Obrazy na stronie
PDF
ePub

constanter mulieri permisit (g): Taceant, et domi maritos suos consulant (I Cor., XIV).

CAPUT XVIII.

libere potuit (a). Petulantia autem mulieris (1) quæ A daret fœminæ potestatem, qui ne discere (3) quidem usurpavit docere, unique non etiam tinguendi jus sibi pariet, nisi si quæ nova bestia evenerit similis pristina: ut quemadmodum illa Baptismum auferebat, ita aliqua per se eum conferat (b). Quod si quæ Paulo perperam adscripta sunt (c), exemplum Thecla ad (2) licentiam mulierum docendi tinguendique defendunt (d); sciant in Asia presbyterum, qui eam scripturam construxit, quasi titulo Pauli de suo cumulans (e), convictum atque confessum (f) id se amore Pauli fecisse, loco decessisse. Quam enim fidei proximum videretur, ut is docendi et tinguendi

(1) Mulierum Fran.

Cæterum Baptismum non temere credendum esse sciunt, quorum officium est. Omni petenti te dato, suum habet titulum perinde (4) ad eleemosynam pertinentem. Imo illud potius perspiciendum : Nolite dare sanctum canibus (Luc., VI), et porcis projicere margaritas vestras (Matth., VII, 6) (5), et manus ne facile imposueris, ne participes aliena delicta (I Tim., LECTIONES VARIANTES.

(2) Quod si quæ Paulo perperam adscripta sunt, scriptum Thecla, etc. c. Wouw. Exemplum Thecla deleverunt post B Rigalt. Ed. Paris. Venet. Semler. Leop.

[blocks in formation]

COMMENTARIUS.

(a) Quoniam reus erit perditi hominis, si supersederit præstare quod libere potuit. Quomodo perditi hominis, cum in sequentibus dicat, iis qui pondus intelligant Baptismi magis timendam esse consecutionem quam dilationem, fidem integram securam esse de salute? Non pugnat secum. Nam reus est perditi hominis quisquis Baptismum in subita periculi violentia desideranti dare supersedit. Etenim quantum in se fuit, perdidit, quem vel inhumana desidia, vel intempesLiva verecundia salutari lavacro procurare non festinavit. At qui in toto animo totaque mente christianus fieri desideravit, is per fidem factus est Christo quod fidei Christus indulsit, et qui periit homini pravo cunctatori, salvus est Deo servatori liberalissimo. RIG.

(b) Ut aliqua per se eum conferat. Hoc est, ut ipsa tinguat. RIG.

(c) Quod si quæ Paulo perperam adscripta sunt. Notat scriptum illud cui titulus erat, Acta Pauli, jampridem inter apocrypha relatum. Ejus meminit Eusebius, Hist. III, eap. 19. Hunc vero locum emendavimus ex Ursini libro. Nam haud dubie de margine aliqua irrepserat nomen Theclæ, cujus historia sub nomine Basilii Seleuciensis etiamnum circumfertur, ejusdem cum illis paulinis farinæ. Ævo Septimii nostri talium fabularum scriptores loco si quem in Ecclesia obtinebant, pellebantur. RIG. Quod si quæ Paulo, etc. Expunxit hic Rigaltii codex, exemplum Theclæ, quod in aliis fere omnibus occurrit, et interpretes exercet. Puto e margine has voces in textum irrepsisse. Ne vero historia Theclae omnino ignoretur, sciendum plerisque eam videri apocrypham, licet a Baronio defendatur notis in martyroJog. Ea est talis: Thecla virgo concionantem Paulum cum Iconii audisset, adolescentem cui in matrimonium pacta erat, recusavit. Mater filiam tanquam christianam ad judices detulit: supplicia infinita signo crucis et Pauli precibus superavit, et martyrii tandem palmam adepta est. Quæ omnia huc usque vera sunt; alia vero dubia, nimirum monialem factam, et velum a B. Paulo sumpsisse. Hæc DamasceDus VI supposititius e Palladii Laus. desumpsit, ut alia quædam ejus generis de Franconillæ et Trajani animis, precibus Thecle et Gregorii, liberatis. LE PR. Huc usque catholici quidem auctores, quorum stomachi plena potiusquam suasionis argumenta recolens vir frugi, frigidique ac sanioris ingenii, doctissimus e Protestantium agmine Gravius, hæc habet, quæ, usquedum ipsamet Aeta Pauli et Theclae proferamus, sat erit asperiori nostratum supercilio opponere: Hine profecto constat, inquit, libellum istum fuisse Pauli nomine falso inscriptum. At vero illud

adhuc in quæstione manet: utrum historia Thecla in eo libro narrata mera fuerit fabula a presbytero isto conficta: cum talis virgo et martyr sanctissima nunquam exstiterit istave egerit et passa fuerit pro fide christiana quam a Paulo didicisse fertur. Sane Tertulliani verba hoc non evincunt; sed solum presbyteri istius asiatici libellum perperam Paulo adscriptum, male qui in eo relatum esse volant, quod Thecla ipsa docendi ac baptizandi munus exercuerit. Quid quod hoc ipsum si penitius inspicias horum Actorum antiquitatem arguit? Sequioris enim ævi scriptor vix illud posuisset: neque ullus recentior muliebri sexui tale quid attribuisset, neque aut PauJum apostolum munus istud sacrum injungentem aut Theclam illud exercentem introduxisset. Primis temC poribus hæc magis conveniunt atque historie Ecclesiarum Asiæ satis sunt congrua. In istis enim mulieres quasdam potestatem prædicandi in Eeclesia sibi arrogasse colligitur ex verbis Pauli ad Timotheum, Ephesi in Asia relictum ita scribentis: Mulier in silentio discat cum omni subjectione. Docere autem mulieri non permitto (1 Tim., II, 44, 12). Quid quæso hac instructione Timotheo opus erat, nisi in Ephesina Ecclesia fœminæ sacrum istud munus ambiissent? Ita et in alia asiatica Ecclesia, Thyatira silicet, mulier Jezabel docebat, dicens se poprite esse, id quod improbatur (Apocal., II, 20). Hujusmodi mulierum in ecclesiis prædicantium patronus, iste quoque asiaticus presbyter fuisse videtur qui Acta Pauli et Thecla scripsit: et ob id merito a sancto Joanne gradu suo dejectus est, ut a Tertulliano et Hieronymo memoriæ proditum (Spicileg. SS. PP., tom. I, pagg. 88, 94 et 334). Hactenus eruditus Grabius: qui et animadvertit Hieronymum non Thecla fabulam, sed baptizati Leonis fabulam dixisse; quæ quidem fabula in nostris Actis haud legitur: ut proinde jure censeatur sanctus Pater aut ista Acta penitus ignorasse, aut in exemplar aliquod eorumdem Actorum depravatum incidisse. EDD.

(d) Ad licentiam mulierum, etc. Hoc est licentiam docendi, pariter et tinguendi ad licentiam dixit, ut ad fiduciam, ad communionem, etc. RIG.

(e) Quasi titulo Pauli de suo cumulans. Hoc est: Quasi aliquid titulis et gloriæ Pauli de suo adderet, quod cumuli esset instar. RIG.

(f) Convictum atque confessum. Hieronymus addidit, convictum apud Joannem. RIG.

(g) Ne discere quidem constanter mulieri permisil. Ut etiam cum verecundia discere appetant. Non constanter discere, hoc est, non absolute scitari, aut præfracte interrogare. Sic lib. de Patientia, Proditorem suum nec constanter denotavit. Rig

roborentur. Si qui pondus intelligant Baptismi, magis timebunt consecutionem quam dilationem: fides integra secura est de salute (c).

CAPUT XIX.

V, 22; Act., VIII). Si Philippus tam facile tinxit eunu- A tionem (6), donec aut nubant, auf continentiæ corchum, recogitemus manifestam et exsertam dignationem Domini intercessisse. Spiritus Philippo præceperat in eam viam prætendere (1); spado et ipse inventus est non otiosus, nec qui subito tingui concupisceret sed ad templum orandi gratia profectus Scripturæ divinæ impressus. Sic oportebat deprendi, cui ultro Deus Apostolum miserat, ad quem rursus Spiritus, ut se curriculo eunuchi adjungeret, jussit, Scriptura ipsius fidei occurrit in tempore, exhortatus assumitur, Dominus ostenditur, fides non moratur, aqua non exspectatur, Apostolus perfecto negotio eripitur. Sed et Paulus revera cito tinctus est (Act., IX). Cito enim cognoverat Simon (2) hospes vas eum esse electionis constitutum. Dei dignatio suas præmittit prærogativas; omnis petitio et decipere et decipi potest. Itaque pro cujusque persona conditione ac dispositione, etiam ætate cunctatio Baptismi utilior est præcipue tamen circa parvulos. Quid enim necesse est (3), sponsores etiam periculo ingeri (a)? quia et ipsi (4) per mortalitatem destituere promissiones suas possunt, et proventu mala indolis falli. Ait quidem Dominus: Nolite illos prohibere ad me venire (Matth., XIX, 14). Veniant ergo dum adolescunt, veniant dum discunt, dum quo veniant, docentur ; fiant Christiani, cum Christum nosse potuerint. Quid festinat innocens ætas (b) ad remissionem peccatorum? Cautius agetur in sæcularibus, ut cui substantia terrena non creditur, divina credatur (5); norint petere salutem, ut petenti dedisse videaris. Non minore de caussa innupti quoque procrastinandi, in quibus tentatio præparata est tam virginibus per maturitatem, quam viduis per vagaLECTIONES

Diem Baptismo solemniorem Pascha præstat, (d) cum et passio Domini in qua (7) tinguimur, adimpleta est, nec incongruenter (8) ad figuram interpretabitur, quod cum ultimum Pascha Dominus esset acturus, missis discipulis ad præparandum, Invenietis (9), inquit, hominem aquam bajulantem (Marc., XIV, 13) Pascha celebranda locum de signo aquæ ostendit. Exinde Pentecoste ordinan. dis lavacris latissimum spatium est ( Act., II), quo et Domini resurrectio inter discipulos frequentata est, B et gratia Spiritus sancti dedicata, et spes adventus Domini subostensa, quod tunc in cœlos recuperato eo, Angeli ad apostolos dixerunt, sic venturum quemadmodum et in cœlos conscendit (Act., 1) utique in Pentecoste. Sed enim Jeremias cum dicit: Et congregabo illos ab extremis terræ in die festo (Jer., XXI, 8), Pascha diem significat et Pentecostes, qui est proprie dies festus. Cæterum omnis dies Domini est, omnis hora, omne tempus habile Baptismo si de solemnitate interest, de gratia nihil refert.

(1) Pertendere v. c. Wouw.
(2) Judas Franeq. Ananias Latin.

(3) Si non tam necesse add. Franeq. si non tam necesse

est v. c. Wouw.

(4) Qui et ipsi Fran. Corbin. Leop.

C

CAPUT XX.

Ingressuros Baptismum, orationibus crebris, jejuniis et geniculationibus, et pervigiliis orare oportet, et eum confessione omnium retro delictorum, (e) ut exponant etiam Baptismum Joannis (f), Tinguebantur, inquit, confitentes delicta sua (Matth., IH, 6). Nobis gratulandum est (g), si non publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Simul VARIANTES.

(5) Credatur? Norint Latin.
(6) Vacationem ́ouw.
Quam cod. Wouw.
(8) Quis add. cod. wouw.
Convenietis Paris.

COMMENTARIUS.

CAP. XVIII. (a) Sponsores etiam periculo ingeri. Puerorum susceptores, qui Græcis ¿vidoxo, quasi fidejussores sunt, eorum officium est infantem instruere, et ad bene vivendum adhortari, et hinc sensum auctoris edicere potes. Le Pr.

(b) Quid festinat innocens ætas. Sic putabat Tertullianus, ad nomen christianum admitti non debere, D qui nondum haberet ullum intellectum fidei christianæ, nec indigere delictorum remissione, qui nondum esset ullius doli sive delicti capax. Visum tamen Ecclesiæ catholicæ, secundum Cypriani sententiam, a Baptismo et gratia neminem prohibere, ac ne infantes quidem, qui recens nati nihil peccavere, nisi quod secundum Adam carnaliter nati, contagium mortis antiquæ prima nativitate contraxere: itaque ad remissam peccatorum accipiendam hoc ipso facilius accedere, quod illis remittuntur non propria, sed aliena peccata. RIG.

(c) Fides integra secura est de salute. Dixit supra de iis quibus aliena culpa lavacrum negavit; nunc de jis quibus dum veniunt ad Christum, dum adolescunt in Christo, dum addiscunt cœlestia, vis aliqua major et vitam abstulit et lavacrum. Atque hos etiam securos esse jubet Septimius: Fidem integram esse, quæ talis fieri satagit, ac proinde securam esse de salute. RIG.

CAP. XIX.-(d) Diem Baptismo solemniorem. Nullus puto ignorat duo olim præcipue tempora_baptizandis Christianis data fuisse, sacrum Pascha et Pentecosten: atque in priore potissimum per dies octo solemnitatem baptizandi celebratam fuisse. LE PR.

CAP. XX.-(e) Cum confessione omnium retro delictorum. Confitentur omnia retro delicta, qui serio ac sedulo resipiscunt, et vitæ apud ethnicos anteactæ crimina vel errores damnant ac detestantur, eorde ad verum Deum conversæ.Confitentur, inquam, omnia retro delicta, qui delictorum pœnitentiam agunt, mutatoque consilio vitam instituunt innocentem. RIG.

(f) Ut exponant etiam Baptismum Joannis. Expositione omnium delictorum suorum. Etenim Baptismum administrabit Joannes pœnitentibus et confitentibus delicta sua. Eam vero confessionem publice factam fuisse ostendit Septimius, cum ait aliam esse Christianorum ævo suo consuetudinem. RIG.

(g) Nobis gratulandum est, si non publice confitemur iniquitates aut turpitudines nostras. Quomodo igitur? Conflictatione carnis et spiritus: hoe est, crebris orationibus, jejuniis et geniculationibus et pervigiliis. Ex hujusmodi autem conflictatione duplicem utilitatem percipi docet: Simul enim, inquit, et de pristinis

1223

1224

divinis aleretur, nihilominus ventris et gulæ meni-
nerat, quam Dei. Deinde (3) Dominus post aquam
segregatus in deserto (a) (4) quadraginta dierum je-
junia emensus, ostendit non pane vivere hominem
Dei, sed Dei verbo tentationesque plenitudini et
immoderantiæ ventris appositas abstinentia elidi.
Igitur benedicti quos gratia Dei expectat. cum de illo
sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis, et primas
manus (b) apud Matrem (c) cum fratribus aperi-
tis, petite de Patre, petite de Domino, peculia,
gratias, distributiones charismatum, subjiciente (6),
Petite et accipietis (Matth., VII.7),inquit. Quasistis enim
'et invenistis; pulsastis, et apertum est vobis. Tantum
oro, ut cum petitis etiam Tertulliani peccatoris

enim et de pristinis satisfacimus conflictatione (1) A litudine translatus per quadraginta annos, illic cum carnis et spiritus, et subsecuturis tentationibus munimenta præstruimus. Vigilate et orate, inquit, ne incidatis in tentationem (Matth., XXVI, 41). Et ideo, credo, tentati sunt,quoniam obdormierunt, ut apprehensum Dominum destituerint, et qui cum eo perstiterit, et gladio sit usus, ter etiam negaverit: nam et præcesserat dictum : Neminem intentatum regna cœlestia consecuturum (Luc., XXII, 28, 29). Ipsum Dominum post lavacrum statim tentationes circumsteterunt quadraginta diebus jejuniis functum. Ergo et nos, dicet aliquis, a lavacro potius jejunare oportet. Et quis enim prohibet, nisi necessitas gaudii et gratulatio salutis? Sed Dominus, quantum existimo (2), de figura Israelis exprobrationem in ipsum retorsit. Namque populus mare transgressus, et in so- B memineritis. LECTIONES VARIANTES.

(1) Conflatione Rigalt.

(2) Quantulum æstimo Fran. (3) Proinde Lalin.

(4) Deserto v. c. Wouw.

(5) Hæc vox redund. visa fuit Jun.
(6) Subjacente Paris.

COMMENTARIUS.

satisfacimus, et subsecuturis tentationibus munimenta præstruimus. Quod si conflictatione carnis et spiritus de pristinis delictis satisfacimus, sane satisfactio facta per conflictationem carnis et spiritus, confessionem quoque ipsa conflictatione factam includit. Atque hæc de confessione seu pœnitentia venientium_ad uidem christianam. Hic enim de aliis non agitur RIG.

(a) Post aquam segregatus in deserto. Post aquam, hoc est, post Baptismum Joannis. RIG.

(b) Primas manus aperitis. Orabant manibus expan sis. Itaque primas manus dicit, tum primum a fide ad orationem apertas sive expansas. RIG.

(c) Apud matrem. Apud Ecclesiam. Sic lib. de Idololatria, Attollere ad Deum Patrem manus. RIG.

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

DE POENITENTIA

LIBER.

PROOEMIUM.

De Pœnitentia librum eo tempore scripsisse Ter- C taphoris paulo illustrioribus sita. Quodsi vero similes tullianum, quo nondum Montani dogmata sectaret ur, libri ipsius argumentum edocet; in eo enim post Baptismum lapsi ad pœnitentiam excitantur, quam Montanista dandam esse negabant: Omnibus ergo, aiebat, delictis, seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis, qui pœnam per judicium destinavit, idem et veniam per pœnitentiam spopondit dicens Vivo ego, dicit Dominus, pœnitentiam malo magis quam mortem (Infra cap. IV). Et capite VII diserte unum ex præcipuis Montanistarum erroribus impugnat, demonstrando eos, qui post Baptismum peccata commiserunt, ab Ecclesia absolutionem eorum impetrare posse, dum eos illorum pœnituerit. An is liber sit Tertulliani, nemo neque olim dubitavit, neque nunc dubitat. Unus erat Erasmus Rotterodamus,eumdem Tertulliano detrahere conatus, quem non nisi Beatus Rhenanus secutus est, uterque uni huic argumento, satis imbecilli, innixus, styli diversitas. Atque hunc quidem non nego in hoc libro paulo floridiorem esse, sed non magna a reliquorum, etiam quos extrema ferme ætate scripsit, diversitate, et solum in quibusdam allegoriis ac me

flosculos ex aliis ejusdem areolis decerpere vacaret, facile integras corollas nectere possem. Cæterum ex sola et quacumque styli discordantia, nisi aliorum, et graviorum quidem argumentum adminicula concurrant, vix auctorem suspectum fieri, ne dicam, aliquid contra eumdem decerni posse, pridem sensere alii optimæ notæ critici, ex quibus vel unum adduco Guillelmum Caveum, qui in Hist. suæ litterar. Prolegomenis, sect. IV, num. 64, tum demum, seu suppositionis argumentum probari ait, si stylus totiusque orationis contextus, sit longe diversus ab eo dicendi D charactere, quo in genuinis suis usus est auctor. Atqui vero adeo non longe diversum quivis legens deprehendet, ut potius præter paucas quasdam phrases, paulo excitatiores, et in aliis Tertulliani scriptis vix occurentes, afrum illud, ac concisum eloquii genus, uni ferme Tertulliano proprium, illa deinde styli velut quædam majestas, sensuumque in singulis prope verbis ubertas; illa grandis eloquentia, quæ, utut dura sit, nescio, quomodo tamen lectorem vel invitum ad se rapere potest, non minus in hoc libro triumphet: ut nil dicam de aliis phrasibus, ex aliis ejusdem libris

tam sedulo expressis. Fatetur dein ipse beatus Rhe- A tractate, nonnullam mentionem facturum fuisse. nanus auctorem hujus libri verbis et figuris iisdem uti, ́et quisquis fuerit, ejus indubie esse sæculi, et Tertulliani studiosissimum; quidni vero Tertullianum ipsum ? Quis enim alius stylum ejus, certe singularem, et vix a quopiam imitabilem, tam scite expresserit, ut apud S. Pacianum, sæc. IV scriptorem, omnesque alios per plusquam undecim sæcula ad Erasmum usque, pro ipso Tertulliano fefellerit, et nulli unquam ex styli diversitate quidpiam de alio libri hujus auctore suboluerit? Tandem ergo ex illa qualicumque demum styli discordantia plus argui non posse censemus, quam Tertullianum, cum adhuc vegetiori esset ætate vivaciorique ingenio, hanc scriptionem suscepisse. Solent enim ingenia ejusmodi fervida ac agilia, instar apum per varios flores circumvolitare, atque ex alienis etiam rebus allegorias et metaphoras exsugere, suumque in alveare eas comportare. Solet item ætate sensim provectiori subsidere stilus, temperatiorque et robustior fieri. Et denique haud facile scriptorem quisquam reperiet, qui perpetuo sibi constet, præsertim si non uno continuo opere protraxerit, sed per varias, neque cohærentes materias, variis temporibus, annisque ipsis interpolatas, circumduxerit calamum. Est enim quædam suapte natura tristior aut humilior, atque exsucca magis, quæ juvenilis quoque ingenii vigorem satis retundat atque deprimat, et ad quam succulenta cæteroquin virorum eloquentia velut exarescat: est autem alia rursus materia suavior, amoniorque, et ipsius auctoris ingenio accommodatior, quæ languidius cæteroquin ingenium satis excitare ac stimulare queat: est denique ita vivax ac radiosum quidpiam diffundens, quæ scribentem penitus incendere ac inflammare, quem et ex senectute jamjam cinericia diu consopitos igniculos quandoque suscitare valeat. Sunt deinde alia quoque, scribenti aliunde, ac velut per obliquum, advenientia, quæ tamen ad ejus ingenium, ut ita dicam, alterandum quandoque multum possunt. Quid mirum igitur, si neque Tertullianus undequaque sibi constet, sed, cum primitus, licet jam adultiori ætate, se ad scribendum contulit, nonnihil alacriori stylo usus fuerit, deinceps aliis in ejus operibus nonnihil magis subsidente, majorique eruditionis apparatu ornatum velut compensare.

Certe autem in ipso libro de Baptismo ad finem cap. 15 lectores suos ad alium de codem tractatum, jam antea græco sermone exaratum, solerter remittit. Quis ergo male videtur opinari, si materiam hanc de Pœnitentia, quam ad calcem libri de Bapt. nonnihil brevius perstrinxerat, novo consilio, et in peculiari libro ampliorem ejus tractationem postea suscepisse dicatur, et quidem partim in catechumenorum gratiam, ut hi eo majorem de baptismi pretio æstimationem conciperent, quem intelligerent tam laboriosis pœnitentiæ operibus comparandum esse? Quidni ergo in his se eo ardentiori deinceps studio exercerent, ut tam largiter propositum Baptismi præmium, ejusque gratiam, eo certius consequerentur, eoque B tutius deinceps conservarent?

Si jam vero tempus ipsum, quo hunc tractatum exaraverit, paulo propinquius (quamquam id præcise fieri nequeat) designandum sit, ita opinor, hanc tractationem certo ante annum Christi CC et verisimiliter anno CXCVII aut fortasse maturius, litteris consignatam fuisse, certe autem et hujus, et alterius de Baptismo scripti, tempus haud procul invicem distare. An vero librum de Baptismo huic de Poni tentia, an hunc illi, scribendi ordine, subjunxerit, vix quidquam determinari potest. Verisimilius tamen mihi quidem videtur, subjunxisse; si enim hunc de Pænitentia præmisisset, credo, in cap. ult. de Baptismo, ubi de pœnitentia, baptismo instar præ orationis præmittenda, agit, hujus, ceu jam alibi fusius perTERTULLIANI I.

C

Denique vero præclarum de hoc libro judicium audiendum est, quod ipse Beatus Rhenanus, vir magni judicii, in præmisso ad eumdem argumento tulit, nempe commentarium hunc esse ejusmodi, ut theologi eum debeant ad unguem ediscere; nam egregium, pergit, monumentum est antiquitatis; tam sancle docel, tam pie suadet, tam instanter urget rem ecclesiasticæ disciplinæ summopore necessariam, EXOMOLOGE SIN, hoc est, actum et ministerium pænitentiæ. Certe autem ut passim ex Tertulliano veteris Ecclesiæ traditiones et disciplinam addiscimus, ita etiam hic, insigni contra novatores nostros utilitate, modum agendæ pœnitentiæ, prout ea primis mox sæculis et utique ex Apostolica institutione, agi consueverat, pulchre solideque docemur. LUMP.

ARGUMENTUM.

Principio generatim de pœnitentia pertractat (cap. 1) eamque necessariam adstruit pro omnibus peccatis et delictis, seu carne, seu spiritu, seu facto, seu voluntate commissis (cap. 4). Dein duo distinguit pænitentiæ genera. Prior est, quæ baptismo debet præmilli a catechumenis, seu quæ agitur ante baptismum (cap. 6); posterior eorum, qui in peccata gravia post baptismum infeliciter lapsi, ex iis exsurgunt operosa pœnitentia. In priori parte necessitatem sese probandi urget, et sese præparandi ad baptismi gratiam vera pœnitentia. Baptismum inanem esse non veretur asserere, cum aliquem peccatorum suorum non pœnituit, nec vita emendavit, Del vanam esse fiduciam, sibi fingere, cum quis prave ad baptismi usque diem vixerit, eum repente in virum sanclum evasurum, et a peccato desiturum, ubi primum illud sacramentum receperit (cap. 6). Tractatus hujus pars posterior est de pœnitentia post baptismum, quæ Exomologesis dicitur. Testatur ( cap. 7) illico se ægre de hac posteriore pænitentia loqui, quæ postrema spes est iis reliqua, qui criminibus, h. e. peccatis atrocibus post baptismum se obstrinxerunt, ne, inquit, de hac nova a peccatis exsurgendi ratione agendo, a Deo nobis oblata, de novo peccandi viam aperire videatur. Illius postea poenitentiæ publicæ Exomologesis dictæ operosa depingit exercitia (cap. 9), ejus necessitatem demonstrat (cap. 11) ac tandem eos objurgat, quòs cam amplecti pudebat criminibus post baptismum admissis (cap. 10). (Trente-neuf.)

CAPUT PRIMUM.

Pœnitentiam (a,b) hoc genus hominum, quod et ipsi retro fuimus, cæci, sine Domini lumine, natura tenus norunt passionem animi quamdam esse quæ veniat de offensa sententiæ prioris (1). Cæterum a ratione ejus tantum absunt, qnantum ab ipso rationis auctore : quippe res Dei, ratio; quia Deus omnium conditor, nihil non ratione tractari, intelligique voluit. Igitur ignorantes quique Deum rem quoque ejus ignorent necesse est, quia nullus omnino thesaurus extraneis patet. Itaque universam vitæ conversationem sine gubernaculo rationis transfretantes imminentem sæculo procellam (c) vitare non norunt. Quam autem in pœnitentiæ actu (d) irrationaliter (2) deversentur, vel uno isto satis erit expedire, eum illam etiam in bonis factis suis adhibent. Pœnitet fidei, amoris, simplicitatis, patientiæ, misericordiæ,

[ocr errors][merged small]

A prout quid in ingratiam cecidit. Semetipsos exsecrantur (e), quia benefecerint, camque maxime pœnitentia (3) speciem, quæ optimis operibus irrogatur, in corde fingunt (4), meminisse curantes, ne quid boni rursus præstent; contra, pœnitentiæ malorum levius incubant (5): denique facilius per eamdem (6) delinquunt, quam per eamdem recte faciunt. CAPUT II.

Quod si Dei ac per hoc rationis quoque compotes agerent, merita primo pœnitentiæ expenderent, nec unquam eam ad (7) argumentum perversæ emendationis adhiberent; modum denique pœnitendi temperarent, quia et delinquendi tenerent; timentes Dominum scilicet (f). Sed ubi metus nullus, emendatio proinde nulla. Ubi emendatio nulla, pœnitentia necessario vana :quia caret fructu suo, cui eam Deus sevit, id est, hominis saluti. Nam Deus post tot ac tanta delicta humanæ temeritatis, a principe geLECTIONES VARIANTES.

B

(5) Contra patientiæ malum. Seml. quod emendaverat Rhen. e cod. Gorz et post eum Rigal. Paris. Venet. Franeq, (6) Per eam r. wouw.

(7) Ad augmentum Seml.Leop.

COMMENTARIUS.

CAP. I.-(a) Multa fuere olim et recentius docte sapienterque dicta de hujusce libri argumento, multa simul de multiplici veterum Christianorum pœnitentia, ac præsertim de ea quæ vocatur Exomologesis, cum publica criminum satisfactione, perperam ac malesana mente olim et recentius permixta; nec etiam abfuerit severior nota optimis quibusdam Tertulliani commentatoribus, ac proinde nemini in nos suggillan dum erit, dum in hujus libri fronte pauca perstringamus capita, præcipuasque stabiliamus conclusiones de institutione, progressu et cessatione pœnitentiæ solemnis. Eamdem fusius breviusve describendam susceperunt provinciam ex veteribus post Tertullianum B. Cyprianus in libris epistolisque de lapsis adversus Novatianum; item S. Pacianus lib. et epist. II, ad Sympronianum, ac paran. ad pœnitentiam; D. Ambrosius, lib. II de Pœnitentia; Joh. Chrysostomi ac τοῦ Μακαρίου Ephrem homilia sermonesque de Pœnitent.; Fulgentius lib. Il de Remissione peccatorum ad Euthymium. · Inter recentiores unus omnium instar est ac nemini ea de re secundus docliss. Morinus, de Sacrament. lib. IV, cap 9, 10, cujus porro totam doctrinam satis ibi erit ad quædam brevia capita reductam proponere. Cum eo igitur clarissimo viro statuendurn est, 1° pœnitentiam ab initio Ecclesiæ usque ad Montani hæresim, id est ad annum circiter 175 breviorem fuisse et clementius inflictam; 2° a Montani ævo ad Novatum usque, id est ad annum circiter CCL, levem ac brevem fuisse pœnitentiam, si cum subsequentis ævi severitate comparetur; tunc tamen nonnihil crevisse, quoad modum et tempus, etsi istad necdum in specie determinatum fuerit ab Ecclesia; 3° Post Novatianum schisma graviorem ac diuturniorem fuisse pœniten. tiam, quam prius, eique certa temporis spatia præfixa fuisse, variis in classibus evolvenda, idque in orientali Ecclesia ante viguisse quam in occidentali ; 4° In Ecclesia orientali post quartum sæculum, in occidentali vero post septimum multopere refriguisse solemnem pœnitentiæ disciplinam, fereque in desuetudinem abiisse prædictæ pœnitentiæ stationes; 5 Non omnia lethalia etiam publica, nec clericos omnes, saltem majores, publice reos, pœnitentiæ soJemni subjacuisse; 6° Pœnitentiam publicam, nisi forte quoad crimen hæreseos, nunquam iteratam fuisse. An vero, sublata peccatori relapso pu

C

D

blicæ pœnitentiæ medicina, nihil jam ille in clavibus haberet remedii, anceps agitatur controversia. Affirmat Albaspineus lib. Il, observ. 5; Morinus lib. V, c. 27; Petavius in Epiphan. ad hæresim 59. Contra vero Nat. Alexander dissert. 10 in hist. sæcul. III, eadem est Tournelii opinio, ac omnino videtur posterior illa tenenda. Cf. theol. Curs. complet. tom. 22, p. 691. Adisis imprimis Cl. P. Corbiniani Thomæ luculentos de hoc ipsomet libello Tertullii commentarios; quos cum eo loci continuos adserere magnopere juvisset, nimia vero difficultate ac tardiori mora nactos tandem et receptos, ad calcem hujusce editionis Tertullianæ, quo lectorem remittimus, seponere oportuit. EDD..

(b) Pænitentiam. Hunc librum Erasmus non esse Tertulliani tandem Rhenano persuasit; nullo magis argumento, quam stili, ut ipsis videtur, accuratioris. Cujus argumenti vim sane frivolam esse, mecum sensuros omnes confido, qui Septimio legendo attentius incubuerint. Nam et hic genium plane Tertullianicum ágnoscent, et in aliis libris, qui nullam status unquam sui controversiam sunt passi, partes ejusdem operis longe aliis accuratiores et elegantiores ani

nadvertent. RIG.

(c) Imminentem sæculo procellam. Quam in Apologetico dixit, Vim maximam universo orbi imminentem ipsamque clausulam sæculi acerbitates horrendas comminantem, pag. 447. RIG.

(d) In poenitentiæ actu. Nihil aliud quam in agenda pœnitentia. LAC.

(e) Pœnitet fidei amoris, etc., prout quid in ingra tiam cecidit, semetipsos exsecrantur. Quintilianus, Instit. XI: Jus mortis a senatu quidem vel ob aliquam magnam infelicitatem, vel etiam pœnitentiam, petunt. RIG.-In ingratiam. Nos, attento quod alibi etiam ingratiæ vocabulo utatur pro ingratitudine, scripsimus, Prout quid in ingratiam cecidit. Sic in hoc libro infra. RHEN.

CAP. II. (f) Timentes Dominum scilicet. Pertinet hoc ad primam pœnitentiæ partem, quæ est contritio, cujus initium timor Domini, sicut infra cap. 5, etAug. lib. de Poenit. med. contraquam sentiunt nostri adversarii, dicentes, uti Lutherus, optimam pœnitentiam esse novam vitam, neque ulla contritione opus esse, aut sicuti Melancthon, nonnisi servili timore quodam qui metum incutiat. PAM.

« PoprzedniaDalej »