Obrazy na stronie
PDF
ePub

de Fuga in persecutione placidus ille non minus et A rum, quibus christiani a Deorum cultoribus objiciemitigatus commentarius prodiit, id nemo facile dixerit: quare ad alium transcamus.

[blocks in formation]

bantur, mentionem injecisset, ipse etiam Tertullianus, qui nihil solet omittere caussae suae proficuum, cum illud argumentum in libris de Cultu feminarum nostri similibus adhibuerit, tamen hic ne uno quidem verbo eas ait exstitisse. Qua ex re colligi potest, eum scriptum esse tum, cum talibus malis non essent christiani oppressi. Atqui cum eum dixerimus compositum esse postquam Tertullianus se Montanistis adjunxerat, apparet nostrum librum non posse antiquiorem esse anno CC., quoniam Tertullianum alibi docebamus co anno ad Montanistas transiisse; neque multo posteriorem etiam, cum anno CCII. calamitates a Severo excitatæ jam ceperint initium. Sed eum librum noluimus inter illos referre, quorum ætas certissime

adhibitis certissimis argumentis, ejus potuerunt natales constitui.

§ 3.

[ocr errors]

Liber de Exhortatione Castitatis anno 201. exaralus.

Est is de velandis Virginibus liber, quem ad primos errorum Montani plenos pertinere non admodum dubito. Nam de illo nos hæsitare non sinit creberrima Paracleti novæque ejus discipline commemora tio; ut ne necesse quidem sit vel libri istius similitudinem cum iis de Cultu feminarum, qui sunt e Montanistarum disciplina, vel obscuriorem unius conjugii (c. 3.) defensionem referre. Quid enim illa significatio revelationum, quibus, ut ait ille c. 17., Dominus velaminis spatia metatus est? B constaret propterea, quod conjectando magis quam Quid novitas correctionis, quam lege fidei ( in Symbolo apostolico comprehensa) manente, catera disciplinæ et conversationis, operante et proficiente usque in finem gratia Dei, admittant (c. 1. )? Quid ille Paracletus, quem miserit Dominus, ut paulatim dirigeretur et ad perfectum perduceretur disciplina (ibid.)? Quid enarratio ætatum disciplinæ christiana, in quibus justitia demum per Paracletum componenda sit in maturitatem? Quid, inquam, hæc omnia aliud, quam Tertullianum Montani discipulum testantur? Sed neque illud magis obscurum est, primum hunc fere foetum esse quem conjunctus cum Montanistis ediderit. Namque, ut ab hoc ordiar, nullus fere est inter omnes ejus Montanisticos liber, in quo majorem vim adhibeat ad defendeudam disci- C plinam Montanistarum a culpa novitatis, quam is de quo quæritur, imprimis sect. 1. 2.; quod certe dat locum suspicandi non inepte Tertullianum hunc, quam primum se Montanistis adjunxerat, composuisse, ut crimen a se novarum rerum removeret. Nec in ullo alio magis videtur Paracletum ejusque disciplinæ divinam originem defendere, nisi in hoc ipso; quarn non modo agnitionem Paracleti, sed defensionem cum alibi ( adv. Praxeam, c. 1.) dicat se disjunxisse a Psychicis, facile est intellectu, nostrum librum, in quo vehementer eum quidem defendit, inter primordia temporis ab ipso apud Montanistas acti exaratum fuisse. Atque illud confirmari multis argumentis non probabilitate destitutis potest. Primo sub isto ipso tempore scripti sunt libri de Cultu feminarum, ut alio loco disputabamus, isti vero ejusdem prope sunt cum nostro argumenti. Deinde, cum haberet occasionem satis opportunam invehendi severius in orthodoxe Ecclesiæ addictorum, nonnullorum saltem, in velandis Virginibus consuetudinem contrariam suæ, tamen hic multo modestius disputat, quam in aliis qui sunt orthodoxis oppositi, quod, nisi quod vellemus admittatur, conceptu difficile esse quisque dicet, qui vehementissimam Tertulliani in defendendo Montarismo animi commotionem aliunde intellexit. Denique, tametsi multum profuisset caussæ, cujus in libro nostro defensionem susceperat, si calamitatum publicarum et periculo

D

Neque vero ita multo post scripti videntur libri ii, quibus domesticas Montanistarum doctrinas a contemptu et impetu contrariæ partis vindicare studuit, quales sunt de Exhortatione castitatis, de Monogamia, de Jejuniis, deque Pudicitia commentationes. Quas esse omnes plenas errorum Montani, nemo est qui dubitet; et eas hoc fere tempore, h. e. sub initiis Montanismi Septimii prodiisse, dubitari vix magis potest. Quod utrumque, singulos hos libros percurrendo, breviter docebimus, ne hæc nostræ scriptionis pars, quamvis ab aliis etiam tractata, desiderari videatur. Sunt vero isti, si quid video, eodem ordine editi, quo cos. enarravimus; ita ut horum primus videri possit is, qui est de Exhortatione castitatis. Qui quidem non referiur ab Hieronymo (Catal. scriptor. Eccl. c. 53.) in numero librorum quos ad defendenda Montani scita Tertullianus composuerit; sunt etiam in hoc libro qua rem non satis excutienti persuadere possent, nondum tum de illa disciplina eum fuisse sed ea quidem sunt leviora. Nam quod Hieronymus in indice horum librorum nostrum non habeat, hujus rei potest hæc ratio esse, quod non voluerit enumerare nisi libros eos, quos opponendi orthodoxis consilium Tertulliano fuit, is vero de Exhortatione castitatis liber non iis oppositus est, sed scriptus ad docendum fratrem nescio quem, quem non tam confutare de nuptiis repetendis cogitantem voluit, quam ad omittendas istas adhortari. Præterea non equidem inficior, satis lic mcdestiæ et plus esse quam in cæteris, qui doc:rinam aliquam Montanistarum disputant, ipsum etiam Tertullianum in hoc libro suadere magis et utile honestumque dicere unum conjugium, quam perfectam intermittendarum secundarum nuptiarum necessitatem defendere; unde colligere quis posset, eum inclinasse forte, sed nec tum se applicasse ad partes Montanistarum, quemadmodum et illud in libris ad Uxorem superius diximus. At ista modestia

B

facilitasque ejus apparet etiam in aliis libris haud A tuales, ita propter agnitionem charismatum appellatos, dubie tempore eo scriptis, quo jam se disciplina Montani dediderat, et admiranda non nimis est in libro tali, qui est instar epistolæ suasoriæ, in qua solemus uti summissiori placidaque dictione, ac scriplus videtur non ad aliquem Montanistarum, qui scveriore disciplina delectabatur, sed ad quemdam de Ecclesia orthodoxorum hominem. Cujus rei non obscura est in principiis libri significatio, ubi fratrem illum ait sine dubio de exitu singularitatis (h. e. de restaurandis nuptiis) cogitare; quod haud scio, an non cadat in eum qui cum Montanistis non legitimas putabat secundas nuptias. Neque ego ignoro scrupulum Tillemontii (1. c. p. 202.), qui et magnam sibi fingit inter hunc et de Monogamia commentarium dissimilitudinem, quæ nulla fere est recte attendenti, et præteritam silentio Montani memoriam miratur. At ne appellem illum locum, quem non expressum in libris nostris Rigaltius (in not. ad h. 1. p. 114.) restituit, in quo summæ Priscillæ, vatis Montanistica, laudes continentur, non fuisset prudentiæ ei laudare Montanum, qui repudiare ejus disciplinam videbatur. Sed si qua est etiam alia dubitatio, omni illi opponi potest, non solum summa, etiam ad verba, similitudo cum libro de Monogamia, quem fere libri nostri posses dicere mapappa; sed quoque id, quod est c. 6: Deus in primordio sementem generis emisit indultis conjugiorum habenis, donec mundus repleretur, donec novæ disciplinæ materia proficerel; nunc vero sub extremitatibus temporum compressit quod emiseral, el revocavit quod indulserat. Neque vero est a veritate magis alienum, librum nostrum fere primum dicere eorum, quorum ipsum argumentum versatur in defendendis Montanistarum erroribus. Nam de Monogamia librum non possumus eodem, cum nostro, tempore scriptum existimare propterea quod, uti dicebamus, est prorsus ejusdem argumenti. Deinde nostrum videtur Tertullianus prius scripsisse, quam illum, qui, si jam exstitisset, cum se ad nostrum scribendum accingeret, nostri scribendi nulla necessitas fuisset, sed fratrem illum potuisset ad commentarium de Monogamia tanquam ad publice editam disputationem remittere. Sed noştrum si prius scriptum esse arbitremur, non poterat is commendari Psychicis; siquidem non publice erat, D vit, nec dubitare quis potest propterea quod ipse illud

sed privato alicui propositus. Denique ostendemus postea, librum de Monogamia esse fere sub initium calamitatum ab ipso Severo A. CCII. excitatarum scriptum, cæterosque Psychicis consulto oppositos posteriores esse eo de Monogamia; itaque necessc est credere, nostrum de Exhortatione castitatis librum illos ætate fere superare.

§ 4. Libri de Monogamia, Jejuniis et Pudicitia, ann. 203 scripti.

Devolvitur ergo oratio nostra ad illum de Monogamia librum: in quo cum ubivis Psychicos redarguat, Paracletum auctorem suum (c. 4. init. cap. 14. cat.) cum nova prophetia decantet, suosque crepet spiri

C

denique in impugnandis secundis nuptiis consumat universum, non necesse est multis hunc librum asserere Montanisticis. Sed paulum juvat in tempus scripti hujus commentarii inquirere. Cum illum locum Pauli quo abstinentiam a nuptiis suadet propter injuriam illius temporis, quo subjecti christiani erant periculorum perpetuitati, Tertullianus ad caussam suam contorsisset, magis nunc, addit, tempus in collecto est (c. 3.), neque his ipsis verbis obscure significat magnam tempestatem calamitatum tum, cum de monogamia scriberet, in christianos irruisse. Quod etiamsi quis diceret etiam dici a Tertulliano potuisse nulla adhuc calamitate publica in christianos existente, illud tamen multo est probabilius propterea quod admodum credibile est, Tertullianum statim sub initium suscepti Montanismi animum ad hujus disciplinæ doctrinam defendendam appulisse. Id si verum sit, incidit profecto hic liber in ea tempora, quibus jam ignis calamitatum publicarum inter christianos exarserat. Hoc igitur loco dum requiratur qualis vexatio christianorum intelligenda sit, demonstrari ista nullo negotio potest. Nam post Tertulliani ad Montanistas secessionem ea repente exstitit rerum perturbatio, quam Severus Aug. edicto suo concitaverat. Atque hæc cum cepta. A. CCII. fere post annum CCIV. desierit, scriptique sint post librum nostrum libri de Jejuniis, deque Pudicitia, non librum nostrum abhorret in annum fere CCIII. conjicere. Neque vero vereor huic subjungere illum de Jejuniis librum, quem posteriorem esse libro de Monogamia et alteram veluti disputationis adversus Psychicos partem, initium istius libri satis ostendit, ipsumque illud docet non ita multo post illum editum a Tertulliano fuisse. Est igitur is quoque in publica quadam vexatione expositus, quam significare hinc inde, veluti in extrema libri parte, videtur; nec potest vindicari a Montanismi suspicione, non modo propter illam libri ætatem, sed propter Paracleti ctiam defensionem, c. 10. c. 11. c. 13. et bellum Psychicis publice in hoc libro indictum. Post hunc una restat commentatio Psychicis studio opposita, ea videlicet, est de quæ Pudicitia instituta. Quam esse contra adversarios Montanistarum scriptam nemo unquam dubita

Tertull. seque alienum a societate Psychicorum profitetur. c.1. c. 6. c. 10. e. 16. et cæt.) Suntque multa vel libro ipsi impressa (c. 22.) vel aliunde certa signa, qualia Orsius (In diss. de pace et absolut. capitalium criminum a catholica Ecclesia tribus prioribus sæculis non denegata, (c. 4. digress. 3. p. 120. sq.) produxit, quæ non admodum recentiorem hunc librum calamitatibus a Severo christianorum familiæ inflictis, annum igitur natalem hujus libri fere CCIV.aut sequentem ostendunt.

[blocks in formation]
[ocr errors]

sed potest etiam a Tertulliano unus librorum contra Marcionem deperditorum intelligi. Si illud statueris, erit de Anima scriptio posterior anno CCVIII.; sin hoc, potest etiam ante illum annum collocari. Quarum sententiarum mihi magis posterior probatur: nam ut appendices librorum, qualis est noster libellus, magis moris est statim, non longo post tempore, iis subjicere, sic et eodem modo in Scorpiace amissos jam libros adversus Marcionem excitat, et erit ordo librorom Tertulliani, si ista admittatur sententia, multo concinnior. Etenim in ista Scorpiace, quam probavimus anno CCIV. scriptam fuisse, hæreticos, Gnosticos et Valentinianos queritur impugnare supplicia sponte a christianis propter religionem suscepta (c. 1. c. 4. 3.). Sed in libro de Anima, c. 55, multa disputat de gloria martyrum, et huic libro, ut postea apparebit, statim subjecit adversus Valentinianos librum, in quo, c. 30. init., impugnatam ait a Valentinianis martyrii necessitatem. Itaque satis videtur veritati consentaneum, nostrum de Anima et adversus Valentinianos librum non multo post Scorpiacen anno fere CCV. fuisse conscriptum.

doxam confecerat, cum alii se generi disputationum A exstat, adversus Marcionem secundo, c. 6., occurrit; adversus hæreticos dederet. Namque horum doctrinas libris statim sibi subjectis Tertullianum exagitasse, non abhorret a vero, quoniam ipsi hi libri eamdem fere ætatem magna sub Severo calamitate christianorum paulo posteriorem produnt; et si quis conjectura dandus est locus, non inepte quis Tertullianum concentum cum vera Ecclesia suum in rebus ad fidem pertinentibus ipsis his doctrinis adversus hæ reticos defendendis confirmare voluisse diceret. Ac in his libris nulla videtur antiquior disputatio illa quæ est adversus Praxeam; nam et videtur paulo ante librum contra Valentinianos conscripta, nusquam enim in hoc Antipraxea, quamvis sæpenumero Valentinianos commemoret, ad librum Valentinianis oppositum provocat, quem morem alias, id quod omnibus ipsum legentibus constat, tenere solet Tertullianus; et quod videtur ad ea, que diximus, confirmanda accommodatius, Praxeas is crat hæreticus, quem Montanistæ sibi longe molestis. simum putare debebant, quoniam is ipse, præterquam quod errorem doctrina deTriade sanctissima adversum disseminaverat, persuaserat etiam Pontifici Romano, quem viri docti satis bene Victorem fuisse existimant, ut jam paratam Montanistis pacem refringeret (vid.c.1.). Neque ergo difficile est credere, initium disputationum

B

C

§ 6. Libri adversus Valentinianos et de Præscriptio nibus, Carne Christi et Resurrectione, post ann, 203 scripti.

Ordo igitur librorum postulat, ut nunc de bac Valentinianorum reprehensione dicamus. Et vero illa defectione Tertulliani ad Montanistas inferior: quod

suarum Tertullianum a velitatione cum Praxea fecisse. Quam nemo negabit a Tertulliano Montanista fuisse susceptam; ipsum enim nomen Psychicorum (c. 1), ipse Paracletus, in quo se melius de veritate mysterii de summa maxima Triade edoctum profitetur (c. 2. c. 8, etc.), ipsa denique professio agnitioprofessio agnitio-quidem dicta huic disputationi aspersa non planisnem Paracleti et defensionem sejunxisse se a Psychicis, ponunt illud supra omnem dubitationem, Sed de ipsa hujus libri ætate nos non audemus asseveranter pronuntiare, quamvis, si ista adversus Praxeam disputatio prima est inter concertationes cum hæreticis, atque hæ secuta sunt statim libros orthodoxæ Ecclesiæ oppositos, anno fere CCIV. aut V. assignari non male possit. Hanc excepisse librum. adversus Hermogenem non dubitarim dicere, est enim iste antiquior libro de Anima et illo adversus Valentinianos, ut postea docebitur, qui cum compositi sint fere transactis furoribus Severianis, eidem cum Antipraxea anno tribuendus videtur noster libellus, quem a Montanista Tertulliano profectum esse per- D acerba in repetitas ab Hermogene nuptias oratio (c. 1.) non obscure declarat. Huic veluti appendicem adjecit, quod initium libri et multa alia loca docent, li. brum de Anima refertum somniis innumerabilibus, qui habet haud dubias Montanismi notas (1); sed fueritne eodem fere cum libro adversus Hermogenem anno, an post annum demum CCVIII. scriptus, illud vero cadere in disceptationem potest. Nam c. 2, Inesse, ait, nobis tò aùtežoúacov naturaliter jam et Marcioni ostendimus; quæ disputatio in libro, qui

(1) E. c. cum c. 55. et 58. Paracleti monita et testimonium excitat, ibidemque et c. 9. dicit suos Spiritalia charismata agnoscere, ac post Jounnem quoque Prophetiam meruisse consequi.

sime docent; nihil est enim in hoc libello doctrinarum, quod non potuisset etiam ab orthodoxo proficisci; sed tamen id apparet dupliciter. Primum quod jam se dicat, c. 16., extrem., cum Hermogene de eodem atque cum Valentinianis argumento congressum fuisse, quæ Antihermogeniana disputatio est a nobis modo Montanistico scriptori asserta; deinde quod vehementer optat, e. 5. extr., ut sibi daretur assequi Proculum in omni opere, quem et virginis senectæ et christianæ eloquentiæ dignitatem appellat. Hunc Proculum ego non dubito Proculum illum Montanistam fuisse, cujus exstat apud Eusebium, 1. VI. H. E. c. 20. memoria, cum propter laudem virginitatis ejus, quam tanquam præclarain in eo virtutem Tertullianus collaudat, tum propterea, quod ipsum nostrum nuncu• pat, distinctum hoc nomine ab iis quos modo laudaverat, Justino Martyre, Miltiade (Ecclesiarum sophista, ut ait forte incensus odio hujus viri, qui [ut refert Eusebius, 1. c. lib. V. 17.] etiam se Montanistis opposuerat), atque Irenæo, scriptoribus orthodoxæ Ecclesiæ. Sed ipsam bujus libri ætatem si quis subtilius percunctatur, satis videtur consentaneum dicere, eum esse non ita multo post sopitam quodam modo crudelitatem in christianos exaratum. Nam et confessionem veritatis christianæ sub potestatibus istius sæculi et apud tribunalia præsidum (quam urget c. 30.) defendere non admodum necesse erat, nisi tum vel ipsum illud calamitosum tempus,

ejus viva memoria exstitisset, et est, ut modo dice- A mus. Audio. Quid ergo est? omnes sunt Tertulliani bamus, hic liber eodem fere cum Scorpiace tempore scriptus postquam furor Severi restinctus fuerat, ut historia hujus temporis docet. Itaque placet ad librum de Præscriptionibus hæreticorum progredi, quem huic subjicere non dubitamus; quidquid etiam in contrariam partem Tillemontius (L. e. part. III. p. 203. et not. 6. in Tertullian. p. 656.) et Whistonus (In scripto: The true origin of the Sabellian and Athanasian Doctrines of the Trinity, p. 3. sq.) disputaverint. Nam libro I. adversus Marcionem, c. 1., se aliquando exaraturum promittit disputationem de Proscriptione adversus hæreticos, e quo hoc necessaria conclusione elicitur, demum post annum CCVIII. nostrum librum luci fuisse expositum. Atque illud ipsum, neque tempore eo, quo librum nostrum perscriberet,

[ocr errors]

adversus hæreticos libri posteriores eo qui est de Præscriptione? At istum locum Tertullianus, ut mihi videtur, non recte cepit. Nam in eo loco non generatim in hoc libro Tertullianus ait se hæreticos confutasse, sed addit, se id fecisse universe certis el justis et necessariis præscriptionibus. Itaque in aliis libris non se pollicetur separatim confutaturum hæreticorum singulorum doctrinam, sed ostensurum se, singulos etiam hæreticos eorumque scita, ætate doctrinis recte sentientium cedere. At denuo Whistonus, 1. c. p. 4: Antiquior est is de Præscriptione Commentarius Apologetico Tertulliani. Quamobrem obsecro? Expedite, inquit in Apolog. c. 47., præscribimus adulteris nostris, illam esse regulam veritatis, quæ veniat a B Christo, transmissa per comites ipsius, quibus aliquando posteriores diversi isti commentatores probabuntur. Acutum vero hominem, qui cum de præscriptione audit, etiam librum super ea re scriptum videt! Et ea quidem oppugnatio ad ætatem hujus libri magis pertinebat; cætera, quibus se adactos eo dicunt, ut hunc librum e numero Montanisticorum proscriberent, bæc sunt: Primum Whistonus adjectum libro nostro libellum, qui hæreticos ortos in familia christianorum recenset, objicit, in quo planissime of zará pus hæretici condemnantur; quod esset argumentum nullo modo eludendum, si, quod probandum suscipit Whistonus, hic libellus vindicari Tertulliano posset. Sed quid pro sententia hodie a viris doctis prorsus profligata disputet, audiamus tamen. Idem C est, ait, in hoc, quod in scriptis Tertulliani, dicendi genus. Quomodo tandem? Græca sæpius verba libellus latinis miscet; loquitur eo modo, quo Africani solent, horrido illo et pene barbaro; acutis persequitur hæreticos conclusiunculis; multa etiam ex Irenæo sumit; denique hæreticos narrat a Tertulliano commemoratos, etiam eos, quos unus ille habet, veluti Ebionem et Praxeam. At si, qui hunc libellum scripsit, Afer genere fuit, vel Tertullianum descripsit? Nihil ad haec Whistonus. Progrediamur ergo. Clarissime Augustinus de Hæres. n. 86.: Tertullianus trans. iit ad Phrygas, quos antea destruxerat. Ubinam tandem? Nusquam, ait Wisthonys, tam ample quam in hac appendice. Certe audiam, unde hæc Wisthonus didicerit. Hieronymus adversus Luciferianos ex hoc, de quo quærimus, libello, multa, tanquam ex antiquo scripto sumit, itemque Epiphanius. Sit ita sane, descripserint igitur multa. Ergo hic libellus magnam habet antiquitatem. Habet profecto, etiam Tertulliano forte æqualem; an eum etiam parentem habeat, id nondum video a Whistono planum his testimoniis factum. Deinde, abhorrere arbitrantur quod Tertul lianus separatus a communi Ecclesia scripserit librum tam bellum, tam fortem ad exagitandos omnes, qui se erroribus ab Ecclesia separassent: ac, etiamsi tanta vis insit veritati, ut etiam invitis se conspiciendam defendendamque præbeat, ipse quoque Tertul lianus sæpius in libris haud dubie in Montanismo conscriptis præscriptioni adversus hæreticos insistat,

vacuum a Montanistarum erroribus fuisse animum Tertulliani clarissime ostendit, ut non dicam horum errorum vestigia non obscura esse in hoc libro, veluti c. 40., ubi, cum doceat, etiam malignum genium æmulari institutiones divinas : quid quod, inquit, et summum Pontificem in unis nuptiis statuit, habet et virgines, habet el continentes; et quæ sunt generis ejusdem. Sed age aperiamus ea capita, unde omnis ad hanc caussam disputatio ab iis qui contra sen-tiunt ducitur. Ac primum aiunt, locum a nobis e libro adversus Marcionem excitatum significare etiam posse librum jam scriptum; Wisthonus etiam aliud exemplum ponit hujus loquendi modi, nec necessarium in re omnibus nota, nec ullo modo aptum, e lib. V. c. 19. Sed illud defendi non satis potest. Nam quotiescumque Tertullianus aliquem librum jam a se compositum profert, nunquam futurum adhibet loquendi genus, sed ubivis præteritum, atque eodem, opinor, modo præteriti temporis flexionem usurpaturus fuisset Tertullianus, ut fecit de hoc libro alibi (In libro de Carne Christi, c. 2.), si illum jam a se compositum voluisset dicere. Neque vero illud minus est contortum, cum locum ex Antimarcione Tillemontius putat remanere potuisse e libris iis, quos ante hoc, quod exstat, opus adversus Marcionem jam contra eum scripserat. Nam et illud mera conjectura est nullo modo probabilis propterea, quod Tertullianus, cum se ad scribendos nostros adversus Marcionem libros accingeret, unam illi oppositam disputationem D rescissam, alteram amissam confirmat; et istud argumentum Tillemontii in se etiam ineptum est. Quod vero dicit librum de Carne Christi esse priorem libris nostris adversus Marcionem, hunc vero posteriorem libro de hæreticorum Præscriptione, ea non conor attingere; est enim ea de re satis supra disputatum, unde intelligatur, primum nostrum librum Antimarcionis, de quo hic quærimus, non esse cum cæteris editum, nec ullo modo illo de Carne Christi posteriorem. Sed in fine libri de Præscriptione Tertullianus : nunc quidem generaliter, inquit, actum est a nobis adversus hæreses omnes, certis et justis et necessariis præscriptionibus repellendus a collatione Scripturarum. De reliquo... etiam specialiter quibusdam respondebi

in

propugnabant; imo ipsos ritus, quos recentius in-
ductos apud Montani sectatores rectius sentientes
clamabant, ut probet e sacris litteris, ipsorum etiam
Apostolorum vel consuetudine vel præceptis, multis
in locis Tertullianus laborat. Sed i hæretici ad-
versus quos Tertulliani instituta est in libro de Præ-
scriptione disputatio, multarum Christi doctrinaruni
vel rudes Apostolos dictitabant fuisse, vel Christum
non omnia omnibus tradidisse, ut Noster ait in ipso
hoc, quem tractamus, loco. Quam ob rem cum
locus is, de quo disputamus, a Montanista non mi-
nus potuerit adhiberi, quam a socio Ecclesiæ recte
sentientis, hoc quæritur, utra sit sententia vel inter-
pretatio ad veritatem propensior? ubi ego non mul-
tum dubito quin ipsum bunc librum dicam a Ter-
tulliano Montanista proficisci. Nam primum, sunt libri
Septimiani e disciplina Montanistarum ducti,
quibus illi instat præscriptioni in caussa hereticorum,
nec ullo modo, quod usu ipsi venit de libris omni-
bus suis, ad quos remittere lectores poterat, suum
de Præscriptione hæreticorum opus antestatur, veluti
in libro adversus Praxeam, c. 2., adversus Hermogenem
c. 1. Deinde, si is esset loci superius tractati e libro
nostro sensus qualem Tillemontius fingit, non ad-
modum credibile est Tertullianum potuisse post scri-
plum hunc librum ad Montanistas delabi, qui tam
dilucide sententiam adversus Montani scholam dixe-
rat, vel hunc librum, in quo Montani molitiones tan-
to impetu damnati fuerant, etiam in libris, quos tan-
quam Montanista exaravit, ut in lib. de Carne Christi
c. 2. extr. laudare. Neque vero mirari quis debet,
Tertullianum tam se adjunxisse defensioni doctrina-
rum in christianorum Ecclesiis susceptarum in libro
quem tempore defectionis suæ ab his Ecclesiis scrip-
serat; tum enim jam ipso tempore restinctus aliquo
modo crat ille Tertulliani in secus sentientes orthodo-
xæ Ecclesiæ socios furor, seque, placato paulisper
animo, in hæreticos converterat, unde major cum
recte sentientibus consensus et mitior de iis senten-
tia exstitit (1).

tamen tanto cum consilio et amplitudine nusquam A vas, sed magis confirmatas veteres christianorum hoc telo eum fuisse usum animadvertere jubent. Quæ disputatio est magis, quam decet, arguta. Nam Montanista, ipse etiam Tertullianus, id quod constat, (v. de Jejun, c. 1. de Virg. vel. c. 2.), nunquam se alienos in doctrinis ad fidem pertinentibus ab orthodoxis professi sunt, neque Tertullianus usquam Psychicos ponit in numero hæreticorum, sed ab iis planissime distinguit (e. g. in lib. de Monog. sub init.). Modo emendatam aiebant et perductam ad perfectionem disciplinam suam, neque in rebus, quæ sub fidem cadunt, de quibus dissensio unice hæreticos constituit, se discrepantes a doctrina Christi et Apostolorum confirmabant. Itaque nihil mirari attinet, quod ex ætate recentiori doctrinarum ab hæreticis defensarum argumentum ad eos impugnandos duxerit. B Alterum vero illud Tillemontii nihil est. Etenim etsi suscipiam quod hic consilio, sed in cæteris libris obiter, de hac regula doctrinarum judicandarum Tertullianus disputaverit, tamen illam non obscure, sed plane satis, proponit in libris adversus hæreticos, et ad illam rem ex instituto disputandam librum nostrum destinaverat, alioque modo confutat in cæteris hæreticorum ineptias. Atque hæc ipsa possunt etiam opponi alii cuidam adversariorum argumento, non levi illi quidem, sed ita forti, ut pene nos videri posset pertrahere in adversarias partes posse, sed a Tillemontio, quod miror, non satis illustrato. Videlicel summum in doctrinis apostolicarum Ecclesiarum cum suis consensum, sed vehementem ab hæreticis dissensum proponit cap. 36.; et quod longe majus est, vehementer, c. 21., exagitat hæreticos, propterea quod consueverant dicere, non omnia Apostolos scisse, quod ipse illis videbatur Jesus Christus dixisse apud Joannem verbis his : Multa vobis a me dicenda restant, sed suscipere ea nondum potestis. Hos postea retundit verbis Christi iis, quæ superioribus subjecerat: Cum venerit ille Spiritus, is vos ad omne id, quod verum est, cognoscendum perducet; unde effici posse putat omnia fuisse edoctos Apostolos; nam ipsos illos Spiritum a Christo postea omnino accepisse ait ex Actis Apostolorum haud dubie constare. Atqui hac cogitanti cuidam, et apud se reputanti scita. Montanistarum, qui, fere ad eumdem illum locum Joannis posteriorem provocantes, Paracleti discipli D nam perfectiorem quoque disciplina Christi et Apostolorum defendebant, videreturne igitur illi Tertullianus tam clare adversus ipsos Montanistas sententiam dicere, ut dubitari de podcią hujus libri non posset? Non equidem puto. Nam, etsi hic locus magnam habeat rationem, potuit tamen proferri etiam ab eo qui stabat a Montalistarum partibus. Etenim, uti diximus, nusquam Tertullianus ullum admittit inter Montanistas et orthodoxos Apostolo rum sectatores dissensum de iis esse, que fide accipienda sunt; et quod nullius veræ doctrinæ experLes fuisse Apostolos defendit, illud dari a quovis Montanistarum poterat. Sed emendatiorem demum per Paracletum disciplinam, doctrinas etiam non no

C

ARTICULUS VI.

Quinta classis librorum, quorum nec ætas nec doctrina

certa est.

§1.- Liber de Pænitentia.

Jam de libris, qui sunt de Carne Christi, deque carnis Resurrectione, non est quod multa dicamus, cum hunc eo posteriorem esse illius libri in hoc excitatio satis

(1) Ardua sane, si qua fuerit, ac angustiis intricata videtur hæc de Præscriptionum tempore controversia: quam rursus in hujus operis decursu in promptu erit aliquatenus exagitare, nostramque, etsi nobis non liceat tantas com, onere lites, sententiam qualemcumque explicare. Nunc autem id obiter tantum dicere juvat, nec jam videlicet displicuisse quam subodoratur Tillemontius opinionem, qua librum hunc, equidem ante Tertulliani defectionem, cum adhuc sana fide floreret, ac forsau dum Romæ agens traditiones apostolicas penitus introspiceret, conceptum fuisse ac incoeptum, nec tamen nisi post libros in Marcionem, hærente jam auctore in montanismi fæce, in lucem editum arbitraremur.

EDD.

« PoprzedniaDalej »