Obrazy na stronie
PDF
ePub

terit (1) (a); non enim ad patientiam pertinet. Nec A nem ad regna cœli lévát. Quod de virtute animi venit,

sua requirit, si offert sua (2), dum alteri prosit : néc incitatur ; cæterum (3) quid impatientiæ reliquisset? Ideo, inquit, dilectio omnia sustinet, omnia tolerat, utique quia patiens. Merito ergo nunquam excidet; nám cætera evacuabuntur, consummabuntur. Exhauriuntur (4) linguæ, scientiæ, prophetiæ; permanent fides, spes, dilectio: fides, quam Christi patientia induxit: spes, quam hominis patientia exspectat; dilectio, quam, Deo magistro, patientia comitatur.

CAPUT XIII.

in carne perficitur, carnis patientia in persecutionibus denique præliatur. Si fuga urgeat, adversus incom-moda fugæ caro militat. Si et carcer premat (11), caro in vinculis, caro in ligno (d), caro in solo (e), et in illa paupertate lucis, et () in illa penuria (12) mundi. Cum vero producitur ad experimentum felicitatis, ad occasionem secundæ intinctionis (g), ad ipsum divinæ sedis ascensnm, nulla plus illic quam patientia corporis: Si spiritus promptus, sed caro sine patientia infirma (Matth., XXVI), ubi salus spiritus et carnis ipsius. At quum hoc Dominus de carne dicit, infirmam pronuntians, quid ei firmanda opus sit, ostendit, patientia scilicet adversus omnem subvertendæ fidei vel puniendæ (h) paraturam (13), ut ver

stantissime toleret, quæ Prophetæ, quæ Apostoli sustinendo vicerunt.

CAPUT XIV

Usque huc de patientia tandem (5) simplici et uniformi, et tantum in animo constituta; cum eadem (6) etiam in corpore, demerendo Domino multipliciter allaboret, utpote quæ ab ipso Domino B bera, ut ignem, ut crucem, bestias, gladium conin corporis quoque virtute edita est, siquidem rector animus facile communicat spiritus invecta (7) cum habitaculo suo. Quæ igitur negotiatio patientiæ in corpore? In primis afflictatio carnis, hostia Domino placatoria per humiliationis sacrificium, cum sordes cum angustia (8) victus Domino libat, contenta simplici pabulo puroque aquæ potu, cum jejunia conjungit, cum cineri et sacco inolescit (b). Hæc patientia corporis precationes commendat, deprecationes affirmat hæc aures Christi (9) Dei aperit (c), severitatem dispergit, clementiam elicit (Dan., IV). Sic ille rex Babylonius, offenso Domino, cum squalore et pædore septenni ab humana forma exulasset, immolata patientia corporis sui, et regnum recuperavit, et quod optabilius homini est, satis Deo fecit. Jam, C spiritu quam carne, tamn animo quam corpore pasi altiores et feliciores gradus corporalis patientiæ digeramus, eadem sanctitati quoque procurat continentiam (10) carnis (Matth., XIX). Hæc et viduam tenet, et virginem assignat, et voluntarium spado

Protervit Fran. Paris.

(2) Sed offert Latin.

(3) Cæteroquin Latin.

(4) Exhaurientur Jun.

(5) Tantum Jun.

(6) Eamdem Rhen. Rigalt.

(7) Invicta Wouw. MS.

(8) Quum angustiam wouw. MS.

(9) Christi et Dei Jun.

LECTIONES

.

His patientiæ viribus secatur Isaias, et de Domino non tacet. Lapidatur Stephanus, et veniam hostibus suis postulat (Act. VII). O felicissimum illum quoqué, qui omnem patientiæ speciem adversus omnem diaboli vim expunxit, quum non abaeti greges, non illas in pecore divitiæ, non filii uno ruinæ impetu adempti, non ipsius denique corporis in ulcere (14) cruciatus a patientia et fide Domino debita (15) exclusit, quem diabolus totis viribus frustra cæcidit (Job, I)! Neque enim a respectu Dei tot doloribus avocatus ille est; sed constitit nobis in exemplum et testimonium, tam

tientiæ perpetrandæ (16); ut neque damnis sæcularium, nec amissionibus carissimorum, nec corporis quidem conflictationibus_succidamus (i). Quale in illo viro feretrum (j) Deus (17) diabolo exstruxit(Joh,II)! VARIANTES.

(10) Continentia Pel. Ciac.
(11) Præveniat Fran.
(12) Patientia Rhen.

(13) Paratum Paris.

(14) vulnere Rhen.

(15) Dedita Rhen.
(16) Perpetuandæ Jun.
(17) De addit Fran. Paris.

COMMENTARIUS.

(a) Non inflatur, non prolerit. De superbia explicat La Cerda, eorum scilicet qui nimiutn sibi arrogantes alios proterunt. legunt alii proteruit. Erasmus hon male vertit, non est procax, hoc est, ut ex græcis quibusdam scholiis interpretatur, non extollit sese neque ostentat. LE PR.

CAP.XIII. (b) Cineri et sacco inolescit. Hoc est, præ assuetudine pœnitentiam familiarem sibi reddit, ac veluti naturalem. Desumitur metaphora ab arboribus, quæ insitæ in alias arbores et inoculatæ cibo et alimento assuescunt per truncum educto et attracto. LE PR.

(c) Aures Christi Dei aperit. Benignum et facilem nobis Deum præstat, adeo ut petitionibus nostris precibusque aures non obstruat. LE PR.

(d) Caro in ligno. In lignea compede. Sie in Actis Apost. cap. 16. τοὺς πόδας αὐτῶν ἠσφαλίσατο εἰς τὸ ξύλον. Quod vulgata versio sic reddidit latine: Pedes eorum strinxit ligno. RIG.

(e) Caro in solo. In solitudine, in tristitia desola

D

tionis; vel, in nuda humo, silice in nuda. Idem.

(f) In illa penuria mundi. In omnium rerum egestate. ¿ ¿pnuía, quæ ab Arriano in lib. de Epicteto, elegantissime dicitur, κατάστασις τις ἀβοηθήτου,, id est, Status hominis adjutorio destituti. RIG.

(g) Ad occasionem secundæ intinctionis. Secundi baptismi, hoc est martyrii. RIG.

(b) Fidei punienda. Hoc est, pœnis ac tormentis exercende probandæque. RIG.

CAP. XIV. · (i) Quasi in illo viro feretrum Deus diabolo exstruxit. Sic veteres libri. Est autem feretrum, vexpopopeło quo mortuus effertur. Itaque dicitur Jobus feretrum fuisse Diabolo,quia in Jobi patientissimi corpus omnes Satanæ impetu sic usque contusi sunt et commortui. RIG.

(j) In illo viro feretrum, etc. Inter instrumenta triumphi feretrum est, in quo pompa fertur. Intellige in quo diabolus triumpharetur, Deo trophæum statuente. Nam Job per divinam gratiam diabolum vicit, impatientiæ neutiquam succumbens, quasi dicat;

[ocr errors]

Quale vexillum de inimico gloriæ suæ extulit, cum A dem munit, pacem gubernat, dilectionem adjuvat,

ille homo, ad omnem acervum (1) nuntiorum (a) nihil ex ore promeret, nisi Deo gratias; cum uxorem jam malis delassatam, et ad prava remedia suadentem exsecraretur. Quid? Ridebat (2) Deus. Quid? Dissecabatur malus: cum Job immundam ulceris sui redundantiam magna æquanimitate destringeret; cum erumpentes bestiolas (b) inde in eosdem specus (c) et pastus reformosa (3) carnis (d) ludendo revocaret. Itaque operarius ille victoriæ Dei, retusis omnibus jaculis tentationum lorica clypeoque patientix, et integritatem mox corporis a Deo recuperavit (4), et quæ amiserat conduplicata (5) possedit. Et si filios quoque restitui (e) vòluisset, pater iterum vocaretur. Sed maluit in illo die reddi sibi. Tantum gaudii, securus sic de Domino, distulit; sustinuit tam (6) voluntariam orbitatem, ne sine aliqua patientia viveret.

CAPUT XV.

Adeo satis idoneus patientiæ sequester Deus. Si injuriam deposueris penes eum, ultor est; si damnum, restitutor est; si dolorem, medicus est; si mortem, ressuscitator est. Quantum patientiæ licet, ut Deum habeat debitorem! Nec immerito. Omnia enim placita ejus tuetur omnibus mandatis ejus intervenit. Fi

humilitatem instruit, pœnitentiam exspectat, exomo logesim adsignat, carnem regit, spiritum servat, linguam frænat, manum continet, tentationes inculcat, scandala pellit, martyria consummat, pauperem consolatur, divitem temperat, infirmum non extendit (f). valentem non consumit (g), fidelem delectat, gentilem invitat, servum domino, dominum Deo commendat, fœminam exornat, virum approbat: amatur in puero, laudatur in juvene, suspicitur in sene; in omni sexu, in omni ætate formosa est. Age jam, si (7) et effigiem habitumque ejus comprehendamus. Vultus illi tranquillus et placidus, frons pura, nulla mororis aut iræ rugositate contracta; remissa æque in lætum modum supercilia, oculis humilitate, non infelicitate, dejectis. Os taciturnitatis honore signatum. Color, qualis securis et innoxiis. Motus frequens capitis in diabolum, et minax risus. Ceterum amictus circum pectora candidus, et corpori impressus, ut qui nec inflatur, nec inquinatur (8). Sedet enim in throno spiritus ejus mitissimi et mansuetissimi, qui non turbine glomeratur, non nubilo livet, sed est teneræ serenitatis apertus et simplex, quem tertio vidit Elias (). Nam ubi Deus, ibidem et alumna ejus, patientia scilicet (Matth., XVII): cum ergo spiritus Dei

[blocks in formation]

Quale trophæum de diabolo Deus erexit! Olim circumferebantur arma devictarum gentium in pompa, mox suspendebantur; apte ergo loquitur : Quale vexillum. RHEN.

(a) Ad omnem acervum nuntiorum. Sic etiam libri veteres, et recte; nam tristia illa quam plurima nuntiata sunt Jobo confertim : Adhuc illo loquente, inquit Scriptura. Deinde: Adhuc illo loquente, etc. RIG.

(b) Erumpentes bestiolas. Non video cur Pamelius id arguere possit; quod in toto libro vix ulla fiat bestiolarum mentio. Patientiæ enim illud miraculum, cum in putredinem fluxerit totus, corpusque vermi- D bus undequaque scateret. Minime mirum, si ita loquatur Tertullianus. LE PR.

(c) In eosdem specus et pastus reformosæ carnis. Sic emendavimus, vestigia secuti veterum exemplarium, in quib. legitur, reformasse. Reformosam carnem Jobi dixit, ulceribus deformem, et vermiculante purulentia scatentem. RIG.

(d) Reformos carnis. Ita Rigaltius. Olim refossæ et reforata habebatur; sed Rhenanus correxit, foraminosæ; fortasse melins; ejus quippe corpus undique perforatum erat ac veluti cribrum, ut Plautina voce utar. LE PR.

(e) Et si filios restitui voluisset, pater iterum vocaretur. imo, inquiunt, pater iterum vocatus est; nam id aperte Scriptura tradidit: Fuerunt illi septem filii et tres filiæ. Fuerunt quidem; verum post Jobi restitutionem geniti. At illos totidem uno ruinæ impetu ademplos non recepit, nec ab iis pater iterum voca

tus est. Horum igitur orbitatem sustinuit voluntariam, ne sine aliqua patientia viveret, sed istis non recep tis, quo pacto constabit ejusdem Scripturæ fides, affirmantis Deum omnia quæ Jobi fuerant auxisse in duplum? Sane acquiescimus eorum sententiæ, qui Scripturam tam scrupulosa trutina examinari cavillatoriæ curiositatis vitio tribuunt. Tametsi commodissime dicatur, septem illos priores ideo non fuisse redhibitioni cæterorum annumeratos, quia non sicut cætera perierant, sed penes Deum in perpetuum per gloriam Jobo ipsi vivere intelligebantur. RIG.

CAP. XV.--(f) Infirmum non extendit. Imbecillum non premit aut gravat onere. RIG.

(g) Valentem non consumit. Robusti vires non exhaurit. RIG.

:

(h) Quem tertio vidit Elias. Ipse optimus sui interpres lib. 4, adv. Marcionem cap. 23, ubi de clementia Dei Talis, inquit, utique multo magis homines non erat crematurus; nam et tum ad Eliam: Non in igne, inquit Dominus, sed in spiritu miti. Utrobique autem adspicit ad historiam Elia Ill. Reg. c. 10, et patientiam dicit sedere in throno spiritus mitissimi et mansuetissimi, quem tertio vidit Elias. Etenim tres illic visiones Elia sese offerunt; prima et secunda angelus Domini mandata affert ad Eliam, tertia ipse Dominus non in vento confringente petras,non in terræ motu, non in igne, sed post auram tranquillam et mitem alloquitur prophetam suum. In illo igitur spiritu leni tenera serenitatis, aperto et simplici sedere ait patientiam Septimius. RIG.

descendit (a), individua patientia comitatur eum (1). Si A lenociniis negotiantes (b) uxorum potestatibus subjinon (2) cum spiritu admiserimus, in nobis morabitur semper? Imo nescio an diutius perseveret (3). Sine sua comite ac ministro, omni loco ac tempore angatur necesse est. Quodcumque inimicus ejus inflixerit,solus sustinere non poterit, carens instrumento sustinendi. CAPUT XVI.

Hæc patientiæ ratio, hæc disciplina, hæc opera calestis et vera, scilicet christiana (4); non, ut illa patientia gentium terræ, falsa, probrosa.Nam ut, in isto quoque, Domino diabolus æmularetur, quasi plane ex pari, nisi quod ipsa diversitas mali et boni æqualiter magnitudinis (5) par est, docuit et suos patientiam propriam illam dico, quæ maritos dote venales, aut LECTIONES (1) Eam. Si nos eam cum spiritu wouw. MS. Jun. mavult, patientia comitatur. Eam si nos cum spiritu adm. etc. (2) Nos Fran. Paris.

(3) Imo nescio an diu quis perseveret sine sua comite Jun. semper: imo n. a. d. perseveret sine sua c. a. ministra. Omni 1. t. tangatur n. est Rhen.

(4) Hæc opera cœlestis et veræ, scilicet Christianæ Rigall.

cit; quæ occupandis orbitatibus (c) omnem coacti obsequii laborem mentitis affectionibus tolerat ; quæ ventris operarios (d) contumeliosis patrociniis (6) subjectione libertatis gulæ(7)addicit. Talia nationes paticntia studia noverunt; et tanti boni nomen fœdis operationibus occupant : patientes rivalium et divitum et invitatorum (e), impatientes solius Dei vivunt. Sed vi derit sua (f) et sui præsidis (g) patientia (8), quam subter ignis (h) exspectat. Cæterum nos amemus patientiam Dei, patientiam Christi rependamus illi quam pro nobis ipse dependit (9). Offeramus patientiam spiritus, patientiam carnis, qui in resurrectionem (10) carnis et spiritus credimus. VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

duodecima arguit Juvenalis. RHEN.

(d) Quæ ventris operarios. Appellat operarios ventris, cum parasitos et alienarum mensarum asseclas, quibus nihil aliud est magis curæ, quam ut ventri satisfiat; tum eos qui se in divitum clientelam tradunt, quibus illi postea abutantur. RHEN.-Ven!ris operarios. Parasitos quos et Lucilius, Ventres :

CAP. XVI. (a) Cum ergo spiritus Dei descendit,etc. B tibus. Notat testamentorum captatores, quos satyra Sensus est Spiritu Dei in christianum quempiam descendente, una etiam descendit patientia, comes individua. Admittendus igitur cum sua comite. Quam si non admiserimus cum Spiritu, credimusne fore ut Spiritui semper in nobis morari libeat? Imo, nescio an resideat aliquantisper. Etenim sine sua comite ac ministra ubique semper anxius ac perplexus laborabit : quodcumque diabolus inflixerit, solus sustinere non poterit, carens satellite suo, patientia scilicet, fortissimo sustinendi instrumento. RIG.

(b) Lenociniis negotiantes. Etiam hæc phrasis est jureconsultorum nam, teste Ulpiano, de iis qui notantur infamia, (c. I. athletas), lenocinium facit qui quæstuaria mancipia habuerit, sed et qui in li-C beris (adde ex sententia auctoris uxorem) bunc quæstum exercet. PAM.

(c) Aucupandis orbitatibus. Notissima est sedulitas hæredipetarum qui orbos cœlibesque muneribus omnique officiorum genere palpabant ut hæredes scriberentur. De iis in Paradoxis Tullius. De iisdem B. Hieronymus, Epist. 2, quæ est ad Nepotianum : Audio præterea, in senes et anus absque liberis, quorundam turpe servitium. Ipsis apponunt matulam, obsident lectum, purulentiam stomachi et phlegmala pulmonis manu propria suscipiunt, etc. Vide totam epistolam, tomo 1. LE PR. Quæ aucupandis orbitu

[ocr errors]

Vivite, lurcones, comedones, vivite, ventres.

Ipse Tertull., in Apolog. : Parasiti apud vos affectant ad gloriam famulandæ libertatis,sub aucloramento ventris inter contumelias saginandi. Propterea mox parasitorum invitatores, contumeliosos patronos nuncupat. Atque ipsi parasiti apud Comicos, plagipatida, et duri capitones. Et invitatorum mensæ iniquæ, Juvenalis Sat. RIG.

(e) Patientes rivalium et divitum et invitatorum. Patientes rivalium dicit maritos dote venales : Patientes divitum hæredipetas insidiantes divitum orbitatibus; patientes invitatorum, parasitos, qui apud invitatores contumeliosissime pascebant. RIG.

(f) Sed viderit sua. Viderit patientia Nationum, quæ rivales et divites et invitatores contumeliosissimos patitur. RIG.

(g) Sui præsidis. Satana. RIG.

(b) Subter ignis. Ignis arcani sub terram thesaurus.

RIG.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

videre; ut provisum observes, mandare fidei tue. A proderis. Cæterum christianis sæculo digressis nulla Nam sæcularibus satis agentes sumus et utrique no. strum consultum volumus (1). Si talibus tabulas (a) ordinamus, cur non magis de divinis atque coelesti. bus posteritati nostræ prospicere debeamus,et legatum quodammodo prælegare, admonitionem et demonstrationem eorum, quæ ex bonis immortalibus, et [de] (2) hæreditate cœlorum deputantur? Tu modo ut solidum capere possis (b), hoc meæ admonitionis (3) fidei commissum, Deus faciat : cui sit honor, gloria, claritas, dignitas (4), potestas (5), nune et in sæcula sæculorum, amen. Præcipio igitur tibi, quanta continentia potes, post excessum nostrum renunties nuptiis nihil mihi isto nomine collatura, nisi quod tibi LECTIONES

[blocks in formation]

B

restitutio nuptiarum in diem (6) resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem: proinde sollicitudo nulla (c) quæ de carnis zelo vel in Domini sententiam illam (7), quam septem fratribus per successionem nuptiis voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus exspectat. Quæstio Sadducæorum cessit sententiæ Domini. Nec (8) me putes propter carnis tuæ integritatem mihi reservandam, de contumelia dolore suspectum, insinuare jam hinc tibi consilium viduitatis: nihil tunc inter nos dedecoris voluptuosi resumetur. Nec enim tam frivola, tam spurca Deus suis pollicetur. Sed an tibi vel cuicumVARIANTES.

sententia Seml. vel in sententiam illam illa quam septem fr. per succ. nupsisse voluerunt, Seml. nuptiis evolvere nemo tot mar. res. die offendet. Cod. Agob. Proinde soll. n. quæ de c. zelo venit, etiam illam quam septem fratribus per successionem maritorum resurrectionis dies offendet etc. unde Rigall. hæc sola retineri jussit : Proinde soll." n. quæ de c. z. venit etiam illam septém maritorum res. die offendet.

(8) Ne Semler.

COMMENTARIUS.

CAP. I. (a) Talibus tabulas ordinamus.Tertullianus Ecclesiæ carthaginiensis presbyter,ætate jam ingravescente admonitus, libros ad uxorem adhuc vividam duos, quasi testamenti tabulas condidit: quorum altero quidem delectissimæ conjugis fidei committit, ut si prior ipse ad Dominum migraverit, nuptiis secundis abstineat; altero præcipit, ut si minus abstinendum sibi ducat, tantum Christiani nuptias sequatur. Itaqué priore libro praffatur, hancce curam homine esse Christiano dignissimam. Etenim omnes ferme homines rebus suis, humanis et mortalibus, sollicite atque anxie providere, ac super iis tabulas ordinare, quas diligentissime servari cupiant. Quod si momentaneis ac perituris tantopere cavent; cur non magis de divinis atque immortalibus bonis posteritati suæ consultum velint? Nam sæcularibus, inquit, satis agentes sumus, et utrique nostrum consultum volumus. Si talibus ordinamus, cur non magis de divinis atque cœlestibus posteritati nostræ prospicere debeamus? Sic in vulgatis editionibus. Aliis placuit, si de talibus ordina · mus. Liber Agobardi genuinæ lectionis vestigia servavit Utrique nostrum consultum volumus talibus ta libus ordinamus, etc. Facilis hallucinatio fuit, Talibus scripsisse pro Tabulis, præcedentis vocabuli repercussu. Quare sic edidimus: Utrique nostrum consultum volumus talibus tabulas ordinamus: cur non magis de divinis atque cælestibus posteritati nostræ prospicere debeamus? RIG.

(b) Tu modo ut solidum capere possis, hoc meæ admonitionis ac fidei commissum. Alludit ad solidi capacitatem inter virum et uxorem, quæ non nisi certis casibus permittebatur ex lege Julia et Pappia. Qua de re exstat inter fragmenta Ulpiani titulus xvI. Ad easdem quoque leges allusit etiam libro de Monogamia : Aliud est si et apud Christum legibus Juliis agi credunt, et existimant cælibes et orbos ex testamento Dei solidum capere non posse. RIG.

(c) Proinde sollicitudo nulla, quæ de curnis zelo venit. In vulgatis editionibus legitur: Christianis sœculo digressis nulla restitutio nuptiarum in diem resurrectionis repromittitur, translatis scilicet in angelicam qualitatem et sanctitatem. Proinde sollicitudo nulla quæ de carnis zelo, vel Domini sententia, illa quam septem fratribus per successionem nupsisse voluerunt, neminem tot marilorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus exspectat. Quæstio Sadducæorum cessit sententiæ Domini. Quæ lectio Tertul

C

liani sensum pene obruit præfocatque. Hæc enim Proinde sollicitudo nulla quæ de carnis zelo, pendent imperfecta. Jam illud Vel Domini sententia, plane importunum est, et sequentibus haud congruit. Sequentia vero Illa quam septem fratribus per successionem nupsisse voluerunt, neminem tot maritorum resurrectionis die offendet, tertullianicum dicendi genus minime sapiunt. Agobardi liber mendosa hæc esse indicat, verum nec ipse caret mendis. Sic enim habet : Christianis sæculo digressis nulla restitutio nuptiarum in die resurrectionis repromillitur, translatis scilicet in angelicam quantitatem et sanctitatem. Proinde sollicitudo nulla quæ de carnis zelo venit, et jam illam quam septem fratribus per successionem maritorum resurrectionis dies offendet, nec quisquam illam confusurus exspectat. Hæc vetustissimi exemplaris scriptura satis admonet veram atque germanam adulterina superjecta vitiatam fuisse, ac vitii partem sane discutit: reliquum discerni ac discuti posse mihi videtur, si posteriorem periodum sic legimus: Proinde sollicitudo nulla quæ de carnis zelo venit, etiam illam septem maritorum resurrectionis die offendet, nec quisquam illam confusurus exspectat. Quæstio Sadducæorum cessit sententiæ Domini. Ait Tertullianus, suum illud ad uxorem de nuptiis non repetendis præceptum, minime esse viri zelotypiæ livore succensi, cui doleat quod se mortuo uxor alterum sibi forsan quæsitura sit maritum; nullam hinc ad defunctum contumeliam pervenire; nempe resurrecturis Christianis nullam reD promitti nuptiarum restitutionem, otioso et inutili tunc immortalibus sexuum officio, quod hic mortalibus tantisper in solatium mortalitatis, et substituendæ sobolis gratia fuerat concessum. Cui sententiæ firman. da, Christi ipsius testimonium profert, qui cum a Sadducæis argumento in fraudem composito rogare. tur, Quid olim in corporum resurrectione futurum esset mulieri cuidam, quæ septem maritorum uxor fuerat, hoc est, elatis jam sex maritis septimo nupserat, sexies vidua septimas nuptias constitutas babebat; malitiam quæstionis simplicissimo responso confutavit: nullam tunc fore nuptiarum mentionem hominibus sanctitate angelica donatis; proindeque non esse cur illa septem maritorum metuat, ne quis de tot maritis resurrectionis die tanquam rivalibus exulceratus uxori quondam suæ sit molestus, ac repetitas nuptias velut probrum objiclat. Sic libri veteris beneficio verus ac germanus Tertulliani sensus

que alii fœminæ ad Deum pertinenti (a) proficiat, quod A posteritatis castigatione, aut præstruam Christum se suademus, licet retractare (1).

CAPUT I.

ne

parandis matrimoniis et (7) delendis conjunctionibus advenisse, quasi jam hinc finem nubendi præscribam. Viderint, qui inter cætera perversitatum suarum disjungere docent (c), carnem de (8) duobus unam, gantes eum, qui fœminam de masculo mutuatus, duo corpora ex ejusdem materiæ consortio sumpta, rursus in se matrimonii compactione (9) compégit. Deniqué prohiberi nuptias nusquam omnino legimus, ut bonuni scilicet quid tamen bono isto melius sit, accipimus ab Apostolo, permittente quidem nubere (d), sed ab stinentiam præferente illud propter insidias tenta tionum, hoe propter angustias temporum : qua ratione utriusque pronuntiationis inspecta facile dinoscitur, necessitate nobis concessam esse nubendi po

Non quidem abnuimus conjunctionem viri ac foeminæ benedictam a Domino (2), ut sciremus (3) generi humano et replendo orbi et instruendo sæculo excogitatam, atque exinde permissam; unam tamen. Nam et Adam unus Eve maritus, et Eva una uxor illius, una mulier, una costa. Sane apud veteres nostros ipsosque patriarchas non modo nubere, sed etiam plurifariam matrimoniis uti fas fuit, erant et concubine sed licet figuratum (4) in synagogam et Eccle siam (5) cesserit, ut tamen simpliciter interprètemur, necessarium fuit instituere, quæ postea aut amputari, aut temperari mererentur. Superventura enim lex crat, oportebat legis adimplendæ caussas præcucur- B testatem: quod autem necessitas præstat, depretiat risse. Idem (6) mox legi succurrere habebat, Dei sermo circumcisionem inducens spiritalem. Igitur per licentiam tunc passivam (b), materiæ subsequentium emendationum præministrabantur, quas Dominus Evangelio suo, dehinc Apostolus in extremitatibus sæculi aut excidit redundantes, aut composuit inconditas.

[blocks in formation]

ipsa. Quod denique scriptum est, Melius est nubere quam uri ( 1 Gor, VII, 9), quale hoc bonum est, oro te, quod mali comparatio commendat? Ut ideo melius sit nubere, quia deterius est uri. Atenim quanto melius est neque nubere neque uri! [Sed] (10) etiam in persecutionibus (e) melius est (11) ex permissu fugere de oppido in oppidum, quam comprehensum et distortum negare. Atque ideo beatiores, qui valent beata testimonii confessione excedere. Possum dicere : VARIANTES.

(11) Ila omissis vv. ex permissu, cod. Agob. præbuit Rigaltio, qui tamen reposuit: atque isto beatiores, qui confessione non excidere. Rhenanus: compressum et distortum negare, atque isto beata est. Idemve quid negent beati testimonii, excidere cet. Pamelius: at quæ ista beaC titas est. ideo ne qui neget, beati testimonii confessione excidere? Possum d. qu. perm. non est bonum. Quid enim nec. mori mihi? si ploro bonum est: si timeo. Quod perm.

caussam.

COMMENTARIUS.

optime constituitur, Et erit operæ pretium pluscula eliam de sequentibus ad camdem incudem refingere, quæ cum editione Pamelii si conferantur, oppido meliora, etiam me indicente apparebunt. RIG.

(a) Fœminæ ad Deum pertinenti. Hoc est, Christianæ. RIG.

CAP. II. – (b) Licentiam passivam. Nuptias multiplices passim concessas. RIG.

CAP. III. —(c) Inter cætera perversitatum suarum. Marcionitas notat; apud Marcionem enim, ut scribitl. 1, in eumdem, non tingitur caro, nisi virgo, nisi vidua, nisi cælebs, nisi divortio baptisma tuercata. RHEN.

(d) Permittente quidem nubere. Nuptiæ permitiuntur ob infirmitatem, sed iis abstinentia potior habetur, sic apud S. Ambrosium, lib. 1, de Virg., quæ nubit non reprehenditur quæ abstinet laudatur. Et B. Hieronymus in ca verba Apostoli: si autem acceperis uxorem, non peccasti: Aliud est enim, inquit, non peccare, aliud bene facere. LE PR.

:

(e) Etiam in persecutionibus melius est ex permissu fugere de oppido. quam comprehensum negare. Notissima est Pauli ad Corinthios scribentis sententia: Melius esse nubere quam uri. Tertullianus disputat conten ditque, multo melius esse nec nubere, nec uri, quod ut evincat, comparatione utitur alterius sententiæ qua docetur, melius esse Christiano in persecutionibus fugere, quam Christum negare; cui statim subjicit, tonge melius esse nec fugere, nec negare. Qui locus in exemplaribus editis adeo depravatus circumfertur, ut vis argumenti minus intellecta flaccescere videatur. Sic edidit Pamelius: In persecutionibus melius est ex

D

permissu fugere de oppido in oppidum, quam compres sum et distortum negare: at quæ ista beatitas est: ideo ne qui neget, beati testimonii confessione excidere? Possum dicere: quod permittitur non est bonum. Quid enim necesse mori mihi? si ploro, bonum est: si timeo. Quod permittitur, suspectam habet permissionis suæ eaussam. Mire torsit Rhenanum hic locus, et est ab eo editus hoc tenore verborum : atque ut verisimile est, manuscriptis ita commonstrantibus: Melius est ex permissu fugere de oppido in oppidum, quam compressum et distortum negare, atque isto beata est. Idemve quid negent beati testimonii confessione excidere. Possum dicere, Quod permittitur non est bonum. Quid enim necesse est mori mihi, si ploro bonum est: si timeo. Quod permittitur, suspectam habet permissionis suæ causam. Quæ procul dubio boni sensus expertia sunt. Videamus an exemplaris nostri beneficio mens Auctoris reduci queat. In eo legitur: In persecutionibus melius est fugere de oppido, quam comprehensum el distortum negare; atque ideo beatiores qui valent beata testimonii confessione excedere, Possum dicere, quod permittitur bonum non est. Quid enim necesse est mori mihi, si ploro bonum est. Quod si timeo quod permittitur, suspectam habet permissionis suæ caussam. Ita omnino ille Agobardi liber, qui etiam ope aliquà indiget, verum levissima, hac, opinor: Etiam`in persecutionibus melius est ex permissu fugere, quam comprehensum et distortum negare, atque isto beatiores qui valent beata testimonii confessione non excidere. Possum dicere: Quod permittitur, bonum non est. Quid enim? Necesse est mori mihi. Si ploro, bonum est;

« PoprzedniaDalej »