Obrazy na stronie
PDF

fides satis est, nam'et Abraham nullius aquæ nisi fidei A guere. Werum hæc pro conditione tunc (emporis ad

sacramento Deo placuit (Gen., XV). Sed in omnibus posteriora concludunt, et sequentia antecedentibus prævalent. Fuerit salus retro per fidem nudam ante Domini passionem et resurrectionem. At ubi fides aucta est credendi in nativitatem, passionem, resurrectionemque ejus, addita est ampliatio sacramento, obsignatio Baptismi,(a) vestimentum quodammodo fidei, quæ retro erat nuda, nec potentiam habuit sine sua lege. Lex enim tinguendi imposita est, et forma praescripta. Ite, inquit, docete nationes, tinguentes eas in no:nine Patris et Filii et Spiritus sancti ( Matth., XXVIlI, 19). Huic legi collata definitio illa : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum cælorum (Joan., III, 5), obstrinxit fidem ad Baptismi necessitatem. Itaque omnes exinde credentes tinguebantur. Tunc et Paulus ubi credidit, tinctus est (Act., IX, 6). Et hoc est quod I)ominus in illa plaga orbationis præceperat: Exsurge, dicens, et introi Damascum (Ibidem), illic tibi demonstrabitur quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. Alioquin satis didicerat atque crediderat Nazarenum esse Dominum Dei Filium. CAPUT XIV.

Sed de ipso Apostolo revolvunt, quod dixerit : Non enim me ad tinguendum Christus misit (I Cor., l, 17), quasi hoc argumento Baptismus adimatur. Cur enim tinxit Gaium et Crispum et Steplianæ domum (Ibidem)? Quaiiquam etsi non eum miserat Christus ad

Corinthios scripta sunt (Ibid.), quoniam schismata et dissensiones inter illos movebantur, dum alius Paulo deputat, alius Apollo. Propter quod pacificus Apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad prædicandum. Nam et prius est prædicare, posterius tinguere. Si prius prædicatum : puto (1) autem licuit et tinguere (b) cui licuit prædicare. CAPUT XV.

Nescio si quid amplius ad controversiam Baptismi ventilatur. Sane retexam, quod supra omisi, ne imminentes sensus videar intercidere. Unus omnino baptismus est nobis, tam ex Domini Evangelio (Joan., III), quam ex Apostoli litteris (Eph., IV); quoniam unus Dominus et unum Baptismum et una Ecclesia in cœlis. Sed circa hæreticos sane quid custodiendum sit, digne quis retractet; ad nos enim editum est (c). Hæretici autem nullum habent consortium nostræ disciplinæ, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. Non debeo in illis agnoscere (2) quod mihi est præceptum, quia non idem Deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem. Ideoque nec Baptismus unus (d), quia non idem. Quem cuim rite non habeant, sine dubio non habent, nec capit numerari, quod non habetur (e): ita nec possunt accipere, quia non habent (f). Sed de isto plenius jam nobis in græco digestum est (g). Semel ergo lavacrum inimus, semel delicta diluuntur, quia ea iterari

tiiguendum, tamen aliis Apostolis præceperat tin- C non oportet. Cæterum Israel (Marc., WlI) Judæus

LECTIONES WARIANTES.

(f) Tingere. Sed sit prius praedicatum. Puto, etc. Cod. Wöuu).

(2) Cognoscere Rig.

COMMENTARIUS.

[ocr errors][ocr errors]

de baptizandis iterum iis qui ab hæreticis baptizati sunt, â discipulo Tertulliani Cypriano ex hoc deductum arbitrantur nonnulli; verum si recte hic auctor explicetur, erroris nulla suspicio forsan relinquetur. Nam defectum in materia , ut vocant, admissum intelligi posse multa persuadent, vel etiam in forma, cum mihil tale S. Cyprianus docuerit. Unde can. 19 Nicæni conc. sancitiim est ut de integro repabtizarentur qui e Paulianistis ad Ecclesiam confugerent. Le Pr.

(e) Nec capit numerari quod non habetur. Unum est apud Ecclesiam Baptisma. Unitas autem non est numerus, sed principium numeri. Cum igitur extra Ecclesiam sint hæretici, nullum est apud eos baptisma: quare nec unum, quia quod non est, nequit numerari, nec principium dare numero. i::ec fuit Tertulliani sententia, quam discipulus ejus Cyprianus adversus Stephanum pertinacius asseruit compluribus epistolis. Nisi tamen excusari vel propterea maxime debuerit, quod ea tunc temporis hæreticorum erant crimina ut capite aliquo tenerentur l;csae sanctissimæ Trinitalis; qua penes eos non integra, adeoque nulla, nihil etiam habere aut dare poterant, quod l)aptismum Christi sapere videretur. Rig.

(f) Ita mec possunt accipere, quia non habent. Apertiora sunt apud Cyprianum : Nos autem dicimus eos qui inde veniunt iiun rebaptizari apud nos, sed baptizari. Neque enim accipiunt illic aliquid, ubi nihil est. RIG.

(g) In græco digestum est. Vides Tertullianum græce prolusisse in hac materia, ut in aliis, quod multi observarunt. LE PR.

quotidie lavat (a), quia quotidie inquinatur (Hebr., A vatione quoque dandi et accipiendi Baptismum com

VI). Quod ne in nobis quoque factitaretur, propterea de uno lavacro definitum est. Felix aqua quæ semel abluit, quæ ludibrio peccatoribus non est, quæ non assiduitate sordium infecta, rursus, quos diluit , inquinat. CAPUT XWI. Est quidem nobis etiam secundum lavacrum, unum et ipsum, sanguinis scilicet : de quo Dominus: flabeo, inquit, Baptismo tingui (Luc., XII, 50), cum jam tinctus fuisset. Venerat enim per aquam et sanguinem (I Joan., V, 6), sicut Joannes scripsit, ut aqua tingueretur, sanguine glorificaretur, proinde nos faceret aqua vocatos (Joan., XIX), sanguine electos. llos duos baptismos (b) de vulnere perfossi lateris emisit (1), quia qui in sanguinem ejus crederent, aqua lavarentur : qui aqua lavissent, etiam sanguinem potarent (c). Hic esl Baptisimus, qui lavacrum et non acceptum repræsentat, el perditum reddit. CAPUT XVII. Superest ad concludendam materiolam de obser

monefacere. Dandi quidem habet jus summus sacerdos, qui est episcopus (d). Dehinc presbyteri et diaconi, non tamen sine episcopi auctoritate (e), propter Ecclesiæ honorem. Quo salvo, salva pax est. Alioquin etiam laicis jus est. Quod enim ex æquo accipitur, ex æquo dari potest, nisi episcopi jam aut presbyteri, aut diaconi vocantur, discentes (2), Doimini sermo non debet abscondi ab ullo. Proinde et Baptismus æque Dei census ab omnibus exerceri potest (f) : sed quanto magis laicis disciplina verecundiæ et modestiæ incumbit, cum ea majoribus competat (g), ne sibi assumant dicatum episcopi (3) officium episcopatus (4). AEmulatio schismatum mater est. Umnia licere, dixit sanctissimus Apostolus,

B sed non omnia eæpedire (I Cor., VI et X). Sufficiat

scilicet in necessitatibus ut (5) utaris, sicubi aut loci, aut temporis, aut personæ conditio compellit. Tunc enim constantia succurrentis (h) excipitur , cum urget circumstantia periclitantis. Quoniam reus erit perditi hominis , si supersederit præstare , quod

[blocks in formation]

(a) Israel Judæus quotidie lavat, quia quotidie inquinatur. Sic lib. de Oratione: Omnibus licet memibris lavet quotidie Israel, nunquam tamen mundus est. Certe manus ejus semper immundæ sanguine prophetarum, ete. RiG. — Israel Judæus. Jam enim est Israel catholicus, quemadmodum et calholica Jerusalem. LE PR. CAP. XVI. — (b) Hos duos Baptimos. Ea mens est auctori, ut prius aquæ Baptismate nos indigere dicat, ut sanguinem postea bibamus qui e perfosso latere manavit, hoc est eucharistiæ participes fiamus. Le PR. CAP. XVlI.-— (c) Qui aqua lavissent,etiam sanguinem potarent. Hoc loco agitur de duplici Baplismo, aquæ et sanguinis. Utrumque aulem de vulnere perfossi lateris fluxisse, ait Seplimius, ut qui in sanguinem Christi credimus ejus, aqua lavemur : tamque salutaris aquæ l)eneficio abluti, etiam calicem martyrii pro Cliristi nomine, quoties occasio iuciderit, bibainus intrepide el constanter. Ilunc enim esse tam efïicacem Baptismum, ut lavacrum et non acceptum repræsentet, et perditum reddal. Quæ haud dubie sunl intelligenda de martyrio. Itic. (d) Sümmus sacerdos qui est episcopus. Propter Ecclesiæ honorem, quo salvo, salva pax est. Alioquin etiam laicis jus est. Consimilis est locus lib. de Exhort. Castil. Ex utroque autem collegit Ilieronyinus, quod ail adversus luciferianos, Baptismum esse sacerdolium. Etenim scriplum est: Itegnum quippe mos et sacerdotes Deo et Patri suo fecit; et iteruin : Gentem sanctam, regule sacerdotium. Eoque etiam spectat quod opusculi hujus initio Septimius notavit, egressos de lavacro ungi benedicla unctione, de prisca disciplina, qua ungi oleo de cornu in sacerd0tium solebänt. ldem llieronymus adversus eosdem hærcticos, Septimii quoque nostri verba mutuatus, de episcopi lionore ac potestale disserit, quem et nuncupat summum sacerdotem; quod ante Hieronymum fecerat auctor quæstionum Weleris et Novi Testamenti, quæst. 101: Presbyterum, inquit, intelligi episcopum probat Paulus apostolus, quando Timotheum, quem ordinavit presbyterum, instruit qualem

C

D

debeat creare episcopum. Deinde adjicit: Quid est enim

episcopus nisi primus presbyter, hoc est, summus sacer

dos? Et sane sequitur, eum esse summum sacerdo

tem, qui sit præpositus non tantum populo sacerdotum,hocest,laicis, Baplismisacerdolio sive sacramento præditis, verum etiam presbyteris et diaconis. Quin et summus sacerdos propterea dicatur, quod præter sacerdotium Baptismi, habeat sacerdotium ordinis, sive honoris, qui sive ordo sive honos est in Ecclesia maximus. Augustinus, lib. XX de Civ. Dei, cap. 10. episcopos et presbyteros ait proprie jam vocari in Ecclesia sacerdotes: Sed sicut omnes Christianos dicimus propter mysticum chrisma: sic omnes sacerdotes, quomiam membra sunt unius sacerdotis. Denique cum omnis Chrislianus, etiam laicus, passim apud Tertullianum et alios dicatur ara Dei et templum Dei, et immolare, et sacrificare Deo laudes, gratias, jejunia, eleemosynas; cum etiam episcopo et presbytero sacrificiorum orationes concipieuli rem faciat adstipulantis, respondendo, Aimem, quod est, Fiat, eo sensu Christiani etiam laici dicuntur sacerdotes. RiG.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

libere potuit (a). Petulantia autem mulieris (1) quæ A daret fœminæ potestatem, qui ne discere (5) quidem

usurpavit docere, utique non etiam tinguendi jus sibi pariet, nisi si quæ nova bestia evenerit similis pristinæ : ut quemadmodum illa Baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat (b). Quod si quæ Paulo perperam adscripta sunt (c), exemplum Theclæ ad (2) licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt (d); sciant in Asia presbyterum , qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans (e) , convictum atque confessum (f) id se amore Pauli fecisse, loco decessisse. Quam enim fidei proximum videretur, ut is docendi et tinguendi

constanter mulieri permisit (g): Taceant, et domui nuaritos suos consulant (II Cor., XIV).

CAPUT XWIII.

Cæterum Baptismum non temere credendum esse sciunt, quorum officium est. Omni petenti te dato , suum liabet titulum perinde (4) ad eleemosynam pertinentem. Imo illud potius perspiciendum : Nolite dare sanctum canibus (Luc., VI), et porcis projicere margaritas veslras (Matth., VII, 6) (5), et manus ne facile imposueris, ne participes aliena delicta (I Tim. ,

[merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

(a)'Quoniam reus erit perditi hominis, si supersederit præstare quod libere potuit. Quomodo perditi hominis, œum in sequentibus dicat, iis qui poudus intelligant Baptismi magis timendam esse consecutionem quam dilationem, fidem integram securam esse de salute ? Non pugnat secum. Näm reus est perditi hominis quisquis Baptismum in subita periculi violentia desideraiiui dare supersedit. Etenim quantum in se fuit, perdidit, quem vel inhumana desidia, vel intempesiiva verecundia salutari lavacro procurare non festinavit. At qui in toto animo totaque mente christianus fieri desideravit, is per fidem factus est Christo quod fidei Christus indulsit, et qui periit homini pravo cunctatori, salvus est Deo servalori ille;;imo.

{1G.

(b) Ut aliqua per se eum conferat. Hoc est, ut ipsa tinguat. Rig.

(c) Quod si quæ Paulo perperam adscripta sunt. Notat scriptum illud cui titulus erat, Acta Pauli, jampridem inter apocrypha relatum. Ejus meminit Eusebius, Hist. III, cap. 19. Hunc vero locum emendavimus ex Ursini libro. Nam haud dubie de margine aliqua irrepserat nomen Theclæ, cujus historia sub nomine Basilii Seleuciensis etiamnum circumfertur, ejusdem cum illis paulinis farinae. AEvo Septimii nostri talium fabularum scriptores loco si quem in Ecclesia obtinebant, pellebantur. Rig. — Quod si quæ Paulo, etc. Expunxit hic Rigaltii codex, exemplum Theclæ, quod in aliis fere omnibus occurrit, et inlerpretes exercel. Puto e margine has voces in textum irrepsisse. Ne vero historia Theclæ omnino ignoretur, sciendum plerisque eam videri apocryphana, licet a Baronio defendatur notis in mártyrolog. Ea est talis: Thecla virgo concionantem Paulum cum Iconii audisset, adolescentem cui in matrimonium pacta erat, recusavit. Mater filiam tanquam christianam ad judices detulit : supplicia iniiuita signo crucis et Pauli precibus superavit, et martyrii tandem palmam adepta est. Quæ omnia huc usque vera sunt; alia vero dubia, nimirum monialem factam, et velum a B. Paulo sumpsisse. Hæc Damascemus VI supposititius e Palladii Laus. desumpsit, ut alia quædam ejus generis de Franconillæ et Trajani animis, precibus Theclæ et Gregorii, liberatis. Le PR. — Iluc usque catholici quidem auctores, quorum stomachi plena potiusquam suasionis argumenta recolens vir frugi, frigidique ae sanioris ingenii, doctissimus e Protestantium agmine Gravius, hæc habet, quæ, usquedum ipsamet Aeta Pauli et Theclæ proferamus, sat erit asperiori nostratum supercilio oppoJere: • Hinc profeeto constat, inquit, libellum istum fuisse Pauli homine falso inscriptum. At vero illud

)

adhuc in quæstione manet: utrum historia Theclæ in eo lil)ro nàrrata mera fuerit fabula a presbytero isto conficta : cuiw talis virgo et martyr sanctissima nunquam exstiterit istave egerit et passa fuerit pro fide christiana quam a Paulo didicisse fertur. Sane Tertulliani verba hoc non evincunt; sed solum presbyteri istius asiatici libellum perperam Paulo adscriptum, male qui in eo relátum esse volunt, qu9d Theéla ipsa docendi ac baptizandi munus exercuerit. Quid quòd hoc ipsum si penitius inspicias horum Äeloruim antiquitateim arguit? Sequioris enim ævi scriptor vix illud posuisset: neque ullus recentior mnliebri sexui tale quid attribuisset, neque aut Paulum aposlolum munus istud sacrum injuugenlem aut Theclàm illud exercentem introduxisset. Primis temporibus hæc magis conveniunt atque historiæ Eccle§iarum Asiæ satis sunt congrua. lu istis enim mulieres quasdam potestatem prædicandi in Egclesia sibi arrogasse colíigitur ex verbis Pauli ad Timytheum, Ephêsi in Asiâ relictum ita scribentis: Mulier in silenlio discat cum omni *;;;*; Docere autem mulieri non permitto (I Tim., II, £1, 42). Quid quæso hac instructione Timotheo opus erat, nisi in Ephesina Ecclesia foeminæ sacriim islud munus ambiissent? Ita et in alia asiatica Ecclesia, Thyatiræ silicet, mulier Jezabel docebat, dicens se rpo;**» esse, id quod improbatur (Apocal., II, 20). Hujusmodi mulierum in écclesiis prædicantium patronus, iste quoque asiaticus presbyter fuisse videtur qui Acta Pauli et Theclæ séripsii: et ob id merito a sancto Joanne gradu suo dejectu§ est, ut a Tertulliano et Hieronymo memoriæ proditum » (Spicileg. SS. PP., tom. I, pagg. 88, 94 et 334). Hàctenns eruditus Grabius : qui et animadvertit Hieronymum non Theclæ fabulam, sed baptizati Leonis fabulam dixisse; quae quidem fabula in nostris Actis haud legitur: ut proinde jure censeatur sanctus Pater aut ista Acta penitus ignorasse, aut in exemplar aliquod eorumdem Actorum depravatum incidisse. Edd. (d) Ad licentiam mulierum, etc. Hoc est licentiam docendi, pariter et tinguendi : ad licentiam dixit, ut ad fiduciam, ad communionem, etc. Rig. (e) Quasi titulo Pauli de suo cumulans. Hoc est: Quasi aliquid titulis et gloriæ Pauli de suo adderet, quod cumuli esset instar. Rig. (f) Convictum atque confessum. Hieronymus addidit, convictum apud Joannem. Rig. (g) Ne discere quidem constanter mulieri permisit. Ut etiam cum verecundia discere appetant. Non constanter discere, hoc est, non absolute scitari, aut præfracte interrogare. Sic lib. de Patientia, Praditorem suum nec constanter denotavit. Rla.

[ocr errors]

V, 22; Act.,VIII). Si Philippus tam facile tinxit eunu- A tionem (6), donec aut nubant, aut continentiæ cor

chum, recogitemus manifestam et exsertam dignationem Domini intercessisse. Spiritus Philippo præceperat in eam viam prætendere (1); spado et ipse inventus est non otiosus, nec qui subito tingui concupisceret : sed ad templum orandi gratia profectus Scripturæ divinæ impressus. Sic oportebat deprendi, cui ultro Deus Apostolum miserat, ad quem rursus Spiritus, ut se curriculo eunuchi adjungeret, jussit, Scriptura ipsius fidei occurrit in tempore, exhortatus assumitur, Dominus ostenditur, fides non moratur, aqua non exspectatur, Apostolus perfecto negotio eripitur. Sed et Paulus revera cito tinctus est (Act., IX). Cito enim cognoverat Simon (2) hospes vas eum esse electionis constitutum. Dei dignatio suas

roborentur. Si qui pondus intelligant Baptismi, magis timebunt consecutionem quain dilationem : fides integra secura est de salute (c). CAPUT XIX.

Diem Baptismo solemniorem Pascha præstat, (d) cum et passio Domiiii in qua (7) tinguimur, adimpleta est, nec incongruenter (8) ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha Dominus esset acturus, missis discipulis ad præparandum , Invenietis (9), inquit, hominem aquam bajulantem (Marc., XIV, 15) Paschæ celebrandæ locum de signo aquæ ostendit. Exinde Pentecoste ordinandis lavacris latissimum spatium est (Act., II), quo et Domini resurrectio inter discipulos frequentata est,

praemittit prærogativas; omnis petitio et decipere et B et gratia Spiritus sancli dedicata, et spes adventus

decipi potest. ltaque pro. cujusque personæ conditione ac dispositione, etiam ætate cuuctatio Baptismi utilior est : præcipue tamen circa parvulos. Quid enim necesse est (5), sponsores etiam periculo ingeri (a) ? quia et ipsi (4) per mortalitatem destituere promissiones suas possunt, et proventu malæ indolis falli. Ait quidem Dominus : Nolite illos prohibere ad me venire (Matth. , XIX, 14). Veniani ergo dum adolescunt, veniant dum discunt, dum quo veniant, docentur ; fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint. Quid festinat innocens ætas (b) ad remissionem peccatorum ? Cautius agetur in sæcularibus, ut cui substantia terrena non creditur, divina credatur (5); norint petere salutem, ut petenti dedisse videaris. Non minore de caussâ innupti quoque procrastinandi, in quibus tenlatio præparata est tam virginibus per maturitatem , quam viduis per vaga

Domini subostensa, quod tunc in cœlos recuperato eo, Angeli ad apostolos dixerunt, sic venturum quemadmodum et in cœlos conscendit (Act., I) utique in Pentecoste. Sed enim Jeremias cum dicit: Et congregabo illos ab extremis terræ in die festo (Jer., XXI, 8), Paschæ diem significat et Pentecostes, qui est proprie dies festus. Cæterum omnis dies Domini est, omnis hora, omne tempus habile Baptismo : si de solemnitate interest, de gratia nihil refert. CAPUT XX. Ingressuros Baptismum , orationibus crebris, jejuniis et genienfationibus, et pervigiliis orare oportet, et eum confessione omnium retro delictorum, (e) ut exponant etiam Baptismum Joannis (f), Tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua (Matth., lII, 6). Nobis gratulandum est (g), si non publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Simul

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

liahuis,Tad nomen cliristianum admitti non debere, D

qui nóndum haberet ullum intellectum fidei christianæ, nec indigere delictorum remissiQne, qui nondum esset ullius doli sive delicti capax. Visum tamen Ecclesiæ catholicae, secúndum Cypriani sententiam, a Baptismo et gratia neminem pröhibere, ac ne infantes quidem, qui recens nati nihil peccavere, nisi quod secundùm Adam carnaliter nati, contagium mortis antiquæ prima nativitate contraxere: itaque ad remissaim péceatorum accipiendam hoc ipso facilius accedere, quod illis reniutuntur non propria, sed aliena peccata. RlG. - (c) Fides integra secura est de salute. Dixit supra de iis quibus aliéna culpa lavacrum negavit;, nunc de jis quibus dum veniunt ad Christum, dum adolescunt in Christo, dum addiscunt cœlestia, vis aliqua major et vitam abstulit et lavacrum. Atque hos etiam securQs esse jubet Septimius: Fidem integram esse, quæ talis fieri $atagit, ác proinde securam ésse de salute. Ric.

CAP. XIX.—(d) Diem Baptismo solemniorem. Nullus puto ignorat duo olim præcipue tempora baptizandis Christianisdata fuisse, sacrum Pascha et Pentecosten: aiqne in priore potissimum per dies octo solemnitatem baplizandi celebratam fuisse. LE PR.

CAP. XX.— (e) Cum confessione omnium retro delictorum. Confitentur omnia retro delicta, qui serio ac sedulo resipiscunt, et vitæ apud ethnicos anteactæ crimina vel errores damnant ac detestantur, eorde ad verum Deum conversæ.Confitenlur, inquam, omnia retro delicta, qui delictorum pœnitentiam agunt, mutatoque consilio vitam instituunt innocentem. INic.

(f) Ut exponant etiam Baptismum Joannis. Expositione omnium delietorum suorum. Etenim Baptismum admiaistrabit Joannes pœnitentibus et confitentibus delicta sua. Eam vero confessionem publice factam fuisse ostcndit Septimius, cum ait aliam esse Christianorum ævo suo consuetudinem. Rrg.

(g) Nobis gratulandum est, si non publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Quomodo igitur ? Conflictatione carnis et spirilus : hoc est, crebris orauionibus, jejuniis et geniculationibus et pervigiliis. Ex hujusmodi autem conflietatione dupficem utilitatem percipi docet: Simul enim, inquit, et de pristinis carnis et spiritus, el subsecuturis tentationibus muniimenta præstruimus. Vigilate et orate, inquit, ne incidatis in tentationem (Matth., XXVI, 41). Et ideo, credo, tentati sunt,quoniam obdormierunt, ut apprehensum Dominum destituerint, et qui cum eo perstiterit, et gladio sit usus, ter etiam negaverit : nam et præcesserat dictum : Neminem intentatum regna cælestia consecuturum (Luc., XXII, 28, 29). Ipsum Dominum post lavacrum statim tentationes circumsteterunt quadraginta diebus jejuniis functum. Ergo et nos, dicet aliquis, a lavacro potius jejunare oportet. Et quis enim prohibet , nisi necessitas gaudii et gratulalio salutis? Sed Dominus, quantum existimo (2), de figura Israelis exprobrationem in ipsum re

enim et de pristinis satisfacimus conflictatione (1) A litudine translatus per quadraginta annos, illic cum

divinis aleretur, nihilominus ventris et gulæ meminerat, quam Dei. Deinde (3) Dominus post aquam segregatus in deserto (a) (4) quadraginta dierum jejunia emensus, ostendit non pane vivere homineum Dei, sed Dei verbo : tentationesque plenitudini et immoderantiæ ventris appositas abstineniia elidi. Igitur benedicti quos gratia Dei expectat. cum de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis, et primas manus (b) apud Matrem (c) cum fratribus aperitis, petite de Patre, petite de Domino, peculia, gratias, distributiones clarismatum, subjiciente (6), Pelite et accipietis (Matth.,VII.7),inquit.Qu:esistis enim 'et invenistis; pulsastis, et apertum est vobis. Tantum oro, ut cum petitis etiam Tertulliani peccatoris

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

- PROOEMIUM. De Pœnitentia librum eo tempore scripsisse Ter- C taphoris paulo illustrioribus sita. Quodsi vero similes

tullianum, quo nondum Montani dogmata sectaretur, libri ipsius argumentum edocet; im eo enim post Baptismum lapsi ad pœnitentiam excitantur, quam Montanistæ daiidam esse negabant : Omnibus ergo , aiebat, delictis, seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis, qui pœnam per judicium destimavit, idem et veniam per pænitentiam spopondit dicens : Vivo ego, dicit Dominus, pænitentiam malo magis quam mortem ( Infra cap. IW ). Et capite VII diserte unum ex præcipuis Montanistarum erroribus impugnat, demonstrando eos, qui post Baptismum peccata commiserunt, ab Ecclesia absoluuionem eorum impetrare posse, dum eos illorum poenituerit. An is liber sit Tertulliani, nemo neque olim dubitavit, neque nunc dubitat. Unus erat Erasimus Rolterodamus,eumdem Tertulliano detrahere conatus, quem non nisi Beatus Rhenanus secutus est, uterque uni huic argumento, satis imbecilli, innixus, styli diversitas. Atque hunc quidem non nego in hoc libro paulo floridiorem esse, sed non magna a reliquorum , etiam quos extrema ferme ætate scripsit, diversitate, el solum in quibusdam allegoriis ac me

flosculos ex aliis ejusdem areolis decerpere vacaret, facile integras corollas nectere possem. Cæterum ex sola et quacumque styli discordantia, nisi aliorum, et graviorum quidem argumentum adminicula concurrant, vix auctorem suspectum fieri, ne dicam , aliquid contra eumdem decerni posse, pridem sensere alii optimæ nolæ critici, ex quibus vel unum adduco Guillelmum Caveum, qui in Hist. suæ litterar. Prolegomenis, sect. IV, nnm. 64 , tum demum , seu suppositionis argumentum probari ait, si stylus totiusque orationis contextus, sit longe diversus ab eo dicendi charactere , quo in genuinis suis usus est auctor. Atqui vero adeo non longe diversum quivis legens deprehendet, ut p0tius præter paucas quasdam plurases . paulo excitatiores, el in aliis Tertulliani scriptis vix occurentes, afrum illud, ac concisum eloquii genus, uni ferme Tertulliano proprium, illa deinde styli velut quædam majestas, sensuumque in singulis prope verbis ubertas; illa grandis eloquentia, quæ, utut dura sit, nescio, quomodo tamen lectorem vel invitum ad se rapere potest, non miuus in lioc libro triumphet : ut nil dicam de aliis phrasibus, ex aliis ejusdem libris

« PoprzedniaDalej »