Obrazy na stronie
PDF
ePub

B

enim optat, honorat: qui præsumit, superbit. In illo verecundia, in isto petulantia apparet. Ille salagit, hic negligit. Ille mereri cupit, at hic, ut debitum, sibi repromittit ille sumit, hic invadit. Quem censeas digniorem, nisi emendatiorem? quem emendatiorem, nisi timidiorem, et idcirco vera pœnitentia functum ? Timuit enim adhuc delinquere, ne non mereretur accipere. At ille præsumptor, cum sibi repromitteret, securus scilicet, timere non potuit: sic nec pœni tentiam implevit, quia instrumento pœnitentiæ, id est, metu, caruit. Præsumptio inverecundiæ portio est, instat petitorem, despicit datorem. Itaque decipit nonnunquam. Ante enim quam debeatur repromittit, quo semper is, qui est præstaturus, offenditur.

get (k) ergo invitus facit: quis enim (1) permittit A optare intinctionem, non præsumere oportet. Qui permansurum id, quod tribuerit invitus? Non enim multi postea excidunt? non a multis donum illud aufertur? Hi sunt scilicet, qui obrepunt, qui poenitentiæ fidem aggressi (a), super arenas domum ruituram collocant. Nemo ergo sibi aduletur, quia inter auditorum tirocinia (b) deputatur, quasi eo etiam nunc sibi delinquere liceat Dominum simul cognoveris, timeas simul inspexeris, reverearis. Cæterum quid te cognovisse interest, cum iisdem incubas, quibus retro ignarus? Quid autem te a perfecto servo Dei (2) (c) separat? An alius est intinctis Christus, alius audientibus? Num spes alia, vel merces, alia formido judicii, alia necessitas pœnitentia? Lavacrum illud obsignatio est fidei: quæ fides a pœnitentiæ (d) fide incipitur et commendatur. Non ideo abluimur, ut delinquere desinamus, quoniam jam corde loti sumus. Hæc enim prima audientis intinctio est (e) metus integer; exinde (3) quoad Dominum senseris, (f) fides sana, conscientia semel pœnitentiam amplexata. Cæterum, si ab aquis peccare desistimus, necessitate, non sponte (g) innocentiam induimus. Quis ergo in bonitate præcellens? cui non licet, aut (4) cui displicet malo esse? qui jubetur, an qui delectatur a crimine vacare? Ergo nec a furto manus avertamus, nisi claustrorum duritia repugnet: nec oculos a stupri concupiscentiis refrænemus, nisi a custodibus corporum obstructi, si nemo Domino deditus delinquere desinet, nisi intinctione alligatus. Quod si qui ita senserit, nescio an intinctus magis contristetur, quod peccare desierit, quam lætetur, quod evaserit. Itaque audientes

(1) Promittit Jun.

(2) Dei Verbo Jun. ex M. Ss. (3) Quo ad Rigalt.

CAPUT VII.

Hucusque, Christe Domine, de poenitentiæ disciplina servis tuis (5) dicere vel audire contingat, quousque etiam delinquere non oportet audientibus: vel nibil jam de pœnitentia noverint, nihil ejus requirant. Piget fecundæ, imo iam ultimæ spei subtexere mentionem, ne retractantes de residuo auxilio pœnitendi, spatium adhuc delinquendi demonstrare videamur. Absit, ut aliquis ita interpretetur, quasi eo sibi eliam nunc pateat ad delinquendum, quia patet ad pœnitendum; et redundantia clementiæ cœlestis, libidinem faciat humanæ temeritatis. Nemo idcirco deterior sit, quia Deus melior est, totiens delinquendo quotiens ignoscitur (h). Cæterum finem utique evadendi habebit. cum offendendi non habebit. Evasimus semel; hacteLECTIONES VARIANTES.

C

(4) An Fran. Rig.

(5) Discere Wouw. M. S. Rig.

COMMENTARIUS.

(k) Symbolum mortis indulget. Syngrapham mortis donat, id est, peccatum. Etenim obligationes etiam ex delictis et maleficiis nascuntur. Paulus ad Coloss. Il dixit, chirographum. ἐξαλείψας τὸ καθ ̓ ἡμῶν χειρός ypapoy toîs doymasiv. Ipse Tertullianus lib. de Pudic.: Nam et solvit liberans hominem per lavacrum, donato ei chirographo mortis. RIG.

(a) Qui poenitentiæ fidem aggressi. Id est qui incipiunt credere pœnitendum esse, et tamen eos non vere pœnitet; nihil enim prius catechumeni sive tirones docebantur, quam ut prioris vitæ pœnitentiam agerent. ALBASP.

(b) Inter auditorum tirocinia. Catechumenos non intelligit, ut opinor, nam proprie catechumeni illi vocabantur, qui probe edocti et eruditi de lege Christi orarent et jus haberent ad baptismum (quamvis non ignorem tirones, audientes, et catechumenos uno eodemque nonnunquam nomine appellari), quique primam pœnitentiam pene finierant; sed tirones et novitiolos qui christianæ legis prima elementa docebantur. ALBASP.

(c) A perfecto Dei servo. Initiabantur adsumpta pœnitentia; perficiebantur baptismo, unctione, Eucharistia. RIG.

(d) Quæ fides a pœnitentiæ. Non accedebant ad baptismum, nisi de rebus fidei plane instructi, id est, de Dei magnitudine et potestate, rebusque qui in Evangeliis continentur, uno excepto Eucharistiæ mysterio,

D

neque baptizabantur nisi postquam ea omnia se credere jurassent, quorum fides a pœnitentia incipiebat, quia scilicet non censendi erant Deo credere eumque magnifacere et timere, nisi eum dignum existimarent, cui de pristinis satisfacerent, et pœnitentia diluerent, quæ in eum ejusque legem olim peccassent. ALBASP.

(e) Prima audientis intinctio, etc. Quo tenetur tota vita sua christianus qui integre sapit ad Deum, mente ad idololatriam, ad stuprum, ad homicidium irretorta. RIG.

(f) Exinde quoad Dominum senseris. Domino deditus, infra. RIG.

(g) Necessitate non sponte. Jurabant in baptismo solennibus verbis se nunquam peccaturos, deinde renuntiabant diabolo et pompis ejus; denique censura, si peccarent post baptismum coercebant: quapropter ait, necessitate. ALBASP.

[blocks in formation]

nus periculosis nosmetipsos inferamus (a), et si iterum A est animus desperatione, si secundæ quis pœnitentiæ

evasuri videmur. Plerique naufragio liberati exinde repudium et navi et mari dicunt (b), et Dei beneficium, salutem suam scilicet, memoria periculi honorant. Laudo timorem, diligo verecundiam, nolunt iterum divinæ misericordiæ oneri esse; formidant videri inculcare, quod consecuti sunt: bona certe sollicitudine iterum experiri vitant quod semel didicerunt tinere. Ita modus temeritatis, testatio est timoris. Timor autem hominis, Dei honor est. Sed enim pervicacissimus hostis ille, nunquam malitiæ suæ otium facit. Atquin tunc maxime sævit, cum hominem plene sentit liberatum (1); tunc plurimum accenditur, dum extinguitur. Doleat et ingemiscat necesse est, venia peccatorum permissa, tot in homine mortis opera diruta, tot titulos damnationis retro suæ erasos. Dolet quod ipsum et angelos ejus, Christi servus illi peccator judicaturus est. Itaque observat, oppugnat, obsidet, si qua possit aut oculos concupiscentia carnali ferire, aut animum illecebris sæcularibus irretire, aut fidem terrenæ potestatis formidine evertere, aut a via certa perversis (2) traditionibus (c) detorquere non scandalis, non tentationibus deficit. Hæc igitur venena ejus providens Deus, clausa licet ignoscentiæ janua, et intinctionis sera obstructa, aliquid adhuc permisit patere. Collocavit in vestibulo (d) pœnitentiam secundam, quæ pulsantibus patefaciat : sed jam semel, quia jam secundo. Sed amplius nunquam, (e) quia proxime frustra. Non enim et hoc semel satis est? Habes, quod jam (3) non merebaris; amisisti enim quod acceperas. Si tibi indul. gentia Domini accommodat, unde restituas quod amiseras, iterato beneficio gratus esto, nedum amplia. to: majus est enim restituere, quam dare: quoniam miserius est perdidisse (/), quam omnino non accepisse. Verum non statim succidendus ac subruendus

[blocks in formation]

debitor fuerit pigeat sane peccare rursus, sed rursus
pœnitere non pigeat: pigeat iterum periclitari,
sed non iterum liberari. Neminem pudeat ; iteratæ
valetudinis iteranda medicina est gratus in Domi-
num (4) exstiteris, si quod tibi Dominus offert, non
recusaveris: offendisti, sed reconciliari adhuc potes.
Habes cui satisfacias, et quidem volentem.
CAPUT VIII.

Id si dubitas, evolve que Spiritus Ecclesiis dicat
(Apoc., I, II, III). Desertam dilectionem Ephesiis im-
putat, stuprum et idolothytorum esum Thyatirenis
exprobrat, Sardos (5) non plenorum operum incusat,
Pergamenos docentes perversa reprchendit; Laodi-
cenos fidentes divitiis objurgat: et tamen omnes ad
B
pœnitentiam commonet, sub comminationibus qui-
dem. Non comminaretur autem non poenitenti, si
non ignosceret poenitenti. Dubium, si non et alibi
hanc clementiæ suæ profusionem demonstrasset. Non,
ait (Jer., VIII, 4; Osee, VI, 6), qui ceciderit, resurget, et
qui aversatus fuerit convertetur? Ille est scilicet, ille est
qui misericordiam mavult quam sacrificia (6). Lætantur
cæli, et qui illic Angeli, pœnitentia hominis (Matth.,
IX,
13). Heus tu, peccator, bono animo sis, vides ubi de
Luo reditu (7) gaudeatur. Quid illa similitudinum do-
minicarum argumenta nobis volunt? Quod mulier
drachmam perdidit et requirit, et reperit, et amicas
ad gaudium invitat, nonne restituti peccatoris exem-
plum est? Errat et una pastoris (8) ovicula, sed grex
una carior non erat: una illa conquiritur, una pro
C
omnibus desideratur, et tandem invenitur, et hume-
ris pastoris ipsius refertur: multum enim errando
laboraverat. Illum etiam mitissimum patrem non ta-
cebo, qui prodigum filium revocat, et post inopiam
pœnitentem (9) libens suscipit, immolat vitulum
præopimum, convivio gaudium suum oxornat. Quid-
VARIANTES.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

aut quomodo accipienda sint nostri duntaxat sit insti-
tuti edocere. Hec igitur quotiens ignoscitur ita intelli-
gas quasi post secundam poenitentiam alius esset D
pœnitendi locus, sed nihil aliud voluit dicere, quani
tametsi aliqua post baptismum spes veniæ supersit,
et secunda atque ultima concedatur pœnitentia, ta-
men rursus peccandum non esse post baptismum;
nam sexcentis locis, non dicam hoc capite, unam
tantum ait a lavacro veniam superesse, neque ullum
primis illis temporibus inter privatam aut publicam
graviorum criminum discrimen occurret. Itaque illa
totiens et quotiens dicuntur, recte de duabus veniis,
ut ita dicam, et totidem peccatis, de iis scilicet, quæ
ante sive post baptismum remittebantur. Cæterum
Ecclesiæ universæ hanc fuisse sententiam vel hanc
consuetudinem in omnibus omnino Ecclesiis observa-
tam fuisse, non ausim affirmare. ALBASP.

(a) Hactenus periculosis nosmetipsos inferamus. Hactenus, id est, nunquam posthac. RIG.

(b) Repudium et navi et mari dicunt. Nam, inquit Rhenanus,ut est apud PubliumMimographum: improbe

Neptunum accusat, qui iterum naufragium facit. Venustus vero sermo, cum, inquit, repudium et navi et mari dicunt, translatione sumpta ab his qui uxori libellum repudii mittunt. Similiter lib. de Hab. mut. cap. 4, repudium cœli dixit. Pam.

(c) Perversis traditionibus. Mss. tres conditionib. IIlud tamen magis placet, ut agat contra Montanistas, qui perversis traditionibus suis de nulla post bapti. smum pœnitentia. a via certa fideles detorquebant. Eo autem quod addit, perversis, patet non omnes ab Auctore traditiones impugnari; verum de his latins lib. de Cor. mil. ubi multas Ecclesiæ traditiones probat. PAM.

(d) Collocavit in vestibulo. Consuetudo et ritus erat ut pœnitentes in vestibulo ecclesiæ manerent, quem respicit. ALBASP.

ad

(e) Sed amplius nunquam. Ergo una tantum erat post baptismum pœnitentia. ALBASP.

() Miserius est perdidisse quam, etc. Miserius est multo salutem quam accepisti baptismo perdere pcc. cando, quam omnino eam non accepisse. ALBASP.

[ocr errors]

ni? filium enim invenerat, quem amiserat; cario- A versationem injungens (5) misericordiæ illicem; de
rem senserat, quem lucri fecerat. Quis ille nobis in-
telligendus pater? Deus scilicet: tam pater nemo,
tam pius nemo. Is ergo te filium suum, etsi acce-
ptum ab eo prodegeris, etsi nudus redieris, recipiet,
quia redisti, magisque de regressu tuo, quam de al-
terius sobrietate lætabitur, sed si poeniteat (1) ex
animo, si famem tuam cum saturitate mercenario-
rum paternorum compares, si porcos immundum re-
linquas pecus, si patrem repetas vel offensum, Deli-
qui, dicens, pater, nec dignus ego jam vocari tuus.
Tantum relevat confessio delictorum (2) (a), quan-
tum dissimulatio exaggerat. Confessio enim satisfa-
ctionis consilium est, dissimulatio contumacia.
CAPUT IX.

[blocks in formation]

B

C

ipso quoque habitu atque (6) vietu mandat, sacco et cineri incubare (c) corpus sordibus obscurare, animum moeroribus dejicere, illa quæ peccavit tristi tractatione mutare; cæterum pastum et potum pura nosse (d), non ventris scilicet, sed animæ caussa : plerumque vero jejuniis preces alere, ingemiscere, lacrymari, et mugire dies noctesque ad Dominum Deum tuum (7), presbyteris advolvi (e), et caris (f) (8) Dei adgeniculari, omnibus fratribus legationes deprecationis sure injungere, Hæc omnia Exomologesis, ut pœnitentiam commendet, ut de periculi timore Dominum honoret, ut in peccatorem ipsa pronuntians pro Dei indignatione fungatur, et temporali afflictatione (9) æterna supplicia non dicam frustretur, sed expungat. Cum igitur provolvit hominem (g), magis relevat: cum squalidum facit, magis mundatum reddit: cum accusat, cum condemnat, absolvit. In quantum non peperceris tibi, in tantum tibi Deus, crede, parcel. CAPUT X.

Plerosque tamen hoc opus, ut publicationem sui (h), aut suffugere, aut de die in diem differre, præsumo; pudoris magis memores quam salutis: velut illi, qui in partibus verecundioribus corporis contracta vexatione, conscientiam medentium viVARIANTES.

(6) sic et Junius legit; alii addunt, victu mandat; quod a Rhen. abest. Vox mandat deest in edition. Rhen., sed ab es postea additu in cod. Gorz.

(7) Suum Rig.

(8) Aris Seml.

(9) alii affliction. Est autem parum proba hæc sententia. COMMENTARIUS.

CAP.VIII.-(a) Tantum relevat. De confessione publica ac particulari hæc accipienda non sunt, sed de confessione qua peccator seipsum Deo accusat. ALB.

CAP. IX. (b) Exomologesis est. Dum pluribus dicamus quid sit Exomologesis, pluribusque probemus, satis tum erit dicere per eam confessionem auricularem non intelligi; sed actus quibus pœnitentes cæleris pœnitentiæ suæ fidem facerent. ALBASP.

(c) Sacco et cineri incubare. Conciliciatum et conci-
neratum, ut ipse dicet lib. de Pudic. In asperitudine
sacci et horrore cineris, ut hic paulo post saccum sic
describit Paulinus ad Pneumatium:

Si modo lugentem gravis hirto tegmine saccus
Caprigenum setis dum tegat et stimulet. RIG.

(d) Pastum et polum pura nosse. Alibi dixit, mero
pane et aqua, id est, puro, sive solo, absque ullis aliis
esculentis, absque condimentis. Sic ad Scapulam,
sacrificamus pura prece, hoc est, absque odoribus,
absque sanguine, absque thure, absque victima,
hoc est pane et aqua. Eodem significatu prou xα-
Oapov dixit Alexis Poeta comicus in Tarentinis, ubi
jocatur versibus elegantissimis in diætam Pithago

ræorum:

[blocks in formation]

rum veniam obtinerent, aiunt interpretes, cum Baronio, Bellarmino, Maldonato in controversiis. Ego etsi hunc ritum antiquissimum esse fatear, ex his tamen probari nequit; nam cum pro foribus templi starent poenitentes, prætereuntibus sacerdotibus ceterisque fidelibus, omnibus omnino dolentis animi signis pœnitentiam suam testabantur, lacrymis non parcebant, precibus insistebant, volvebantur, et si quæ alia habet pœnitentia, quae misericordiam movere possint, non omittebant, ut pacem recuperarent: quem ritum describit Auctor, cum ait presbysteris advolvi, quare nihil hæc ad confess. auricularem. ALBASP.

(f) El caris Dei adgeniculari. Putarim ego per caros Dei intelligendos esse martyres, quos pœnitentes rogare solebant, ut se Ecclesiae redderent, et nonnihil de poenitentia indulgerent. Unde Tertull. noster ProD trep. ad mart. Quam quidam, pacem nimirum, non habentes a martyribus petere consueverunt. Ea ratione faciliores habebant presbyteros, cæterosque christianos. Quæ affert La Cerda ut probet per caros Dei intelligi presbyteros nihil ad rem facere videntur; loca quippe illa tum ex Eusebio, tum ex Greg. Nazianzeno aliisque, referenda sunt ad has voces, presbyteris ad

volvi. LE PR.

[merged small][ocr errors][merged small]

factum est salutare, Miserum est secari et cauterio exuri, et pulveris alicujus mordacitate (6) cruciari: tamen quæ per insuavitatem medentur, et emolumento curationis offensam sui excusant, et præsen tem injuriam superventuræ utilitatis gratia commendant.

CAPUT XI.

tant, et ita cum erubescentia sua pereunt. Intoleran- A sed ubi pœnitendum est (5) deserit miserum: quia dum scilicet pudori, Domino offenso satisfacere, saluti prodactæ reformari (a). Na tu verecundia bonus, ad delinquendum expandens frontem, ad deprecandum vero subducens. Ego rubori locum non facio, cum plus de detrimento ejus acquiro, (1) cum ipse hominem quodammodo exhortatur, Ne me respexeris, dicens, per te mihi melius est perire. Certe periculum ejus tunc, si forte, onerosum est, cum penes insultaturos in risiloquio consistit, ubi de alterius ruina alter attollitur, ubi prostrato superscenditur. Cæterum inter fratres atque conservos, ubi communis (2) spes, metus, gaudium, dolor, passio (quia communis spiritus de communi Domino et Patre), quid tu hos (5) aliud quam te opinaris (b)? Quid consortes casuum tuorum (c), ut plausores, fugis? Non potest corpus de B unius membri vexatione lætum agere condoleat universum, et ad remedium conlaboret, necesse est. In uno et altero Ecclesia est, Ecclesia vero Christus. Ergo cum te ad fratrum genua protendis, Christum contrectas, Christum exoras. Æque illi cum super te lacrymas agunt, Christus patitur, Christus Patrem deprecatur. Facile impetratur semper, quod filius postulat. Grande plane emolumentum verecundiæ occultatio delicti pollicetur. Videlicet si quid humanæ notitiæ subduxerimus, proinde et Deum celabimus? Adeone existimatio hominum et Dei conscientia comparantur? An melius est damnatum latere, quam palam absolvi (d)? Miserum est sic ad Exomologesin pervenire (e). Malo enim ad misériam (4) pervenitur, C

(1) Quin Latin. et Jun.

(2) Species Fran. Paris.

Quid si præter pudorem, quem potiorem putant,: etiam incommoda corporis reformident, quod inlotos, quod sordulentos, quod extra lætitiam (f) oportet deversari, in asperitudine sacci, et horrore cineris, et oris de jejunio vanitate (g)? Num ergo in coccino (h) et Tyrio (i) pro delictis supplicare nos condecet? Cedo acum crinibus distinguendis, et pulverem dentibus elimandis (j), et bisulcum aliquid ferri vel æris unguibus repastinendis. Si quid ficti nitoris, si quid coacti ruboris, in labia aut genas urgeat. Præterea exquirito balneas lætiores hortulani maritimive secessus: adjicito ad sumptum; conquirito altilium enormem saginam; defecato senectutem vini. Cumque quis interrogarit, cuinam ea largiaris (k): Deliqui, dicito, in Deum, et periclitor in æternum perire. Itaque nunc pendeo, et maceror, et excrucior, ut Deum reconciliem mihi, quem delinquendo læsi. Sed enim illos, qui ambitu (7) obeunt capessendi magistratus, neque pudet, neque piget incommodis animæ et corporis, nec incommodis tantum, verum et contumeliis omnibus eniti in caussa votorum suorum. Quas non ignobilitates vestium affectant? Quæ non LECTIONES VARIANTES.

(3) Tuos Seml. Leop. tu hos Rig. ex cod. div.
(4) Ad miseriam Fran. Paris. Rigalt. amans si perv.

Seml. adventum est volebat Rhen. minus bene.
(5) Desinit Fran.

(6) Cruciari Fran. Rig. anxiari Seml.
7)Ambitus Rig.

COMMENTARIUS.

(a) Saluti prodactæ. Prodiga peccandi protervia perditissimæ. RIG.

(b) Quid tu hos aliud quam te opinaris. Sic legitur in codice Divisionensi. Et esse verissimum puto. RIG.

(c) Quid consortes casuum tuorum. Hunc locum sic expressit B. Pacianus consortes casuum vestrorum timere nolite. Nullum corpus membrorum suorum vexatione lætatur ; imo pariter dolet, et ad remedium collaborat. In uno et altero Ecclesia est, in Ecclesia vero Christus; atque adeo qui fratribus peccata sua non tacet, Ecclesiæ lacrymis adjutus, Christi precibus absolvitur. PAM.

(d) Quam palam absolvi. Palam quidem et frequente Ecclesia absolvebantur, verum satis mihi non constat hæc de sacramentali absolutione accipienda esse; quin potius conjicerem, de ultima exomologesi, quæ permolesta et plena pudoris videbatur, illud palam absolvi dictum esse; nam quid posset inesse pudoris aut verecundiæ in illa absolutione? at vero in ultima exomologesi multa occurrebant quæ sine pudore non poterant ferri. Primum e limine in mediam ecclesiam adducebantur ab episcopo, istic ad ejus pedes prostrati veniam peccatorum suorum deprecabantur, precibus et lacrymis totius fraternitatis gratiam et misericordiam sollicitabant, tandem in eodem statu permanentes, id est humi jacentes, a peccatis liberabantur, hæc omnia multis ita permolesta videbantur, ut mallent in culpa remanere, quam hoc modo ab ca liberari. ALBASP.

(e) Miserum est sic ad exomologesin pervenire. For

ma loquendi abhorrentium aliquid, miserum est! Sic Horatius Deprehendi miserum est. Hic igitur aliquis abhorrens austeriorem pœnitendi formam, ait, Miserum est sic ad exomologesin pervenire! Huic respondet Tertullianus; Malo enim ad miseriam pervenitur, etc., hoc est, peccato. Et mala sunt quæ nos ad miseriam ducunt. RIG.

CAP. XI. — (f) Extra lætitiam. Non licebat pœnitentibus ullo delectationis genere, ne quidem balneis se oblectare. ALBASP.

(g) Oris de jejunio vanitate. Etenim jejunio nativus Doris et forma vigor evanescit. Allusit ad illud Matthai, VI, 16: Apuvlgovci tà пféτwna avçãov. Vultu incedunt evanido. RIG.

(h) In coccino. Per coccinum inquit Rhen. intelligit vestem cocco infectam, Martialis.

Coccina formosæ donas et ianthina mochæ.

Coccum vulgo granum vocant latine reddentes Tou xoxxov græcum vocabulum. PAM.

(i) Et Tyrio. Tyrium, inquit idem, appellat vestimentum ex purpura Tyria constans. Ovid.: Sive erit in Tyriis Tyrios laudabis amictus. Qui etiam annotat cedo hic accipi pro da. PAм.

(j) Et pulverem dentibus elimandis. Aptissime verbo elimare usus est, nam limus vocatur illa scabrities, seu sordes illæ dentibus adhærentes. At præter pulverem, dentifricio utebantur veteres. Videsis Apuleium in apolog. LE PR.

(k) Cuinam ea largiaris. Sic emendavimus secuti vestigia scripturæ veteris, Cur anima largiaris. RIG.

of

atria nocturnis et crudis salutationibus occupant? A sidia, cur salutem tuam deseris? Cur cessas aggredi,

Ad omnem occursum majoris cujusque personæ de-
crescentes, nullis conviviis celebres, nullis comessa-
tionibus congreges, sed exules a libertatis et lætitiæ
felicitate. Idque totum propter unius anni volaticum
gaudium (a). Nos, quod securium virgarumve petitio
sustinet, in periculo æternitatis tolerare dubitamus?
el castigationem victus atque cultus offenso Domino
præstare cessabimus, quæ gentiles nemine omnino
læso sibi irrogant? Hi sunt de quibus Scriptura com-
memorat: Væ illis qui delicta sua velut procero fune
nectunt (b).

CAPUT XII.

Si de exomologesi retractas, gehennam in corde

quod scias mederi tibi? Mutæ quidem animæ et irra tionales, medicinas sibi divinitus attributas in tempore agnoscunt. Cervus sagitta transfixus, ut ferrum et irrevocabiles moras ejus de vulnere expellat (d) scit sibi dictamno medendum. Hirundo, si excæcaverit pullos, novit illos oculare rursus (e) de sua chelidonia. Peccator restituendo sibi (s) institutam a Domino exomologesin sciens, præteribit illam (Dan IV)? quæ Babylonium regem in regna restituit? Diu enim pœnitentiam Domino immolarat, septenni squalore exomologesin operatus, unguium leoninum in modum efferatione, et capilli incuria horrorem aquilinum (1) præferente. Proh malæ tractationis (g)? quem homines

considera, quam tibi exomologesis exstinguit: et pœnæ B perhorrebant, Deus recipiebat (Exod., XIV). Contra
prius magnitudinem imaginare, ut de remedii ade-
ptione non dubites. Quid illum thesaurum ignis æterni
æstimamus, cum fumariola quædam ejus tales flam-
marum ictus suscitent', ut proximæ urbes aut jam
nullæ exstent, aut idem sibi de die sperent. Dissiliunt
superbissimi montes ignis intrinsecus fœtu: et quod
nobis judicii perpetuitatem probat, cum dissiliant,
cum devorentur, nunquam tamen finiuntur. Quis hæc
supplicia interim montium non judicii minantis exem-
plaria deputabit? Quis scintillas tales non magni ali-
cujus et inestimabilis foci missilia quædam et exer-
citoria jacula (c) consentiet? Igitur cum scias adver-
sus gehennam post prima illa intinctionis dominicæ
munimenta, esse adhuc in exomologesi secunda sub-

(1) Aquilinum in morem quidam addunt.
(2) Discidio Rig.

(3) Ego Fran. Paris. duobus Fran.

autem ægyptius imperator, qui populum Dei aliquando afflictum, diu Domino suo denegatum persecutus, in prælium irruit, post tot documenta plagarum, dissidio (2) maris, quod soli populo pervium. licebat, revolutis fluctibus perit. Pœnitentiam enim et ministerium ejus (h) exomologesin abjecerat. Quid (3) ergo ultra de istis duabus humanæ salutis quasi (4) plancis (i), styli potius negotium quam officium conscientiæ meæ curans (5) ? peccator enim omnium notarum cum sim, nec ulli rei nisi pœnitentiæ natus, non facile possum super illa tacere, quam ipse quoque et stirpis humanæ et offense in Dominum princeps Adam exomologesi restitutus (j) in paradisum suum, non tacet.

LECTIONES VARIANTES.

C (4) Pharis Pam.
(5) Curem? Latin.

COMMENTARIUS.

(a) Propter unius anni volaticum gaud. Nam consulatus, inquit Rhen., erat magistratus annuus. Item aliæ quædam functiones annuæ. Et vero antiqua vox volaticum pro inconstanti, etiam Ciceroni usitata lib. II ad Att. et de Harusp. cap. 43. PAM.

(b) Væ illis qui delicta sua, etc. Nemo odoratus est locum, cum is sit Isaire, V : Οὐαὶ οἱ ἐπισπώμενοι τὰς ἀμαρτίας ὡς σχοινίῳ μακρῷ. Sed Tertullianus nunquam legebat latinum textum qui habet, væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis. Cum septuaginta habeant, væ illis qui delicta sua velut longo fune nectunt. De fune contemptionis alia est ratio, lege lib. IV adv. Marcionem et lib. adv. Judæos. LAC.

[blocks in formation]

D

(g) Pro male tractationis. Suspicor Tertullianum scripsisse maletractationis dictione unica, cum dicat Turnebus lib. II, cap. 20, quæ malatractio a multis dicitur, eam ab Arnobio maletractatio dici voce unica lib. IV adv. gentes. Apparet autem Arnobium imitatum esse scripta Tertulliani. Apud rhetoras etiam maletractatio dicitur unica dictionc. LAC.

(h) Pœnitentiam et ministerium ejus exomol. Peccatori ad pœnitentiam admisso ministrabatur exomologesis, qua rite peracta, si satis episcopo et presbyteris et plebi factum fuisse videretur, Ecclesiæ reddebatur. RIG.

(i) Duabus humanæ salutis quasi plancis. Alii legunt, Pharis, sed ab veteribus libris id habeant, an ab ingenio, non tradunt. Illud autem, quasi plancis, propius accedit ad hæc veteris scripturæ vestigia, quasi plane. RIG.

(j) Adam exomologesi restitutus. Hoc contra Tatianum hæreticum, cujus erat hæresis, Adam salutem consequi non potuisse; uti patet ex lib. de Præscript. adv. hæres. PAM.

« PoprzedniaDalej »