Obrazy na stronie
PDF
ePub

aqua permanendo salvi sumus. Ita Quintillia mon- A erat (a), opti me norat pisciculos necare, de aqua austrosissima, cui nec integre (1) quidem docendi jus ferens.

LECTIONES VARIANTES.

(1) Integræ Jun.

COMMENTARIUS.

prælibavimus in prævia D. Lumperi dissertatione, p.
150. Nunc cum paulo liberius in altum ducere ac laxare
rete animus est, duos præcipuos hujusce symboli sen-
sus, unum nempe ad Baptismum, alterum vero ad
Eucharistiam referendum, prælucentibus veterum Pa-
trum, recentiorumque eruditorum facibus, indagare
libet. Ac prima quidem causa cur dicti fuerint Chri-
stiani pisciculi secundum IXOYN N. J. C. ab alma
Baptismatis unda dimanat. Cum enim, inquit, doc-
tissimus Mamachi, in Originib. et Antiquitat. christia-
nor., lib. I, cap. 1, § 6, pag. 54, aqua Baptismi rege-
nerari nos ad novam, spiritalemque vitam majores
nostri intelligerent, similitudinem e piscibus qui in B
aqua gignuntur, nec vivere sine aqua possunt, duxe-
runt, iisque omnibus, qui baptizati christianam Religio-
nem amplexi essent, indiderunt nomen pisciculorum. ›
Illud quoque accedebat quod in Evangeliis legerent
fuisse a Christo piscatores hominum apostolos appel-
latos, comparatamque sagenæ Ecclesiam, quæ ex
omni genere piscium congregaret. Quapropter Cle-
mens Älexandrinus hortatus Christianos in Pædagogo
est, ut qui annulos ferrent, hi piscis figuram in illis
insculptam curarent, ne sue originis obliviscerentur :
Δἱ δὲ ἔσφραγίδες ἡμῖν ἐττων... ἢ ΙΧΘΥΣ ( Lib. III Pada-
gog. edit. Oxon. pag. 289). Hinc idem Theosophus in
hieratico ac pereleganti Salvatoris Christi hymno ce-
cinit (ibid., pag. 312):

Αλιεῦ μερόπων
Τῶν σωζομένων

Πελάγους κακίας,
ΙΧΘΥΣ ἀγνοῦς
Κύματος ἐχθροῦ,
Γλυκερῇ ζωῇ
Δελεάζων.

Eo vero facilius inducti fuerunt Christiani veteres ut hoc symbolo uterentur, quod, cum, urgente persecutorum cestu, jam enixe tegenda esset tessera qua sese inter se et ab ethnicis secernerent, a primis incunabulis rei christianæ occurrisse videtur ac forsan ab asiati cis neophytis qui Smyrna versabantur aut Ephesi, in hac præ cæteris ænigmatum, acrostichidum, arcanorumque arminum feraci regione, reperta est, sive ex industria, sive favente Deo, vox illa græca IXOTE, quam conflatam esse ex initialibus litteris appellationum græcarum Jesu Christi Filii Dei, servatorisque nostri. luc autem pertinent perplura Patrum testimonia, ex quibus unum præ omnibus laudandum D. August. (Civit. Dei, cap. 18, p. 23): Horum autem græcorum quinque verborum, quæ suní IHEOYE, XPIEΤΟΣ, ΘΕΟΥ ΥΙΟΣ, ΣΩΤΗΡ, quod est latine JESUS

CHRISTUS DEI FILIUS SALVATOR, si primas litte. ras jungas, erit IXOTE, id est PISCIS, in quo nomine mystice intelligitur Christus, eo quod in hujus mortali talis abysso velut in aquarum profunditate vivus, hoc est, sine peccato esse potuerit (Cf. eumd. in Ps. LXIV; de divers. Quæst. LXI, 1, 2, tom. I, pag. 80, III, 1961; Serm. 249, 270, tom. V, num. 205, § 1, Append.; Gregor. Nazianz., Serm. 37, al. 31, initio; S. Optat. Milevit., adv. Parmen. lib. III, edit. Lugd. 4, p. 351; Hieronym. Ep. 7, ad Chromat., Epist. ad Ruf., in Matth. XIV, in Ezechiel. XXIX et XXXVII, in Osee IV, in Sophon. I, in Habac. I; S. Joann. Chrysost., Serm. in Andream.; S. Paulin, Ep. 15; S. Eucherii, Formul. Spirit. IV, ed. PP. Lugd. 6, 851; S. Prosper, de Promission. part. II, c. 39; S. Greg. Pap. Hom. 11, in Evang., edit. Venet. tom. V, pag. 183, 184).

Sint coronidis instar venusta non secus ac pia mel

C

D

liflui Ambrosii verba (in Hex. l. V, c. 6, 7) : < Piscis es ergo, o homo ! audi quia piscis es : Simile est reg⚫ num cœlorum, etc. Sunt ergo honi et mali pisces; boni servantur ad pretium, mali statim ardent. Bonum piscem nec retia involvunt, sed elevant, nec hamus internecat atque interficit, sed pretiosi vulneris perfundit sanguine... Noli igitur, o bone Piscis, Petri hamum timere non occidit, sed consecrat... Exsili super undas, o homo, quia piscis es: non te opprimant sæculi istius fluctus. Si tempestas est, pete altum; si serenitas, lude in fluctibus; si procella, Cave a scopuloso littore, ne te in rupem furens æstus illidat.

Altera vero remanet piscis symbolici significatio, sublimior forsan et altior, quippe quæ ad fastigium rerum divinarum, Sacrosanctam nempe Eucharistiam, attingat; indeque secunda exsurgit causa cur veteres Christianos se pisces vocitare juvaret. Per quem enim renascebantur, per eum et pascebantur. Illud porro cuique sacra Evangelii instrumenta vel festina manu revolventi attendendum occurrat necesse est, Christum bis in figuram sacramenti panes multiplicasse, bisque post resurrectionem cibum cum discipulis sumpsisse, nec ullibi defuisse piscem, veluti alterum evidentem sacramenti symbolum. Ni verear ne in immensum crescat notula hæc forsan longior, haud temperarem quin, favente nova hac luce, ac præeunte vel plurimo rerum antiquarum explanatore, sexcenta revolvam hinc inde sparsa monumenta, ac præcipue vasa vitrea, eborea, ænea, figlinave olim in usu sacrorum accepta, quibus evidentissimis signis patet fuisse manifestam Eucharistia figuram piscem sive unum sive duplicem, sive multiplicem. Vix datur in iis brevium commentationum angustiis locus remittendi lectorem ad opera in quibus disseminantur hujusce nostræ sententiæ argumenta; videtis ergo, si lubet, aut vacat, Boldetti. Össervaz. sopra i cimiteri, pag. 516, 163, 208, 198; Astadoni dissert. sopra pesce XXII; Racolt. Calogera, tom. XLI, pag. 281; Bottari, tav. XIX, XX, XXIII, XXXI, XXXVI, XXXVII, XL, XLIX, LI, LIX, LXVII, LXXXIII, etc. etc.; Ciampini. Vetera Monument. in quib. præcip. Musiv. opera, tom. I, pag. 26; Fortunio Liceto. Hieroglyphica, Patav. 1653, num. 54, pag. 390; Montfauc. Antiquit. explic. III, 71. Demum accresceret haud ægre ingens testimoniorum sylva ex Patribus latinis vel græcis priscæ mediave ætatis, quos indigitare summatim sufficiat Clem. Alex. Strom. lib. III, pag. 787, Oxon.; Athanas. Quæst. in. Scrip. sacr. 44; Sever. Gabalitan. Serm. ex membran. Vatic. apud Boll. Roma sott. tom. III, pag. 20; S. Paulin, Ep. XIII, edit. rom. pag. 397; S. Chrysolog. Serm. 47, 55; Venerab. Bed. in Joann. XXI, in Luc. XXIV; Albert. Magu. Comm. in Joann. XVII; S. Isidor. apud. Albert. Marial. lib. IX, c. 4; D. Thom. Comm. in Joann. XXI; Cornel. a Lapide in Habac. I, 14, in Ezech. XXIX, 4, XLVII. Alias iterum, benevole Lector, velim remittaris, ut intricatam, his tamen proxime connexam, de sibyllina acrostichide disputationem aggrediamur, jamque a le discessurus monitum volo nullius esse momenti quamdam doctissimi aliunde Gerardi Vossii in hoe Tertulliani effatum mysticam conjectationem, ibidem nempe latere subobscuram ethnicorum in Christianos obtrectationem, quam apprime diluit J. Kortholdt in commentatione cui titulus: Paganus obtrectator sive De gentilium calumniis, Lubeck. 1703. EDD.

:

(a) Cui nec integre quidem docendi jus erat. Hoc est, cui nec sanam quidem et veram doctrinam docendi jus erat, nedum perversam, adulteram, hæreticam,

CAPUT II.

Sed enim quanta vis est perversitatis ad fidem labefactandam, vel in totum non recipiendam, ut ex his eam impugnet, ex quibus constat. Nihil adeo est quod tam obduret mentes hominum, quam simplicitas divinorum operum quæ in actu videtur, et magnificentia quæ in effectu repromittitur : ut hic quoque, quoniam tanta simplicitate sine pompa, sine apparatu novo aliquo, denique sine sumptu homo in aqua (1) demissus, et inter pauca verba tinctus, non multo vel nihilo mundior resurgit, eo incredibilis existimetur consccutio æternitatis (a). Mentior, si non e contrario idolorum solemnia vel arcana, de suggestu et apparatu, deque sumptu, fidem et auctoritatem sibi exstruunt. Pro! misera incredulitas, quæ denegas (2) Deo proprietates suas, simplicitatem et potestatem. Quid ergo? nonne mi- B randum et lavacro dilui mortem? Atquin eo magis credendum, si, quia mirandum est, idcirco non creditur. Qualia enim decet esse opera divina, nisi super omnem admirationem? Nos quoque ipsi miramur, sed quia credimus. Cæterum incredulitas miratur, non credit. Miratur enim simplicia quasi vana, magnifica quasi impossibilia. Et sit plane ut putas, sa'is ad utrumque divina pronuntiatio præcucurrit (3): Stulta mundi elegit Deus ut confundat sapientiam ejus (I Cor., I, 27), et Prædifficilia penes homines, facilia penes Deum (Matth., XIX, 26). Nam si Deus et sapiens et potens, quod etiam prætereuntes eum non negant, merito in adversariis sapientiæ potentiæque, id est in stultitia et impossibilitate materias operationis suæ instituit. Quoniam virtus omnis ex his caussam accipit, a quibus provocatur.

[blocks in formation]

A ista materia tantæ dignationis meruerit officium? Ut opinor, auctoritas liquidi elementi exigenda est. Atquin plurima suppetit, et quidem a primordio. Nam unum ex his est quæ ante omnem mundi suggestum impolita adhuc specie penes Deum quiescebant: In primordio, inquit, fecit Deus cœlum el terram. Terra autem erat invisibilis (4) et incomposita, et tenebræ erant super abyssum, et spiritus Dei (5) (b) super aquas ferebatur (Gen. I, 1, 2).llabes, homo, imprimis ætatem venerari aquarum, quod antiqua substantia; dehinc dignationem, quod divini spiritus sedes, gratior scilicet cæteris tunc elementis (c). Nam et tenebræ totæ adhuc sine cultu siderum informes, et tristis abyssus (d), et terra imparata, et cœlum rude: solus liquor, semper materia perfecta, læta simplex, de suo pura, dignum vectaculum (6) Deo subjiciebat. Quid quod exinde dispositio mundi modulatricibus quodammodo aquis (7) Deo constitit. Nam, ut firmamentum cœleste suspenderet, in medietate distinctis aquis fecit; et, ut terram aridam suspenderet (8), segregatis aquis expediit (Gen., 1). Ordinato dehinc per elementa mundo cum incolæ darentur (Prov., VIII), primis aquis præceptum est animas proferre. Primus liquor quod viveret edidit ne mirum sit, in Baptismo, si aquæ animare (e), noverunt. Nam ipsius quoque hominis figurandi (9) opus, sociantibus aquis absolutum est. De terra materia convenit, non tamen habilis nisi humecta et succida, quam scilicet ante quartum diem segregatæ aquæ in stationem suam, superstite humore, limo temperarant (10). Si exinde universa vel plura prosequar quæ de elementi istius auctoritate commémorem, quanta vis ejus aut gratia, quot ingenia, quot officia, quantum instrumentum mundo ferat; vereor ne laudes aquae potius, quam Baptismi rationes videar congregasse. Licet eo plenius docerem non esse dubitandum, si materiam, quam in omnibus rebus et VARIANTES.

C

anima c. 53.

(7) A Deo alii.

(8) Dispesceret Jun.
(9) Figulandi Rigall. Venet.
(10) Temperant alii.

COMMENTARIUS.

Sic initio libri II ad Uxorem: Quod si integre supis; hoc est, si vere. Ait igi ur : Quintillæ nec integre quidem docendi jus esse, quia scilicet docendi munus virile esse, et quidem sacerdotale, sicuti et tingere et offerre. Præclare hoc explicavit libro de Velandis Virginibus. RIG.

CAP. II.— (a) Incredibilis existimetur, etc. Error hic etiam erat Quintillæ, quæ incredibile putabat, Baptismum vitam aeternam conferre. Ob eam caussam de Caiana hæresi viperam vocavit, quod ab impiis Caianorum dogmatis tantisper deflecteret. li enim, ut docet S. Hieronymus, Epist. 43 ad Oceanum, dicere audebant, quædam esse peccata, quæ Christus sanguinis sui effusione lavare non posset, et tam altas jecisse radices in animis nostris, ut inde evelli nequeant. LE PR. CAP. III. (b) Spiritus Dei. Sic Pamelius, et expungit Domini, ratus emendasse juxta usitatiorem phrasin Tertulliani, et textum græcum, et hebraicum. Non me moverent ista, quo minus a litura abstinerem, et ex Tertulliano suffragium ferrem Vulgatæ quæ Domini ver

tit, et interdum facit ubi in græco est où; adductus tamen sum ut lectionem Pamelii retinerem, quia Tertullianus, adv. Hermogenem, cap. 3., non ante dixit in Genesi Deum vocatum fuisse Dominum, quam perfecto jam orbe homineque formato. Non ergo legerat spiritus Domini, sed Dei. LAC.

(c) Gratior scilicet tunc cæteris elementis. Præfert aquam aliis elementis, maxime ut tunc erant horrida, cavens ne a philosophante nonnullo arguatur minus physice assertum, cum primas fere omnes igni deferant. Licet Plutarchus paululum ambigat, libellum integrum confecit, cujus titulus est: An aqua dignior igne; ubi pluribus illam antefert, citatque Pindarum, ode 1, Olymp. plotov μèv dcp. LAC.

(d) Et tristis abyssus. Ignitam mundi sedem signat nomine abyssi, non aquæ congeriem, quam minime tristem, sed lætam hic vocal. Lac.

(e) Ne mirum sit in baptismo si aquæ animare nove. runt. Animare, hoc est, æternam homini vitam reddere, qua peccando exciderat. RIG,

operibus suis Deus disposuit, etiam in sacramentis A Philippus inter vias fortuita aqua tinxit, plus salutis propriis parere fecit; si quæ vitam terrenam (1) gubernat, et in cœlesti procurat.

CAPUT IV.

Sed ea satis cerit præcerpsisse, in quibus et ratio Baptismi recognoscitur prima illa, qua jam tunc etiam ipso habitu prænotabatur ad Baptismi figuram, Dei spiritum, qui ab initio supervectabatur super aquas, intinctos reformaturum (2). Sanctum autem utique super sanctum ferebatur; aut ab eo quod superferebatur, id quod ferebat, sanctita tem mutuabatur. Quoniam subjecta quæque materia, ejus quæ desuper imminet, qualitatem rapiat necesse est, maxime corporalis spiritalem, et penetrare et insidere facilem per substantiæ suæ subtilitatem. Ita de Sancto sanctificata natura aquarum, et ipsa sanctificare concepit. Nemo dicat: Numquid ipsis enim aquis tinguimur quæ tunc (3) in primordio fuerunt? non utique ipsis nisi ex ea parte, qua genus quidem unum (a), species vero complures. Quod autem generi attributum est, etiam in specie redundat. Ideoque nulla distinctio est, mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alveo diluatur, nec quidquam refert inter eos quos Joannes in Jordane, et quos Petrus in Tiberi tinxit (b). Nisi et ille spado, quem LECTIONES

[blocks in formation]

B

aut minus retulit. Igitur omnes aquæ de pristina originis prærogativa sacramentum sanctificationis consequuntur, invocato Deo. Supervenit enim statim spiritus de cœlis, et aquis superest, sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatæ vim sanctificandi combibunt (4). Quanquam ad simplicem actum competat similitudo, ut, quoniam vice sordium delictis inquinamur, aquis abluamur. Sed delicta, sicut non in carne comparent, quia nemo super cutem portat maculam idololatrix (c), aut stupri, aut fraudis; ita ejusmodi in spiritu sordent, qui est auctor delicti. Spiritus enim dominatur, caro famulatur; tamen utrumque inter se communicant reatum, spiritus ob imperium, caro ob ministerium. Igitur medicatis quodammodo aquis per Angeli interventum, et spiritus in aquis corporaliter diluitur, et caro in eisdem spiritaliter mundatur.

CAPUT V.

.

Sed enim nationes extraneæ ab omni intellectu spiritalium potestatem eadem efficacia idolis suis subministrant, sed, viduis (d) aquis, sibi mentiuntur. Nam et sacris quibusdam per lavacrum initiantur, Isidis alicujus, aut Mithræ, ipsos etiam deos suos lavationibus efferunt (e). Cæterum villas, domos, VARIANTES.

(3) Nunc Franeq. Ipsi Rigall.

4) Vel. cod. Wouw. his verbis subnectit, vice sordium aquis abluantur. wouwer. pulat legendum combibunt, ut et delicta vice sordium aquis abluantur.

COMMENTARIUS.

tificationis consequuntur, ac per ipsas Deus hominem sanctificat. Hoc tantum ait Septimius. RIG. Petrus in Tiberi tinxit. Petrus igitur Romæ fuit aliquando, quod negare aut saltem veluti dubium proponere ausus est Calvinus. Tertullianus iis temporibus vicinus, et rerum christianarum diligens observator, hic et lib. de Præscript. rem dubiam non relinquit. LE PR.

(a) Genus quidem unum. Stylum juris, non Porphy- C invocato tribus in personis Deo, sacramentum sancrii rudimenta servat; nam juris interpretes speciem appellant genus, et individuum speciem, ut hominem et equum genera, Titium et Bucephalum species sic Julianus, 1. LIV, ff. de verbor. Oblig., et Ulpianus, 1. XXX, ff. de Legatis. Vide Boerium, in Topico militar. for. et legal. discip. Gothofredus tamen, in 1. LIV, contendit trahere Aristotelem in sensum Juliani et juristarum. Sic notat vocasse Aristotelem species τελευταία γένη ἐπὶ τοῖς ἀτόμοις, atque individua syara ein. Verum minus logice assertum videbitur dialecticis, qui per doxata eïòn ultimas species, quod ipsi reddunt infimas, non intelligunt individua, sed illa universalia, essentialia, quæ tantum prædicantur de pluribus differentibus numero, ut homo, ita ut sub se non contineant aliam speciem, sed tantum individua, et genus infimum vocant, quod vere est genus, sed prædicatur de pluribus differentibus specie tantum, ita ut aliud genus sub se nullo modo capiat, sed cæteris potius subjiciatur. Lac.

CAP. IV. (b) Nulla distinctio est mari quis an stagno, nec quidquam refert inter eos quos Joannes in Jordane, et quos Petrus in Tiberi tinxit. Nec de Baptismo Christi majora quispiam dixerit iis quæ de Joannis baptismo Paulinus, in Carmine de Joan. Bapt.:

Perge igitur sanctas puri Jordanis ad undas, etc. Et tamen his Tertulliani verbis hoc tantum significatur, in caussa baptismi nullam esse inter aquas differentiam, neque hanc esse præstantiorem alia. Itaque non referre, mari quis an stagno, flumine an fonte, lacu an alveo diluatur. Neque enim plus salutis contulisse Tiberim, in quo Petrus tinxit, quam Jordanem in quo Joannes, uti nec illam obviam et fortuitam qua Philippus, ideo plus aut minus salutarem fuisse spadoni. Quod est sane verissimum. Etenim qualescumque sint aquæ, non sanctificant: sed omnes aque

D

(c) Idololatriæ aut stupri aut fraudis. Hæc sunt principalia delicta quæ statim initio lib. de Idol. crimina esse dicit exitiosa et devoratoria salutis. Ibidem adjungit homicidium (quod hic prætermisit), quia plerumque cædis patrate maculas homicidæ aliqua sui corporis parte referunt. RIG.

CAP. V. (d) Sed viduis aquis sibi mentiuntur. Viduis scilicet Angelo ac Spiritu sancto, ideoque sterilibus. At nostris aquis supervenit Spiritus de cœlis, sanctificans eas de semetipso, et ita sanctificatæ, vim sanctificandi concipiunt, quare et pariunt, nempe Christianos, vitæ homines æternæ. Paulinus, epist. ad Severum, XII :

Sanctus in hunc cœlo descendit Spiritus amnem. Cœlestique sacras fonte maritat aquas, etc. Ric. (e) Ipsos etiam deos suos lavationibus efferunt. Istud de sacris Matris deorum disertis verbis tradit B. August. (lib. Il de Civitate Dei, cap. 4): Ludis, inquit, turpissimis, qui diis deabusque exhibebantur, oblectabamur. Coelesti deæ et Berecynthia Matri deorum omnium, ante ejus lecticam, die solemni lavationis ejus, talia per publicum cantitabantur a nequissimis scenicis, qualia non dico Matrem deorum, sed nec matrem ipsorum scenicorum deceret audire. Ac paulo post : Quæ sunt sacrilegia, si illa erant sacra? aut quæ inquinatio, si illa lavalio? › Super quo loco Ludov. Vives tradit pridie idus aprilis Matrem deorum magna pompa a Gallis ad Almonem fluvium,

B

semper carnalia in figura spiritalium antecedunt. Proficiente itaque in hominibus gratia Dei, plus aquis et Angelo accessit : qui vitia corporis remediabant, nunc spiritum (8) medentur: qui temporalem opera. bantur salutem, nunc æternam reformant qui unum semel anno liberabant, nunc quotidie populos conservant, deleta morte per ablutionem delictorum. Exempto scilicet reatu (c), eximitur et poena. Ita restituitur (9) homo Deo ad similitudinem ejus (Gen., I), qui retro ad imaginem Dei fuerat; imago in effigie, similitudo in æternitate censetur. Recipit enim illum Dei spiritum, quem tunc de afflatu ejus acceperat, sed post amiserat per delictum.

CAPUT VI.

templa totasque urbes aspergine circumlatæ aquæ A poralis spiritalem medicinam canebat, ea forma, qua expiant passim, certe ludis Apollinaribus et Eleusiniis (1) (a) tinguntur. Idque se in regenerationem et impunitatem perjuriorum suorum agere præsumunt. Item penes veteres quisquis se homicidio infecerat, purgatrice aqua se expiebat (6). Igitur si de sola natura aquis (2), quod propria materia sit abluendi in auspicia emundationis, blandiuntur, quanto id verius aquæ præstabunt per Dei auctoritatem, a quo omnis natura earum constituta est ? Si religione aquam medicari putant, quæ potior religio, quam Dei vivi? quo agnito, hic quoque studium diaboli recognoscimus (3) res Dei æmulantis, cum et ipse Baptismum in suis exercet. Quid simile? Immundus emundat, perditor liberat, damnatus absolvit. Suam videlicet operam destruet, diluens (4) delicta quæ inspirat ipse. Hæc quidem in testimonium posita sunt repellentibus fidem, si minime credant rebus Dei, quarum affectationibus apud emulum Dei credunt. Annon et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant, adfectantes illam in primordio divini spiritus gestationem (Gen., I)? Sciunt (5) opaci quique fontes, et avii quique rivi, et in balneis piscinæ, et euripi in domibus vel cisterna, et putei, qui rapere dicuntur, scilicet per vim spiritus nocentis. Nam et enectos (6) et lymphatos et hydrophobos vocant, quos aquæ necaverunt, aut amentia vel formidine exercuerunt. Quorsum ista retulimus? Ne quis durius credat Angelum Dei sanctum aquis in salutem hominis temperandis adesse, cum Angelus malus profanum commercium ejusdem elementi in perniciem hominis frequentet (7). Angelum aquis intervenire si novum videtur, exemplum futuri præcucurrit. Piscinam Bethsaidam Angelus (Joan., V) interveniens commovebat; observabant qui valetudinem querebantur. Nam si quis prævenerat descendere illuc, queri post lavacrum desinebat. Figura ista medicina cor

[blocks in formation]

Non quod in aquis Spiritum sanctum consequamur; sed in aqua emundati (d) sub Angelo, Spiritui sancto præparamur. Hic quoque figura præcessit (Matth., III). Sic enim Joannes ante præcursor Domini fuit, præparans vias ejus ita et Angelus Baptismi arbiter (e) superventuro Spiritui sancto vias dirigit ablutione delictorum, quam fides impetrat, obsignata (Matth., XXVIII ) in Patre, et Filio, et Spiritu sancto (Ibidem., XVIII). Nam si in tribus testibus stabit omne verbum, quanto magis, dum! habemus per benedictionem eosdem arbitros fidei, quos et sponsores salutis, sufficit ad fiduciam spei nostræ (f) etiam numerus nominum divinorum? Cum autem sub tribus, et testatio fidei, et sponsio salutis C pignerentur, necessario adjicitur Ecclesiæ mentio ; quoniam ubi tres, id est Pater et Filius et Spiritus sanctus, ibi Ecclesia, quæ trium corpus est.

CAPUT VII.

Exinde, egressi de lavacro, perungimur (g) benedicta unctione de pristina disciplina (h), qua ungi oleo de cornu in sacerdotium solebant. Ex LECTIONES VARIANTES.

(6) Apopnictos Wouw.
Profanus

frequentat Fran. Corbinian.
(8) Aquis accessit q. v. c. r. n. spiritu, etc. Wouw.
(9) Restituetur Fran. Corbinian.

COMMENTARIUS.

qui non procul ab Urbe Tiberi miscetur, deferri,
ibique ad confluentem duorum amnium ablui solere
ejus simulacrum, idque ex Lucan. lib. I Pharsal.,
Ovid. Fastor. lib. IV, et Prudent. in Romano martyre. D
Citat etiam Girald., De Diis gentium, syntagm. 4; Vi-
bium Sequestrum ad Virgilianum filium; Ammianum,
lib. XXIII; Valerium Flaccum, lib. VIII Argonaut. et
Claudianum.
EDD. ex Pamel.

(a) Ludis Apollinaribus et Eleusinis. Sic legitur in Ursini codice; vulgata lectio, Pelusiis : atque hic certe significari videntur sacra solis, seu Mithræ et Serapidis, quæ quidem Serapidis M. Antoninum a vulgaritate Pelusia submovisse tradit Capitolinus.

RIG.

(b) Quisquis se homicidio infecerat, purgatrice aqua se expiabat. Nota est (Teste Geraldo, ubi supra) historia, nihil omnino notius apud auctores, quod quis. quis homicidio se infecerat, bis septies se purgatrice aqua vestesque aqua abluebat et expiabat plerumque apud flumina. Loqui autem addit Pausaniam, in Alticis, de simili purgatione Thesei ob interfectos Pallantis filios; et, in Corinthiis, de Apollinis expia

tione et Dianæ post cædem Pythonis. Item Herodotum, lib. II. de Adrasto.

(c) Exemplo scilicet reatu eximitur et pæna. Paulinus, loco supradicto, de baptismo Joannis:

Diluit infusis credentum crimina lymphis,
Absolvitque metus hominum, pœnasque remittit,
Atque ignem restinguit aquis. RIG.

CAP. VI. — (a) Sed in aqua emendati sub Angelo Spiritui sancto præparamur. Angelum baptismi dicit, ut lib. Oratione, Angelum orationis. RIG.

(e) Innuere videtur Ministrum Baptismatis in cujus velut arbitrio ac potestate administratio Baptismi posita est, alludens ad Angelum illum in piscina Bethsaidæ, de quo cap. præced. EDD.

(f) Ad fiduciam spei nostræ numerus nominum divinorum. Etenim benedicebatur in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. RIG.

CAP. VII. —(g) Egressi de lavacro perungimur. In fronte, ut discimus ex Prudentii Psychomachia :

Post inscripta oleo fronti signacula, per quæ Unguentum regale datum est et chrisma perenne. RIG. (b) De pristina disciplina. Hoc est Judaica.. RIG.

quo Aaron a Moyse (Levit., XVIII) unctus est: A modatis desuper manibus (e), alio spiritu tantæ

unde Christus dicitur, a chrismate quod est unctio (a) (I Reg., XV.), quæ Domino nomen accommodavit, facta spiritualis, quia spiritu unctus est a Deo Patre, sicut in Actis: Collecti sunt enim vere in ista civitate adversus sanctum Filium tuum, quem unxisti (Act., IV, 27). Sic et in nobis carnaliter currit unctio (b), sed spiritaliter proficit: quomodo et ipsius Baptismi carnalis actus, quod in aqua mergimur; spiritalis effectus, quod delictis liberamur. CAPUT VIII.

claritatis animare (f); Deo autem in suo organo (g) non licebit per manus sanctas sublimitatem modulari spiritalem? Sed est hoc quoque de veteri sacramento, quo nepotes suos ex Joseph Ephraim (1) et Manassem Jacob (Gen., XLVIII, 14), capitibus impositis et intermutatis manibus, benedixerit (2), et quidem ita transversim obliquatis in se (h), ut Christum deformantes, jam tunc portenderent benedictionem in Christum futuram. Tunc ille sanctissimus Spiritus super emundata et benedicta corpora libens a Patre descendit (Matth., III, 16), super (3) Baptismi aquas, tanquam pristinam sedem recognoscens, conquiescit, columbæ figura delapsus in Dominum (i), ut natura Spiritus sancti declararetur per animal simplicitatis LECTIONES VARIANTES.

Dehinc manus imponitur (c), per benedictionem advocans et invitans Spiritum sanctum. Sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere (d) et concorporationem eorum, accom

(1) Efrem Fran. Corbinian.

(2) Benedixit alii mal. haud invito Corbinian.

B (3) Et super Jun. Corbinian.

COMMENTARIUS.

(a) Quod est unctio. Chrismatis multiplex notio in scriptoribus, alii confirmationem quæ ab episcopo tantum administratur in Ecclesia latina, alii de unctione quæ fit ubi parvulus baptizatur. De posteriori hac unctione locus hic accipitur, quæ fit a sacerdote in vertice, cum alia seu confirmatio ab episcopo fiat in fronte. Illustris hanc ob rem nimirum de ungendi ritu episcoporum et presbyterorum controversia extitit, licet obiter inter Petrum Aurelium, et Jacobum Sirmundum S. J. ad quam poterit quilibet confugere, ut rem plenissime intelligat. LE PR.

(b) In nobis carnaliter. Oleo carnem sive corpus suaviter pervadente ac permeante. RIG.

CAP. VIII.—(c) Manus imponitur. Manus impositio familiaris erat olim in Ecclesiæ ritibus, nihilque fiebat C ferme sine manuum impositione. Certissimum tamen per sacramentum manuum impositionis intelligi confirmationem sen yelpotorlar, quæ sancto Clementi est βεβαίωσις τῆς ἐξομολογίας,confessionis confirmatio. De hac impositione hic est quæstio. LE PR.

(d) Sane humano ingenio licebit spiritum in aquam arcessere. Organa hydraulica significat, qualia describuntur ab Vitruvio, libro X Architect. et Herone in Pneumaticis. RIG. Spiritum in aquam arcessere. Vitruvius de Machina Ctesibii: Ab eo liquore pressionibus coacto spiritu. LE PR.

(e) Accommodatis desuper manibus. Vitruvius: Cum pinnæ manibus tactæ propellunt et reducunt continenter regulas, allernis obturando foramina, alternis aperiundo, ex musicis artibus, multiplicibus modulorum va · rietatibus, sonantes excitant voces. RIG.

(f) Alio spiritu tantæ claritatis animare. Animari dicitur machina digitis musici modulantibus spiritum in aquam pressionibus densatum et concorporatum, ita ut in clarissimum exeat sonum multiplici varietate distinctum. Hujusmodi autem Septimius alium spiritum nuncupat, nempe eruditum et exarticulatum.

RIG.

(g) Deo autem in suo organo. Organum Dei vocat hominem. RIG.

(h) Et quidem ita transversim obliquatis in se, ut Christum deformarent. Manus transversim obliquatæ Chiasmum faciunt, hoc est, figuram litteræ X, quæ apud Græcos quidem Christi nomen significaverit. Sed cum nationes cunctas, non Græcos tantum, a Christo vocari ad benedictionem constet, certe manus transversim obliquatæ nihil christiani mysterii portenderint nationibus cæteris, quibus in usu non est ejus litteræ figura. Quare sic accipienda sunt Tertulliani verba, ut manibus transversim obliquatis, crucem, sive fixum cruci Christum deformari intelligamus, non simpliciter Christum, hoc est, nomen Christi.

D

Etenim crucis figura potuit apud universas nationes Christum portendere, quibus erat futura per ejus crucem salus. RIG.

(i) Columbæ figura delapsus in Dominum. Non nihil eo loci rei symbolicæ confert Septimius Noster, nec abs re erit singula Columba delineamenta ab Auctore descripta sigillatim perstringere, ac simul cum veterum Christianorum monumentis conferre. 1° Scriptura sacra teste, in Columbæ figura Spiritus sancti natura declaratur (Luc. III, 22; Marc., 1, 10; Matth, III, 16; Joan., I. 32). Cf. Bott. Spiegaz. delle pill. et scult. della Roma soltarr, tav. XV, tom. I. p. 66; Aringh. Rom. subterr. lib. III, c. 22, p. 517. 2o Christus ipsemet sub Eucharistico Sacramento absconditus in Columba adumbratur, eo quod olim corpus Christi in vase servari consueverat, Columbæ figuram præ se ferente. Cf. Basil. Vitam, a pseudo-Amphilochio scriptam, cap. 2, n. 3, p. 943, t. II; Acta sanct. Boll. mense jun.; Bolt., loco cit.,tav. XIX; Aringhi, 1,339, II, 309, 337; Boldetti, Osservaz. sopra i cimit., 560, 375, 164, 371, 874. 3° Est insuper, ut fuit a Patribus animadversum, Columba candoris, simplicitatisque morum, et amoris et pacis el castitatis et prudentiæ et contemplationis et mitis, demissi, innocentisque animi siguum. Hinc Cyprianus, libro de Unitate Ecclesiæ, cap. 6: Simplex, inquit, animal, et lætum est columba, non felle amarum, non morsibus sævum, non unguium laceratione violentum; hospitia humana diligere, unius domus consortia nosse; cum generant, simul filios educare; com commeant, volantibus simul cohærere; communi conversatione vitam suam degere, oris osculo concordiam pacis agnoscere, legem circa omnia unanimitatis iniplere; hæc est in Ecclesia noscenda simplicitas, hæc caritas obtinenda, ut Columbas dilectio fraternitatis imitetur. Conferendi sunt Clem. Alex., lib. I Pædag. c. 5, p. 106, tom. 1, ed. Oxon.; Cyrill. Hierosolomit., catech. illum. XVII, XVIII; Aug. contra Epist. Fundamenti cap. 4; aliique quos laudant Ph. Buonarotti. Osserv. sopra alcuni framm. vasi antichi di vetro, p. 154. segg. ; Aringh. lib. VI, cap. 25, pag. 607; Boldetti, lib. I, c. 7, p. 24; Bottar., III, p. 78, tav. CXV. 4° Nec etiam insolens est in picturis, sculptisque lapidibus, Apostolos sub Columbæ typo exhiberi. Paulinus Nolanus, Ep. XXXII. ad Severum, p. 202, de S. Felicis basilicæ ab se extructæ picturis, operibusque musivis disserens, inquit:

Cruce corona lucido cingit globo;
Cui coronæ sunt corona apostoli,
Quorum figura est in columbarum choro.

« PoprzedniaDalej »