Obrazy na stronie
PDF
ePub

1

maritus suus illi, vel marito quid illa cantabit? Au- A gnalia, vidit experimenta, scit meliorem factam ; sic

diat sane, audiat aliquid de scena, de taberna, de ganea; quæ Dei mentio? quæ Christi invocatio? ubi fomenta fidei de Scripturarum interlectione? ubi spiritus refrigerium? ubi divina benedictio? Omnia extranea, omnia inimica, omnia damnata, adterendæ (1) saluti a malo immissa.

CAPUT VII.

Hæc si illis quoque (a) evenire possint, quæ in matrimonio gentilis fidem adeptæ morantur, tamen excusantur, ut in ipsis deprehense a Deo, et juben tur perseverare et sanctificantur et spem lucrationis accipiunt. Si ergo ratum est apud Deum matrimonium hujusmodi, cur non prospere cedat, ut et a pressuris et angustiis et impedimentis et inquinamentis non ita lacessatur, jam habens ex parte di- B vinæ gratiæ patrocininm? Nam et ad aliquam virtutem cœlestem documentis dignationis alicujus vocata illa de gentibus (2) terrori est gentili, quo minus sibi obstrepat, minus sciat, minus speculetur. Sensit ma

LECTIONES

(1) Rhen. abterrendæ, adterrendæ, al. abtenendæ. (2) Ita h. 1. emend. A. Neander. Optime Rig., quem in cæteris secuti sumus vocatus ille de gentibus terrori est gentili.

(3) Leop. malo se inferunt.

et ipse Dei candidatus est timore. Ita facilius hujusmodi lucrifiunt, in quos Dei gratia consuetudinem fecit. Cæterum aliud est ultro et sponte in prohibita descendere. Quæ Domino non placent, ntique Dominum offendunt, utique malo inferuntur (3). Hoc signi erit (b), quod solis pejoribus (4) placet nomen christianum. Ideo inveniuntur, qui tales non exhorreant, ut exterminent, ut abripiant (5), ut a fide excludant. Habes caussam, qua non dubites, nullum hujusmodi matrimonium prospere decurri; [dum] a malo conciliatur, a Domino vero damnatur. CAPUT VIII.

Ad hoc quæramus, an jure, quasi revera dispectores divinarum sententiarum. Nonne etiam penes nationes severissimi quique domini et disciplinæ tenacissimi servis suis foras nubere interdicunt? scilicet ne in lasciviam excedant (c), officia deserant, dominica extraneis promant. Nonne insuper censuerunt (d) servituti vindicandos (e), qui cum alienis servis VARIANTES.

(4) Rhen. aliique: Hoc signi erit ut solis, quod solis petitoribus pl. etc.

(5) Rhen. ut exerta eminent (ed. I, exerte animent), ut arripiant.

COMMENTARIUS.

Deum toto animo, tota mente, quærere, optare, deperire contestabantur. RIG.

CAP. VII.-(a) Hæc si illis quoque evenire possunt, etc. Tertulliano christianarum cum gentilibus nuptias tam acerbe damnanti enumerantique pericula, objiciebatur, in gentilium conjugio, si quando alter conjugum ad christianam fidein vocaretur, eadem omnino esse metuenda nec propterea tamen dissolvi, imo ne dissolvantur disertissimis interdicti apostolici verbis caveri. Idcirco adjicit: Hæc illos quoque evenire possunt, qui et in matrimonio gentili fidem adepti morantur: tamen excusantur, ut in ipsis deprehensi a Deo, et jubentur perseverare, el sanctificantur, et spem lucrationis accipiunt. Si ergo ratum est apud Deum matrimonium hujusmodi; cur non et prospere cedat, ut pressuris et angustiis et impedimentis non ita lacessatur, habens jam ex parte divinæ gratiæ patrocinium? Nam et ad aliquam virtutem cœlestem documentis dignationis alicujus vocatus ille de gentibus terrori est gentili, quo minus speculetur. Sensit magnalia; vidit experimenta: scit meliorem factam. Sic et ipse Dei candidatus est timore. Ita facilius hujusmodi lucrifiunt, in quos Dei gratia consuetudinem fecit. Totam banc periodum ex Agobardi libro descripsimus, quia sensum Auctoris exhibet luculentiorem. Disserit de conjugio gentili, ac designatione sexus præstantioris communes utrique rationes examinat. Plurima, inquit, ostendimus christianis, gentilium connubia quærentibus, incommoda, pericula, damna, quæ illis etiam evenire possunt qui in matrimonio gentili, fidem adepti christianam, morantur, tamen excusantur isti, ut in ipsis conjugii periculis a divina gratia deprehensi, et jubentur perseverare, et sanctificantur, et spem lucrationis accipiunt. Deinde progressus, ostendit matrimonium hujusmodi habere jam ex parte divinæ gratiæ patrocinium; imo vocationem illam de gentibus ad christianam disciplinam, indicium.esse divinæ dignationis et terrorem incutere gentili, quo minus speculetur, minus insidietur, minus obstrepat, qui subitæ mutationis miracula percipiat, uxorem sciat meliorem factam, ex quo christianam: sic et ipsum eo timore ac reverentia candidatum esse Christi.

C

D

Alludit ad davidicum illud : ἀρχὴ σοφίας φόβος κυρίου. Tum subjicit discrimen ejus quæ jam christiana gentili nubit. Cæterum, aliud est, inquit, ultro et sponte in prohibita descendere. Que Deum offendunt, utique a Malo inferuntur. RIG.

(b) Hoc signi erit, quod solis pejoribus placet nomen christianum. Sic arbitror legendum, non ut vulgo, Solis petitoribus. In membranis invenio: Solis et itioribus. Quod mendosum est. Erant inter ethnicos nonnulli meliores aliis. Sic in Scorpiace: Ut putes fratrem,aut de melioribus ethnicum. Ut autem meliores quidam, sic etiam pejores quidam. Ait igitur Tertullianus, Que Deum offendunt a Malo inferri; idque ex eo manifestum fieri, quod ex gentilibus christianarum nuptias ambiant ii præsertim, qui vitæ sunt pejojoris et turpioris, quique inter pejores habentur, hos instigat malus, sive Satanas, ut per ejusmodi nuptias christianæ puellæ fidem evertat.Ideo ethnici inveniuntur, inquit Tertullianus, qui tales, id est christianas, non exhorreant, ut exterminent, ut abripiant, ut a fide excludant.-Solis pejoribus.Quemadmodum inter ethnicos alios aliis pejores dicit Septimius, sic Augustinus dixit inter christianos esse alios aliis meliores. Sic enim 1. vii, de Civ. Dei, c. 27, ubi de epulis ad memorias martyrum : Quod quidem, inquit, a christianis melioribus non fit, et in plerisque terrarum nulla talis est consuetudo. RIG.

CAP. VIII. (c) Scilicet ne in lasciviam excedant. Vetus exemplar. In lascivia, quod retineri velim.Exccdant, nempe domo herili. RIG.

(d) Nonne insuper censuerunt servituti vindicandos qui cum alienis servis, etc. Intelligit SC. Claudianum de mulieribus que se alienis servis junxerant, ad quod Senatusconsultum Julius Paulus Sententias composuit, quas e codice Vesontino Cujacius Observationum suarum libro vigesimo primo inseruit. Prima Sententia Tertulliani locum satis illustrat: Si mulier ingenua civisque romana vel latina alieno se servo conjunxerit, si quidem invito et denuntiante domino in eodem contubernio perseveraverit, efficitur ancilla. RIG.

(e) Servituti vindicandos, qui cum alienis servis. Sic habet exemplar Agobardi, sic alii veteres libri. Clau

.

post dominorum denuntiationem in consuetudine A Nonnullæ se libertis et servis suis conferunt, omnium

perseverarunt? Severiores babebuntur terrænæ dis-
ciplinæ cœlestibus præscriptis? ut gentiles quidem
extraneis junctæ libertatem suam amittant, nostræ
vero diaboli servos sibi conjungant et in statu suo
perseverent? Scilicet negabunt sibi a Domino per
apostolum ejusdem denuntiatum. Quam hujus amen-
tiæ (a) caussam detineam, nisi fidei imbecillitatem
pronam semper in concupiscentiam sæcularium gau-
diorum? Quod quidem plurimum in lautioribus de-
prehensum est; nam quanto dives aliqua est matro-
næ (1) nomine inflata, tanto capaciorem domum one-
`ribus suis requirit, ut campum in quo ambitio decur-
rat. Sordent talibus Ecclesiæ. Difficile in domo Dei
dives, ac si quis est, difficile cælebs. Quid ergo fa-
ciant? Unde nisi a diabolo maritum petant idoneum B
exhibendæ sellæ et mulabus et cinerariis peregrinæ
proceritatis? Christianus ista etiam dives fortasse
non præstet. Quæso te, gentilium exempla proponas
tibi. Pleræque et genere nobiles et re beatæ passim
ignobilibus (b) et mediocribus ibi conjunguntur ad
luxuriam inventis aut ad licentiam sectis (2) (c).
LECTIONES

(1) seml. ex. ed. pr. aliqua est commatrona nom. Rhen. auctoritate cod. Gorz. aliqua est et matrona nom. infl. tanto capacem d.

(2) Al. pessimis de ignob. - expetitis; al. exspectatis,

[ocr errors]

hominum existimatione despecta, dummodo habeant a quibus nullum impedimentum libertatis suæ timeant (3). Christianam fidelem fideli re minori nubere piget, locupletiorem futuram in viro paupere? Nam si pauperum sunt regna cœlorum (Matth., V, 3), quia divitum non sunt, plus dives in paupere inveniet majore dote (4). Sit illa ex æquo in terris, quæ in cœlis forsitan non erit.

CAPUT IX.

Dubitandum et inquirendum et identidem deliberandum est, an idoneus sit invectis dotalibus, cui Deus censum suum credidit. Unde sufficiamus ad enarrandam felicitatem ejus matrimonii, quod Ecclesia conciliat (d), et confirmat oblatio (e), et obsignat benedictio (f), angeli renuntiant (g), Pater rato habet (h)? Nam nec in terris filii sine consensu patrum recte et jure nubunt. Quale jugum fidelium duorum unius spci, unius disciplinæ, ejusdem servitutis! Ambo fratres, ambo conservi, nulla spiritus carnisve discretio. Atquin vere duo in carne una; ubi caro una, unus et spiritus. Simul orant, simul volutantur (i) et VARIANTES.

Rig. sectis.
(3) Vv. Nonnullæ timeant desunt in ed. Rig. Veneta.
(4) Rig. inveniet. Majore dote dotabitur de bonis ejus,
qui in deo dives est. Sit illa etc.

COMMENTARIUS.

diano tamen senatusconsulto cautum fuisse non le-
gitur, ut liber homo ancillæ contubernium secutus,
servus domini mulieris fieret. Neque in Pauli Sen- C
tentiis liberi hominis ulla mentio. Sed etsi aliquando
etiam ad liberos homines Senatus-consultum perti-
nuisset, ita ut corrigi fuisset necesse Diocletiani et
Alexandri legibus, quæ sub titulis, De liberali caussa,
el Communia de successionibus, leguntur; hic tamen
aliqua foret opus emendatione, ac servituti vindican-
dos diceremus, qui cum alienis ancillis in consuetu-
dine perseverassent, non qui cum alienis servis. Cum
et alibi et hoc maxime libro Septimius ancillarum
sit usus vocabulo. Itaque libens accederem legenti-
bus, servituti vindicandas quæ cum alienis servis in con-
suetudine perseverassent, nisi scirem Septimium nos-
trum hæc aliquando sexuum discrimina stylo prope-
rante minus observasse. RIG.

(a) Quam hujus amentia caussam detineam. Detineam, accusem. Sic lib. 1 ad Nat. : Quid enim tale in vobis detinebo? RIG.

(b) Passim ignobilibus et mediocribus ibi conjunguntur. Ibi, hoc est, apud gentiles. Sic supra, Certe istud servandum ibi esse. Ibi, id est, in nubendo RIG.

(c) Aut ad licentiam sectis. Major licentia fœminarum, cum abortivo non est opus. Securam libidinem dixit Hieronymus, lib. I advers. Jovinianum: Et in longam securamque libidinem exsectus spado. Juvenalis Sat. vi:

Sunt quas eunuchi imbelles et mollia semper
Oscula delectent, et desperatio barbæ,
Et quod abortivo non est opus.
Martialis, epigr., 67, lib. VI. RIG.

CAP. IX. (d) Quod Ecclesia conciliat. Quum scilicet nuptias suas Christiani de Ecclesia non tollunt : cum utrimque Christiani conveniunt: cum sibi christiana conjugem quærit christianum, atque in Ecclesia christianæ conversationis honestate spectatum, sua dentibus vel addiscentibus Ecclesiæ præpositis. RIG. (e) Et confirmat oblatio. Cum ab Ecclesiæ præpositis conjugium, uti Septimius dixit, conciliatum solemni die Ecclesia sistitur, communibus Fidelium

D

votis inter sacrificiorum orationes benedicendum. Sic novitios christianos, aquis salutaribus impetratis, Ecclesiæ fidelium oblatos fuisse tradit Justinus Apolog. 11 : μerà Tô oûtws JoũσαI TÒY TEREIOμévov nai ovynataτεθειμενὸν ἐπὶ τοὺς λεγομένους ἀδελφοὺς ἄγομεν ἔνθα συνηγό μενοι εἰσι κοινὰς εὐχὰς ποιησόμενοι ὑπέρ τε ἑαυτῶν καὶ τοῦ φωτισθέντος. Ric.

(f) Et obsignat benedictio. Cum oblatis conjugibus Ecclesia conceptis ad Deum precibus εὐφημίαις καὶ loyals benedicit, quod est sacramenti signaculum. Digna politicis christianis cura vinculi conjugalis honestas, cum sit maris et fœminæ conjunctio famiJarum omnium adeoque totius reipublicæ fundamentum, et vitæ civilis origo. Itaque ne promiscua libido vota publica confunderet, imponendae fuerant leges, quæ justas nuptias, ac proinde justos et legitimos filios facerent, ut qui adversus earum præcepta legum coirent, eorum conjugia nullo juris civilis affectu beneficiove juvarentur Et politicas leges christianis sacramentis perfici conveniebat, ut non ante matrimonia censerentur, quam fuissent conjuges in Ecclesia coram pastoribus et populo propositi ac prædicati, ut fidelium conjugio fideles jam inter sese frequentibus orationum et gratiarum commerciis notissimi benedicerent, bene precarentur. Atque hæc vetus Ecclesiæ forma clandestina conjugia nesciebat, quæ vaga et effrænis extra proprias ecclesias discurrendi ac divortendi licentia paulo post invexit. RIG.

(g) Angeli renuntiant. Angelos conjugalis sacramenti testes innuit, quos adstare ait orationibus christianorum, lib. de Oratione, et esse arbitros baptismi, lib. de Baptis. RIG.

(b) Pater rato habet. Pater qui in cœlis est. RIG.

(i) Simul orant, simul volutantur. Sic libro adversus Marcionem, Manibus cædentibus pectus, et facie humi volutante orationem commendare, et lib. de Pudic. Illum lugere, illum volutari, qui sciat et quid amiserit, et quid sit recuperaturus si pœnitentiam Deo immolarit. Sic etiam in Apologetico: Nos vero

simul jejunia transigunt, alterutro docentes, alterutro A benedictio; sonant inter duos psalmi et hymni, et hortantes, alterutro sustinentes (1). In Ecclesia Dei pariter utrique, pariter in convivio Dei, pariter in angustiis, in persecutionibus, in refrigeriis (2); neuter alterum celat, neuter alterum vitat, neuter alteri gravis est; libere æger visitatur, indigens sustentatur; eleemosynæ sine tormento (a), sacrificia sine scrupulo (b), quotidiana diligentia sine impedimento (c); non furtiva signatio, non trepida gratulatio, non muta

mutuo provocant, quis melius Deo suo cantet. Talia Christus videns et audiens gaudet, his pacem suam mittit; ubi duo, ibi et ipse; ubi et ipse, ibi et malus non est. Hæc sunt quæ Apostoli vox illa sub brevitate (3) intelligenda nobis reliquit; hæc tibi suggerc, si opus fuerit; bis te ab exemplis quarundam reflecte. Non licet aliter fidelibus nubere (d), et si liceret, non expediret (4).

LECTIONES VARIANTES.

(1) Ita Rig.; alii: alt. ducentes, alt. hortantes. In Eccl., etc.

(2) Excepto Rigaltio alii: In Eccl. Dei pariter, in connu

bio Dei, par. in ang., in refrig.

(3) Al. benignitate.

(4) Rig. Fid. nubere: non expedit.

COMMENTARIUS.

jejuniis aridi, in sacco et cinere volutantes, invidia cœlum tundimus. RIG.

(a) Eleemosyna sine tormento. Christianæ maritus ethnicus, ubi de suis rebus aliquid abesse sibi notaverat, ab uxore fortean in Christi pauperes delibatum, plerumque adeo saviebat, ut servos uxoris torqueri juberet. At cum ambo christiani, tunc B eleemosynæ sine tormento. RIG.

(b) Sacrificia sine scrupulo. Vix erat ut etiam de melioribus ethnicis maritus conjugem christianam ad sacrificia christiana dimitteret absque gemitu, absque sua suspicione, absque scrupulo, ob flagitia illa horrenda quæ de Christianorum cœtibus ethnici calumniosissime differebant. Sic sup. Quis denique solemnibus Paschæ abnoctantem securus sustinebit? Quis ad convivium illud dominicum, quod infamant, sine sua suspicione dimittit? At cum ambo christiani, tunc alteri liberum sacrificia frequentare absque alterius

scrupulo, absque suspicione. RIG.

(c) Quotidiana diligentia sine impedimento. Diligentiam dicit, quam in Apol. Diligentissimam religiositatem, hoc est, sedulam et sollicitam disciplinæ seu religionis observantiam. Sic lib. de Præscript. hæret. Ubi metus in Deum, ibi gravilas honesta, et diligentia attonita, etc. RIG.

(d) Non aliter licet fidelibus nubere, non expedi!. Canon. vi Concilii Arelatensis I: De puellis fidelibus quæ gentilibus junguntur, placuit ut aliquanto tempore a communione separentur. Et Canon xv Conc. Eliberini, Propter copiam puellarum gentilibus minime in matrimonium dandæ sunt virgines christianæ, ne ætas in flore lumens, in adulterio animæ resolvatur. Adulterium animæ dicit, de uxore christiana quæ suas et hortatu mariti ethnici quasi lenocinio pellecta divortit a Christo ad Satanam. RIG.

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

DE CULTU FOEMINARUM (a)

LIBER PRIMUS.

[ocr errors]

ARGUMENTUM. Cum sævissima adversus Christianos C Tum in posteriori libro acriter asserit mulieres, ornatum

Cæsarum edicta mortem illis quotidie impendentem minitarentur, Tertullianus ad montanismum jam inclinans, ut christianas etiam mulieres, quæ gentiles in cultu corporis et luxu imitari non verebantur, ad martyrium expeditius præpararet, duos libros de cultu fœminarum conscripsit, in quibus ostendit se corpus colere, quod omnibus momentis pro Christo perditum velle debeant. Unde acerbum in illis muliebri mundo repudium scribit.

Nonnulla præfatus de lapsu in Eva mulierum, in

deque summa ipsis incumbente humilitate, cultum muliebrem ostendit a dæmone constitutum, vanitatemque describit auri, argenti gemmarumque in vestibus rutilantium.

amantes, odisse castitatem; nec alium ancillas Dei decere cultum, præter simplicem munditiem; neque in carne gloriandum, nisi cum propter Christum laceratur, omnino demum fore vitandos fucos et pigmenta, capillorumque calamistros et collyridas, lapillos vestium ac variegatos colores, ne spathæ ullum locum det corpus margaritarum,` smaragdorumque laqueis occupatum.

EDD. EX D. SCHRAMM.

CAPUT PRIMUM.

Si tanta in terris moraretur fides, quanta merces ejus exspectatur in cœlis, nulla omnino vestrum, soroD res dilectissimæ, ex quo Deum vivum cognovisset, et COMMENTARIUS.

(a) De cultu fœminarum. Hactenus editiones Tertulliani, librum nobis unum de Habitu muliebri, alterum de Cultu fœminarum exhibebant. Nos utrumque De Cultu foeminarum inscripsimus, vetustissimi exemplaris Agobardini auctoritatem secuti, in quo servata

prioris libri parte tantum dimidia, posterior integer sic absolvitur, De cultu fœminarum lib. II, explicit. Unde manifestum fit sub eodem titulo præcessisse primum. Atque in libror. catalogo sic ambo citantur: De cultu fœminarum. RIG.

de sua, id est de fœminæ conditione didicisset, lætio- A (siquidem et metallorum opera nudaverant (6), et

rem habitum, ne dicam gloriosiorem appetiisset, ut
non magis in sordibus ageret, et squalorem potius af-
fectaret, ipsam se circumferens Evam lugentem et
pœnitentem; quo plenius id quod de Eva trahit (igno-
miniam dico primi delicti, et invidiam perditionis hu-
mana) omni satisfactionis habitu expiaret (Genes.,
JII, 16). In doloribus et unxietatibus paries (1), mulier, et
ad virum tuum conversio tua; et ille dominabitur (2) tui;
et Evam te esse nescis? Vivit sententia Dei super
sexum istum, in hoc sæculo; vivat et reatus necesse
est. Tu es diaboli janua, tu es arboris illius resigna-
trix, tu es divinæ legis prima desertrix, tu es quæ
eum persuasisti (3), quem diabolus aggredi non va-
luit. Tu imaginem Dei, hominem, tam facile elisisti :
propter tuuni meritum, id est mortem, etiam Filius B
Dei mori habuit; et adornari tibi in mente est
super pelliceas tuas tunicas? Age nunc, si ab initio
rerum et Milesii oves tonderent, et Seres arbores ne-
rent, et Tyrii tinguerent, et Phryges insuerent, et
Babylonii intexerent, et margarite canderent et ce-
raunia coruscarent (a), si ipsum quoque aurum jam
de terra cum cupiditate prodisset; si jam et specu-
lo (4) tantum mentiri liceret : et hæc Eva concupis-
set (5) de paradiso expulsa, jam mortua, opinor.
Ergo nec nunc appetere debet, aut nosse, si cupit revi-
viscere, quæ nec habuerat, nec noverat, quando vive-
bat. Ideo omnia ista damnatæ et mortuæ mulieris im-
pedimenta sunt, quasi ad pompam funeris constituta.
CAPUT II.

Nam et illi qui ca constituerunt, damnati in pœnam mortis deputantur illi scilicet angeli, qui ad filias hominum de cœlo ruerunt, ut hæc quoque ignominia fœminæ accedat. Nam cum et materias quasdam bene occultas, et artes plerasque non bene revelatas, sæculo multo magis imperito prodidissent

(1) Paris Semler.
(2) Dominatur Par.

(3) Suasisti Seml.
(4) Ex speculo Jun.

herbarum ingenia (c) traduxerant, et incantationum vires provulgaverant (6), et omnem curiositatem, usque ad stellarum interpretationem (d), designaverant) proprie et quasi peculiariter fœminis, instrumenturn istud muliebris gloriæ (e) contulerunt (f): lumina lapillorum (g) quibus monilia variantur : et circulos ex auro, quibus brachia arctantur : et medicamenta ex fuco (h), quibus lanæ (7) colorantur : et illum ipsum nigrum pulverem, quo oculorum exordia (8) producuntur. Hæc qualia sint (9), interim jam ex doctorum suorum qualitate et conditione pronuntiari potest, quod nihil ad integritatem peccatores, nihil ad castitatem adamatores (10), nihil ad timorem Dei desertores spiritus, aut monstrare potuerunt aut præstare. Si doctrinæ dicendæ sunt, mali magistri male docuerint necesse est. Si mercedes pro libidine, nullius rei turpis merces decora est. Quid autem tanti fuit ista monstrare sicut (11) conferre? utrumne mulieres, sine materiis splendoris, et sine ingeniis decoris, placere non possent hominibus, quæ adhuc incultæ et incomposite et (ut ita dixerim) crudæ ac rudes, angelos moverant? Anne (12) sordidi, et per gratuitum usum contumeliosi amatores viderentur, si nihil foeminis in connubium allectis contulissent? Sed hæc non capit æstimare, nihil plus (i) desiderare poterant, quæ angelos possidebant, magno scilicet nupserant. Enimvero, qui utique interdum cogitabant unde cecidissent, et post libidinum vaporata momenta cœlum suspirabant, illud ipsum bonum fœminarum naC turalis decoris, ut caussam mali, sic remuneraverunt, ne eis profuisset felicitas sua, sed ut devectum (13) de simplicitate et sinceritate una cum ipsis in offensam Dei pervenirent. Certi erant omnem, et gloriam, et ambitionem, et affectationem per carnem placendi Deo displicere. Hi sunt nempe angeli (j) quos judicaturi

LECTIONES VARIANTES.

(5) Liceret, hæc Eva concupisset Fran. concupiit. Seml.

ex Rhen.

(6) Alii promulgaverant, quod præfert Jun.

(7) Genæ Jun.

(8) Exodia Jun.

(9) Sunt interim, jam Jun.

(10) Amatores Jun.

(11) Sive Franeq. Rigalt.

(12) Anne Fran. Rig. An ne Jun.

(13) Devecte Fran. Paris. Rig. devicta Wouwer.

COMMENTARIUS.

tamen composite et ornatæ incedebant quam ethnicæ; est enim illud animal maxime próxμov et superbum. LE PR.

CAP. I.—(a) Ceraunia coruscarent. Ceraunia gemma D tum arguit, quæ, licet essent christianæ, non minus est candida et rutilans, sic dicta quasi a tonitru; nam Kepavós fulment est. Plinius, lib. XXXVII, cap. 9: Est inter candidas et quæ Ceraunia vocatur. Dicitur et Ceraunium in neutro; Ep. ad Demetriaden: B. Hieronymus: Cerauniorum flammis. LE PR.

CAP. II.—(b) Siquidem et metallorum opera nudaverant. In Excerptis Georgii Syncelli, hæc habentur e lib. I Enoch. : Εξαλλ ὁ δέκατος τῶν ἀσχόντων ἐδίδαξεν ποιεῖν μαχαίρας καὶ θώρακας καὶ πᾶν σκεῦος πολεμικὸν, καὶ τὰ μέσ ταλλα τῆς γῆς. Βια.

(c) Herbarum ingenia, et incantationum vires. Ibidem : φαρμακείας, ἐπαριδίας, συρίας καὶ ἐπαρίδων λυτήρια RIG.

(d) Stellarum interpretationem.“¿tpisnorlav. RIG. (e) Instrumentum muliebris gloriæ. Koopía rais yuvally. RIG.

(f) Muliebris gloriæ. Fœminarum nitorem affecta

(g) Lumina lapillorum. Καὶ τοὺς ἐκλεκτοὺς λίθους.

RIG.

(h) Medicamenta ex fuco. τὸ στιλβεῖν καὶ τὸ καλλωπίζειν. RIG.

(i) Nihil plus. Sic ipse. Sacerdotes'mei non plus nubunt. RIG.

(j) Hi sunt angeli, etc. Hunc execrationis ritum, quo ingressuri in aquam baptismatis sub antistitis manu contestabantur se renuntiare diabolo, attingunt sæpe sancti Patres. Basil. lib. de Spir. san. ¿ñoτάσσεσθαι τῷ σατανᾷ καὶ τοῖς ἀγγέλοις αὐτοῦ. Sic et Dion. lib. de Eccl. hierarch. cap. 2, hanc abrenuntiationem άTotay» nominat, aitque observatum ut abrenuntians ter Satana insufflaret. LAC.

sumus, bi sunt angeli quibus in lavacro renuntiamus; A in prædicationis delegatione successisse, vel quia hæc sunt utique, per quæ ab homine judicari meruerunt. Quid ergo facient (1) apud judices suos res eorum? quod est commercium damnaturis (a) cum damnandis? Opinor, quod Christo et Belize. Qua constantia tribunal illud ascendimus (2), decreturi adversus eos, quorum munera appetimus? Nam et vobis eadem tunc substantia angelica repromissa, idem sexus (b) qui et viris, eamdem judicandi (c) dignationem pollicetur nisi ergo hic jam præjudicaverimus, res eorum prædamnando, quas in illis tunc damnaturi sumus, illi potius nos judicabunt atque damnabunt.

CAPUT III.

Scio scripturam Enoch, quæ hunc ordinem angelis dedit, non recipi a quibusdam, quia nec in armarium B judaicum (d) admittitur. Opinor, non putaverunt illam ante cataclysmum editam, post eum casum orbis, omnium rerum abolitorem, salvam esse potuisse. Si ista ratio est, recordentur pronepotem ipsius Enoch fuisse superstitem cataclysmi Noë, qui utique domestico nomine et hæreditaria traditione audierat et meminerat, de proavi sui penes Deum gratia, et de omnibus prædicatis ejus; cum Enoch filio suo Mathusalæ nihil aliud mandaverit, quam ut notitiam eorum posteris suis traderet. Igitur sine dubio potuit Noë,

et alias non tacuisset tam de Dei conservatoris sui dispositione, quam de ipsa domus suæ gloria. Hoc si non tam expedite haberet, illud quoque assertionem scripturæ illius tueretur. Perinde potuit abolefactam eam violentia cataclysmi, in spiritu rursus reformare quemadmodum et Hierosolymis Babylonia expugnatione deletis, omne instrumentum judaicæ litteratura (e) per Esdram constat restauratum. Sed cum Enoch eadem scriptura etiam de Domino prædicarit, a nobis quidem nihil omnino rejiciendum est (5), quod pertinet ad nos. Et legimus (II Tim., III, 16), omnem Scripturam ædificationi habilem divinitus inspirari. A Judæis potest (4) jam videri propterea rejecta (5), sicut et cætera fere quæ Christum sonant. Nec utique mirum hoc, si scripturas aliquas non receperunt de eo locutas, quem et ipsum coram loquentem non erant recepturi. Eo accedit, quod Enoch (f) apud Judam Apostolum testimonium possidet (Ep. Jud., v. 14). CAPUT IV.

Nulla nunc muliebri pompæ nota inusta sit prædamnationis, de exitu auctorum. Nihil angelis illis imputetur, præter (6) repudium coeli, et matrimonium carnis. Rerum ipsarum qualitates examinemus, ut consilia quoque concupiscentiæ earum deprehenLECTIONES VARIANTES.

(1) Faciunt Fran. Rigalt. (2) Adscendemus Jun. (3) Junius hunc in modum distinguit: rejiciendum est; q. p ad nos, et — inspirari.

(4) Postea Semler.
(5) Idem, rejectam.
(6) Propter Ms. Wouw. Rig.

COMMENTARIUS.

(a) Quod est commercium damnaturis cum damnan- C dis. Quasi christianis mulieribus omni commercio aut exemplo interdiceret cum ethnicis mulieribus. Nihil enim aliud ad sui patrocinium adducebant, cum immodicus ille cultus ac nitor reprehendebatur, quam necessitatem negotiandi, agendique cum ethnicis. Hic tamen licet id non damnet, cum aliquando exigeret aut cognatio aut officii necessitas, aut aliquid simile, prohibet damnabilem gentilium nitorem in christiana foemina. LE PR.

(b) Nam et vobis idem sexus qui et viris. Id est, nullus. Sic Ovidius in Convivio Jovis apud Philemonem, postquam dixit edulia omnia fictilibus illata; Posthæc, inquit, cælatus eodem sistitur argento crater : hoc est nullo; nam erat quoque fictilis crater. Itaque hic ait Tertullianus, fœminis coelo receptis eumdem fore sexum qui viris, hoc est, nullum; nam et viris non ade- D rit suus. Uterque despoliabuntur sexu suo erunt sicut angeli, non angelus, non angela. Sic ipse, adversus Valentinianos; utrobique autem, vocabulo sexus officia sexuum significat, non formas sexuum naturales. Etenim redituras ad sua corpora demonstrat, lib. de Resur. RIG.

(c) Idem sexus eamdem judicandi dignationem pollicetur. Jure civili judicandi munus inter virilia censetur, a quibus arceri foeminas placuit. Apud Deum vero cum nulla sint hominibus jam coelestibus officia sexuum, communi sanctorum gloriæ, sive quondam viro, sive quondam fœminæ pro sanctitatis ac beatitudinis prærogativa communis judicandi dignatio conceditur. RIG.

CAP. III.-(d) Nec in armarium judaicum admittitur. In eo scilicet canone Scriptur., qui servabatur in templo Hebræi populi succedentium diligentia sacerdotum. Sic interpretatur Augustinus lib. XV. de Civitate Dei,

cap. XXIII. Idem lib XII contra Faustum, ubi de Judæorum gente: Quid est aliud hodie gens ipsa, nisi quædam scriniaria Christianorum, bajulans Legem et Prophetas, ad testimonium assertionis Ecclesiæ, ut nos honoremus per sacramentum, quod nuntiat illa per litteram? Et, in psal. LVI: Codicem portat Judæus unde credat Christianus. Librarii nostri facti sunt, quomodo solent servi post dominos codices ferre: ut illi portando deficiant, illi legendo proficiant. Et, in Psal. LVIII: Ipsi habent codices unde prophetatus est Christus, et nos tenemus Christum. Quod ait Augustinus de servis qui post dominos codices ferunt, hoc de servis capsariis accipiendum est, quorum fit mentio lib. III de Manumissis vind. : Si Collactaneus, si educator vel capsarius, id est, qui portat libros. Juven. :

Quem sequitur custos augustæ vermula capsæ. Ris. (e) Omne instrumentum judaicæ lit. Ab Esdra vetus testamentnm restitutum fuisse constat, et nonnulla ab eodem sive a Josue immutata, aut addita, veluti quæ de Mosis morte et sepultura habentur. LE PR.

(f) Eo accedit quod Enoch apud Judam Apostolum testimonium possidet. Paulum quoque ex apocryphis quædam citasse observat Hieronymus in Epist. Ad Ephes. cap. V. Ipse autem et ex libro Enoch bistoriam profert angelorum descendentium in montem Hermon ad filias hominum, Comment. in Psal. 13, non in auctoritatem, inquit, sed in commemorationem. Et in Epist. ad Lætam, de institutione filiæ apo. crypha legi posse ait, non ad dogmatum veritatem, sed ad signorum reverentiam. Idem in Epist. ad Titum cap. 1. Qui putant totum librum debere sequi eum qui libri parteusus sit, videntur mihi et apocryphum Enoch, de quo apostolus Judas in Epistola sua testimonium posuit, inter Ecclesiæ Scripturas recipere, et multa alia quæ apostolus Paulus de reconditis est locutus. RIG.

« PoprzedniaDalej »