Obrazy na stronie
PDF
ePub

morte ad ultimi judicii diem, alia in libro de Anima, A Getæ nunquam, hoc vero ad rem nihil facit omnino; c. 55, deque Resurrectione, c. 43., alia in "Antimarcione IV. c. 34., tradere. Audio. Sed numquid isti libri pugnant in iis locis, quos se ait in disputatione adversus Marcionem pertractasse? Hoc vero nec Tillemontius unquam probavit, nec quisquam, si in aliis ad caussam propriam non pertinentibus a se Tertullianus defecerit, dicet admitti talem conclusionem posse.

[blocks in formation]

ab eo enim tempore, quo Geta dignitatem Augusti suscepit, ut postea docebitur, semper fuit patris in bello comes, in quo, quod de legibus ad rem publicam spectantibus cogitare non potuerit, nemo mirari debet. Id vero nullo modo ferendum est, quod Getam, patre vivente, Augustum appellatum esse neget, nummisque ulatur ad hoe efficiendum, in quibus Geta Tr. P. II. legitur. Nam cum ipse adjiciat, Getam, mortuo patre, cum fratre non nisi X. menses, XV. dies regnasse; necesse est sane ut Geta ante patris mortem Augustus sit appellatus. Altera opinio doctissimorum virorum, qui Magdeburgi historiæ saeræ centurias composuerunt, Severum cam Nigro Albi. noque statuit fuisse illam triplicem virtutem, et recle, But cum Tillemontio loquar, erroris convincitur, eo quod fontem malorum imperii Romani fontem constituit, unde manaverit tanta felicitas imperii, de qua Tertullianus loquitur. Ac de Pamelio meliora sentiam, a cujus caussa veritas plerumque remotissima est? qui Albinum, quem omnes norunt propter dignitatem Augusti sibi negatam adversus Severum inimicitias suscepisse (V. Dion. Cassium, 1. LXXV. c. 4. p. 1258.), etiam Augustum dicere potuit, et Caracallum ejus in imperio socium, cui demum, interfecto jam dudum Albino, honores Augusti concessi sunt? Quem si jocantem hæc affirmasse cum Scaligero dicam, parum dicam; tot tenebras veritati offudit. Igitur hoc unum restat, ut triplicem istam virtutem Severum cum filiis, jam Augustis, C putemus; in quibus Deus dici potest in unum favisse, ut verbo Septimiano utamur, cum unus, si recte velimus loqui, Severus regnaverit, cæteri duo nomine magis quam re Augusti fuerint. Unde, si teneamus quonam anno Geta ad Augusti dignitatem evectus sit, hæc non magis ad cognitionem intelligentiamque ætatis convertent. Enimvero Dodwellus scite, ut alia multa, monuit (Prælect. Camden XIX. § 21. p. 621. sq.), multisque comprobavit exemplis, Romanorum Imperatores curasse, ut Trib. Pot. filiorum suorum a quinquenniis aut decenniis Imperii numeraretur. Sed A, CCVIII. quis nescit quindecennalia Severi et Caracalli decennalia exstitisse? Quocirca vix quisquam dubitare potest quin eodem anno in Gelam Augusti dignitas collata fuerit,

Jam nobis libellum de Pallio tractandum sumamus, obscurum illum quidem et satis confusum, sed magna tamen omnis antiquitatis scientia refertum. De cujus ætate cum sint tot discrepantes virorum doctissimorum sententiæ, id agamus necesse est, ut vel eas candide examinemus, vel nostram proponamus. Existit autem hic primo loco quædam quæstio facile expedienda, quænam sit ista præsentis imperii triplex virtus, Deo tot Augustis in unum favente, cui Tertullianus tribuit eorum temporum felicitatem (1). Namque alii (Jac. Gutherius, de Officiis domus Augustæ, edit. Lips. p. 277.) his unum Severum indicatum volunt propterea, quod tres illos imperii æmulos Julianum, Nigrum et Albinum superaverat; alii cum Nigro et Albino Severum (Centuriatores Magdeburgici, cent. III. p. 241.); alii Albinum, Severum et Antoninum (Pamelius, in vita Tertull., p. 10. D. 14. F.); denique alii Severum cum duobus filiis Bassiano Getaque intelligunt. Sed trium priorum opinionum nullam probo. Nam ea Gutherii opinatio contorta est et perinepta, ut pene nesciam, an quis unquam tam aperte et perversa et falsa secutus sit. Non tangam id quidem, bonum virum non vidisse triplicem illam virtutem præsentis imperii, Deumque dici tot Augustis favisse in unum, hos etiam multas urbes produxisse, auxisse, reddidisse; quod dicat mihi quis, an de Juliano, Nigro et Albino affirmari queat, maxime tum, cum jam essent interempti? Nec dicam, quam male adhibita sint Herodiani verba, lib. III. c. 7., qui Severum miratur ἕνα ἄνδρα τρεῖς καθελόντα βασιλέας Hồn xpaτouvтas; sunt enim hæc jam a Boclero satis disputata (In annot. ad Herod. p. 420.). Hoc unum

Jubet examinare, quod ad rem nostram imprimis per

tinet, utrum Geta, vivo Severo, nunquam sit factus Augustus. Quod cum velit Gutherius, primum Getam Severi fratrem a Gela Cæsare, Severi filio, non quidem, ut par erat, distinguit. Nam cum Spartianus, in Sev. c. 10. Severum dicit filium suum Bassianum Cæsarem appellasse, ut fratrem suum Getam a spe imperii, quam ipse conceperat, submoveret, nonne consentaneum est, eum de Geta, Severi fratre, fuisse locutum? Deinde quod in multis codicis titulis nomina Severi et Antonini Augustorum reperiantur, sed

(1) Cap. 2. Quantum urbium aut produxit aut auxit aut reddidit præsentis imperii triplex virtus, Deo tot Augustis in unum favente, quot census transcripti!

D

et

quid impedit quominus pro more Imperatorum

rom. idem eodem die etiam Getæ contigisse, quo olim Severo et Caracallo, dicamus? Ac ista res si forte dubia videri posset propterea, quod vel id citius potuisset accidere, vel quod unam hanc regulam Imperatores non fuissent ubivis secuti, quamvis id quidem verisimile in Severo non sit, qui artis Chaldæorum studiosissimus fastos dies diligenter tenebat, nummi tamen hoc ponunt extra omnem dubitationem. Nam si ad numerum Trib. Pot. Gela attendimus, quibus anni hujus dignitatis possunt accuratissime effici, iste quidem ultra quartum in Gelæ nummis non progreditur. Sed Geta summum cum Caracallo principium ad mensem fere Februarii

Anni CCXII. tenuit (1); igitur numerus quartus Trib, A riarum in christianos incendia excitaverant, necesse Pot. Getæ medio A. CCXI. merito debet assignari; a quo si regrediamur numerando, efficitur sane, Getam post confectam dimidiam partem A. CCVIII. suscepisse dignitatem Augusti; unde apparet et hoc, librum Tertulliani de Pallio medio ejus anni esse recentiorem.

[blocks in formation]

C

Sed cum accuratior anni ejus, quo scriptus hic liber est, ratio postuletur, qui ista subtilius disserunt, abeunt, quantum video, in eam sententiam, ut in annum CCXI. eum conjiciendum arbitrentur. Nihil enim cæteros moramur, qui versus fiueni imperii Severi hoc B opus exaratum, magis universe pronuntiant. Sed qui magis eam rem ad subtilitatem chronologicam exegerunt, Sam. Basnagius (In Annalibus politico-ecclesiasticis, tom. II. p. 217.) et, qui illum sequitur, Ven, Goettingensium Walchius (In Antiquitatibus pallii philosophici veterum christianorum, p. 227. sq.), hi, inquam, eo, quo diximus, anno scriptum hunc librum esse decernunt; sunt enim quædam ejus anni similitudines cum rebus quarum hic Tertullianus mentionem injecit. Verum, ista re diligenter examinata, mihi animus magis inclinavit in eam sententiam, quod iste libellus sit fere ad annum CCVIII, compositus. Quam ob rem, pace venerandi viri, quem spero facile veniam daturum esse homini ingenuo, verumque sine ulla contentione invenire volenti, ea explicabo brevissime quæ me movent, ut de veritate ejus sententiæ subdubitem, quæque ad eam, quam obiri vellem, commendandam facere aliquo modo videntur. Videlicet ista secus sentientium opinio universa efficitur similitudine eorum quæ Tertullianus habet, cum iis quæ scimus isto anno CCXI. contigisse. Sed istud quidem argumentum tametsi non videatur repudiandum per se, non tamen multum, opinor, firmitatis habet, si eadem similitudo eorum quæ a Tertulliano dicta sunt, intercedit cum iis, quæ extiterunt A. CCVIII., et amittit vim probandi om, nem, si possit ostendi A. CCXI. plane diversa accidisse ab iis quæ is in libro nostro memoria prodidit. Quod utrumque hic ita se prorsus habet. Nam, ut de hoc dicam primo loco, cum nostrum libellum litteris mandaret Tertullianus, Africa jam vacabat a terræ motibus (c. 2.); pacis erant et annonæ olia, ab imperio et a cœlo bene erat (c. 1.). Sed eo tempore quo ad Scapulam perscripsit ea quibus animum ejus revocaret a crudelitate adversus Christianos, quod fere factum est A. CCXI., ut postea docebimus, jam ante annum imbribus, igne, tonitrubus, defectu solis aliisque perterriti erant Africani. Quæ omnia cum Tertullianus defendat pœnarum instar fuisse deorum cultoribus propterea, quod tot mise

(1) Hoc ut multis confirmemus, non ita necesse est; salis enim ea opera functus est Tillemontius in opere cui titulus: Histoire des empereurs, tom. II. p. I. éd. de Bru xell., p. 185. et dans les notes p. 391.

D

est sane, istam horum vexationem jam usque ab integro anno ductam fuisse. Age igitur fac A. CCXI. seriptum esse de Pallio libellum, nonne Tertullianus pugnantia loquitur, qui eidem tempori et summam prosperitatem et calamitates gravissimas tribuit? Atque hic ego non inficior, dici forsitan posse quod, his calamitatibus aliquantisper remissis, quieta quasi ac tranquilla interjecta intervalla fuerint. Sed cum veteris historie monumenta nihil prorsus prodiderint, ex quo ista res possit quodam modo intelligi, numquid ista fingere liceret, ut opitularemur opinioni quæ pene videtur ad exitum adducta? Fuerint interim ista calamitates ad tempus dispersæ, tamenne summas adversus christianos injurias etiam intermissas dicamus? Etiam dices; prospera enim tempora qui potuissent exstitisse, nisi et hæ aliquantum desiissent? At ego qui Tertullianum didici hostes in omnes quasi latebras persecutum, usumque vel levissima re ad convincendos erroris ac flagitii eos qui erant rebus christianorum adversi; hunc ego Tertullianum putaremne adversus eos disputaturum modo eo, ut, quemadmodum injurias adversariorum in christianos secuta fuissent summæ calamitates, ita vicissim feli. . cissima tempora excepisse eorum in hos benevolentiam diceret? Atque aliud adhuc in promptu est. Nam cum Tertullianus istum de Pallio libellum componeret, pacis otia erant, et revera orbis cultissimum rus imperii, concultus et amænus super Alcinoi pometum et Midæ rosetum (c. 2.). Id vero quonam modo? Eradicato omni aconito kostilitatis. Sit itaque hic liber scriptus initio A. CCXI.; nam sub Februarii initium inter vivos esse Severus desiit, et desiit etiam triplex imperii virtus. At isto tempore bellum adversus Britannos nondum erat absolutum, nec unquam postea fuit, vivo Severo, sed eo mortuo demum Antoninus pacem cum Britannis iniit (V. Herodianum, 1. III. c. 15. p. 173. ). Isto igitur anno cum certe nec fuerint pacis otia, nec orbis cultissimum rus imperii, commodior lecus videtur huic libro assignari debere, et annus quidem CCVIII. in finem inclinatus, præsertim quoniam cum eo optime concordant ea omnia, quæ Tertullianus hic tradidit. Namque si requiris triplicem præsentis imperii virtutem, sane jam modo Geta Augusti dignitatem sumpserat; si Carthaginenses novitate felices, eos jam dudum nummi prodiderunt (1); si cactum et rubum_subdola familiaritatis, Plautianus familiarissimus Severo jam erat A. CCIV. e medio sublatus (V. Tillemont, Hist. des Empereurs, 1. c. p. 413. sq.); si spem Campaniæ deustæ de montibus suis (c. 2.), illud Dio

(1) V. Spanhemium in immortali opere de præstantia et usu numismatum, diss. XII, vol. II. p. 443. qui istos nummos Severi et Antonini, in quibus est Felix Karthago, ad jus nummos cudendi urbi huic restauratæ datum per. tinere dicit. Quam ipsam rem, aut cognatam certe, si respiciant ii nummi creberrimi, qui laudant Indulgentiam Augg. in Carthaq. (ita enim mihi videtur), hoc fere exstitit A. CCIV. aut V., quia in quibusdam cum ea re Tr. P. VI. Caracalli conjungitur. Certe editi sunt ante scriptum libellum. de Pallio; nusquam enim in iis Gete, sed Severi tantum et Caracalli nomen reperitur.

Cassius (lib. LXXVI. c. 2. p. 1272.), tempore co quo A quod nullos christianorum cruciatus sub Caracallo

ac

Plautianus periit, plane quidem commemoravit; si denique eradicatum omne aconitum hostilitatis pacis otia, erant ista sane prius, quam Severus in Britanniam proficiscebatur. Sed exclusi ubinam tandem sunt barbari? Ii quidem nondum eo tempore muro Britannico, sed tamen ab imperii Romani fiuibus ipsis legionum Romanarum præsidiis arcebantur, et ipse Tertullianus cum loquatur de multis barbaris, quidnam est caussa cur solos Britannos intelligamus? Itaque cum A. CCVIII. exstiterint omnia ea quæ commemorata a Tertulliano fuere; cum nullus alius possit excitari, cui aliquo majori jure eadem possent asseri; cum ipsa denique recens dignitatis Getæ memoria videatur occasionem Tertulliano præbuisse, ut ejus mentionem faceret parum videtur a certitudinc abesse id, quod diximus, librum de Pallio ad A. CCVIII. pertinere.

[blocks in formation]

B

C

Ultimus liber hujus generis, et forte credo omnium Tertulliani, est is quem scripsit ad Scapulam, Africa Præsidem; cujus adversus christianos crudelitas sine dubio post Severi Imperatoris edictum exstitit. Fuit enim Hilarianus, cujus in nostro libello mentionem Tertullianus injicit, Africæ Præses eo tempore, quo Felicitas ac Perpetua cum sociis suis morti traditæ sunt, quam post leges a Severo latas accidisse omnes confitentur. Atque ex iis ipsis, quibus Scapulam arguit summæ injustitie, existimans (cap. 4) potuisse eum officio jurisdictionis suæ fungi, et humanitatis tamen meminisse, cum nihil amplius mandetur, quam nocentes confessos damnare, negantes autem ad tormenta revocare; ex iis verbis, inquam, haud obscure colligitur, tum exstitisse leges quasdam Severi, christianis inimicas. Istæ enim antequam editæ erant, Præsidesque agebant earum duntaxat auctoritate, quibus olim Imperatores exagitaverant christianos, adversus vim earum Tertullianus vehementer in Apologetico disputat. Leve hoc quidem, videbitur, neque proprio quodam argumento cgeret, nisi Pamelius (In vita Tertull. p. 13. C.) A. CXCV. hunc librum assignandum putasset; qui quam leviter disputaverit, ípsa verba docent quibus se ait inductum ut ita D sentiret, si quidem Tertullianus et Albinianos numeravit in hostibus Imperatoris (cap. 2.). Jamı si verum est id, has calamitates, quibus Scapula christianos insectatus est, posteriores esse Severi lege; non minus ea intelliguntur regnante quiden Severo non contigisse, quod tamen video placuisse quibusdam. Nam in eo loco (De Pallio, c. 4. ), ubi Tertullianus Severum dicit, patrem Antonini, christianorum memorem fuisse, ipsumque Antoninum, lacte christiano educatum, novisse Proculum, dicat mihi quis, cur Severum patrem Antonini appellaverit, quod ad rem sane non pertinebat, aut cur ipsum Antoninum ad testimonium citaverit, nisi hæc hoc regnante scripta sint. Neque vero ea de re dubitandum est propterea,

reperimus ab aliis scriptoribus traditos, aut quod
etiam ii Caracalli tempore possunt esse posteriores.
Etenim, quod isti nemini alii commemorati sint, ejus
est haud dubie ratio aliqua in eo, quod illi nec diu,
nec nisi in Africa extiterint. Namque Tertullianus
nunc quidem a Præside legionis et Mauritaniæ dicit
familiam christianorum impugnari, Scapulamque
petit, ut saltem Carthagini parcat et provinciæ, Arrii-
que Antonini exemplum imitetur, qui in Asia olim
christianos avocasset potius a cruciatibus, quam ad
supplicia pertraxisset. Eos autem nec fuisse Caracalli
tempore posteriores eo efficitur, quod Hieronymus
(De viris illustribus, c. 73. ed. Fabric. p. 126.) Ter-
tullianum ultra Antonini tempora non vixisse dicat,
nullæ præterea usque ad Decium adversus omnis ge-
neris christianos inimicitia reperiantur (1), et quod
cum Caracalli temporibus hæc, quæ tradita sunt in
nostro libello, optime consentiant. Tametsi enim
non sit certissime exploratum, quo anno hæc chri-
stianorum defensio elaborata sit, tamen ratione qua-
dam probabili, ut est in tali re, primo imperii Anto-
niniani anno vindicari ca posse videtur. Namque illum
solis defectum quem Tertullianus ait anno superiori
exstitisse (c. 3.). Antoninus Lalovera asseruit
A. CCX. (2). Cui quamvis Tillemontius resistat
eo, quod Tertullianus solem dixerit non potuisse hoc
ex ordinario deliquio pati, cum fuerit in suo hypsomate
positus, tamen hunc Septimii argumentandi modum,
qui omnia novit sæpius inepta satis in rem suam
convertere, jam dudum derisit harum rerum peritis-
simus Scaliger (In animadvers. ad Eusebii Chronicon,
p. 10.). Deinde cum nullam unquam legem Caracallus
tulerit adversus christianos, oportet profecto has ca-
lamitates is a Scapula inflictas reliquias Severianæ
crudelitatis fuisse, quæ tum penitus exstinctæ viden-
tur, cum Caracallus, imperium sibi confirmaturus,
in exilium missos revocasset (V. Dionem Cassium,
lib. LXXVII. c. 3.). Quod cum fecerit paulo post,
quam Getam fratrem sub initium A. CCXII. sustule -
rat, non inepte id quidem dicimus: Scapulam A.
CCXI. adversus christianos egisse.

ARTICULUS IV.

De libris Tertulliani, quorum vel ætas, vèl doctrina, vel utraque latel.

§ 1.

Tertia classis librorum Tertulliani, quos, quamvis incertæ ætatis sunt, tamen constat, scriplos ante ejus defectionem fuisse.

Tertia hæc disputatio finem faciet exercitationum, quas instituimus, Septimianarum; in quibus cum hactenus pertractati sint isti libri, quorum et ætas et doctrina poterat certa quadam via et ratione demonstrari, nunc oportet subjici cæteros, qui ætatem suam

(1) Hoc satis adversus Scaligerum aliosque defendit Sam. Basnagius, 1. c. p. 218. n. 11.

(2) In epist. ad Jo. Bessonum quam edidit Petr. Possinus in notis ad Acta Perpetuæ et Felicitatis, in Ruinarti Actis primorum martyrum sinceris, Ed. Amstelodam., P. 119.

non satis definite produnt, sed doctrina tamen non A ritatem Tertulliano in rebus iis, quarum mentio est estadmodum obscura, nisi in quibusdam paucis, qui ancipitem habere formam videntur. Itaque primum illos excitabimus ætate majores, qui Tertullianum ostendunt nondum plane Montanistarum partibus addictum; deinde es, quibus nota Montanismi non sunt leviter impressæ; postremo hos, qui lectorem dimittunt dubitantem, fueritne Tertullianus tum, cum illos præscriberet, a communi Ecclesia sejunctus, necne? Cui triplici librorum Septimianorum generi cum dicamus ætatem asseri non satis certe posse, non volumus id quidem, prorsus ignorari ætatem cuivis tribuendam (erit enim etiam, quod probabiliter de hac disputari possit ), sed accurate ipsum annum scriptorum librorum definiri posse, id quidem audemus negare propterea, quod nullæ in iis sunt signifi- B cationes certæ, quae vindicari certo quodam ac definito anno possint. Sed ad propositum veniamus.

§ 2. Liber de Oratione ante defectionem scriptus et anno 196. vel 197. editus.

Primi generis haud dubie dici potest liber de Oratione, qui, nisi vehementer fallor, primus est omnium Tertulliani, qui ætatem tulerunt, inagnoque omnium consensu, si ab Hoffmanno discesseris (Dissertat. cital. § 11. p. 37. sq.) cujus intererat omnia Tertulliani scripta ad eum Montanistam referre, in libris castioris doctrinae numeratur. Atque si forte suspecta est fides Hilarii Pictaviensis, qui scriptum hunc libellum ante Tertulliani defectionem non obscure significat; tamen in libro ipso tot sunt nota sententiarum C diversarum ab iis, quas postea in scriptis, erroribus Montanistarum infectis, defendit, ut libri istius doctrina nemini sit ad reperiendum difficilis, qui compa rare utrorunique sententias velit. Nam primum quantæ hic (1) sunt laudes operis Hermæ, quod Pastor inscribitur, cum consuetudinem considendi finita oratione observatam ab Herma non secum pugnare ostendit, quod fere Scripturam, ac (ne illud fere cuidam invidiam nostræ sententiæ moveat) postea Scripturam appellat? quod tametsi non sic ceperin cum Muratorio (loc. cit. not. 3. p. 31.) aliisque, quasi Tertullianus Hermæ libros referat in libris N. T. canonicis (loquitur enim ex more magis adversariorum quam suoj; tamen non contemnit Herme auctoritaLem, sed sibi conciliat, longe secus atque in libro de D Pudicitia, c. 10. et 20., in quo non modo Hermæ effata repudiat, sed spurium illud omnibus consentientibus scriptum appellat et illum mæchorum Pastorem. Quod miror argumentum miratum in Allixio fuisse Hoffmannum existimantem, non exagitasse Tertullianum

in nostro libello Hermæ Pastorem propterea, quod

sibi Herma auctoritas non tantum obstitisset quam tum, cum exararet librum de Pudicitia, quare nec fuisset necesse ut ejus pretium elevaret. Nam etiamsi non negemus magis adversariam fuisse Hermæ aucto

(1) C. 16. Edit. Lud. Ant. Muratorii, qua utimur, qui nostrum libellum antea mutilum e Bibliothecæ Ambrosianæ codice integrum edidit in Anecdotis latinis, tom. III, p. 9. sq.

injecta in libello de Pudicitia, ejus tamen de Herma judicium in nostro de Oratione libro non solum multo est mitius, sed ita comparatum etiam, ut ipse Herma auctoritatem non universe contempsisse videatur. Ac illud fere Scriptura, quod vim hujus argumenti minuere Hoffmannus arbitratur, satis est ab eo inepte explicatum sic, ut temere dicere voluerit Tertull. nomen Pastoris Herme libello imponi, cum illud nomen nullo modo mereatur ; nam illud fere Scriptura certe est ita intelligendum, Hermiani libelli auctoritatem fere eamdem, quam sacrorum librorum putari; quod ipsum ex eo patet, quod eum postea prorsus Scripturam dicat, neque sic eum, ut opinor, appellasset, si tam ipsi contemptus Hermas fuisset, quam erat tempore conscripti de Pudicitia libri. Sed sunt hic etiam alia Tertulliani dicta multum discrepantia ab iis quæ in libris Montanisticis proposuit, quæ osten dunt clarissime tum longe aliam fuisse Tertulliani disciplinam quam postea. Videlicet sectione 18. (p. 35. Murat.) cum disputat adversus eos, qui, dum sc cibo abstinebant, nec alios solebant osculo excipere, non ait, nisi die Paschæ, quo communis et quasi publica jejunii religio est, jure osculum cæteris negari debere; quod ostendit profecto Tertullianum tum ex illa societate sacra fuisse, quæ nullum diem publica et communi abstinentia a cibo celebrat præter eum, quo Christus mortuus erat; nam Dies Paschæ est is, qui erat memoria Jesu interempti consecratus (1). Enimvero christioni veteres Tertulliani tempore non nisi hunc diem communiter inedia celebrabant propterca, quod tum aiebant sponsum fuisse ablatum; et tamen Tertullianus in libro de Jejuniis, c. 2., qui est haud dubie e numero Montanisticorum suorum, multum vituperat hanc consuetudinem, unum hunc diem communi jejuniorum religione celebrandi; estque satis clarum Montanistas plures alios dies præter dien Christi emortualem celebrasse. Unde elicitur illud : Tertullianum cum hunc de Oratione librum componeret, nondum in partes Montanistarum secessisse. Quod novo potest argumento ducto ex utroque libello confirmari, quorum si quis loca alio potest modo in concordiam redigere, quam eo, quo diximus, ducto a diversa Tertulliani disciplina tempore utriusque conscripti libelli, cum audiemus. Nam cum in eo de Oratione c. 25. descendisset ad disputationem de tempore precum Deo offerendarum, bonum id quidem esse inquit, quasdam certas et fixas quasi horas precibus destinari, tertiam scilicet, et sextam et nonam ab Apostolis quoque observatam; sed id quidem fieri, adjicit, sine ullius observationis præcepto, neque lege præceptas esse alias præter legitimas orationes, h. e. eas : quæ sub ortum lucis noctisque pronuntiantur. Et c. 23. extr.: De temporibus, inquit orationis nihil omnino præscriptum est, nisi plane omni `in tempore et loco orare. Sed ille in libello de Jejuniis peracerbe exagitat orthodoxæ Ecclesiæ addictos

(1) Vid., exempli caussa, adversus Judæos, libr., c. 10.

B

hunc librum ex iis esse constet, qui castigatiorem doctrinam continent, quemcumque illi locum in hujus modi Septimianis scriptis dederis, idem est. Nobis, quibus ex eo nulla se vel levis suspicio errorum Montanistarum obtulit, optimum videtur, eum inprimis hujus generis collocare.

§ 3. Liber de Baptismo a Tertulliano catholico exaratus. Confutantur argumenta dissentientium.

(c. 2.) propter eam caussam, quod abstinendum esse A libris orthodoxis nomen fidelium negasse. Jam cum dicebant a cibo ex arbitrio, non ex inperio novæ disciplinæ pro temporibus et caussis uniuscujusque, et orationes etiam fere hora nona concluderent de Petri exemplo; additque diserte, c. 10., salva plane indifferentia semper et ubique et omni tempore orandi, tamen tres istas horas solemniores fuisse in orationibus divinis; et cap. 13. ad ipsam provocat legem à Paracleto datam, qua hane Montanistarum consuetudinem confirmasset. Quibus omnibus evincitur haud dubie, aliam prorsus Tertulliani sententiam fuisse, cum de Oratione librum componeret. Denique, ut alia omittam multa, id mihi videtur magno argumento esse ad asserendam libro nostro ¿podožíav, quod nullam in hoc libro, cum de Jejuniis ac stationibus crebrius disserat, injiciat mentionem xerophagiarum, quas tanto cum fervore in libro de Jejuniis, cap. 2. 5. seqq., defendit; cujus omissionis dubito an ulla alia ratio reddi possit, quam ea, quod tempore scripti libelli nostri isti Ecclesie addictus fuerit, que xerophagias (ut ait in libro de Jejuniis, c. 2.) novum dicebat affectati officii nomen esse et proximum ethnicœ superstitionis. Hæc omnia mili multo videntur magis audienda, quam quæ Hoffmannus ad vindicandam opinionem suam profert, quibus alia non nullius auctoritatis nos etiam ipsi possemus, si necesse esset, addere. Simillima scilicet esse ait ea, quae hic c. 22. de virginibus velandis præcipiat, eorum quæ ab eo in libro hujus argumenti defenduntur: quod longe secus est. Nam tametsi in utroque libro velit ut virgines obtegantur velo, non ipse tamen iste consensus librorum, ex eadem disciplina prodiisse utrumque, demonstrat; sed, si quis utriusque loca accurate contulerit, magnus erit a se Tertulliani dissensus, qui nostram multo magis quam Hoffmanni sententiam confirmat. In libro de Virg. velandis vehementer et ex ipsa imprimis lege Montanistarum hanc consuetudinem defendit, sed in nostro de Orát. libello, c. 22. p.45., non tenendam jubet hanc consuetudinem, legemque adeo virginibus quoque injicientem velamentum ait excusari posse; atque in principiis illius disputationis, c. 21., quasi incertum retractandum esse illud, quod promiscue observetur per Ecclesias, velarine debeant virgines an non? Leve igitur est istud viri docti argumentum, potuissetque ille rectius ad testimonium sententiæ suæ citare cap. 6., ubi cum rogationem quartam orationis dominicæ non proprie, sed tropice de sacra cœna esse intelligendam dixerat, Sed et quia, adjicit, carnaliter admittitur ista vox, non sine religione potest fieri et spiritalis disciplinæ, ubi spiritalis disciplina aliquam dat Montanistici scriptoris suspicionem, qui spiritales se, cæteros Psychicos appellabant. Sed potuit Tertullianus sub spiritalibus etiam quos vis probos homines et christianos intelligere, quod mihi magis placet propterea, quod hos non ita multo post interpretatur per fideles, eosque non orthodoxis v. Psychicis opponit, sed nationibus, h.e. non credentibus in Jesum; neque us quam reperi Tertullianum vel in ipsis Montanisticis

C

[ocr errors]

At dicere quænam doctrina asserenda sit libro de Baptismo, majori est cum difficultate conjunctum. Equidem non ignoro omnes sic sentire, quasi sit dubitationem hujus libri podoğin extra omnem posita, leviter, ut in cæteris, repugnante Hoffmanno; sed in ca re miranda venit multorum doctorum hominum levitas, qui libros alios, quorum argumentum certam habet puritatis significationem, Tertulliano Montanista tribuerint, et hunc tuto exemerint e na mero horum librorum, cujus tamen loci, si vel præcipuas Montanistarum in eo vel orthodoxorum sententias requisiveris, tam sunt obscuri, ut, inquisitis omnibus, vix quo se vertat animus videat. Sed ut, quantum fieri possit, dicamus tamen quænam in libro nostro doctrina vel ad has vel ad illas magis inclinata regnet, primum placet examinare locos qui huic libro suspicionem Montanismi conficiunt, deinde eos qui sunt in contrariam partem, rarius licet, propositi. Atque, ut omittamus ea quæ subdubitans objecit Baronius, satis ille ab Allixio confutatus (in Vit. Tert. p. 29. sqq.), Hoffmannus in illam superiorem partem hæc excital argumenta. Primum quod in libro de Baptismo Tertullianus dictis utatur similibus eorum quæ in eo de Pudicitia defenderat, ita ut exagitet eos qui sibi sumebant potestatem dandi veniam dclictorum, quæ uni tamen Deo competeret. Cujus rei, ni fallor, significationem in illis verbis reperit: neque peccatum dimittit, neque spiritum indulget, nisi Deus solus; quæ quomodo nonnisi a scriptore disciplina Montani dedito pronuntiari potuerint, non perspicio. Nam neque illud sodales orthodoxæ Ecclesiæ negabant, neque de ea re erat eos inter et Montanistas disputatio; sed illi orthodoxi, quamvis nonnisi Deo potestatem remittendorum peccatorum assignarent, negandam tainen pacem iis qui propter peccata fuerant e socictate sacra ejecti, non putabant, siquidem illi se vitam emendaturos pollicerentur. Postea hunc librum vir doctus ait ad calamitatum christianis a Deorum cultoribus immissarum plena tempora pertinere; quæ est levis profecto conjectura. Nam c. 16. libri nostri, quem locum ille antestatur: est nobis eliam secundum lavacrum, sanguinis scilicet, nullo modo tum præsens periculum ostendit. Quod si commemoratum etiam a Tertulliano fuisset, non propterea hic liber ad scripta Montani erroribus referta abjici posset; sunt enim multa Tertulliani scripta (ut diss. I. docebamus), æqualia his calamitatibus, ante Tertulliani defectionem composita. Sed neque ipse ille dicendi modus, quo Tertullianus cruciatus aliquem

« PoprzedniaDalej »