Obrazy na stronie
PDF
ePub

quod permittitur bonum non est. Quid enim? Necesse A est mori mihi. Si ploro, bonum est, quod si (1) timeo, quod permittitur, suspectam babet permissiopis suæ caussam : quod autem melius est, nemo permisit, ut indubitatum et sua sinceritate manifestum. Non propterea appetenda sunt quædam, quia non vetantur, etsi quodammodo vetantur, cum alia illis præferuntur prælatio enim superiorum (2) dissuasio est infirmorum (3). Non ideo quid bonum est, quia malum non est: nec ideo malum non est (4), quia non obest. Porro plane (5) bonum hoc antecedet, quod non modo non obest, sed insuper prodest. Itaque (6) malle debes, quod prodest, quam quod non obest. Ad primum enim locum certamen omne contendit secundus solatium habet, victoriam non habet. Quod si Apostoio auscultamus, obliti posterio- B rum, "extendamur (7) in priora, et meliorum donationum (8) sectatores simus. Si nobis (9) laqueum non imponit, quid utilitatis sit, ostendit, dicens (1 Cor., VII, 94): Innupta de dominicis cogitat, uti corpore et spiritu sancta sit. Nupta vero, sollicita est quomodo conjugi suo placeat. Cæterum nusquam ita nuptias permittit, ut non potius ad suum exemplum nos eniti malit. Felicem illum qui Pauli similis extiterit (a).

(1) Quod si timeo, Rig.

CAPUT IV.

Sed carnem legimus infirmam, et hinc nobis adulamur impensius : legimus tamen et spiritum firmum. Nam in uno sensu utrumque positum est. Caro, terrena materia est, spiritus vero cœlestis. Cur ergo ad excusationem proniores, quæ in nobis infirma sunt, opponimus: quæ vero fortiora (10), non tuemur? Cur cœlestibus terrena non cedant? si spiritus carne fortior, quia et generosior, nostra culpa infirmiorem (11) sectamur. Nam disjunctis (12) matrimonio duæ species humanæ imbecillitatis necessarias nuptias faciunt. Prima quidem potentissima, quæ venit de concupiscentia carnis sequens de concupiscentia sæculi. Sed utraque repudianda est a servis Dei, qui et luxuriæ et ambitioni renuntiamus. Carnis concupiscentia ætatis officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de contumelia sua dicit virum necessarium sexui, ut (13) auctoritatis et solatii causa, vel ut (14) a malis rumoribus tuta sit. Et tu adversus consilia hæc ejus, adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes Dominum (b),quæ nullam formæ vel ætatis occasionem præmissis maritis sanctitati (15) (c) anteponunt malunt enim Deo nubere, Deo speciosa, Deo sunt puellæ cum illo vivunt, cum illo sermocinantur illum diebus et noctibus tractant: orationes

LECTIONES VARIANTES.

(2) Recte conj. Semler pro superior scriptum fuisse superiorum. Et. Fran. et Rig. infirmorum.

Infimorum Fran. Rig.

(4) Non ideo b. e. nec ideo malum non est, Veneta. (5) Plene Semler.

(6) Namque Seml. Itaque Fran. Paris illud. Rig. (7) Et extend. alii.

(8) Donativorum, alii.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

Quod si timeo quod permittitur, suspectam habet permissionis suæ caussam. Ait Tertullianus Christianis ab tyranno ad defectionem requisitis, licere quidem fuga saluti suæ consulere, ac melius esse uti permissu et fugere, quam comprehensos cruciatibus ad perfidiam compelli. Deinde apponit, longe melius esse fixo pede tyrannum et uncos et cruces exspectare ac perpeti, nec datæ Christo fidei sacramentuin vioJare. Pergit gravissimus censor, et fugam illam quam permissam esse dixerat, obstruit. Possum dicere, inquit, quod permittitur, bonum non est. Quid enim? imminet cervici gladius, æstuat fornax, tormenta crepant, necesse est mori mihi. Si fletu et eju-D Jatu pavidus tormenta, mortem deprecor, bonum est quod permittitur, nempe fugere. Quod si illud ipsum quod permittitur timeo, dictante conscientia tam beatæ mortis fugam indecoram esse Christiano, id ipsum quod mens mea fugam permissam suggerit quidem, non tamen sine metu probri, satis arguit suspectam esse permissionis illius caussam; animum scilicet parum fortem, parum tenacem fidei; vitium imbecillitatis; cui malo fuga pro remedio sit indulta. Adeo si cui bonum fuerit fugere, ne in vitium imbe. cillitatis incideret, melius profecto fuisset non fugisse, comprehensumque tormenta fortiter pertulisse, neque negasse. RIG.

(a) Felicem illum qui Pauli similis extiterit. B. Paulum cælibem vixisse probant hæc verba; illud autem apud Tertullianum certissimum; excepto enim B. Peiro apostoli omnes continentes fuerunt, ut patet ex lib. de Monog. LE PR.

CAP. IV. — (b) Quarum nomina penes Dominum. Sæpe occurrit in antiquis martyrologiis, Et alii sancti, quorum nomina Deus scit. Le Pr.

(c) Quæ nullam formæ vel ætatis occasionem præmissis maritis sanctitati anteponunt. Post repressam eorum, qui imbecillitatis humane prætextu secundis nuptiis impensius favebant, sententiam, Tertullianus uxori suæ adversus ipsam imbecillitatem consilia dictat, quasi amuleta, vel potius ventrip. Disjunctis matrimonio, inquit, duæ species humanæ imbecillitatis necessarias nuptias faciunt. Prima quidem potentissima, quæ venit de concupiscentia carnis: sequens de concupiscentia sæculi. Sed utraque repudianda est a servis Dei, qui et luxuriæ et ambitioni renuntiamus. Carnis concupiscentia ætatis officia defendit, decoris messem requirit, gaudet de contumelia sua; dicit virum necessarium sexui, ut auctoritatis et solatii caussa, vel ni a malis rumoribus tuta sit. Et tu adversus consilia hæc ejus adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes Dominum, quæ nulla formæ vel ætatis occasione pressæ, maritis sanctitatem anteponunt. Пæc fuit in vulgatis hactenus editionibus scriptura. Unde aliquis dicat, invalidum esse hoc Tertulliani adversus secundas nuptias argumentum, ab exemplis earun, quæ nulla formæ vel ætatis occasione pressæ maritis sanctitatem anteponunt. Nam quid mirum si deformes et jam vetulæ, in viduitate perseverant? castæ sunt, quia nemo rogavit, et res exempli fuerit, si qua hoc afflicta infortunio, alterum inveniat maritum. Nempe aliter exaravit manus Auctoris, stili sui diligentissima. Veteres membranæ habent: Et tu ad

Deum subsignatæ necessarium est, quam perseverare.
CAPUT V.

suas velut dotes Domino assignant: ab eodem digna- A stia recogita, et terrena despicies. Nihil viduitati apud tionem velut munera maritalia (1),quotiescumque desiderant, consequuntur. Sic æternum sibi bonum Domini (2) occupaverunt, ac jam in terris non nubendo, de familia angelica deputantur (a). Talium exemplis fœminarum ad æmulationem te continentiæ exercens, spiritali affectione carnalem illam concupiscentiam humabis; temporalia et volatica desideria formæ vel ætatis inimicantium bonorum compensatione delendo (3). Cæterum (4) hæc sæcularis concupiscentia caussas babet gloriam, cupiditatem, ambitionem, insufficientiam, per quas necessitatem nubendi subornat, videlicet cœlestia repromittens, dominari in aliena familia, in alienis opibus incumbere (5), cultum de alieno extorquere sumptu, quem non sentias cedere in te (6). Hæc procul a fidelibus, quibus nulla cura tolerandæ vitæ, nisi si diffidimus de promissis Dei, et cura et providentia (7) : qui lilia agrestia (8) vestit, qui volatilia cœli nullo ipsorum labore pascit, qui prohibet de crastino victuque (9) vestituque curari; spondens,scire se, quid cuique servorum suorum opus sit: non quidem monilium pondera, non vestium tædia, non gallicos multos (b) (10), nec germanicos bajulos, que nuptiarum gloriam accendunt; sed sufficientiam, quæ modestiæ et pudicitiæ apta est. Præsume, oro le, nihil tibi opus est, si Domino appareas; imo omnia habere, si habeas Dominum: cujus omnia (11) cœlc

(1) Dotalia, alii.

LECTIONES

(2) Dominum Jun. bonum donum Domini, Rig. Pro humabis, an, domabis?

(3) compensans vel compensabis Rhen. compensans Paris. compensas delenda Semler.

(4) Hæc omill. Seml.

(5) Incubare, Rig.

(6) Sumptum edere, sine in te, Rig.

(7) Et c. et pr. abest ab aliis.

(8) Agri tanta gratia vestit, Rig.

(9) Vestituque del. seml.

(10) Gallicos mulos alii, multos Rigalt.

Adjiciunt quidem sibi homines caussas nuptiarum de sollicitudine posteritatis, et liberorum amarissima voluptate. Sed id quoque penes nos odiosum est (12). Nam quid gestiamus liberos gerere, quos cum habemus, præmittere optamus, respectu scilicet imminentiuni angustiarum (c), cupidi et ipsi iniquissimo isto sæculo eximi (13) et recipi ad Dominum, quod etiam Apostolo votum fuit. Nimirum necessaria soboles servo Dei. Satis enim de salute nostra (14) securi (15) sumus ut liberis vacemus: quærenda nobis onera sunt (d), quæ etiam a gentilium (16) profanis vitantur, quæ legibus coluntur, quæ parriciB diis expugnantur (e). Nobis (17) quidem plurimum importuna, quantum fidei periculosa. Cur enim Dominus væ prægnantibus et nutricantibus (Matth., XXIV, 19; Luc, XXI, 23) cecinit, nisi quia filiorum impedimenta testatur, in illa die expeditionis incommodum futura? (18) utique nuptiis (19) imputaturus. Istud autem ad viduas non pertinebit ad primam angeli tubam expedita prosilient. Quamcumque pressuram persecutionemque, libere perferent, nulla in utero, nulla in uberibus æstuante sarcina nuptiarum. Igitur sive carnis, sive sæculi, sive posteritatis gratia nubetur (20), nihil ex istis necessitatibus (21) Dei serVARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

versus consilia hæc ejus, adhibe sororum nostrarum exempla, quarum nomina penes Dominum, quæ nullam formæ vel ætatis occasionem, præmissis maritis, sanctitati anteponunt. Utitur exemplis earum quæ maritis suis jam cœlo receptis, hos enim præmissos dicit qui uxoribus suis ad Deum præivere, ac diem suum priores obiere; quæ, inquam, maritis suis jam cœlo receptis, quamvis formose, quamvis ætate florentes, nullam tamen pulchritudinis aut juventæ occasionem obtendunt, nec blandiri sibi patiuntur; sed carnis suæ integritatem unicarum nuptiarum honori ac memoriæ perservant. Pergit Tertullianus Malunt enim Deo nubere; Deo speciosa, Deo sunt puellæ; cum illo vivunt, cum illo sermocinantur, etc. Rig.

(a) De familia angelica deputantur. Quasi jam translate in angelicam qualitatem, ut sup. et lib. I de Cultu fœm.: Nam et vobis eadem tunc substantia angelica repromissa. RIG.

(b) Non gallicos multos. In exemplari scribitur, Non calligos multos, pro gallicos. Hujusmodi na vi apparent in manuscriptis non raro, litterarum transpositione. Sic paulo post, hac ipsa pag. Legibus locuntur, pro legibus coluntur. Sic de calonica gloria, pro, de Laconica gloria. Itaque hic legendum: Gallicos multos, nec Gerinanicos bajulos. Unde ortum illud, quod in Rhenani editionibus cernitur, Gallicos vultus. Scio placere posse quod in quibusdam mss. reperiri aiunt, Galli

D

cos mulos: quia scilicet sequente libro in ejusdem præcepti tractatione Septimius dicat, Unde, nisi a Diabolo, maritum petant idoneum exhibenda selle et mulabus et cinerariis peregrinæ proceritatis? Sed cum ibidem alia multa ex hoc etiam libro aliter tractata reperiantur, et multitudo bajulorum gallicorum et germanicorum pompæ muliebri conveniat, retinenda mihi videtur exemplaris Agobardini scriptura, Non gallicos mullos nec germanicos bajulos. Nam et apud Clementem Alex. libro III. Pæd. cap. 4. legitur, xxi φοράδην βαστάζοντες Κελτοῖ πόλλοι. Βιά.

CAP. V. (c) Respectu imminentium angustiarum. Sic supra, Propter angustias temporum. RIG.

(d) Onera liberorum nobis plurimum importuna. Sic libro de Exhort. cast. dixit, Importunitatem liberorum. Ad quos suscipiendos, inquit, legibus compelluntur homines. Idem.- Quærenda nobis onera sunt, quæ legibus coluntur. Jure trium liberorum. Juvenalis Šat. IX :

Jura Parentis habes, propter me scriberis hæres,
Legatum omne capis, necnon et dulce caducum.
Commoda præterea jungentur multa caducis
Si numerum, si tres implevero.

RIG.

(e) Parricidiis expugnantur. Abortivis, dissoluto medicaminibus conceptu. Sic lib. de Virginibus vel. dixit, infantes aliquandiu a matribus debellatos. Idem.

vis; ut non satis habeam (1) semel alicui earum A debitum tollunt, voluntarii spadones pro cupiditate succubuisse, et uno matrimonio omnem concupiscentiam hujusmodi expiasse. Nubamus quotidie, et nubentes a die illo (2) deprehendamur, ut Sodoma et Gomorrha, Nam illic non utique nuptias et merçimonia solummodo agebant: sed cum dicit, nubebant et emebant (a), insigniora ipsa carnis et sæculi vitia (3) denotat, quæ a divinis disciplinis plurimum avocent alterum per lasciviendi voluptatem; alterum per acquirendi (4) voluntatem. Etenim (5) illa tunc cæcitas longe a finibus sæculi habebatur (b). Quid ergo fiet, si quæ olim detestabilia sunt penes Dominum, ab his nos nunc arcent? Tempus, inquit, in collecto est; superest, ut qui matrimonia habent, lanquam non habentes agant,

CAPUT VI.

Quod si habent (6), oblitterare debent quod habent: quanto magis non habentes, prohibentur repetere, quod non habent; ut cujus maritus de rebus abiit (7), exinde quietem sexui suo nubendi abstinentia injungat (8): quam (9) pleræque gentilium (c) fœminarum memoria carissimorum maritorum parentant (10). Cum quid difficile (11) videtur,difficiliora alios obeuntes recenseamus. Quot enim sunt qui statim a lavacro (d) carnem suam obsignant! Quot item, qui consensu pari inter se matrimonii

[blocks in formation]

B

C

regni cœlestis. Quod și salvo matrimonio abstinentia toleratur, quanto magis adempto ! Credo enim difficilius salvum derelinqui, quam amissum non desiderari. Durum plane et arduum satis continentia sancLæ fœminæ (12) post viri excessum Dei caussa, cum gentiles Satanæ suo et virginitatis et viduitatis sacerdotio perferant? Romae quidem, quæ ignis illius inextinguibilis imaginem tractant, auspicia poenæ suæ cum ipso dracone (13) (e) curantes, de virginitate censentur. Achææ (/) (14) Junoni apud Ægium oppidum virgo sortitur: et quæ Delphis insaniunt, nubere nesciunt. Cæterum viduas Africanæ Cereri adsistere scimus, durissima quidem oblivione a matri. monio (15) allectas. Nam manentibus (16) in æternum (17) viris non modo (18) thoro decedunt, sed et alias eis utique ridentibus loco suo insinuant, adempto omni contactu usque ad osculum filiorum, et tamen durante usu perseverant in tali viduitatis disciplina,' quæ pietatis etiam sanctæ (19) solatia excludit. Hæc diabolus (20) præcipit, et auditur: provocat nimirum Dei servos continentia suorum, quasi ex æquo (21) contineant etiam gehennæ sacerdotes (9). Nam invenit, quomodo homines etiam bonis (22) sectationibus perderet; et nihil apud eum refert, alios luxuria, alios continentia occidere.

VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

(a) Nubebant et emebant. Pamelius et La Cerda memoriæ lapsum hic arguunt. De Gomorrha enim et Sodoma scribit, quod de Noe temporibus Christus Jesus dixit Matth. XXIV. Sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes, et bibentes, et nuptui tradentes. In quo errasse ab iisdem etiam dicitur hic Auctor, nam neque sermo est ementium in Evangelio de temporibus Noe. LE PR.

(b) Longe a finib, sæculi habebatur. Hinc firmatur quod alibi observamus, Christianos ævo Tertulliani credidisse finem sæculi in proximo esse. RIG.

CAP. VI. (c) Pleræque Gentilium fœmin. Hoc argumento ad rem eamdem utitur Hieronymus in epist. ad Salvinam adducto exemplo regina Carthaginis, quæ semel vidua testificatur apud magnum Poetam : Ille meos primus, qui me sibi junxit, amores Abstulit, ille habeat secum servetque sepulcro. Et in epist. ad Furiam. Idem argumentum tractat epist. ad Gerontiam; ubi reginæ Carthaginis adjungit uxorem Asdrubalis viduam, quæ se in incendium præcipitavit, ne pudicitiæ damna sentiret. De Gentili Calpurnia Trebellius in 30 tyrannis. LAC.

(d) Quot enim sunt qui statim a lavacro carnem suam obsignant. Sic lib. 11 de Cultu fœminar. Non enim et multi ita faciunt, et se spadonatui obsignant? RIG.

(e) Auspicia pœnæ suæ cum ipso dracone curantes. In codice Agobardi legitur, Roniæ quidem, quæ ignis

illius extinguibilis imaginem tractant, auspicia pœnæ suæ cum ipso, de virginitate censentur. Quod explicari quidem possit, ut ignem Veste auspicia esse dicat poenarum, quæ miseras manent vestales, cum ipso videlicet igne inextinguibili, quem Deus idolorum cultoribus paravit. Verum ne quid dissimulem, magis placet editio Pamelii, quæ fuerat antea Rhenani, qui et codices manuscriptos bona fide repræsentabat : Auspicia pœnæ suæ cum ipso dracone curantes, ut inDtelligantur vestales ignem illum Vestæ inextinguibilem curantes, cum ipso dracone, hoc est, Satana carceris ignem sempiternum vomentis custode. Sic lib. de idololatria: Accendant igitur quotidie lucernas, qui» bus lux nulla est. Affigant postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent. Illis competunt et testimonia tenebrarum et auspicia pœnarum. Eodem sensu, lib. II, de Cultu fœm. Male ac pessime, inquit, sibi aus spicantur flammeo capite.

(f) Achæa Junoni. Nos scripsimus Achææ. Nam Egion oppidum est Achaia, ubi colebatur Juno. Auetor Plinius et alii. Hujus Junonis ex hoc loco facit mentionem Hieronymus epist. ad Gerontiam, apud quem legitur in pervulgatis editionibus, Junonisque Achive. RHEN.

(g) Continent etiam gehennæ sacerdotes. Sic emendavimus ex antiquis illis membranis Agob. Gehcunæ, hoc est, Satanæ, idololatriæ. RIG.

4

CAPUT VII.

A solutus es matrimonio, ne quæsieris obligationem (5). Nam etsi non delinquas renubendo, carnis tamen pressuram subsequi dicit (Ib., 10, 28). Quare facultatem continentiæ, quantum possumus, non diligamus (6)? quam (7) primum obvenerit, imbibamus: ut quod in matrimonio non valuimus, in viduitate sectemur: Amplectenda occasio est, quæ adimit quod necessitas imperabat. Quantum (8) fidei (6) detrahant, quantum obstrepant sanctitati nuptiæ secundæ (c), disciplinæ Ecclesiæ (9), præscriptio Apostoli declarat, cum digamos non sinit præsidere (d), cum viduam allegi in (10) ordinem nisi univiram non concedit: aram (11) enim Dei mundam (e) proponi oportet.

Nobis continentia ad instrumentum æternitatis demonstrata est a Domino salutis, ad testimonium fidei, ad commendationem carnis istius exhibendæ superventuro indumento incorruptibilitatis ad sustinen dam novissime voluntatem Dei. Super hæc enim recogites moneo, neminem non ex Dei voluntate de sæculo duci (1), si ne folium quidem ex arbore sine Dei voluntate dilabitur (2). Idem (3) qui nos mundo infert (a), idem et educat necesse est. Igitur defuncto per Dei voluntatem viro (4), etiam matrimopium Dei voluntate defungitur; quid tu restaures, cui finem Deus posuit? quid libertatem oblatam tibi itcrata matrimonii servitute fastidis? Obligatus es, in- B Tota illa Ecclesia candida de sanctitate describiquit (I Cor. VII,27), matrimonio, ne quæsieris solutionem:

(1) Additur nisi Franeq. Parisin.

(2) Delabitur Jun. Cod. Wouw. (3) Adeo Cod. Wouw.

(4) Viro abest ab edit. seml.

tur (f). Sacerdotium viduitatis, et (12) celebratum est

LECTIONES VARIANTES.

(5) Hæc vv. solutus.... obligationem desunt in ed Semler. (6) Possumus, diligamus, negatione missa, Lal. Rig.

[ocr errors]
[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

CAP. VII. - (a) Nos mundo infert. Est hoc verbum infaustum et totum funerale, inde inferiæ mortuorum, id est, cum nati sumus, non tam nascimur,quam inferimur in corpus veluti in custodiam, potius in sepulcrum. Huic opponit verbum, educo, nam mors vera est vita, quæ nos e carcere liberat, e sepulcro cducit. LAC.

(b) Quantum enim detrahant fidei, quantum obstrepant sanctitati nuptiæ secundæ, et præscriptio Apostoli declarat. Paulus duabus Epistolis ad Timotheum et ad Titum, inter episcopi characteres hunc præscribit, ut sit unius uxoris vir. Sed ea jam ævo Tertulliani disciplina inoleverat, ut virum unius uxoris non esse nec dici debere arbitrarentur eum, qui defuncta uxore aliam duxerat. Itaque digamus dicebatur, qui secundam uxorem in matrimonio habebat, etsi unica gauderet, neque binas nuptias eodem tempore constitutas haberel. Hoc esse ab Apostolo institutum ait Septimius, neque alia fuitab tanto nuptiarum dehortatore speranda præcepti apostolici interpretatio. Verum huic interpretationi suffragari noluisse viros in Ecclesia præstantes, ac Tertulliani quidem ævo proximos, discimus ex Commentariis Chrysostomi, Theodoreti, atque etiam Hieronymi. Etenim hoc tantum voluisse Apostolum, ut episcopus eligatur qui una cum uxore fidem matrimonii sancte colat. RIG.

(c) Nuptia secundæ. Vehementer equidem nuptias secundas exagitat, qua in re cum antiquis Patribus consentire videtur. Nam B. Hieron. epist. ad Gerontiam, secunda vota scortationem vocat et meretricium. Lege eumdem, lib. contra Helvidium, et epist. ad Salvinam. Athenagoras dixit : εὐπρέπης μοιχεία δεύτερος gáμos. Mitto Ambrosium lib. I, Off. cap. ult. Hilarium in psal. 131 et can. 18, conc. Tol. primi, aliaque loca infinita, ut e profanis illud tot sanctissimis Patribus in Christianorum dedecus addam ex Anthologiæ lib. I:

Εἶτις ἀπαξγήμας πάλι δεύτερα λέκτρα διώκει

Ναυηγὸς πλώει δὲ βυθόν ἀργαλέον.

LE PR.

(d) Non sinit præsidere. Præsidebant presbyteri, et episcopi, unde præsidentes dicti; in de Corona mil. loquens de Eucharistia : Nec de aliorum, inquit, manu quam præsidentium sumimus. Alludit autem ad locum

C

D

qui est ad Tit. c. 1, unius uxoris vir. RHEN. Digamos non sinit præsidere. Beatissimus Apostolus cap. I Epist. ad Titum, episcopum sive presbyterum unius tantum uxoris virum vult, seu monogamum, id est, si quis naturæ imbecillitate huic culpæ potuit suecumbere, de primo condonatur; si autem de nuptiis secundis cogitaverit, omni munere ecclesiastico privetur. Apud profanos, ut refert Plutarchus in Quæst.

Rom. id receptum erat ζηλωτὸς ὁ πρῶτος γάμος, ὁ δὲ δεῦ Tεрos άπεUXτatos: priores nuptio admittenda, secundæ vero rejiciendæ. Quid de christianis censendum, si ea fuit gentilium opinio? Cum enim debrepos TACUS sive secunda consilia, ut habet Noster hic lib.sequenti, permittitur ab Ecclesia, ita accipiendum illud est, ut sit πορνείας παραμυθία ὁ δεύτερος γάμος, οὐχὶ ἐρόδιον εἰς άλysíαv: Nuptiæ secundæ sint scortationis remedium, non lasciviæ occasio, ut seribit S. Basilius ep. 117, ad Diodorum. Unde canone apostolico 17 prohibitum est ne bigami episcopi esse possint aut presbyteri, aut ordinis ecclesiastici : οὐ ὅλως καταλόγου ἱερατικοῦ, et sequenti óx pay labav, qui viduam duxit, eodem gradu ejicitur; cui doctrinæ conformis Gratianus, dist. 33. c. Si quis post accept. LE PR.

ة

(e) Aram enim Dei mundam proponi oportet. Observavimus supra, hominem christianum dici aram Dei, cujus e corde preces ad Deum feruntur. Hic vero eximio quodam sensu aram Dei vocat ordinis ecclesiastici præsides, qui Ecclesiæ vota ad Deum perferunt, per quos Ecclesia christiana sacrificiorum orationes ad Deum allegare solet. Quid ergo? Conjuge defuncta, superstes aliam si duxerit quacum unice dilecta concorditer et caste vivat, ara Dei munda non erit? Jure igitur Hieronymus dixit, Tertulliani sententiam contrariamApostolo,neminem qui Apostolum legerit negaturum. RIG.

(f) Tota illa Ecclesia candida de sanctitate describitur. Emendandum ut est in membranis: Tota illa Ecclesiæ candida de sanctitate conscribitur. Candidam Ecclesiæ pro diguitate posuit, ut libro de Corona, Candidam martyrii, et in scorpiaco, Candidam claritatis. Et apud Augustinum, massa candida, pro martyrum multitudine splendida, sermone CXII, ubi de credentibus in nomine Dei: Hæc est prima martyrum caussa, inquit, hæc est candida martyrum massa. Si caussa candida, et massa candida. Massa enim dicta est

apud nationes, pro diaboli scilicet æmulatione. Re- A virtus coronatur. Quædam enim sunt divinæ liberagem sæculi, pontificem maximum (a), rursus nubere litatis, quædam nostræ operationis. Quæ a Domino nefas est: quantum Deo sanctitas placet, cum illam eliam inimicus affectat, non utique ut alicujus boni affinis, sed ut Dei Domini placita cum contumelia affectans !

CAPUT VIII.

Nam de (1) viduitatis honoribus apud Dominum uno dicto ejus per Prophetam expeditum est: Juste facite (2) viduæ et pupillo, et venite disputemus, dicit Dominus. Duo ista nomina in quantum despectui (3) humano, in tantum divinæ misericordiæ exposita, suscepit tueri Pater omnium (4). Vide quam ex æquo habetur qui viduæ benefecerit, quanti est vidua ipsa, cujus assertor cum Domino (b) disputavit (5)! Non tantum virginibus datum opinor, licet in illis integritas solida et tota sanctitas de proximo visura sit faciem Dei. Tamen vidua habet aliquid operosius : quia facile est non appetere quod nescias, et aversari quod desideraveris nunquam. Gloriosior continentia, quæ jus suum sentit ; quæ quid viderit, novit. Poterit virgo felicior haberi, at vidua laboriosior: illa, quod bonum semper habuit; ista, quod bonum sibi invenit. In illa gratia, in ista

[blocks in formation]

B

C

indulgentur, sua gratia gubernantur; quæ ab homine captantur, studio perpetrantur. Stude igitur ad virtutem continentiæ [modestia (6)], quæ pudori procurat; sedulitati, quæ nugas non facit; frugalitali, quæ sæculum (7) spernit. Convictum (8) atque commercia Deo digna sectare, memor illius versiculi, sanctificati per Apostolum :

Bonos corrumpunt mores congressus mali.
CAPUT IX.

Loquaces, otiosa, vinose, curiosa contubernales, vel maxime proposito viduitatis officiunt. Per loquacitatem irrepunt verba pudoris inimica; per otium a severitate (9) deducunt; per vinolentiam quidvis mali insinuant; per curiositatem æmulationem libidinis convehunt. Nulla hujusmodi fœminarum de bono univiratus loqui (10) novit Deus enim illis (ut ait Apostolus) venter est (Phil., III, 19), ita et quæ ven. tri propinqua. Hæc tibi jam hinc commendo, conserva caríssima, post Apostolum quidem ex abundanti retractata, sed tibi etiam solatio futura, quod meam memoriam, si ita evenerit, in illis frequentabis.

VARIANTES.

(6) Abest modestiæ Rig.

(7) Speculum Rig.

(8) Convictus atque colloquia Rig.

Paris.

(9) Se veritate deducunt Fran. securitatem inducunt Jun. (10) Noluit Rig. male.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]
« PoprzedniaDalej »