Obrazy na stronie
PDF

doceat (c. 2, ), ac ille demum post librum de A essent gravissimis flagitiis, apud Deum, si ad boiiam

hæreticorum Præscriptione compositus sit , quod eodem modo apparet ( Vid. art. 4, § 6 ); at cerIus horum librorum annus non constat. Restant igitur ii libri, quorum nulla, ut mihi videtur, ratio vel a talis vel doctrinæ trádi potest (is enim erat tertius nostræ scriptionis locus), de quibus cum alii, qui eam rem a se perfeciam putarunt, decrevisse sibi visi sint cum aliqua certitudine, quæcumque in istam rem disputarunt, ea nos, quibus imagis placet in hac caussa verecundius loqui, oportet paululum postremo loco excutere. Est hujus generis liber de Pænitentia, quem Tertulliani esse adeo negabat Erasmus, probatus iii hac re a Dallæo aliquando, etiam ab Hoffmanno, maxime propter styli Jissimilitudinem in hoc caeterisque

Tertulliani libris; quam ego, fateor, deprehendere B

non satis queo, etiamsi hic non tam appareat impcditum illud et concisum dicendi genus, quod regnat in caeteris. Neque enim tanta est, quanta putatur, liæc dissimilitudo, sed eadem fracta et interrupta diclio hic exstat, quæ est in aliis mitigatæ paulisper dictionis libris veluti in iis, qui sunt de Patientia, deque Fuga in persecutione. Sit igitur hic liber Septimii nostri, sed eum cum scriberet, cujusnam sectæ fuerit, dicere non audeo. At hic intercedunt fere omnes, certissimumque esse aiunt, cum orlhodoxis tuum Tertullianum sensisse, namque et cum cœtui sacro potestatem concedere delicta condonandi iis qui gravius peccassent, quam prorsus destruxisset in libro de Pudicitia, et in illo libro ipsum illum profiteri, se nunc confutare velle librum quem olim, hæresi communis Ecclesiæ addictus pro hac potestate scripsisset. In qua universa disputatione multo sapienlior mihi videtur Hoffmannus, quam in cæteris. Namque l. c. § XIII pulchre monet is, longe diversam esse quæstionem in libro de Pænitentia propositam ab ea, quam Tertulliamus in commentario super Pudicitia posuit, alque etiam Monianistas oinne illud potuisse defendere quod est in libro de Pænitentia propositum. Videlicet non super ea re erat orthodoxos inter el Montanistas quæstio: possentne ii, qui ad impuritatem pristinam gravioribus delictis rediissent, interposita pœnitentia, veniam malefactorum a Deo impetrare, quod neutri, ne Montanistæ quidem, negabanw, quos potius constat ipsam i52go, &ywa w a reis postulasse, sed eam quidem non ita, ut iinpetraret, qui peccaverat, veniam ab Ecclesia cl

conjunctioniscum illa restitutionem, sed ut incitarentur.

probi ad supplicandum Deo, ut huic peccatori tandem aliquando veniam concederet ; sed illud qu:erel)atur potius, liceretne Ecclesiam usurpare potestatem, qua se non destitutam etiam ipsa sentiret, recipiendi sejuactos a societate sua peccatores in amicitiam veterem et communiqnem sacrorum; quod Montanistæ ita negabant fieri debere, sed orthodoxi ita posse'fieri aiebant. Hanc igitur licentiam usurpatam ab ortliodoxis Tertullianus in libro eo, qui est de Pudicitia, veliementer salseque exagitat, sed in libro de Pæniten. tia neque confirmat, neque impugnat eliam, sed de iila venia loquitur, ad quam etiam iis qui immersi TertulliANi I.

mentem rediissent, aditus non esset impeditus. Ex quo etiam illud efficitur, non revocare Tertullianum in libro de Pudicitia id, quod in singulari libello orlhodoxorum olim sententiæ addictus scripsisset, sed nihil nunc fatetur, nisi se aliter sentire de ista venia a coetu sacro concedenda, quam olim inter orthodoxos non quidem scripsisset, sed sensisset tamen. Quid ergo est? Tertullianumne putaremus hunc librum in montanismo scripsisse? Neque hoc audeo dicere. Nam etsi peccatoribus ad pristiiiam eamque perversam vitam redeuntibus non nisi unam eamque ultimam spem veniæ apud Deum impetrandæ polliceri videatur c. 8. tamen et in ea re nihil docet, quod proprium fuisse legamus Montanistarum, sed quod etiam ab aliis orthodoxorum vehementer propugnatum esse inveniamns (Vide Hermæ, Pastorem Mandato 4, in Fabricii Apocryphis N, t. T. III, p. 845, sq., et loca ibi a Fabricio citata), nullam spem esse salutis iis qui post susceptum baptismum iterum gravius et ad jacturam veræ pietatis peccassent, quod pessimam baptismi differendi consuetudinem in Ecclesiam postea intulit; et quæ durius locutus esse videri p0terat, ipse his verbis subjectis mitigat: Verum non statim succidendus ac subruendus est animus desperatione. Quare ad quam vel aetatem vel doctrinam hic liber referendus sit, cum aliæ rei dirimenda, in hoc libro significationes non exsteiit, me quidem prorsus nescire profiteor.

§ 2. Liber adversus Judæos.

Atque etiam illud non me fateri pudet de libro quem adversus Judæos conscripsit, in quo nihil est, quod Montani ineptias saperet: sed neque illiid ad

mirationem habet; nulla eiiiim fere exstitit Tertulliano

in hoc libro talium commemorandarum opportunitas. Quare illud esl videndum, utrumne ibi aliqua reperiatur temporis significatio. Et ea est quidem subobscura in duobus locis : Prima c. 7 in quo Britaniorum inaccessa Romanis loca commemorat, et paulo post eos 0ceani sui ambitu conclusos. Qu;e res quidem Baronium (Annal. Ecclesiast., ad tin. 212.), Alliacium, aliosque deduxit in;eam opinionem, ut crederent post victorias Severi a Britannis reportatas scrip

D tum hunc librum esse , et ita anno fere CCIX; quod

ego non dixerim ; nam quomodo tum tandem loca Britannorum dici inaccessa potuissent, quorum sibi aditum Romani fecerant ; et qui potuisset Tertullianus dicere : Trans istas gentes Romanos porrigere regni sui vires non posse, cum illud ipsum inler Britannos fecissent. Nimis profecto clare confirmat IIerodianus (Hist., lib. III, c. 14, p. m. 170), Severum non modo Getam in iis Britannorum regionibus reliquisse, quæ imperio Romanorum subject;e erant, sed Severum quoque, pergit, latius se profudisse. Neque vero murus a Severo in Britannia exstructus, qui Baronium cælerosque decepit, is est, quo Tertullianus significat conclusos finibus suis Britannos fuisse, neque enim muro, scd inlra 0ceani ambitum conclusos Britannos (Sir.)

planissime dicit. Sed ista demum, quæ de Britannis A reret (In the sacred history of the Jetvisli and christiam tim cum baptismo se profitetur dotem futurorum A dam christianorum ad propria miracula producenda

cæteri scriptores tradiderunt, sunt in expeditione Severi adversus eos facta, quam constat fuisse anno CCVIII. susceptam. Prior igitur hic Tertulliani liber cxstitit, et multo prior quidem, si quid video, recteque Tertullianus altero in loco disputavit, qui est c. 15. Neque enim tempore scripti hujus libri cuiquam Judaeorum permissus erat aditus ad Bethleher.um aut agrum circumjacentem, aut IIierosolymam. Enimvero constat, Severum multas rogasse Judæis amicas leges, quas in compendio recitavit Jacobus Basnagius (IIist. des Juifs, 1. VIII, p. 49, seq.), ac ista jura $partianus ( In Vita Severi, c. 16 ) ait fundata ipsis esse tum, cum Severus , capta Ctesiphonte, in .£gyptum proficisceretur, h. e. an. fere CCII. Itaque non est credibile, cum multa ipsis jura concesserit, amplius quemquam prohibuisse ab aditu vel Hierosolymorum vel cujusquam alius in Palæstina loci, nec dici potest exilium Judæorum vel Tertulliani adversus Judæos librum demum post illum annum exstitisse, sed antea magis. In qua sententia confirmari videor loco aliquo Tertulliani ex Apologelico, c. 21, ubi præter alia Judæis narrat ne advenarum quidem jure concedi, ut terram patriam saltem vestigia salutarent. Quod etiamsi falsum sit de universo Pal;cstinæ tractu, e quo non videntur Judæi ne per Adrianum quidem ejecti, quod multis locis scriptorum veterum imprimis docuit Jo. Massonus (In collect. histor. ad op. Aristidis ed. a Sam. Jebbio. § 6, n. 8); tamen Tertullianum ita oportuit existimasse in Apologetico. Unde cæteris, quæ dixiinus,assumplis, ejusdem fere ætatis esse librum adversus Judæos colligi quodam modo potest. Sed cum neque annus hujus libri accurate possit definiri, neque perspicuum sit, senseritne jam tum Tertulliamus cum Montanistis, placuit etiam hunc librum iis adjungere, quorum nec aetas nec doctrina appareat ; et collectis omnibiis iis quæ hactenus proposita sunt, ita fere ordinem librorum Tertulliani constituere.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

church, part. II, vol. 6, pag. 477-78). Atque is SS. illas martyres non quidem arbitratur e disciplina Montanistarum fuisse, quod quibusdam placuit, veluti Samueli Basnagio (Annalib. Polit. Eccles., tom. II, pag. 224, qs.); sed hæc qui collegit, et»m plane putat non montanistam modo, sed et Tertullianum fuisse. Qua de re nobis sedet contraria sententia. Nam primum multa sunt in ipsis, quos Perpetua reliquit , commentariis, qu;e haud dubie eam ostendunt e Montanistarum familia fuisse. Idque jam occupavit Basnagius, sed nactus est, qui contradiceret, Josephum Augustinum 0rsium, qui, quamvis eum , qui acta ista collegit , montanistam existimet, tamen

strenue in defendenda harum martyrum fide laborat B (In diss. Apologet. pro SS. Perpetuæ, Felicitatis et

sociorum martyrum orthodoxia , adversus Säm. Basnagium, Florent., 1728, in-4°); cujus argumenta memini mihi olim legenti rem istam non persuadere, sed plurima continere ab hac disputatione prorsus aliena. Sed nunc quidem non est ad manus; itaque unum Whistomum persequamur. Ille ne litteram quidem quæ montanismum sapiat ait esse in his Perpetuæ et Saturi commentariis, e quibus pene ista Acta composita sunt; quod quam a veritate abhorreat postea docebimus; deinde hoc unum sufficere ad omnem litem componendam putat, quod Tertullanus primus fuerit qui errores Montamistarum in Africam tempore fere eo, quo supplicia ab his martyribus sumpta sunt, induceret: quare cum vix in Afri, an hæc scita fuissent delata eo tempore, non posse dici homines litterarum rudes longe remotos a Carthagine, quales isti fuerunt, jam istam disciplinam suscepisse. In quo sermone iion unus error reperitur. Primum hoc sumit sibi haud dubie, quod isti martyres mortem subierint Tuburbii , cujus urbis scio mentionem injectam esse in spuriis horum Actorum exemplis, el est quoque ejus nomen a Wlwistomo expressum, sed et per meliora ztoyzzyz et argumentis Valesii ac Ruinartii (In not. ad Actu martyr., pag. 90, 91, ed. Amstel.) satis explosum. Quare si eos, ut illi viri docuerunt,Carthagine interemptos credamus, facile accipere hi notitiam errorum Montanistarum potuissent , cum Tertullianum Carthagine vixisse

D omnes norint. Unde vero Whistonus docebit Tertuil

lianum primum fuisse, qui in Africa hos errores et tempore fere suppliciorum ab his martyribus sumptorum sparserit ? Et si hæc etiam dederim, quid, obsecro, incredibile est errores a Tertulliano in Africa disseminatos, quos ante annum CCV, jam scriptis defenderat ( huic enim anno mortem SS. Martyrum Wlwistonus adjunxit), perceptos ab his martyribus fuisse, imprimis cum plurimi ad societatem Montani accedentes, expertcs litterarum fuerint, et ita horum martyrum similes. Ac multo magis abhorret id, quod nihil sit somniorum Montani commentariis ipsius Perpetuæ. et Saturi aspersum. Nam primum magna est suspicio humani sensus in ipsis speciebus his hominibus objectis. Etenim Perpetua non modo stapraenuntiandorum adcepisse (1); scd ita etiam fidenter de ca dote loquitur, ut pro arbitrio futura præsagire el vel ab ipsis inferni suppliciis mortuos liberare posset (2).Quam postremam arrogant'am non excutiam nunc quidem, sed vehementer tamen dubilo, an temporibus iis, in qnæ ætas Perpetuæ incidit, h. e. sæculo P. N. C. secundo labenti , illa miraculorum facultas el quasi immanens virtus, quae Apostolis Ecclesiæque Apostolic;c data erat, recte tribui debeat. Cujiis sententiæ, ut brevitali locus detur, duas pro-p0nam rationes. Una hæc est, quod doceri nullo modo possit, quemquam , - si ab Apostolis discesseris, vel accepisse talem facultatem, nisi manibus eorum sibi inpositis, vel illam communicare iterum cum aliis potuisse; contra, qui in contrariam partem disputari possint, plures sunt et satis illustres loci. Petrum et Joannem Apostolos, ut hoc utar, quare tandem a cæteris missos esse Samariam (Act. VIII, 14, sq.), quare manibus impositis virtutem efficiendorum miraculorum distribuisse novis claristianis dicas, cum ipse jam' Philippus Evangelista multis miracu'is Saniariæ celebritatem esset consecutus? quare Cliristiani Ephesini (Act. XIX, 2, sq.) ad quos primus

mune Paulus Apostolus accesserat, neque accepisse:

se Spiritum S., neque etiam scire quid hoc rei esset, potuissent diéere, nisi ita, quemadmodum dicefíamus, fuisset? Quod si ita est, neminem affirmare audeo sub finem saec. II. fuisse christianorum qui hujusmodi facultate splendesceret; neque enim tum, qui ab Apostolis eam poluissent accipere in vivis versabantur. Altera ralio in loco Eph. IV, 7, sq., coiitinetur. Etenim cum Paulus multa superius disputasset,quibus iis etiam qui adhuc fuerant cultum deorum seculi, eamdem cum Judæis partem vindicaret gratiamque divinam, ut dissentientes inter Christianos judæos ac gentiles in concordiam redigeret ; postea animadvertens, facultates ad miracula multum ad aleiidam uirorumque discordiam facere, et quod ipsæ hae pro arbitrio Christi sapientissime sint distributæ,

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

aetatem perducta , non se jactandam amplius fraudi})us doctorum iovâzsgávro» permitteret. Sed istud tempus non ita multo post Apostolorum omnium obitum, aut sub mediam fere saec. II partem exstitisse suspicor. Etenim ut Adrianus Judæis Ilierosolyma cultumque ibi publice celebrandum interdixerat , christianos, quorum animi adhuc ad Judæorum religionem fuerant inclinati, paucis exceptis, Sulpitius Severus (Ilistor. sacra, lib. II, c. 51), el hunc errorem abjecisse, et Marcum e gentilibus episcopum Hierosolymitanum creasse, quorum haud dubie exemplum cæteri ejusdem generis imitati fuere; neque enim post h;cc disruptam christianorum societatem pristinis de observanda lege Mosaica dissidiis unquam deprehendimus. Nam etsi quis obverterit Cerinthianorum, Ebionitarum, Nazaræorum et Elcesaiturum familias, tamen qui his , transacta priori saec. II parte, se adjungerent, paucissimi fuere, neque existere ullo tempore — tanta cliristianorum concordia potest, ut nulli sint prorsus, qui dissensum a cæteris profiteantur (1). § 4. De Montamislis Artotyritis. Est porro, qu;e magnam moverat sus^icionem montanismi Perpetuæ visio ea, e qua se illa fatetiir instantem sibi violentam mortem intellexisse (Sect. 4). Nempe illi in visione offertur a quodam pastore buccella casei; elit illa, et qui adstant universi Amen . dicunt. Quid lioc est ? Nempe significatio necis vio

D lente. Quomodo hoc sequitur : casei particula, et

(1) Istam infaustam sane, tantisque martyribus ingratam, Valesii et Basnagii sentenliam,quaim male refricat hié auclot 'noster, strenue fusam fugatamque habet in peremptoria Jos. Aug. 0rsi postea S. It. E.gardinalis dissertutione àpoloeticu pro SS. Perpetuae. Felicitatis et SS.MM.orthodoria, `lor. 1728, in qua hæc imprimis statuuutur: 1° constare ex gravissimis teslimoniis cultum fuisse SS. mártyribiis nostris ab omni aevo in ecclesia præstitum; 2° etiamsi e fontibns montanistarum dimanarint aeta SS. martyrum, nihil inde in ipsis praejudicii suboriri; 5'' nihil reapsè in i, sismet actis 6ccurrere quod Montani ofliciuam redoleat, aut quo I cum genuinis cæterorum martyrum actis non apprime consonet; 4° eas demum esse mariyrum uoslrorum virtutes, eos visionu;u fructus, vaticiniorum eventus, miraculorum, doctrinæ, totius |ue considerationis caracleres, ut pateat illos fuissé spiritu divino alilatos et a montanislarum iustitutis a toto cœlo alienos; quæ videre est infra in IiI tom. hujusce }}ihlioth. ubi de SS. Perpetuæ et SS. actis cum variorum; veueruiu et recentiorum notis loco suo edendis. Edd.

[ocr errors]

Amcn, et violentum mortis genus? Mihi, si quid A § 5. — Whistoni argumenta pro Tertulliano auctore

video, non videntur ea conjuncta aliquo modo, nisi lianc e Montanistarum familia virginem fuisse dicam; quippe quos, aliquos certe, Epiphanius ( haer. 49, § 2) aliique dicunt in sacra coena (in agapis forte volebant dicere homines non nimis accurati) cascum adhibuisse. Jam vero usu venerat inter christianos, ut qui adessent ex multitudine Amen addcrent in sacro epulo, id quod e Justino Martyre (In Apolog. mag, c. 85 et 87, ed. Grutbii, p. 125, 151, 132), et distribui solebat etiam illud in carcere iis qui morti erant destinati. Omnia igitur perpicua sunt, si ista

virgo e Montani disciplina fuisse putatur; si negatur,

explicari nullo modo, ut mihi videlur, possunt (1).

(1) Sunt, qu;e ex liae Perpetuae fabula occurrunt non P;

sine magua ràtione adversus ea quæ dixi disputanda, et adhiljitaTetiam multo cum ingeuio a laudatissinio historiæ Montanistarum scriptore , Tlieoph. Wernsdorfio, § 18, quibus breviter placet et modeste respondere. Atque mihi iion coiilemnenda omnino videntur, quæ veterum nonnulli de adliiloilo a Montaluistis in sacris epulis caseo tradunt, unde nomen Artotyritarum traxerunt. Nam etiamsi illud inepte de modo sacræ Cœnæ apud egs dicatur, longeque illuû præclarius etiam a viro docto ad agapas Moutamislarum él oblationes re{eratur, nostra tamen causa nihil postulat magis, nisi ut usus casei his eorum agapis vindiçetur. Quod fieri facile potest non modo propterea, quod nulla alia reddi ratio !';i; originis tam ridiculæ cùlpæ atque cognominis, sed quod etiam constat, Montanisias xerophagiarum studiosissiinQs fuisse, unde nec lauta fuisse eoruiu sácra convivia facile intelligitur; eoque cibo tenui, qualis caseus erat, Perpetuam quoque cæterosque martyres in carcere etiam, cum veluti àgapas haberent, usόs fuisse, non magis. dubitabit , qui,.juam miserabilis sors eoruni in vinculis fuerit, ex Actis illis didicerit. Sed qtiod illam rem adhibuerimus ad efliciendum horum martyrüm , imprimis Perpetuæ, Moytanismum, convelli videtur iis,

u;e vir docti§s. 1. c. attulit; primum Augustini ac Tertulliani auctoritate, quorum alter illam Perpetuae, visionem laudavit, alter noti commemoravit in lib. de Apima, Quorum neutrum, opinor, admirationem hal)et. Tertu!lianus enim, dubitari pòtest, num hauc i| sam, de qua quæritur, visioiiem significayerit: gun, a Perpetua non nisi martyres in paradiso visos fuisse dicat, cujus rei quis forle meiitio. neiii iu nostra visione desideral;it; neque is ad caussam suam, quæ uuice in asserenJa, sglis martyribus ante ullimum juidicii diem periecta felicitate verSatur, apte congruenierque a Perpetua sumptum caseum commemoratuius fuissét. Augustiuum, vero, qui in laudibus Perpetuæ totus est, alioque modo traditam illi casei buccellam interprelatur, eum vero quis hai:c rem tamen laudasse mirabiiur? Sed alterum gravius est: Augustinus illam casei buccellam signum putat fuisse dulcedinis felicitatis Perpetuæ, istamque interpretationem persuasit viro cl., qui omnem illam signilicationem mortis violentæ quærere videtur in scala illa spinis, gladiis, aliisque munita, per quam ascendeiitlum Perpetuæ erat; caseus vero cur adluibilüs sit ad sempiternaim felicitatem aduiubrandam *. ratiouem dicit in lege persequendæ metaphgrae, ductæ ab imagine Pastoris, füisSe. At ego , si nulla alia, nisi haec, fuisset sumptionis casei signifi'atio, quaerereim quid esset, quod Perpétuæ caseus a Paslore mulgente. fuisset ol)latus, non áliquiJ

[ocr errors]

imelle quasi et lacte fluentis, aduinbrandam multo accom. imolatius? Dei;de dicat mihi quis, quare Perpetua lioc commemoret ol)jegtum menti. suæ, quod istam casei tuccellum acceperii junctis manibus (ex more in cœna sacra apud veteres christianos regepto) et uiiversi circumstantes Aìnem dicerint, cujus am ullam rationem dare possit quisquam dubito, nisi quis causæ nostræ faveat. Deniqüe si

[ocr errors]

turum significát, et cœnam forle adumbrat Agni, descriptam in Apocalypsi Joaunis, ex qua fere omnes sunt istæ visiones in Actis laudatis desumptæ, Montanistam , si dixeris Perpetuam, multo faciliorem hal)et cogitationem, quam ob reim ad hoc significandum casei buccella lradita illi fuerit, cum caseo. uti diximus, Montanistæ in Agapis uterentur; at si illum caseum non aliquid cœleste d;cis fespicere, sed conjunctum quidvis aliud `cum morte violenta Perpetuae, explicari istud visum e cœna libera potest, quam Acta illâ

horum Actorum eaependuntur.

Sed ad alterum veniamus, quod est in eo positum: fueritne is, qui hæc Acta collegit, vel scriptor c Montanistarum secta, vel idem ipse Tertullianus quod utrumque Whistono placet; recte quidem, si de illo quæritur; si de ipso Tertulliano, longe secus. Illud igitur superius plane Whistono assentior propterea, quod et ille scriptor (in præfatione) prophetias ait se et visiones novas agnoscere et honorare, unde se et fatetur nova hæc documenta muartyrum et revelationum adjecisse, seque (Sect. 26), quoniam permiserit et permittendo voluerit Spiritus S. ordinem istius muneris (h. e. pugnam martyrum cum bestiis in theatro) conscribi, hæc composuisse jactitat; quod haud scio : an non alium quam montanisticum scriptorem prodat,

hanc praecipue ob causam, quod orthodoxi non sole

bant magni æstimare Montanistarum martyres, et ita

multo minus, ut supplicia ipsorum atque constanliam,

etiam cum visionibus, quas contemnebant profeclo,

in litteras referrent. At quod est caput hujus disputa

tionis, Tertu!lianum eum ipsum scriptorem fuisse,

non dabo Whistoni argumentis, quæ sunt ab eo latius

proposita hoc modo : Primum h;cc Acta sunt, ut præ

fatio docet, non ita multo post ipsum hoc factum

composita ; deinde, exarata lalino, tum, ab homine

Africano, cujus rei est non leve in horrido Afrorum

dicendi genere hic adhibito documentum; itemque

multa adsunt verba familiaria illa quidem Tertulliano C (quod pluribus exemplis probant Holstenianæ ad haec Acta notæ); postremo,scriptor fuit haud dubie e schola Montani, quam primus hoc fere, quo isti martyres interempti sunt, tempore Tertullianus in Africa propagavit; necessc est igitur Tertulliani etiam hæc Acta esse. Quæ omnia nihil, si quid video, docent, nisi Tertullianum esse posse eum, cui collccti hi commentarii debeantur, at eum istos etiam condidisse, illud Whistomus non est istis argumentis adsecutus. Et sunt profecto in his quæ, cum ficta sint ad libidinem, vel plus effiéiant quam velit, niliil efficiant. Nam et illud commentitium est, uti diximus, Tertullianum primum Montanismi in Africa disseiminati fuisse auctorem; et verba Tertulliani cum his Aclis communia, •non siint ex ejus quidem proprio liceudi genere, sed ex Africano. Etenim si plura verba quæ sunt in Tertitlliuni consuetudine loquendi ostenderent, ipsum Tertullianum tale scriptum composuisse, certe necesse esset, etiam ipsius Perpetuæ Saturique commentarios non ab ipsis, sed a Tertulliano fuisse compositos; multa enim sunt, ul flolstenianæ observationes docent, vocabula in illis ipsis commentariis' que in Tertulliani etiam scriptis reperias. Atque occurri etiam suspicionibus Whistomianis potest argumentis contrariis. Nam in libro de Anima, c. 55, Tertullianus quamdam Perpetuæ visionem in liis Actis narratam commemorat, affertque ad comprobandam aliquam doctrinam;

( Sect. 8) referunt martyres, pridie quam supplicia sustinerent, tanquam agapeii sumpsisse.

sed ne verbum est quidem ibi, quo se scriptorem A tant, ut ab hoc ordiar, viri docti quid causæ fuerit

horum Actorum significaret, quod haud dubito quin, uti solet, facturus.esset, si ipse scriptor hujus historiæ exstitisset. Deinde nihil, ut mihi videtur, quemquam oportet scripta Tertulliani modumque dicendi cognovisse, qui dicere ausit, genus dicendi illud, quod est in fine horum commentariorum, simul csse ejus, quod aliis in scriptis Tertulliani deprehenditur. Itaque eximenda sunt ista Acta e libris Tertulliani, ncc necesse est igitur de ipsa eorum ætate dispulare.

§ 6. — Usus universæ hujus Disputationis exemplis ex historia christiuna ductis demonstratur.

Atque, dum nos finem scribendi facimus, non dubitamus fure, quibus omnis hæc opera, disputandis his rebus impensa, levis maleque collocata videatur. Sunt enim qui vel conlemnenllam putent omnem disputationem quæ versatur in rebus parum certis et exsanguibus quodamf modo, vel eas res quarum usus se non prima quasi fronte offert, sed perreconditus est, omni utilitate destitutas pronuntient. Quibus occurrere possemus magnorum virorum exemplis, quibus in hoc genere disputationum versari turpe non fuit visum, et præclaris vener. Ernestii verbis, qui profecto, si quis alius, scit quantum sit pretium cuivis •disciplinæ slatuendum, atque (in Prolus. de usu chalcographiæ, p. 5) de singulis artibus ita judica:;dum censet, ut earum dignitatem et præstantiam, non tam utilitatis magnitudine et necessitate, quam inveniendi erercendique difficultate meliamur, neque quan— tum quæque prosit, sed quanti quæque sit, ponderemus; nisi vero quia mrgis et necessarium est et utile panes pinsi, quam tabulas pingi, propterea pistorum opificium arti pictoriæ præferendum putemus. Atque ego in enucleandis rebus subol)scuris multo rectius industriam ponendam esse arbitror, quam in pervagatis aliis, quamvis eæ quidem magis videantur ad usum communem accommodat;e ; cum in his parum vel nihil sit quod effugerit multorum diligentiam, in illis semper sit quod disputari amplius possit. In rebus vero iis quæ non cert;e sunt, sed probabiliter constituendæ, longe major est ad impetrandam inte!ligendi scribendique facultatem usus, quam in certis et quasi necessariis, propterea, quod illæ multas habent

ut se Montanistis Tertullianus adjungeret, in quibus multi audiendum Hieronymum putant, qui odio doctorum Ecclesiæ Romanæ ait incensum eum valedixisse communi Ecclesiæ; quod, ut alia præteream, vix est credibile, propterea, quod magnis laudibus Romanam Ecclesiam in libro de Præscript., montanistico illo, uti diximus, persequitur (e. 56.); nec in eo adversus Praxeam, c. 1, ubi vehementer eum, adulterantem illam Ecclesiam erroribus, insectatur, quidquam contumeliarum in ipsam hanc Ecclesiam ejusve Episcopum projicit. In historia deinde Montanistarum quot cvitari peccata, quot argumenta emendari potuissent, si qui ante defectiónein Tertulliani, quique postea libri scripti fuerint, accuratius fuisset constitutum ? sunt, ut hoc utar, qui in flagitiis Montani ridiculum et muliebre oculos, capillos aliaque ornandi studium posuere, ducti rebus iis quas Apollonius apud Euseb., II. E. W. 18, memoriæ prodidit; cujus verba, si quid video, hanc rem nul!o modo confirmant, estque ab omnibus in eo peccatum, quod prophetam ibi commemoratum Montanum esse crediderint, cum Apollonii verba de vitiis universe intelligenda sint, quæ a.vatibus, quorum multos Montanistæ jactabant, abesse : deberent. Sed potest illa calumnia etiam retundi severioribus illis Tertulliani, in libris de Virg. vel. Cultuque femin., dictis adversus nimium muliebris elegantiæ studium. Porro Epiphanius, hær. 49, sect. 14. Montanistas dicii inter orandum manum ori admovisse, unde Tuscodrugorum nomen meruissent; quam culpam Wernsdorflius, vir clarissimus, I. c., § 2i, confulare vult loco quodam Tertulliani e libro de 0rat., c. 15, ubi non esse modestiæ ait manus inter preces sublimius efferre : qui locus e libro, a Tertulliano recte adhuc senlienle 'conscripto, nullam vim ad depellendam culpam habet, ut non dicam Epiphanium hoc non nisi de quibusdam montanistis referre. Præterea disputationes Tilleniontii aliorumque de calamitatibus Christianorum sub Severo, quaiii confusæ sunt eæ, omnesque earum loci quam perturbate ac praepostero ordine positi, hanc unam ob causam, quod qui flagrante priore, imperante Severo, vexatione, cum eadem cum orthodoxis sentiret Tertullianus, quique sub posteriore, cum ab iis se sejunxisset, scripti sint,

veluti formas, et cogitari ac disputari in utramque D libros non recte distinxerit. Denique niliil est dispu

partem possunt, quod imagnam habere vim ad impetrandam ipsam intelligendi subtilitatem dudum est rectissimeque a veleribus traditum. Sed quid ego universa conquiram, cum et operam dederiim, ul ipsi caussæ, quantum fieri poterat, aliena, nec tamen a proposito nimis sejuiicta, interponerem, quibus aliquantum satietati similium rerum mederer, et uti liceat exemplis, quibus declarelur, ea quæ dedimus, quanquam leviora forte, tamen esse necessaria, si quis majoris momenti locos velit ex historia sacra excutere. In quibus ponendis non is ego sum, qui velim viros doctos reprehendere, sed pauca, quæ non muluum q uærenti occurrunt, afferam, ut usus tamen \wy:s \ìsputationis quodam modo intelligatur, Dispt

tatione nostra efficacius ad convellenda Wlmistoni somnia quæ in libro superius citato (the true origin of the Sabellian and Athanasiam doctrines of the Trinity, Lond. 1720, in-8") proposuit, in quo Sabellianorum et, ut eos vocat, Athanasianorum de sanctissima Triade scita inventa per Simonem Magum ac per Montanistas resuscitata fingit, atque propterea Tertulliani ea in re sententiam triplicem fuisse conatur docere e trip!ici librorum genere qui essent ab eo exarati, cum vel recte sensisset, vel inclinasset ad Montani errores, vel imbutus iis omnino fuisset. Ubi in quovis librorum genere tales libros refert qui plane alii librorum generi a nobis asserti fuere, quo ipso omnis Whistoniana disputatio ad nihilum redigi

« PoprzedniaDalej »