Obrazy na stronie
PDF
ePub

quo inter hostes imperii Cassios, Nigros Albinos- A mæ, qui ne minimam quidem dant Montanismi susque Tertullianus retulit, ad asserendam Apologe

picionem, et sunt Apologetico superiores; quod de libro super animæ testimonio haud dubium est, ac de libris ad nationes probabile admodum. Neque nunc credo fore qui putent Tertullianum tum Montanistam fuisse, cum Apologeticum componeret. Etenim nisi mavelint fingere cum Havercampo V. C. (in præfat. ad editionem Apologet. Tertull.) Tertullianum bis hanc Apologiam paululum immutatam edidisse, argumentis nostris cedant necesse est, quibus eam superiorem esse Severi edicto probavimus. Atque ego opinionem Havercampi non probo, cum lectiones quaedam textus hujus libri discrepantes istam rem non conficiant satis; mihique ex Eusebio quidem H. E. L. II. cap. 2. constet, quod Tertulliani Apologia latine scripta sit, posteaque græce conversa, sed quod bis edita sit, et immutata quidem, nullo modo. Quod si igitur concedant, Apologeticum Severi edicio esse antiquiorem; eos profecto oportet contra nos, si possint, certioribus argumentis pugnare, qua:n iis, quibus sententiam a Moshemio demonstratam Hoffmannus impugnavit, quæ nihil firmitatis habere egregie commonstravit Moshemius in Addendis ad vol. I diss. suarum Hist. Eccles. p. 741.-48. Atque nos ipsi alteri Hoffmanni argumento suo loco cspondebimus, alterum vero monemus cum ipsa Hoffmanni sententia pugnare (lubet enim hos Moshemianæ responsioni adjicere). Nam si vera sunt etiam, quæ de cultu Serapidis Romæ per Severum restituto Hoffmannus dicit, facta esse ea tum demum, C cum Ægyptum, devictis Parthis, peragrasset, h. e. A. CCII; concidit id, quod antea decreverat, an e Severi edictum scriptum Apologeticum esse; quo. niam ante A. CCII. Romam Severus non rediit, et tamenA.CCII.edictum adversus christianos promulgatum fuisse, nemo unus vocare in controversiam potest. § 17. Libri duo ad Nationes anno CXCIX. scripti.

tici ætatem nece Albiniana posteriorem; continet
tamen is ipse locus vestigia quædam non admodum
obscura, quibus insistentes ætatem quam Apologetico
constituimus tribuere, accuratius invenire possumus.
Nihil jam de congiariis ab Imperatore populo datis;
nihil de die solemni Principis omni lautitiarum ap-
paratu celebrato; nihil de votis pro Imperatoris salute
susceptis dicemus: sunt enim hæc, vel non apta satis
ad rem exequendam, vel a Moshemio jam elegantis-
sime disputata. Unum locum excutiamus, et eum
quidem superius in medium productum (§ 15);
propterea quod et is rem planissime conficit, et
movet nos, ut ab istius doctissimi viri sententia pau-
lulum deflectamus. Ait igitur Tertullianus, scelestarum B
partium socios aut plausores, post vindemiam parrici-
darum racemationem superstitem, quotidie revelari; ait
etiam, quosdam Astrologos, Augures, Magos de Casa-
rum capite consuluisse. Eadem conjunxit Spartianus,
effecitque ista similitudo, quæ utriusque scriptoris
loca excitata intercedit, ut utrumque eadem plane
tempora respexisse dicerem. Sed quoniam nec Ter-
tullianus consultationem Magorum plane refert in
eadem illa tempora, in quæ reliquias amicorum Nigri
perquisitas, nec Spartianus, ubi tempus diserte non
definit, ordinem rerum accuratissime sequitur; fit,
ut nunc mittamus ea, quæ de consultis magis apud
utrumque leguntur. At alterum sequamur judicium
temporis, quo scriptus est Apologeticus, videlicet
istud studium Plautiani, protrahendi omnes eos, quos
suspectos dicebat averse a Severo voluntatis. Hos,
Spartianus ait, persecutum esse Plautianum interca,
cum Severus Parthos adortus fuisset, rediisselque
in Syriam, ut se pararet ad bellum Parthis majori
cum vi inferendum. Enimvero credibile est, Severum
fere post medium A. CXCVIII, fuisse adversus Par-
thos profectum (1); quorum impetus cum aliquantum
repressisset, in Syriam rediit forte, ut ibi hiemem
transigeret. Ubi cum pararet ea, quæ necessaria vi-
debantur ad Parthos bello persequendos, Plautianus
investigavit eos, quos superstites noverat e Nigri
amicis; quod igitur fere factum est sub anni CXCIX.
initium. Quare nullus ego dubito, quin sententia
Moshemii, qua A. CXCVII. medio hunc librum exa- D
ratum esse existimat, relinquenda sit ista in re, pro-
pterea quod tum modo adversus Parthos profectus
est Severus, atque Tertullianus non de extinctis Al-
bini, sed Nigri amicis loquitur, qui erant adhuc post
Albinianos superstites. Sed neque tempore, isto quod
diximus, posteriori facta esse videtur hæc inimico-
rum Severi pervestigatio; hoc enim pugnaret cum eo,
quod jam A. CC. Tertullianus Montanistarum partibus
accessit, scripsitque ante hanc factam ab Ecclesia
secessionem libros ad Nationes et de Testimonio ani-

(1) Profectio Augusti conjungitur apud Mediobarbum ad a. c. 199. p. 172. et apud Vaillantium in num. Impp., vol. I. p. 113. cum Tr. P. VI. que desiit A. CXCIX. medio. Sed apud illum p. 273. alius nummus habet Severi Tr. P. VI. cum cognomine Par. Ar. Ad. siguisque victoriæ aliis.

Narrat in Apologetico suo Tertullianus ( cap. 16 ) proxime fuisse quemdam, qui imaginem togatam, auribus instructam asininis, altero pede ungulatam, addita inscriptione, Deus christianorum onochoetes, proposuerit. Idem nuper factum esse rcfert in priore ad Nationes libro c. 14.; quod arg:mento esse potest, eodem fere tempore cum Apelogetico utrumque ad Nationes librum editum fuisse, atque ita, ni fallor, ut post eum hi lucem viderint. Utrumque inquam; verba enim, quibus librum posteriorem orditur, statim eum priori subjectum ostendunt post Apologeticum tum quoniam illul proxime videtur brevius temporis spatium designare, quəm nuper ; tum, quoniam verisimilius est si quis dicat Tertullianum primum Præsides compellasse, quorum auctoritas major esset animusque tractabi lior, quam populi. Atque sunt præter hæc non panca, quibus eorum ætas multo superior edicto Severi intelligi possit; a quibus enumerandis me nunc quidem contineo, sed utor tamen ad hanc rem duobus

argumentis. Unum est, quod isti libri sint populo A Sed dubito, an recte ab Hoffmanno L. c., p. 34. dica

B

in primis destinati; alterum, quod victoriam a Nigro atque Albino tanquam non ita multo ante reportatam significent. Nuspiam Præsides alloquitur, ut fecit in Apologetico, sed unice populum, a quo me. mini Tertullianum alicubi etiam (v. c. L. I. c. 3.) diserte Præsides distinxisse. Deinceps hos, ait, quibus dicavit istos libros, accusasse christianos (L. I. c. 20.); quod quidem convenire video in Præsides, tamen multo magis refertur ad plebem. Denique ipsum cognomen Nationum, quod est in horum librorum epigraphe, manifestum est a Tertulliano inditum esse iis, qui dediti erant cultui deorum; hic vero proprie plebem superstitiosam designat haud dubie, propterea quod pene eadem, quæ disputata sunt in hoc utroque libello, jam Præsidibus consideranda proposuit in Apologetico. Sed nuperæ stragis Nigri Albinique mentionem injicit hoc modo, ut Syriam cadaverum odoribus spirare, Galliasque adhuc Rhodano suo non lavare dicat; quod quid sibi vult aliud quam hoc, vix finem bello Severi cum Nigro atque Albino fuisse impositum? Quæ quidem omnia, istos ad Nationes libros non post edictum Severi editos fuisse, sed ante, luculenter ostendunt, possuntque edocere omnes, non præter rem hos libros comites datos a nobis fuisse Apologetico Tertulliani, quippe quos ea de causa oportet scriptos esse, cum jam dimidia pars A. CXCIX. fuisset conversa. Ex quo apparet simul, ipsorum auctorem tum nondum abiisse in Montanistarum sententiam, siquidem id demum A. CC. contigit, neque inveniuntur in libris istis, quæ suspicionem Montanismi movere aliquantum possunt. At unum hoc mihi animadversione dignum videtur in Hoffmanni argumentis, qui eidem similitudini insistens, quæ argumentum Apologetici horumque librorum intercedit, pronuntiat in contrariam partem non bene. Namque ea ejus opinio, quæ in hoc versatur, quod libri ad Nationes cum libello de Testimonio animæ non differant ab Apologetico, nisi prolixitate, eamdemque defensionem, quam Tertullianus in Apologetico velul in pugnum compresserat, aliquanto latius explicent; ea vero nec recte se habet omnino, nec est ad rem efficiendam satis idonea. De ipsius argumenti conclusione nihil attinet dicere; est enim hoc satis disputatum a nobis, et adhuc quibusdam in locis dispu- D tabitur. Et quamvis in Apologetico fere similia tradat Tertullianus eorum, quae fuerunt in libris ad Nationes exposita; multa tamen sunt in isto, quæ in his prorsus non exstant, et vicissim in his, quae frustra in Apologetico quæruntur. Quod qui perspicere plenius velit, eum ad universum librum posteriorem remittimus, quod versatur in explodendis gentilium Diis: ubi si discesseris ab ultimis libri sectionibus, nihil reperies, quod sit in Apologetico tractatum.

[blocks in formation]

Liber de testimonio animæ eidem anno
asseritur.

Stat mihi eadem sententia de co libello, quem Tertullianus de Testimonio anima conscripsit. Hunc equidem nou nego æqualem esse libris ad Nationes.

C

tur altera quasi pars esse commentarii, quem in Apologeticum Tertullianus ediderit, cum libri ad Nationes priorem effecerint. Namque ista verba Apologetici c. 17. vultis ex animæ ipsius testimonio comprobemus ? quæ ansam Hoffmanno ita sentiendi dedere, non ita comparata videntur mihi, ut possint lectores omnes ad hujus opinionis veritatem agnoscendam adducere, cum eodem illo loco Tertullianus et demonstrare se posse unum Deum ex ejus operibus dicat; de qua re tamen nusquam eum memini ex instituto disputare, saltem in libro tali, qui sit eodem tempore cum Apologeticis scriptus. Certius hunc librum Apologetico aqualem esse verba docent ea, quibus in sectione quinta p. 84. utitur Tertullianus: Divine scripturæ quæ pencs nos vel Judæos sunt, multo sœcularibus litteris non modica tantum ætate aliqua antecedunt, ut loco suo edocuimus. Hoc vero ubinam docuit, nisi in Apologetico? cap. 18. seqq. Quem cum sub initium A. CXCIX., cos vero ad Nationes paulo post composuerit, auno isto pene expleto nostrum libe!lum edidisse censendus est. Neque id abhorret ab eo quod sibi in libello Tertullianus exequendum sumpsit, ut æmuli persecutoresque christianorum veritatis et erroris in se et iniquitatis in eos revincerentur (c. I. ). Sed in alium, eumque posteriorem eo, quem diximus, annum conjiciendum hunc librum non puto. Etenim præterea, quod nulla in isto libro significatio Montanismi appareat, haud inepte quis dixerit, hunc veluti appendicem esse Apologetico librisque ad nationes adjectum; quoniam in eo disputata est pau'o amplius doctrina christiana. Neque ullus ejus generis liber adversus ineptum Deorum cultum est a Tertulliano compositus, qui posset alii tempori vindicari, quam huic, quo ipsa violentia in christianos requirebat demonstrationem summæ injustitiæ conspicuæ in superstitione ferro flammisque propaganda.

ARTICULUS III.

De libris Tertulliani, quorum et ætas el Montanismus

§1.

constat.

Liber de Corona Anno CCI. docetur conscriptus. In superiore disputationis parte satis expositum esse putamus de libris iis, quorum ætas et puritas doctrina certo quodam modo effici posse videbantur. Nunc sequitur alter locus, qui pertractabit eos, quorum ætas non minus constat, quam id, quod sint a Tertulliano tum editi, cum ad Montani disciplinam se, relicta vetere, contulisset. Inter quos primum locum tenet liber de Corona, in cujus ætatem ut inquiramus paulo plenius, operæ videtur pretium esse eo magis, quo certius hic veluti napánnyμa est, ad quod exigendi sunt cæteri omnes libri, si illud veniat in coutroversiam, utrum sint ante Tertulliani defectionem scripti, nec ne. Qua de re cum videamus doctos homines variis inter se dissidere sententiis, quibus impedivere magis veritatem inveniendam quam expedivere; candide dicemus, quæ veri similia videntur nobis, ac una utemur eaque prima libri sectione, e qua erui potest et ipsa Scriptoris doctrina, et tempus,

-

quo istum librum in publicum protulit. Atque illam A aunorum primum statim hic intelligendum non esse cuivis licet intelligere ex ista disputatione universa de fugiendis iis, quæ vel minimam suspicionein cultus commentitiorum Deorum excitare possent; ubi disserentem audiet Tertullianum, non eum quidem placised dum, modestum, atquc cedentem, sed austerum, vehementem, sed ira adversus secus sentientes mirabiliter incensum, ut fere solent ii, qui modo ad disciplinam aliquam progressi, plurimum sibi sapere videntur. Alterius enim sectæ pastores dum ait esse in pace leones, in prælio cervos, eosque respuisse Spiritus sancti prophetias; apparet sane Montani discipulum hic loqui, non communis Ecclesiæ sodalem. Namque his verbis et alius se gregis esse profitetur ac ii, quorum doctores impugnat, et quid suum adversus eos animum concitaverit, perspicuc indicat, nimirum B illud, quod secum eadem Paracleti Montanistarum decreta non fuissent secuti, Hanc eamdem libri sectionem iis verbis orditur, quæ fontis instar sunt, e quo omnis haurienda est ætatis notitia. Ita vero ille : Proxime facta est liberalitas præstantissimorum Imperatorum; expungebantur in castris milites laureati. Adhibetur quidam illic magis Dei miles -- solus libero capite, coronamento in manu olioso. Murmur tribuno defertur. Statim tribunus : Cur, inquit, tam diversus habitu? Negavit ille sibi cum cæteris licere. Caussas expostulatus: Christianus sum, respondit. Hujus militis factum cum cæteri christiani improbarent, existimantes, eo tam bonam et longam pacem periclitari, contra nititur illud summis laudibus efferens Tertullianus. Atque in isto loco primum videmus ab eo liberalitatem Imperatorum nuperrime factam commemorari, quos dubito an quis alios fuisse dixerit, quam Severum et Caracallum, utrumque Augustum. At enim in superioribus Caracallum dicebamus dignitate Augusti tum fuisse ornatum, cum Severus iter in Orientem adversus Parthos pararet, quo fere abiit post dimidiam partem Anni CXCVIII. conversam; et postea ostendemus, pacem, quam hic adduci in periculum nonnulli credebant, esse eam, qua fruebantur christiani nondum Severi lege publica exagitati, quam latam esse A. CCII. constat inter omnes. Hunc igitur librum scriptum oportet esse in intervallo eo, quod ab anno sexto Severi ad nonum effluxit. In quo temporis spatio tres observavi an- D nos Imperatorum liberalitate notatos: primum paulo antequam Severus proficisceretur in Orientem A. CXCVIII. (1). Alterum annum CCI. cum is militibus suis, propierea quod Caracallum Augustum, Getam Cæsarem, dixerant, Ctesiphontem spoliandam tradidisset (2); tertium A. CCII. cum Severus et Caracallus iter Ægyptiacum meditarentur (3). Horum

[blocks in formation]

(2) Idem, c. 16. « Harum appellationum causa donativum militibus largissimum dedit, concessa omni præda oppidi Parthici, quod milites quærebant. >>

(3) Id., ibid.: Post hoc (cum filium majorem consulem secum designasset), dato stipendio cumulatiore militibus, Alexandriam petiit.»

defendo. Etenim disputari potest, utrum hoc gladiatorium munus et congiarium, quod habet Spartianus, idem sit ac illud, quod datum a Severo fuisse populo Herodianus refert (Lib. III. c. 8. ed. Boec, p. 145.) eo tempore, quo ab Albino victo Romam redierat. Neque enim objici debet id, Spartianum alio loco (in Sev. c. 12.) idem, quod statim post reditum Severus edidit, commemorasse. Namque, ut Spartianum non dicam eadem sæpius tanquam diversa repetere, is quidem eo in loco non loquitur de donativo concesso militibus, sed de eo, quod Severus militibus tantum stipendiorum, quantum nemo Principum, dederit. Quod si igitur idem congiarium uterque respexit, sane intelligitur non idem voluisse Tertullianum, cum anno demum CXCVIII. a Senatu dignitas Augusti in Caracallum collata. Verum si detur id etiam, aliud congiarium ab Herodiano, a Spartiano aliud intelligi; tamen quod ex hoc primo loco excitavimus, non potest ad locum Tertulliani referri eam ob caussam,, quia ipsi de congiario non nisi populo dato editisque spectaculis, Tertulliano autem de re plane alia militibus in castris concessa est dictum. Sed neque illa postrema sententia admittenda est, ut ista liberalitas, finito in Oriente bello, in Syria contigerit A. CCII. post susceptum ab utroque Augusto consulatum. Qui enim ejus rei solus mentionem injicit Ælius Spartianus, datum esse, ait, militibus cumulatius stipendium, quod dubito an donativum dici possit, quale Tertullianus significare C videtur. Ac si vel maxime sint, qui malint in isto loco Spartiani donativum intelligere, eos spero non penitus contempturos sententiam meam, qua liberalitatem a Tertulliano expositam credo eam attingere,. de qua Spartianum locutum esse dixi, dum ea referebat, quæ acciderunt post occupatam Ctesiphontem. Quæ ita cum circumspicimus, non omnia solum, si contentio quædam et comparatio fiat, bene se habere, sed explicari etiam egregie alterum posse ex altero animadvertimus. Nam primum isto tempore duos fuisse Augustos neminem præterire potest; erat enim Caracallus jam ante expeditionem Parthicam A. CXCVIII. et nunc a militibus etiam particeps imperii dictus. Deinde donativum militibus datum Spartianus commemorat, unde illa liberalitas Imperatorum in castris intelligitur. Denique sub initium hujus anni CCI. nondum erat lex quædam a Severo promulgata, quæ omnes a religione christianorum arceret, quorum familiam mox turbatam esse ea apparebit. Sed hoc donativum fuisse sub initium A. CCI. militibus distributum, id vero cum habeat aliquam dubitationem, quomodo calculi subducendi sint, breviter exponemus. Principio velimus animadverti, quod alio quodam loco disputavimus (supra §16. col. 119. not.) Severum, expleta priori parte anni CXCVIII. in Orientem fuisse profectum. Huic bello adversus Parthos suscepto finem fere imposuit occupata Ctesiphonte. Nam, quod postea demum Dio Cassius Severum refert bis frustra Atram impugnasse; in eo, si recte dixit, Severus non videtur multum temporis consump

[ocr errors]

B

quidem Augustum, illum Caesarem fuisse indicat, cum epigraphe: Eternit. Imperi. Nempe eo non so⚫ lum confirmatur id, quod Spartianus de tempore bujus ab iis susceptæ dignitatis tradidit, sed hæc etiam sequuntur, quæ antea diximus, eam rem Anno CCI. extitisse, siquidem eo anno Trib. Pot. IX. Severus suscepit. Sed redeamus ad librum de Corona. Hujus locum supra excussum dicimus intelligi optime posse, si admittatur sententia ea, quam nobis probasse satis videmur. Namque ex ea intelligi maxime potest, qui factum sit, ut milites laureati incederent; quod nemo mirari debet, qui milites etiam triumphantes cinctos coronis fuisse novit, quale quid hic fuisse facile perspicitur. Nam et nunc subacti penc erant omnes, adversus quos Severus exercitum du. xerat, in primis Parthorum bellicosissima natio, et ipse Severus, cum propter articularem morbum agere triumphum de Parthis non posset, de Judæis tamen eum agendum filio, ac Parthici compensandi gratia militibus forte signa triumphantium concessit. Quæ si teneamus, simul illnd aperitur, quo modo nune turbandæ pacis suspicio christianis potuerit oboriri. Jam enim prostrati erant hostes Imperatoris omnes, ipsaque Severi jam otiosi asperitas minabatur severitatem sunmam, quam, districtus adhuc gravioribus negotiis, non potuerat sequi. Et isti inflammandæ maxime idoneum videbatur militis exemplum, quem eo, quod coronam repudiasset, parricidium commisisse, hos. temque Caesaris publicum exstitisse, suo more Deorum cultores arbitrabantur.

sisse, cum altera eaque vehementissima hujus urbis A Getæ, et Caracalli laureatum caput, quod hune oppugnatio viginti sit diebus confecta (Dio. 1. LXXV. c. 13. p. 1265.), eamque statim secutum iter Severi in Palæstinam atque Ægyptum. Sed quoquo modo hoe accipiatur, Ctesiphontem hiemali prope tempore caplam esse Spartianus confirmat in Sev. c. 16. Hoe dici non potest accidisse A. CXCVIII.; quomodo enim, si dicamus etiam Severum statim post susceptam a Caracallo Augusti dignitatem Roma abiisse, quomodo, inquam, tempore tam brevi tantum iter in ultimas quasi regiones perficere, classem exornare, peragrare Armeniam, Seleuciam, Babylonemque capere, atque vastare Arabiam potuisset? Neque vero id magis anno sequenti contigisse credibile est. Etenim post captam Ctesiphontem, Atramque bis obsessain, Severus venit in Syriam, ubi postea fasces imperii suscepit. Sed eum cum filio A. CCII. hos habuisse, norunt, qui fastos consuluerunt universi; itaque dicendum erit, per tres fere aut duos annos nihil egisse Severum in bello adversus cæteros persequendo: quod prorsus abhorret. Restat igitur, ut captam a Severo Ctesiphontem A. CC. fere vertente dicamus cujus occupationem cum statim exceperit Augusti dignitas in Caracallum a militibus collata, ac dona→ tivum iis ca de causa concessum; hoc certe non alio tempore, nisi sub anni CC. finem aut sequentis initium contigit. Quæ quidem res egregie confirmafur iis antiquitatum monumentis, quæ utriusque rei memoriam nobis tradiderunt. Etenim, ut a victoria Parthica exordiar, non Eusebius solum, cujus forte quidam stare nolent judicio, haue victoriam a Parthis, Adiabenis, Arabibusque reportatam transfert in A. CC. (Chronic. L. II. ad h. a. Edit. Scaligeri, p. 172.). Sed fasti etiam (apud Pamelium in vita Tertull. p. 18. H.) et nummi (apud Mediobarbum ad a. c. 201. p. 274.) cognomen Parthici Maximi Severo Tr. P. VIII. sustinenti tribuunt, quam progredi a medio anni CC. ad anni sequentis mediam partem, nemo ignorat. Deinceps in Caracallum Augusti, in Getam Cæsaris dignitatem a militibus collatam esse A. CCI. ex Spartiano intelligitur quodam modo, qui hoc ait factum esse, cum Caracallus annum XUI. ageret (1. c. c. 16.); quem eo anno egit haud dubie, paret ex iis quæ de ejus natali alias disputavimus

ut ap

C

§ 2.

§2.Secus sentientium opiniones examinantur, et imprimis Hoffmanni et Orsii, qui illum A. CXCVIII. tribuerant, et Pagii, qui eum assignaverat A. CCII.

At, cum his argumentis inductus, librum de Corona A. CCI. scriptum esse contendam, video plerosque contradicere, quamvis in diversas plane partes pronuntient. Namque Orsius, familiæ Dominicana doctissimus monachus, ejusque adstipulator Hoffmannus A. CXCVII. Baronius A. CXCIX. Pagius A. CCII. Pamelius et Allixius A. CCX. postremo Tillemontius imperante Maximino A. CCXXXV. eum

(§ 6.). Ae hujus quidem auctoritas si forte repu-D editum fuisse opinatur. Sed isti, si a Tertulliano dianda videtur propterea, quod în definienda Caracalli ætate sibi ipse non constat satis; hune certe scrupulum eximit elegantissimus nummus thesauri olim Schwartzburgici, nune Gothani, quem memoriæ hujus rei conservandæ destinatum fuisse, dubitari non potest (1). Ejus altera pars caput Severi laurea cinctum offert addita inscriptione: Severus Aug. Part. Max. P. M. Tr. P. IX. altera nudum

(1) Eum cum erudito orbe communicavit Polycarpus Tentzelius in diss, Jo. Andr. Schmidii præsidio habita, ubi selecta numismata aurea, argentea et ærea maximi moduli ex gazophylacio Amstadio Schwartzburgico explicat; pag. 22. seqq. Aliam inscriptionem, in qua nomina trium storum cum anno Tr. P. IX. Severi et Tr. P. IV. Caracalli conjunguntur, habet Scaliger in animadvers. Euseb., pag. 228.

discesseris, omnes ad unum errarunt in eo, quod aliud donativum militibus a Severo datum intellexerint, quam quod debeat intelligi. Quocirca supersedere possemus iis confutandis, dum, quale donativum hic fuerit a Tertulliano indicatum, docuimus. At quoniam ex istius libelli tempore pendet plurimorum ejus librorum chronologia, facitque ista secus sentientium confutatio plurimum ad confirmandam nostram sententiam, age! eas opiniones brevissime examinemus. Atque hic de opinione Tillemontii nihil attinet dicere propterea, quod tota ista res satis tractata videtur ab Hoffmanno (In diss. de Tertulliani omnibus in Montanismo scriptis, § 6. p. 26. seqq.), et plane sequitur illam hæresim, quæ neque A.

CXCIX. neque paulo post Tertullianum vult ad Mon- A omnes cum rebus A. CXCVIII. gestis egregie conve tanistas transiisse, quod alio loco disputavimus. Et in ista quidem parte disputationis rectius versatus est Hoffmannus, quam tum, cum suam ipse opinionem protulit. Vult enim hunc librum eo tempore fuisse conscriptum, cum pax christianorum ne a Præsidibus quidem, nedum edicto Augusti labefactata fuerit, et anno quidem P. C. N. CXCVIII.; quorum illud effici credit eo, quod Tertullianus christianos referat credidisse, pacem imprudenti militis, quem hic defendit, facto turbatum iri; hoc vero potentissimis ait ab Orsio demonstratum argumentis esse. Que cum adhiberentur ab Hoffmanno, ut labefactaret Moshemi TOU μaxapitov sententiam de vera ætate Apologetici ; hic quidem (in addendis ad vol. I. diss. suarum in Hist. Eccl. pertinentium, p. 741. seqq.), concedit, B istam rem rite ab Orsio fuisse expositam; sed negat, id recte proferri, quod non simul pace uti christiani potuerint, et ab hostibus tamen suis variis injuriis affici. Atque ego tametsi Orsio non assentiar, potiusque refellam postea, sapienter tamen Moshemium pronuntiasse agnosco, ubi res christianorum dixit, cum aliis in provinciis urbibusque tranquille fuerint, in aliis sæpenumero a Præsidibus turbatas, et talem rei christianæ faciem tempore scripti hujus libri revera fuisse. Pulchre enim id potest intelligi e libro Tertulliani ad Scapulam, quem editum esse imperante Caracallo plurimi eorum confitentur, qui quidquam in isto genere tentarunt; et apparebit id quidem ex iis, quæ postea docebimus. Jam isto ex libro quis non videt, maximis tum calamitatibus expositos christianos fuisse ? Et nemo tamen unus est inter scriptores veteres, qui christianos sub Caracallo vexalos esse tradat. Unde hoc? Nimirum quia pace tum fruebantur nullo Augusti edicto turbata; sed a Præsidum tamen crudelitate non vacabant ubivis. Tum vero se ita rem habuisse omnino, cum in litteras referret Tertullianus istas de Corona opiniones, videri optime potest, si admittantur ea, que nos quidem sentimus de istius libri ætate. Contigit enim hoc facinus militis in Oriente, forte in Parthia etiam, ubi ante Severi edictum christianos exagitatos fuisse non legimus uspiam; sed, quæ a Tertulliano enarrata sunt in Apologetico cæterisque cjus generis libris, in Africa potissimum exstitere, unde cæteri in Oriente chris- I tiani plane vereri poterant, ne pace propter facinus militis privarentur. Sed influent in animos forsitan potentius Orsii argumenta; itaque quænam quantaque ista sint, videbimus. Sunt vero excursionis Orsianæ tres loci, quibus rem istam descripsit (1). Primum monet, hunc librum A. CXCVIII. assignari debere, reperitque liberalitatis Severi apud veteres scriptores vestigia; deinde occurrit Pagio, qui A. CCII. scriptum hunc librum existimaverat; tuin ostendit, quæ adductæ sunt a Tertulliano, hujus liberalitatis #ep totάGELS

(1) In diss. hist., qua ostenditur, catholicam Ecclesiam tribus prioribus séculis capitalium criminum reis pacem et absolutionem neutiquam denegasse; sect. II. cap. 3. Digressione 2. p. 104, 113. Ea prodiit Mediolani, 1730. 4.

C

nire, sed pugnare cum quocumque anno alio. Igitur
et nos sequemur doctissimi viri vestigia, quoniam
veremur, ne misceamus ea, quæ jam ab eo permixta
sunt satis, ac per singulos locos, quænamn recte dixc-
rit, quænam secus, adjecto breviori argumentorum
Pagianorum examine, indicabimus. In loco isto pri-
mo, qui est de numero liberalitatis Severi Augusti,
quinquies ab eo donatos milites esse, nescio an satis
recte, dicit, siquidem aliquot nummi septies eam
commemorant (V. Vaillantii numismata Impp. Rom.,
tom. II. p. 234. ); sed potest id salva re controversa
concedi. Neque tamen in eo Orsius sibi constat ipse,
quod Tertullianum de donativo Anni CXCVIII. locu-
tum esse judicet (pag. 104.), et postea eum tamen
dicat de quarta liberalitate a se indicata dixisse
(p. 106.). Est enim ista quarta, ut ipse monuit, hæc
eadem plane, quæ occupatam Ctesiphontem secula
est. Alterum locum, quem dedit opinioni Pagii exa-
minandæ, non repudiamus per se, sed sunt tamen in
ista disputatione, quæ omnino admitti non debent.
Etenim id primum inepte dicit : Tertullianum de ur-
banis militibus loqui, quibus ad custodiam Urbis
fuissent ad portam Viminatem castra prætoria; cujus
rei ne adest ulla quidem significatio, et extra Romam
tempore belli, quis dubitet, castra Severum habuisse?
Deinceps, quod nostræ sententiæ maxime contrarium
videmus, liberalitatem omnem dicit pacis tempore
postque reditum e bello editam fuisse; qua de re
Spanhemius, quem obiter citavit, nihil prorsus habet.
Istud vero ego si de congiariis dici posse concedam,
de donativis, quale hoc erat haud dubie, vehementer
equidem dubito. Imo ipsa post captam Ctesiphon-
tem edita liberalitas, admissa ab Orsio, num ullo
modo per verba Spartiani alia intelligi potest, quam
quæ extra Romam in bello edita fuerit? Postremo
in responsione ad alterum Pagii argumentum, male
argumentatur, dari ejus opinionem non posse prop-
terea, quod christiani vel pacem a Præsidibus vel ab
Imperatore turbandam timuissent; e quibus nec illud
defendi posse, quia jam A. CCI. vexati fuissent chris-
tiani, neque hoc etiam, fuisse enim eo anno Severum
absentem et occupatissimum. Quod posterius oppido
leve est. Nam et militibus donativa extra Romam
data sunt, et isto anno CCI. bello Orientali finem
Severus imposuit. Sed nihil, fateor, tribuendum est
Pagii argumentis (1). Caracalli enim quinquennalia,
quorum caussa editam vult liberalitatem Tertulliano
commemoratam, ad A. CCIII. pertinent, ubi quis ne-
scit jam christianos fuisse propter Severi edictum
omni scelere laceratos? Tum vero in altero argumen-
to et hoc perperam dicitur, cœptas esse istas inimi-
citias a militibus, ut Diocletiani tempore, atque
omnis ista sententia defenditur propter eam opinio-
nem, quod res christianorum ante decimum Severi
annum nondum fuissent turbatæ; quod est supra satis
confutatum. Tertius denique disputationis Orsianæ

(1) Ea proposuit in Critica Annalium Baronii ad a. c. CXCIX. n. 3. p. m. 91. 92.

« PoprzedniaDalej »