis Perpetuæ et Felicitatis,harumque mon

tanismo.

Atque hic possemus finem facere disputationis nostræ; neque enim cætera Tertulliani scripta, quæ vel perperam sunt ipsi adscripta, vel non exstant,excutere nobis est propositum. Sed in animum venit quædam de Actis illis SS. Perpetuæ et Felicitatis dicere, quæ sunt, qui etiam Tertulliano tribuerint. In quibus unum illum Whistonum impugnare placet, qu omnem operam dedit, ut hæc Acta Tertulliano asse

tim cum baptismo se profitetur dotem futurorum A dam christianorum ad propria miracula producenda prænuntiandorum accepisse (1); sed ita etiam fidenter de ca dote loquitur, ut pro arbitrio futura præsagire et vel ab ipsis inferni suppliciis mortuos liberare posset (2).Quam postremam arrogant'am non excutiam nune quidem, sed vehementer tamen dubito, an temporibus iis, in quæ ætas Perpetuæ incidit, h. e. sæculo P. N. C. secundo labenti, illa miraculorum facultas et quasi immanens virtus, quæ Apostolis Ecclesiæque Apostolice data erat, recte tribui debeat. Cujus sententiæ, ut brevitati locus detur, duas proponam rationes. Una hæc est, quod doceri nullo modo possit, quemquam, si ab Apostolis discesseris, vel accepisse talem facultatem, nisi manibus eorum sibi impositis, vel illam communicare iterum cum aliis potuisse; contra, qui in contrariam partem disputari possint, plures sunt et satis illustres loci. Petrum et Joannem Apostolos, ut hoc utar, quare tandem a cœteris missos esse Samariam (Act. VIII, 14, sq.), quare manibus impositis virtutem efficiendorum miraculorum distribuisse novis christianis dicas, cum ipse jam' Philippus Evangelista multis miracu'is Samaria celebritatem esset consecutus? quare Christiani Ephesini (Act. XIX, 2, sq.) ad quos primus nune Paulus Apostolus accesserat, neque accepisse se Spiritum S., neque etiam scire quid hoc rei esset, potuissent dicere, nisi ita, quemadmodum dicebamus, fuisset? Quod si ita est, neminem affirmare audeo sub finem sæc. II. fuisse christianorum qui bujusmodi facultate splendesceret; neque enim tum, qui ab Apostolis eam potuissent accipere in vivis versabantur. Altera ratio in loco Eph. IV, 7, sq., continetur. Etenim cum Paulus multa superius disputasset, quibus iis etiam qui adhuc fuerant cultum deorum Eeculi, eamdem cum Judæis partem vindicaret gratiamque divinam, ut dissentientes inter Christianos judæos ac gentiles in concordiam redigeret; postea animadvertens, facultates ad miracula multum ad alendam utrorumque discordiam facere, et quod ipsæ hæ pro arbitrio Christi sapientissime sint distributæ, el quem finem habeant, et quod non exstituræ sint nisi ad certum tempus, perspicue confirmat. Quo in loco quin intelligendæ sint non communes omnibus. christianis cæque spirituales facultates, sed quorum

idonca, nemo, opinor, dubitabit, qui vel hæc cum iis contulerit, quæ sunt ab Apostolo Rom. XII, 3 8, et ad I Cor. XII, sq., disputata. Atque illas addit Puulus V, 13, ad Ephes. IV, V, 13-14, datas esse μέχρι καταντήσωμεν οἱ πάντες εἰς τὴν ἑνότητα τῆς πίστεως, καὶ τῆς ἐπιγνώσεως τοῦ υἱοῦ τοῦ θεοῦ, εἰς ἄνδρα τέλειον, εἰς μέτρον ἡλικίας τοῦ πληρώματος τοῦ χριστοῦ. κ. τ. λ.; unde efficitur co tempore exstinctas has facultates fuisse, quo cum ii, qui e Judæis, tum qui e Gentilibus chri'stiani facti erant, (oi nάvres) in iisdem rebus credendis agnoscendoque uno illo Filio Dei consensissent, et universa ex utrisque collecta societas christianorum (quæ hic, ducta a tabernaculo Mosaico, repleto illo divino splendore, similitudine, pμ TOU B x pistaũ coll. c. 1, 22, 23, dicitur) ad virilem quasi ætatem perducta, non se jactandam amplius fraudibus doctorum lovdagó permitteret. Sed istud tempus non ita multo post Apostolorum omnium obitum, aut sub mediam fere sæc. II partem exstitisse suspicor. Etenim ut Adrianus Judæis Hierosolyma cultumque ibi publice celebrandum interdixerat, christianos, quorum animi adhuc ad Judæorum religionem fuerant inclinati, paucis exceptis, Sulpitius Severus (Histor. sacra, lib. II, c. 31), et hunc errorem abjecisse, et Marcum e gentilibus episcopum Hierosolymitanum creasse, quorum haud dubie exemplum cæteri ejusdem generis imitati fuere; neque enim post haec disruptam christianorum societatem pristinis de observanda lege Mosaica dissidiis unquam C deprehendimus. Nam etsi quis obverterit Cerinthianorum, Ebionitarum, Nazaræorum et Elcesaitarum familias, tamen qui his, transacta priori sæc. II parte, se adjungerent, paucissimi fuere, neque existere ullo tempore-tanta christianorum concordia potest, ut nulli int prorsus, qui dissensum a cæteris profiteantur (1).

(1) Acta Perpet. et Felicit., in Ruinarti Actis martyrum sinceris. Ed. Amst., p. 93. § 3. In ipso spalio paucorun dierum baptizati sumus. Mihi autem spiritus dictavit : nihil aliud petendum in aqua, nisi sufferentiam carnis.

(2) Ibid., p. 94, § 4: Dixit mihi frater meus: Domina soror, jam in magna dignitate es, et tanta, ut postules visionem, et ostendatur tibi, an passio sit, an comme tus? i. e. an futurum sit, ut mortis periculum effugias? V. Hostenii not. ad h. 1. ibid., p. 106, qui bene observat locum Tertulliani, in quo sorores a Domino commemorat dignationem i. e. gratiam singularem, quotiescumque desiderent, conseqi. Pergit illa: Et ego, que me sciebam fabulari cum Domino. cujus beneficia tanta experta eram, fidenter repromisi ei dicens: Crastina die tibi renuntiabo... Deinde p. 96, §7, profecta est ipsi vox et nominavit Dinocratem, fratreni jam mortuum, et cognovit se statim dignam esse et pro eo petere debere..... continuo ipsa nocte ostensum est ei in orumate periclitari mortuum Dinocratem. Sed § 8, crebras post preces intellexit translatum esse de pœna. Tantam vim ne preces quidem Apostolorum, aut cujusvis magni legati Dei unquam legimus habuisse.

§ 4.

De Montanistis Artotyritis.

Est porro, quæ magnam moverat suspicionem montanismi Perpetuæ visio ea, e qua se illa fatetur instantem sibi violentam mortem intellexisse (Sect. 4). Nempe illi in visione offertur a quodam pastore buccella casei; edit illa, et qui adstant universi Amen. dicunt. Quid hoc est? Nempe significatio necis vioDlentæ. Quomodo hoc sequitur: casei particula, et

[ocr errors]

(1) Istam infaustam sane, tantisque martyribus ingratam, Valesii et Basnagii sententiam,quam male refricat hic auctor 'noster, strenue fusam fugatamque habet in peremptoria Jos. Aug. Orsi postea S. R. E. cardinalis dissertatione apologetica pro SS. Perpetuæ, Felicitatis et SS.MM.orthodoxia, Flor. 1728, in qua hæc imprimis statuuntur: 1° constare ex gravissimis testimoniis cultum fuisse SS. martyribus nostris ab omni ævo in ecclesia præstitum; 2° etiamsi e fontibus montanistarum dimanarint acta SS. martyrum, nibil inde in ipsis præjudicii suboriri; 5o nihil reapse in ij sismet actis occurrere quod Montani officinam redoleat, aut quod cum genuinis cæterorum martyrum actis non apprime consonet; 4° eas demum esse martyrum uostrorum virtutes, eos visionum fructus, vaticiniorum eventus, miraculorum, doctrinæ, totius que considerationis caracteres, ut pateat illos fuisse spiritu divino afflatos et a montanistarum institutis a toto coelo alienos; quæ videre est infra in III tom. hujusce Biblioth. ubi de SS. Perpetuæ et SS. actis cum variorum. veterum et recentiorum notis loco suo edendis. EDD.

473

Amen, et violentum mortis genus? Mihi, si quid A § 5.
video, non videntur ea conjuncta aliquo modo, nisi
hane e Montanistarum familia virginem fuisse dicam ;
quippe quos, aliquos certe, Epiphanius ( hær. 49,
§ 2) aliique dicunt in sacra cœna (in agapis forte
volebant dicere homines non nimis accurati) cascum
adhibuisse. Jam vero usu venerat inter christianos,
ut qui adessent ex multitudine Amen adderent in
sacro epulo, id quod e Justino Martyre (In Apolog.
mag. c. 85 el 87, ed. Grabii, p. 125, 131, 132), et
distribui solebat etiam illud in carcere iis qui morti
erant destinati. Omnia igitur perpicua sunt, si ista
virgo e Montani disciplina fuisse putatur; si negatur,
explicari nullo modo, ut mihi videtur, possunt (1).

Montanistas

[ocr errors]

(1) Sunt, que ex hac Perpetua fabula occurrunt non B sine magna ratione adversus ea quæ dixi disputanda, et adhibita etiam multo cum ingenio a laudatissimo historiæ Montanistarum scriptore, Theoph. Wernsdorfio, § 18, quibus breviter placet et modeste respondere. Atque mihi ion contemnenda omnino videntur, quæ veterum nonnulli de adhibito a Montanistis in sacris epulis caseo tradunt, unde nomen Artotyritarum traxerunt. Nam etiamsi illud inepte de modo sacræ Cœnæ apud eos dicatur, longeque illud præclarius etiam a viro docto ad agapas Montanistarum et oblationes referatur, nostra tamen causa nihil postulat magis, nisi ut usus casei his eorum agapis vindicetur. Quod fieri facile potest non modo propterea, quod nulla alia reddi ratio potest originis tam ridiculæ culpæ atque cognominis, sed quod etiam constat, xerophagiarum studiosissimos fuisse, unde nec lauta fuisse corum sacra convivia facile intelligitur; eoque cibo tenui, qualis caseus erat, Perpetuam quoque cæterosque martyres in carcere etiam, cum veluti agapas haberent, usos fuisse, non magis dubitabit qui, quam miserabilis sors eorum in vinculis fuerit, ex Actis illis didicerit. Sed quod illam rem adhibuerimus ad efficiendum horum martyrum, imprimis Perpetuæ, Montanismum, convelli videtur iis, C quæ vir doctiss. J. c. attulit; primum Augustini ac Tertulliani auctoritate, quorum alter illam Perpetuæ visionem laudavit, alter non commemoravit in lib. de Anima. Quorum neutrum, opinor, admirationem habet. Tertullianus enim, dubitari potest, num hanc ipsam, de qua quæritur, visionem significaverit; cum a Perpetua non nisi martyres in paradiso visos fuisse dicat, cujus rei quis forte mentio nem in nostra visione desiderabit; neque is ad caussam suam, quæ unice in asserenda solis martyribus ante ultimum judicii diem perfecta felicitate versatur, apte congruenterque a Perpetua sumptum caseum commemoraturus fuisset. Augustinum vero, qui in laudibus Perpetuæ totus est, alioque modo traditam illi casei buccellam interpretatur, eum vero quis hanc rem tamen laudasse mirabiiur? Sed alterum gravius est; Augustinus illam casei buccellam signum putat fuisse dulcedinis felicitatis Perpetuæ, istamque interpretationem persuasit viro cl., qui omnem illam significationem mortis violentæ quærere videtur in scala illa spinis, gladiis, aliisque munita, per quam ascendendum Perpetuæ erat; caseus vero cur adhibitus sit ad sempiternam felicitatem adumbrandam, rationem dicit in lege persequendæ metaphoræ, ductæ ab imagine Pasto- D ris, fuisse. At ego, si nulla alia, nisi hæc, fuisset sumptionis casei significatio, quærerem quid esset, quod Perpetue caseus a Pastore_mulgente fuisset oblatus, non aliquid potius lactis, quod esset ad felicitatem cœlestis Chanaan, melle quasi et lacte fluentis, adumbrandam multo accommodatius? Deinde dicat mihi quis, quare Perpetua hoc commemoret objectum menti suæ, quod istam casei buccellum acceperit junctis manibus (ex more in cœna sacra apud veteres christianos recepto) et universi circumstantes Amen dixerint, cujus an ullam rationem dare possit quisquam dubito, nisi quis causæ nostræ faveat. Denique si ista casei sumptio aliquid in regno cœlesti Perpetuæ eventurum significat, et cœnam forte adumbrat Agni, descriptam in Apocalypsi Joannis, ex qua fere omnes sunt istæ visiones in Actis laudatis desumpte, Montanistam si dixeris Perpetuam, multo faciliorem habet cogitationem, quam ob rem ad hoc significandum casei buccella tradita illi fuerit, cum caseo, uti diximus, Montanistæ in Agapis uterentur; at si illum caseum non aliquid cœleste dicis respicere, sed conjunctum quidvis aliud cum morte violenta Perpetuæ, explicari istud visum e cœna libera potest, quam Acta illa

Whistoni argumenta pro Tertulliano auctore horum Actorum expenduntur.

Sed ad alterum veniamus, quod est in co positum: fueritne is, qui hæc Acta collegit, vel scriptor e Montanistarum secta, vel idem ipse Tertullianus quod utrumque Whistono placet; recte quidem, si de illo quæritur; si de ipso Tertulliano, longe secus. Illud igitur superius plane Whistono assentior propterea, quod et ille scriptor (in præfatione) prophetius ait se el visiones novas agnoscere et honorare, unde se et fatetur nova hæc documenta martyrum et revelationum adjecisse, seque (Sect. 26), quoniam permiserit et permittendo voluerit Spiritus S. ordinem istius muneris (h. e. pugnam martyrum cum bestiis in theatro) conscribi, hæc composuisse jactitat; quod haud scio an non alium quain montanisticum scriptorem prodat, hanc præcipue ob causam, quod orthodoxi non solebant magni æstimare Montanistarum martyres, et ita multo minus, ut supplicia ipsorum atque constantiam, etiam cum visionibus, quas contemnebant profecto, in litteras referrent. At quod est caput hujus disputationis, Tertullianum eum ipsum scriptorem fuisse, non dabo Whistoni argumentis, quæ sunt ab eo latius proposita hoc modo: Primum hæc Acta sunt, ut præfatio docet, non ita multo post ipsum hoc factum composita; deinde, exarata latine, tum, ab homine Africano, cujus rei est non leve in horrido Afrorum dicendi genere hic adhibito documentum; itemque multa adsunt verba familiaria illa quidem Tertulliano (quod pluribus exemplis probant Holstenianæ ad hæc Acta notæ); postremo,scriptor fuit haud dubie e schola Montani, quam primus hoc fere, quo isti martyres interempti sunt, tempore Tertullianus in Africa propagavit; necesse est igitur Tertulliani etiam hæc Acta esse. Quæ omnia nihil, si quid video, docent, nisi Tertullianum esse posse eum, cui collecti hi commenillud tarii debeantur, at eum istos etiam condidisse, Whistonus non est istis argumentis adsecutus. Et sunt profecto in his quæ, cum ficta sint ad libidinem, vel plus efficiant quam velit, nihil efficiant. Nam et illud commentitium est, uti diximus, Tertullianum primum Montanismi in Africa disseminati fuisse auctorem; et verba Tertulliani cum his Actis communia, non sunt ex ejus quidem proprio dicendi genere, sed ex Africano. Etenim si plura verba quæ sunt in Tertulliani consuetudine loquendi ostenderent, ipsum Tertullianum tale scriptum composuisse, certe necesse esset, etiam ipsius Perpetuæ Saturique commentarios non ab ipsis, sed a Tertulliano fuisse compositos; multa enim sunt, ut Holstenianæ observationes docent, vocabula in illis ipsis commentariis que in Tertul liani etiam scriptis reperias. Atque occurri etiam suspicionibus Whistonianis potest argumentis contrariis. Nam in libro de Anima, c. 55, Tertullianus quamdam Perpetuæ visionem in his Actis narratam commemo. rat, affertque ad comprobandam aliquam doctrinam;

(Sect. 8) referunt martyres, pridie quam supplicia sustinerent, tanquam agapen sumpsisse.

sed ne verbum est quidem ibi, quo se scriptorem A tant, ut ab hoc ordiar, viri docti quid causæ fuerit horum Actorum significaret, quod haud dubito quin, uti solet, facturus esset, si ipse scriptor hujus historiæ exstitisset. Deinde nihil, ut mihi videtur, quemquam oportet scripta Tertulliani modumque dicendi cognovisse, qui dicere ausit, genus dicendi illud, quod est in fine horum commentariorum, simul esse ejus, quod aliis in scriptis Tertulliani deprehenditur. Itaque eximenda sunt ista Acta e libris Tertulliani, nec necesse est igitur de ipsa corum ætate disputare. § 6.

Usus universæ hujus Disputationis exemplis ex historia christiana ductis demonstratur.

C

Atque, dum nos finem scribendi facimus, non dubitamus fore, quibus omnis hæc opera, disputandis his rebus impensa, levis maleque collocata videatur. B Sunt enim qui vel contemnendam putent omnem disputationem quæ versatur in rebus parum certis et exsanguibus quodam modo, vel eas res quarum u-us se non prima quasi fronte offert, sed perreconditus est, omni utilitate destitutas pronuntient. Quibus occurrere possemus magnorum virorum excmplis, quibus in hoc genere disputationum versari turpe non fuit visum, et præclaris vener. Ernestii verbis, qui profecto, si quis alius, scit quantum sit pretium cuivis disciplinæ statuendum, atque (in Prolus. de usa chalcographic, p. 5) de singulis artibus ita judicandum censet, ut earum dignitatem et præstantiam, non tam utilitatis magnitudine et necessitate, quam inveniendi exercendique difficultate metiamur, neque quantum quæque prosit, sed quanti quæque sit, ponderemus; nisi vero quia magis el necessarium est et utile panes pinsi, quam tabulas pingi, propterea pistorum opificium arti pictoriæ præferendum putemus. Atque ego in enucleandis rebus subobscuris multo rectius industriam ponendam esse arbitror, quam in pervagatis aliis, quamvis ex quidem magis videantur ad usum communem accommodatæ; cum in bis parum vel nihil sit quod effugerit multorum diligentiam, in illis semper sit quod disputari amplius possit. In rebus vero iis que non certe sunt, sed probabiliter constituendæ, longe major est ad impetrandam intelligendi scribendique facultatem usus, quam in certis et quasi necessariis, propterea, quod illæ multas habent veluti formas, et cogitari ac disputari in utramque partem possunt, quod magnam habere vim ad impetrandam ipsam intelligendi subtilitatem dudum est rectissimeque a veteribus traditum. Sed quid ego universa conquiram, cum et operam dederim, ut ipsi caussæ, quantum fieri poterat, aliena, nec tamen a proposito nimis sejuncta, interponerem, quibus aliquantum satietati similium rerum mederer, et uti liceat exemplis, quibus declaretur, ea quæ dedimus, quanquam leviora forte, tamen esse necessaria, si quis majoris momenti locos velit ex historia sacra excutere. In quibus ponendis non'is ego sum, qui velim viros doctos reprehendere, sed pauca, quæ non multum quærenti occurrunt, afferam, ut usus lamen hujus disputationis quodam modo intelligatur. Disput

ut se Montanistis Tertullianus adjungeret, in quibus multi audiendum Hieronymum putant, qui odio doctorum Ecclesiæ Romanæ ait incensum eum valedixisse communi Ecclesiæ; quod, ut alia præteream, vix est credibile, propterea, quod magnis laudibus Romanam Ecclesiam in libro de Præscript., montanistico illo, uti diximus, persequitur (c. 36.); nec in eo adversus Praxeam, c. 1, ubi vehementer cum, adulterantem illam Ecclesiam erroribus, insectatur, quidquam con⚫ tumeliarum in ipsam hanc Ecclesiam ejusve Episcopum projicit. In historia deinde Montanistarum quot evitari peccata, quot argumenta emendari potuissent, si qui ante defectionein Tertulliani, quique postea libri scripti fuerint, accuratius fuisset constitutum ? sunt, ut hoc utar, qui in flagitiis Montani ridiculum et muliebre oculos, capillos aliaque ornandi studium posuere, ducti rebus iis quas Apollonius apud Euseb.. H. E. V. 18, memoriæ prodidit; cujus verba, si quid video, hanc rem nullo modo confirmant, estque ab omnibus in eo peccatum, quod prophetam ibi commemoratum Montanum esse crediderint, cum Apollonii verba de vitiis universe intelligenda sint, quæ a.vatibus, quorum multos Montaniste jactabant, abesse · deberent. Sed potest illa calumnia etiam retundi severioribus illis Tertulliani, in libris de Virg. vel. Cultuque femin., dictis adversus nimium muliebris elegantia studium. Porro Epiphanius, hær. 49, sect. 14. Monta- nistas dicit inter orandum manum ori admovisse, unde Tuscodrugorum nomen meruissent; quam culpam Wernsdorffius, vir clarissimus, 1. c., § 21, confutare `vult loco quodam Tertulliani e libro de Orat., c. 13, ubi non esse modestia ait manus inter preces sublimius efferre qui locus e libro, a Tertulliano recte adhuc sentiente conscripto, nullam vim ad depellendam culpam habet, ut non dicam Epiphanium hoc non nisi de quibusdam montanistis referre. Præterea disputationes Tillemontii aliorumque de calamitatibus Christianorum sub Severo, quam confusæ sunt cæ, omnesque carum loci quam perturbate ac præpostero ordine positi, hanc unam ob causam, quod qui flagrante priore, imperante Severo, vexatione, cum eadem cum orthodoxis sentiret Tertullianus, quique sub posteriore, cum ab iis se sejunxisset, scripti sint, libros non recte distinxerit. Denique nihil est dispu · tatione nostra efficacius ad convellenda Whistoni somnia quae in libro superius citato (the true origin of the Sabellian and Athanasian doctrines of the Trinity, Lond. 1720, in-S") proposuit, in quo Sabellianorum et, ut eos vocat, Athanasianorum de sanctissima Triade scita inventa per Simonem Maguni ac per Montanistas resuscitata fingit, atque propterea Tertulliani ea in re sententiam triplicem fuisse conatur docere e triplici librorum genere qui essent ab eo exarati, cum vel recte sensisset, vel inclinasset ad Montani errores, vel imbutus iis omnino fuisset. Ubi in quovis librorum genere tales libros refert qui plane alii librorum generi a nobis asserti fuere, quo ipso omnis Whistoniana disputatio ad nihilum redigi

« PoprzedniaDalej »