Obrazy na stronie
PDF
ePub

num referri oportebit.

[ocr errors]

locus, in quo verba Tertulliani nullum annum præter A mente, librum de Corona ad decimum Severi anCXCVIII. attingere posse defendit, non est æquiore Jove tractatus. Etenim quod istam liberalitatem Severi exstitisse ante expeditionem parthicam putat, id vero habet aliquam ambiguitatem. Nam si ista bis edita est, primum A. CXCVII. post reditum Severi, quam memoriæ prodidit Herodianus, deinde A. CXCVIII. ante bellum adversus Parthos susceptum, qualem Spartianus tradidit; hæc, uti diximus, nullo modo potest intelligi, nec videtur intellecta ab Orsio, qui ad eam rem confirmandam Herodianum citavit; illa vero ad rem nihil facit omnino propterea, quod eo anno nondum erat Augusti dignitas in Caracallum collata. Sed in iis locis, quos ex Tertulliani Apologetico c. 35. libroque ad Scapulam c. 4. attulit, non est, quod multis versemur. Sunt enim isti a nobis eidem anno CXCVIII. ac sequenti vindicati, absque ullo causæ nostræ detrimento, cæteraque, dum donativa extra Romam distributa esse novimus, sua sponte concidunt.

[blocks in formation]

B

§ 4. Denique Pamelii et Allixii, qui librum hunc conjecerant in A. CCIX. Decreta exploduntur. Ad Allixium venio, doctissimum virum, quem miror tam docilem se præbuisse ad Pameliiententiam, quo dubito, an quis magis contra auspicia ad definiendam scriptorum Tertulliani ætatem accesserit? Atque isti Pamelio, quoniam liberalitatis mentionem Tertullianus injicit, libellus ad A. CCIX. atque ad decennalia Antonini plane referendus videtur (In vita Tertulliani, præmissa ejus operibus a Pamelio, Colon. 1617. editis. p. 22. E.). Sed ejus quidem liberalitatem in istis decennalibus exstitisse, non probat Pamelius, sed plane fingit ad libidinem. Tamen alio quodam loco (In notis ad hunc librum, pag. 210. n. 1.) ad nummum provocat dicis caussa, eumque hujus argumenti: Imp. Cæs. L. Sept. Sev. Pert. Aug..... Liberalitas Augg. SC. Hic primum mihi quis dicat, ubinam sint decennalium nota? Deinde cum ego non ignorem, Severum et Caracallum militibus populoque communiter aliud dedisse in decennalibus; nunquid plura his congiaria non sunt aut donativa edita? Nemo vero id quidem absque temeritate aut ignorantia dixerit. Imo, siquidem Pamelius ausus est aliis obtrudere annum CCVIII. absque omni ratione idonea; nobis vicissim non potest vitio verti, si annum CCI. intelligamus; hoc enim anno et liberalitas edita est, et ab Augustis etiam. At quamvis omnino turpiter se ipse dederit, tamen Allixius (In rarissima diss. de Tertulliani vita et scriptis, cap. VI. p. 49.) secessit in ejus sententiam; nam in libro de Corona, inquit, excitatur libelius de spectaculis, qui scriptus est A. CCIV. Id vero inepte dictum esso a Pamelio, quem unum sequitur, facile intelliget, qui cunque secum reputaverit ea, quæ supra de isto libel. lo pronuntiavimus; neque, si verum hoc esset, maxime de eo super Spectaculis, caussam esse perspicimus, quapropter liber de Corona ad A. CCVIII. non ad alium referri deberet. Neque ad eam rem defendendam rectius adhibuit errores Montanistarum in libro de Corona occurrentes. Quos equidem isti libro non nego inesse; sed eo argumento id posse effici quod debeat, hoc vero nunquam percipietur, nisi ab iis, qui demum eo anno Tertullianum putant ad Montanistas transiisse.

Restant de anno scripti hujus libelli decreta Baronii atque Pamelii ita comparata, ut convelli nullo negotio possint. Namque Baronius (V. ejus Annales Ecclesiast. ad a. CCI. tom. II. ed. Col. 1609. pag. 299.) ut probaret, eum librum exaratum esse A.CCI. antequam Severus proficisceretur in Orientem, h. e.,ut nos loqui rectius solemus, A.CXCIX.,nummun C excitat, cujus altera pars Severum cum Tr. P. XI., altera liberalitatem V. habet, additque multo etiam asseverantius : hunc nummum ad res nostras, de quibus acturi sumus, pertinere certo scias. Quod mihi videtur eo planissime modo dictum, quo olim Pythagoræi, cum ex iis quæreretur, quare ita quid esset, illud suum ipse dixit interponere solebant ; nihil est enim ab eo Baronii effato veritate disjunctius. Nam cum clare tradat, annum Tr. P. Severi septimum eo anno initium sumpsisse, et tamen nummum excitet cum Tr. P. XI. qui plane ad A. CCIV. aut, si mavis cum ipso Baronio, ad An. CCVI. referendus est; nonne repugnantia loquitur? Ac de altero ejus argumento quid dicam? quod duxit ab eo, quod ante hanc expeditionem Parthicam nullæ, post eam I) multæ calamitates christianorum exstiterint. In quo peccavit dupliciter; primum, quod eas ante fuisse § 5. Liber uterque de Cultu feminarum simul editus negaverit, quam profectus sit Severus adversus Parostenditur contra Pamelium et Tillemontium. thos, deinde quod librum de Corona eo de Spectaculis posteriorem esse non cogitaverit. Atque illud Sed satis diu nos tenuit de libro super Corona confatavimus suo loco; hoc vero uti nemo negare institutio; itaque nobis est properandum ad alios potest, nisi cui tenebræ sint mero meridie (est enim quosdam libros, et eos quidem, quos Tertullianus et hoc satis disputatum); ita de vexatione christiano- de Cultu feminarum composuit. Atque hic non viderum, lege Severi antiquiore, non potest sermo esse in* tur a suscipienda disputatione alienum, paucis præeo de Corona, ubi christiani dicuntur istas calami- monere, qualis fuerit olim horum librorum inscrilates tanquam venturas extimescere; cum tempore ptio, atque dispicere, fueritne posterior libellus cum eo, quo Tertullianus in chartam conjecit libruin de altero a Tertulliano eodem tempore editus. Videlicet Spectaculis, jam ad christianos impetum suum Deo- qui ante Nic. Rigallium libros Tertulliani ediderunt, rum cultores convertissent. Quare ex ipsius Baronii hi alterum de Habitu muliebri dicebant, alterum de

Cultu feminarum. Sed iste Rigaltius, cum potitus es- A
set vetustissimo illo codice Agobardi, primus ausus
est, utrumque de Cultu feminarum inscribere. Ita-
que et nos nulli dubitamus, hos libros non disjun-
ctos unquam fuisse, sed unicum quasi effecisse volu-
men, non ista solum codicis Agobardini auctoritate
moti, sed etiam propterea, quod ipsa horum libro-
rum ratio argumentumque suadeat, posteriorem non
ita multo post priorem a Tertulliano editum fuisse.
Quod enim Pamelius, qui inscriptionem alias rece-
plam sequebatur, vix potuit concoquere, quod, cum
Tertullianus cultum ab ornatu in priori libro subtiliter
distinxisset, tamen in posteriori, de cultu femina-
rum appellato, ornatum mulieris pertractarit; ea
quidem difficultas, sublata inscriptione utriusque li-
bri diversa, ac argumento ejus studiose cognito, mi- B

rum in modum evanescit. Ut enim Tertullianus ha-
bitum feminæ cultu et ornatu effici dixerat, superioris
istius generis exempla putat mundum mulicbrem,
aurum, argentum, gemmas, vestes, et quæ sunt ge-
neris ejusdem; posterioris vero curam capilli et cu-
tis et earum partium corporis, quæ, ut ait, oculos
trahunt. Atqui in priori libro aurum, argentum
(cap. 4.), gemmas (c. 5.), vestes pertractat (c. 7.);
in posteriori de observanda pudicitia in cultus et or-
natus institutione agit universe (cap. 1-5.), deinceps
de colore ornamentoque capillorum, omnemque li-
brum finit monitis quibusdam de ornatu pudicitiæ
adverso. Quare eum in illo de cultu, in hoc de or-
natu feminarum egisse, ac tanquam partes utrosque
unum librum constituisse clarum est. Nam quod Til-
lemontius ait (Mémoires pour servir à l'Hist. ecclés.,
tom. III. p. 662. not. 12.) manifestum esse, quod isti
duo libri separati fuerint, nec referri unus ad alte-
rum ullo modo possit, id vero facilius dicitur quam
probatur, et ne refelti quidem debet; est enim igno-
rantis. Atque etiam alia est istius sententia nostræ
probatio; nam in posteriori libro impendentium chri-
stianis malorum haud dubiam mentionem injicit,
quorum in priori nulla est significatio. Jam si ærum-
na tum fuissent affecti, quomodo Tertullianus abs-
tinuisset a commemoranda ea, ut feminis christia-
nis luxum dissuaderet, cum eo argumento alias fre-
quenter utatur? Sed cum prior iste libellus posterior
sit eo de Spectaculis, quod deinceps apparebit; dicat
mihi quis, utrum in illo quoquam anno, qui ef-
fluxit ab eo, quo scriptum de Spectaculis librum di-
ximus ad annum CCII., quo cœptæ sunt adversus
christianos inimicitiæ, pace christiani usi fuerint,
nisi forte A. CCI. aut CCII. Namque a reditu Severi
ex Gallia ad annum CCI. fuisse christianos maxime
vexatos, et ordo librorum docet a nobis in superiori
hujus disputationis parte constitutus, et historia mar-
tyrum Scillitanorum (V. sup. § 6.). Itaque cum
fere post partem anni CCII. priorem editum fuerit
Severi edictum, ut suo loco docebimus, vix potest
prior de Cultu feminarum libellus editus alio tempore
dici, nisi eo fere, quo in lucem posterior ejus argu.
menti liber prodiit.

C

D

[blocks in formation]

Quorsum hæc omnia? Nimirum ut intelligatur, si tempus scripti alterutrius libri constat, utriusque ætatem reperiri. Quam ob rem ut certissimam sequamur ejus temporis significationem in libris ipsis; utemur calamitatibus, quibus tum expositos fuisse christianos Tertullianus àit, quasque tempore eo, quo alterum de feminarum cultu libellum componeret, fere initium sumpsisse verba docent (L. II. c. 13. ) : Tempora christianis semper, el nunc vel maxime, non auro, sed ferro transiguntur. Stole martyriorum præparantur. Quæ quidem intelligi de superiore christianorum vexatione a plebe facta nequeunt, propterea, quod in priore hujus argumenti libro ad librum de Spectaculis provocat (c. 7.). Namque ego mihi persuadere haud possum, Tertullianum voluisse, hunc excitando, græcum similis argumenti librum significare, quoniam et latinum græco antiquiorem esse ostendimus (§ 14.), et ista Tertulliani admonitio, qua quid a Deo esse possit pronuntiat, tametsi ejus rei abusus Deum non habeat auctorem, in latino de Spectaculis libro omnino occurrit (cap. 2.). Enimvero cum de Spectaculis scriberet, jamdudum summis malis affligebantur christiani, de quibus ne verbo quidem in isto priori de Cultu feminarum libro loquitur, et tempore posterioris libelli denuo imminebant, quare nec ad priorem sub Severo vexationem referri hi libri ullo modo possunt, sed ad annum potius P.C.N. CCI. aut II.; prouti quis velit mala christianorum tum orta, vel impendentia credere. Neque vero est, quod Tillemontium audiamus opinantem (L. c. p. 210. Art. VI.), demum post annum CCIII. editum esse librum priorem, posteriorem vero multo ante, et anno quidem CXCVII. Nam in eo loco, quem exci· tavit (1), æque potest Tertullianus priorem Severi ex Parthia reditum aut legationem quamdam Parthorum habuisse in animo, quam illam de Parthis victoriam posteriorem. Quod vero caussam aliquam esse dicit credendi, istum librum, quem nos posteriorem dicimus, multo ante esse scriptum, quam alterum ediderit; de eo, quoniam Tillemontio non placuit ejus opinionis rationem reddere, nobis vicissim placet tamdiu dubitare, quoad ejus generis aliquid productum ab alio quodam viderimus.

[blocks in formation]

socii orthodoxæ Ecclesiæ. Igitur apparet, libellum de A veritati consentaneum videri illud, quod Scorpiacen

Fuga demum post A CCI.a Tertulliano editum fuisse.
Atque ego nullus dubito eum librum anno sequenti
vindicare. Equidem ista lenitate ac modestia Tertul-
liani non utar, quæ notari meretur in libro, in quo
quæstionem ponit, quæ Montanistas separabat a pu-
riori Ecclesia, quibus tamen eum tum fuisse addictum
nemo dubitabit (1); dicere enim quis posset, Tertul-
lianum, cum ad cum ista perscriberet, qui stabat a
partibus orthodoxorum, se quidem temperasse a ver-
bis durioribus? Sane gravius aliquod argumentum
positum est in eo quod, cum nostrum libellum ederet,
jam cœpisse quædam adversus christianos flagitia
dixerit. Ita enim orditur: Quæsisti proxime, Fabi
frater, fugiendum necne sit in persecutione, quod
nescio quid annuntiaretur. Et paulo post : hanc mate-
riam et tua consultatio commendavit et conditio tempo-
rum suo jam nomine injunxit. Quanto enim frequentio-
res imminent persecutiones, tanto examinatio procuranda
est, quomodo eas accipere fides debeat. Denique :
Hæc palea illa, quæ et nunc dominicam aream pur-
gat, Ecclesiam scilicet, confusum acervum fidelium even-
tilans, frumentum martyrum, et paleas negatorum. Sed
quænam hic intelligenda sit christianæ familiæ vexa-
tio, neminem fugere potest, qui superiorem illam A.
CXCVII., posteriorem A. CCII. contigisse, nostrum
vero libellum post opiniones Montanistarum a Tertul-
kano susceptas scriptum esse animadverterit. Igitur
ad finem fere A. CCII. editam esse hanc de Fuga dis-
putationem dicimus maxime propterea, quod anno
incipiente Severus adhuc fuerit in Syria versatus;
unde vix dici potest ante confectam mediam ejus anni
partem suam adversus christianos legem tulisse.
§ 8.

Examinalur popularis sententia de libro Scorpiace libris Tertulliani ad Marcionem posteriore, deque ejus adversus hunc libris deperditis disputatur.

Nanc accedimus ad Tertulliani Scorpiacen, quam quidem anno CCIV. asserere ejusque sententiæ rationem reddere decrevimus. Quod opus cum aggrediamur, non dubitamus fore plerosque, qui istam sententiam nostram minime audiendam esse dicant. Etenim stat fere omnibus, quos ista de re novimus disputantes, Scorpiacen Tertulliani esse perscriptam post editos demum libros, qui adversus Marcionem nostro adhuc tempore habentur. Idque videntur sibi ut præscriptum et quasi imperatum defendere eam ob caussam, quod in quinta Scorpiaces sectione Marcionitas ait didicisse a se, Deum suum esse bonum, quam rem certe in primo alteroque contra Marcionem libro ex instituto disputavit. Atque ego non ignoro, libros adversus Marcionem, primum saltem, A. CCVII. aut CCVIII. editum a Tertulliano fuisse, ideoque et

(1) Argumento esse potest Paracleti Montanistarum commemoratio, quem dicit non recipi ab iis, ad quos frater ille pertinebat, cui librum inscripsit (c. 1.); spiritus præterea effatum ad testimonium citat (cap. 9.) quod cum in sacro codice non occurrat, haud dubie spiritus Montanistici est; de quo etiam, c. 1. et c. 14. loquitur.

anno demum CCVIII. aut postea ediderit. Sed cum semper requiram, quid sit in quaque re maxime probabile, hoc in argumento quanta vis insit, placet quodam modo expendere. Cum Tertullianus adversus Marcionem librum primum, quem superstitem habemus, componeret, jam quidem ipsi se scribendo bis opposuerat, sed unam harum commentationum, cum postea pleniorem de ea re disputationem instituisset, rescidit, alteram amisit fraude cujusdam, qui eam descriptam cum aliis communicaverat. Hujus damni resarciendi causa cos nunc adversus Marcionem libros superstites elaboravit, et primum quidem anno Severi Imp. XV., ut ipse fatetur in eo libro (c. 15.) in quo de iis, quæ modo diximus, exposuit (c. 1.). Quæ cum Banimo cogitem, dubium profecto videtur, utrum Tertullianus in libro, quem Scorpiacen appellavit, eos respexerit adversus eum libros, qui ad ætatem nostram non pervenerunt, an eos potius, quos superstites esse novimus; erant enim illi ejusdem argumenti. Jam ego non disputo, quid sit ex his eligendum; quod apparebit suo loco; sed id quidem manifestum esse omnes vident, quod dubia sit ista argumentandi ratio eorum, qui secus sentiunt, et parum præsidii inveniat in argumento eo, quod ex facta ista commemoratione posset ad librum anno CCVIII. aut sequentibus vindicandum duci. Neque obstat, quominus ista de re dubitemus, Hoffmanni responsio, qua Tillemontium hic prudenter hæsitantem excepit. Primum, inquit, diss. cit. § 14. p. 44. opusculum, ut exile, ipse suppressit, alterum invito Tertulliano, cum adhuc rude nec satis exasciatum esset, fraude alterius vulgatum, nec a Septimio agnitum est; tertium non extat. Jam cum vix verisimile sit, provocasse Tertullianum ad cam controversia marcionitica tractationem, quam ipse suppressit vel nunquam agnovit, superest, ut intelligantur libri, qui nunc in manibus nostris sunt. Atque hic quidem non lubet multis notare ea, quæ de altera istius argumenti commentatione Hoffmannus non satis accurate disputat, quasi ea, cum ederetur, nec satis elaborata fuerit, nec a Septimio agnita. Hoc certe non capio, quomodo possit id e Tertulliani verbis intelligi, qui hanc quoque, inquit, nondum exemplariis suffectam (h. e., nondum pluribus codicibus descriptam), sed uno tantum (quod is abstulit) fraude tunc fratris, dehinc apostatæ amisi, qui forte descripserat quædam mendosissime et exhibuit frequentiæ. Omnia nunc ab Hoffmanno tametsi recte dicta dederim; tamen, si in ejus argumento ea sumpta sunt, quæ demum concludi debebant, omne illud argumentum nihil efficere nemo negabit. Igitur si ista opinione de libris, qui supersunt, adversus Marcionem, Scorpiace superioribus, ante volumus adstricti teneri, quam quid hac in re rectissimum sit judicavimus, haud verisimile id esse fateor, quod Tertullianus aliquem librum suppressum vel agnitum nunquam, in Scorpiace laudaverit. Sed istud fac nondum esse exploratum, ut est vere, adeoque forte ante illos scriptam Scorpiacen esse; citare primum alterumque

C

D

volumen contra Marcionem, nunc amissum quidem, A loco libet admirari tot doctissimorum virorum levita

satis commode potuit; primum enim opusculum, ut ait ipse Tertullianus, demum pleniore postea compositione rescidit, el citari id quidem poterat, cum accuratiori oratione nondum hæc persecutus fuisset. Quam ob rem in isto Hoffmanni argumento vel ea jam tanquam vera sumuntur, quæ plane sunt in controversia, vel relinquntur in medio potius. Quod si illud est, sane ejus argumentum redit in orbem; sin hoc, nostra quidem sententia non est inferior Hoffmanniana. Sed, remota hac difficultate, quæ fraudi nobis esse poterat, scriptæ Scorpiaces ætatem nunc age definiamus.

[ocr errors]

B

tem, qui, cum semel imbibissent opinionem de Scorpiace libris nostris contra Marcionem posteriore, obliti sunt ejus, quod nihil sit in historia turpius, quam temere credere. Nam si ego duas sententias ferri videam, alteram opinabilem, sed nullo veterum scriptorum testimonio efficiendam, alteram ita comparatam, ut præ se ferat hoc veritatis præsidium ; quidni, relicta illa, hanc sequerer? Atqui hoc præsto est argumentum, idque premendum etiam atque etiam, siquidem postea ostenderimus, librum Tertulliani de Pallio esse in annum CCVIII. conjiciendum. Namque in eo (c. I.) gaudeo vos, inquit, Carthaginienses, tam prosperos temporum, cum ita vacat, ac juvat, habitus denotare. Pacis hæc et annonæ olia, ab imperio et a cœlo bene est. Ubi quo modo Tertullianus potuisset temporis prosperitatem commemorare, aut ad res nullius plane momenti, quales sunt istæ de pallio nugaæ, descendere ob pacis otia, si gravissimæ tum fuissent christianorum calamitates, quales eas in Scorpiace depingit? Itaque quam alii fere quinquennio tardius putarunt scriptam Scorpiacen, prius utique prodiisse arbitror, quam istæ, quæ supersunt, adversus Marcionem disputationes, et anno quidem CCIII. aut CCIV.; cujus Eusebium testem rectissimum habemus, qui nusquam id quidem dicit omnino, sed, uti vidimus, quæ dicit, idem fere ostendunt. Ubi mihi quidem magis placet iste posterior annus, propter ludos, quos nuper admodum editos Tertullianus dicit (1). Quod si quis mavelit editos credere in C decennalibus Severi et Caracalli quinquenualibus, non repugnabo admodum; quoniam id satis est a Spanhemio, viro in his litteris probato sane et maxime nobili, evictum (2), Pythia alibi quoque quam Delphis, nec in unius Apollinis Pythii honorem, sed Imperatorum etiam acta fuisse. Tamen ego alterum prælulerim propterea, quod ludi Pythii sint in Græcia quovis tertio anno Olympiados editi, ipseque tertius Olympiados CCXLV. annus incidat in aunum P. C. N. CCIV. Atque sic nulla vis infertur verbis Tertulliani, quæ quidem, si îi ludi editi Carthagine dicuntur, ubi Carthago ipsa præmio non poterat donari, non satis bene videntur cohærere.

9. Scorpiacen A. CCI V. scriptam esse conficitur. Cum Tertullianus, quæ de martyrii dignitate disputare in ista Scorpiace volebat, in litteras referret ; erant deorum cultores in christianis funditus delendis occupati; quod universum docet argumentum hujus libelli iis hæreticis oppositi, qui, cum fides œstuaret, et Ecclesia de figura rubi exureretur, suscipere propter religionem mala turpe putabant (c. 1.). Hujusmodi mala jam oportet atrocissima fuisse, ut verba Tertulliani ostendunt, quæ in eadem sectione subjicit: Et nunc præsentia rerum est me dius ardor, ipsa canicula persecutionis, ab ipso scilicet cynocephalo. Alios ignis, alios gladius, alios bestia christianos probaverunt, etc. Atque hic nullum est dubium, quin intelligenda sit vexatio ea, quæ post Severi edictum exardescebat; siquidem hunc librum post illum de Fuga in persecutione composuit. Namque Tertullianum nuspiam legimus probantem, quod tales propter religionem calamitates Deum auctorem agnoscant, nisi in isto de Fuga libello, ejusque in primis tertia sectione; qua tamen de re se jam fuisse olim commentatum ait in quarta Scorpiaces sectione. Sed, ut de ætate hujus libri pressius dicam, prorsus eum existimo prodiisse A. CCIV. Ubi primum mihi hoc argumento est, quod, cum Eusebius . E. VI. c. 2. Ed. Cantabrig. p. 257. calamitates a Severo summa vi christianis illatas esse dixisset, et ita quidem, ut multi jam Antichristi adventum appropinquantem putarent; neque is ipse, neque quis alius scriptorum veterum alia mala litteris consignaverit, præter ea, que anno Severi decimo, sub Lato, Africæ præside, christianis contigerunt, et D anno sequenti auctore Aquila, Præside ejusdem provincia (Euseb. 1. c. c. 3. p. 261.). Nam quod hæc eo anno extiterint, ipse Eusebius docet, qui Origenem tum Catechumenis instituendis præfectum fuisse confirmat, dum Aquila se incremento christianæ religionis ejus asseclas lædendo opponebat, eumque XVIII. annorum fuisse, cum eum XVII. ætatis annum egisse dixisset eo tempore, quo pater ejus Leonides morti traderetur (c. 2. p. 258. ), quod factum est auno decimo Severi. Jam siqui tamen pergunt opinari, nostrum libellum scriptum esse A. CCVIII.; dicant mihi tamen, quonam jure ei anno calamitates maximas christianorum possint asserere, quarum nulla tamen apud veteres scriptores exstat memoria? Quo

§ 10.
Libri V. qui supersunt adversus Marcionem,
quorum primus refertur ad A. CCVII. aut CCV111.
cæteros dubiæ ætatis esse docetur.

Præter hunc Tertulliani librum supersunt ex iis, qui scripti sunt, cum jam ab orthodoxis degenerasset, adversus Marcionem libri V. quos dubium non est argui Montanisticorum errorum posse. Etenim, si maxime dubia videretur ipsius Tertulliani professio (lib. IV. c. 22.), qua suos dicit et Psychi

(1) Cap. 6. Agonas istos, contentiosa solemnia et su erstitiosa certamina Græcorum et religionum et voluptatum, quanta gratia sæculum celebret, etiam Africæ licuit. Adhuc Carthaginem singulæ civitates gratulando inquietant, donatum Pythico agone post stadii senectutem.

(2) In Epist. I. ad Audr. Morellum, quæ est adjecta Lips., pag. 12. seq. hujus specimini universæ rei nummariæ antiquæ, in Ed.

cos in loco de Ecstasi dissentire; neque quis visorum A tom. III. p. 666. not. 19.), qui istam rem pugnacisrationem habere velit, quibus ista decreta, ait, confirmata fuisse (I. III. c. 24. V. c. 8.); quoniam omnes isti contra Marcionem libri non sunt uno tempore editi: tamen in libro ejus argumenti primo Montani disciplinam et suam dicit, et se decreta sua de fugiendis repetitis nuptiis auctore Paracleto defendentem (c. 29.); ac ipsa temporis ratio docet eum librum scriptum esse, postquam a partibus Montanistarum jam esse cœperat. De quo altero loco, quem disputandum sumpsimus, cum dubitare ne in mentem quidem venerit multis eorum, qui in definienda librorum Tertulliani ætate laborarunt, et ab aliis multa perperam dicta sint, subtilius videmur nobis, re sæpius cogitata, disputare debere. Atque ut de libro primo primum dicamus, nemo est qui ejus ætatem controversam esse dicat. Recte quidem et satis bene; est enim aperta ejus rei et capitalis Tertulliani professio (1. I. c. 15.) qui anno decimo quinto Severi hunc librum a se compositum fatetur. Sed cum de cæterorum ætate nihil dicant, ipso silentio eos declarant eju-dem ætatis esse. Quod longe secus est. Nam ex verbis iis, quibus finem libro primo Tertullianus imposuit (1), haud obscure colligitur, eum esse separation editum, cæteros diverso tempore exaratos. Etsi autem non audemus dicere, an alterum, tertium et quartum seorsum aut conjunctim, ac quonam tempore scripserit, id tamen dubio carere confirmamus, quod quintum librum Tertullianus non eodem cum reliquis tempore ediderit. Est enim liber de Resurrectione recentior eo, C quem de Carne Christi composuit (de Resurrect., c. 2), in quo (de Carne Christi, cap. 7), locum excitat ex libro adversus Marcionem quarto, de quo postea dicemus. Enimvero in quinto Antimarcionis libro, c. 10. ad eum remittit, quem de Resurrectione scripserat ; unde Tertullianum patet alio tempore, quam quo quartum edidit, quintum in lucem protulisse. Pariter in primo Antimarcionis, c. I., opus de Præscriptione hæreticorum se confecturum aliquando pollicetur; sed in libro de Carne Christi tale jam dicit a se scriptum fuisse, c. 2.; igitur et hoc ostendit, primum non esse eodem partu cum cæteris omnibus editum. Quæ cum ita sint, certe quidem confirmamus, primum adversus Marcionem librum A. P. C. N. CCVII. aut, si mavis, CCVIII. prodiisse, cum XV. Severi annus in utrumque incidat, D sed de cæteris, quando sint scripti, dici nihil posse, nisi hoc, quod quintum reliquis æquale non sit.

§ 11.- Tillemontii contraria opinio castig atur.

At quod verebamur fore, ut quale in loco de Scorpiace diximus, libros contra Marcionem ibi citatos non eos esse, quos habemus superstites, sed alios abrogalos quasi, et dudum amissos, tale etiam his argumentis nostris nonnulli objiciant, id fere factum videnus a Tillemontio (Mémoires pour servir à l'hist. Eccl.,

(1) Si cui minus quid videmur egisse, speret reservatam suo tempori, sicut et ipsarum Scripturarum examinationem, quibus Marcion utitur.

Tertulliani I.

:

sime defendit. Oportet igitur et ea, quæ pro nostris responderi possunt, in medium proferri, et discuti ea quæ in illam partem Tillemontius disputavit; sed utraque brevissime, et ita quidem, ut quæ aperto firmavimus ipsius Tertulliani testimonio, ea nunc plane mittamus. Itaque hoc unum disputari potest : utrum Tertullianus in libro de Carne Christi quartum contra Marcionem librum citaverit, quem adhuc superstitem habemus? quod prorsus existimo, primum, quoniam in illo libro Marcionis codicem sacrum examinavit, et ibi (lib. IV. c. 19.) reperitur omnino id, quod in eo de Carne Christi tetigit; deinde quod, cum librum primum adhuc superstitem Marcioni opponeret, librum de Præscriptione hæreticorum nondum ediderat. Hic B tamen uti jam prodierat in publicum, cum Tertullianus de Carne Christi commentaretur, quod modo probavimus, ita necesse est sane, ut tum quoque primus inter superstites contra Marcionem libellus jam editus fuerit. Enimvero cum hunc scriberet, duo illa opuscula, quibus olim Marcionem impugnavit, resciderat amiseratque Tertullianus; quocirca apparet, eum in libro de Carne Christi remittere lectores non potuisse. Sed Tillemontium tamen contra disputantem audiamus. Is primo hos Tertulliani : Scorpiacen, de Carne Christi, de Anima et de Resurrectione libros ait superiores dici posse libris qui supersunt adversus Marcionem, hujusque nominis in iis citatos esse eos qui dudum periere. Ac de Scorpiace ego non repugno; est enim illa quæstio satis tractata sed de cæteris non assentior. Nam de libro qui de Carne Christi inscribitur, modo diximus, quid sit sentiendum, cui si quis resistere velit, eum audiemus. Atque cum hoc ostendimus, simul illud aperiebatur, a libro de Resurrectione (qui eo est haud dubie recentior), quod Tillemontius contra volebat, remotissimum esse. Denique quod animus hominis non aliunde agitetur, in libro de Anima, c. 21, ait se Marcionem docuisse. Atque ista de re cum multa dixerit in altero, qui superest, adversus eum libro, c. 6. seqq., non absurdum est dicere, quod hunc in illo respexerit; nec tamen mordicus id quidem tenebimus, qui usi non sumus istius libri testimonio. Altera dubitatio etiam puerilis est. In loco eo, quem e libro de Carne Christi ad testimonium citavimus, Tertullianus illum librum contra Marcionem, quem appellavit, libellum dixit; itaque quartum inter superstites non voluit laudare, qui non libellus sit, sed magnum volumen. Inepta conclusio! quasi vero Tertullianus omne opus contra Marcionem non opusculum dixisset, lib. 1. c. 1. c. 31. II. c. 1. etc., aut quasi is dici libellus non posset, qui partem majoris operis constituit. At eo modo dicendum est, Tertullianum opus nondum perfectum citasse! Hoccine vero et potuit tanto viro scrupulum injicere, qui millies in commentariis suis ipsos libros suos nunquam absolutos antestatus est? Eodemque modo Tertullianum egisse quis negabit, si quidem nostras nostri argumenti vindicias legerit? Denique dicit Tertullianum de loco, quo sancti viri contineantur a

(Cinq.)

« PoprzedniaDalej »