Obrazy na stronie
PDF
ePub

Sed non (e) putet institutione unusquisque antecessoris commovendam. Multi (f) (1) alienæ consuetudini prudentiam suam, et constantiam ejus addicunt, ne compellantur velari. Certe voluntarias (g) prohiberi non oportet, quæ se etiam virgines negare non possunt, contentæ abuti in fama sua conscientiæ apud Deum securitate. De illis (h) tamen quæ sponsis dicantur, constanter super meum modulum pronuntiare contestarique possum, velandas ex ea die esse, qua ad primum viri corpus osculo et dextera expaverint. Omnia enim in his prænupserunt, et ætas per maturitatem, et caro per ætatem, et spiritus per conscientiam, et pudor per osculi experi

figurat, et omnem habitum ad mulieres convertit. A nuptas alienas velari jubet, suas utique multo magis. Totum ergo (a) asseveret, et totum virginis præstet: quod propter Deum abscondit, plane obumbret. Interest nostra, quod Dei gratia exerceat, solius Dei conscientia commendare,ne quod a Deo speramus, ab homine compensemus. Quid denudas (b) ante Deum quod ante homines tegis! Verecundior eris in publico quam in Ecclesia? Si Dei gratia est et accepisti, quid gloriaris, inquit, quasi non acceperis (I Cor., IV, 7)? Quid alias ostentatione tui judicas? an alias gloria tua ad bonum invitas? Atqui et ipsa periclitaris amittere, si gloriaris; et alias ad eadem pericula cogis. Facile eligitur, quod affectione gloriæ assumitur. Velare virgo, si virgo es; debes enim erubescere. Si virgo es, plures oculos pati noli. Nemo miretur in B mentum, et spes per exspectationem, et mens per tuam faciem; nemo mendacium tuum sentiat. Bene (c) mentiris nuptam, si caput veles. Imo (d) mentiri non videris; nupsisti enim Christo, illi carnem tuam tradidisti. Age pro mariti tui disciplina. Si LECTIONES

voluntatem. Satisque nobis exemplo Rebecca est (Gen., XXXIV, 65), quæ sponso demonstrato, tantum notitia ejus nubendo velata est.

VARIANTES.

multæ. A. Neander emendavit : Institutionem unusquisque.

(1) Depravatum esse hunc locum jam Muratorius intellexit, nec satis restitui, si scriberetur: uniuscujusque et COMMENTARIUS.

sunt Tertulliani ipsius verba in cap. 12 de vel. Virg. At cum cap. 11 dicat: Adspice nuptam illam tuam virginem et animam exspectatione, et carnem transfiguratione, nescio an huic loco tenebras addat, an illa verba hinc sint corrigenda. Si quis crinem tranfigurare hic sumere velit pro memorata virginum lascivia in componendis, interserendis, ac dividendis crinibus, ostendat in hac periodo Tertullianum de virginibus Deo dicatis non loqui. MURAT.

(a) Totum ergo asseveret. Verum de virginibus sacris hic agi, magis per ista persuadeor: sensus enim C est: Si ex quo virginitatem Deo dicavit, crinium licentiam comprimere, et gravitatem in vestibus præ se ferre virgo debet, cur postea intecto capite in sacris hominum conventibus conspiciendam se præbet? Omnino igitur ostendat se Christo nuptam, et totam sacræ virginis modestiam servet, plene obumbrando virgineum caput, quod propter Deum abscondit. MURAT.

(b) Quid denudas ante Deum? En quod Tertulliano minime ferendum videbatur. Sacrata Christo virgines non secus ac matronæ velato capite in publico procedebant, in ecclesia vero nequaquam. Ab ostentationis culpa immunes non credit has virgines Tertullianus, quæ veluti gloriabundæ, se a divina gratia ad continentiæ votum electas, in reliquarum virginum conspectu jactare propriam virtutem videbantur. Cumque id a se fieri quædam responderent, ut exemplo suo alias ad sacrum virginitatis votum incitarent, ne hoc quidem ambitionis periculo carere Tertullianus ait. MURAT.

(c) Bene mentiris nuptam. Exploratum est, cunclas mulieres nuptas, ut Apostolo obtemperarent, turn in publicis locis, tum in sacris ædibus velo capita obduxisse. Proinde hoc nuptarum indicium erat. Cum virgines sacræ pro nuptis Christo haberi vellent, iisdem vestibus, ornatibus et velamentis in publico utebantur, quibus matronæ ac nuptæ mundo; in Ecclesia vero velum ad earum differentiam deponebant. Inquit igitur Tertullianus: Nemo miretur in tuam faciem, nemo mendacium tuum sentiat. Scilicet mendacium appellat, pium utique, se fingere nuptas, cum adhuc virgines essent. Si et in Ecclesia velo usæ fuissent virgines, nemo eas a nuptis distinxisset; et bene solum se nuptas mentiri poterant virgines, si caput ubique velassent. MURAT.

(d) Imo mentiri non videris. Se corrigit Tertullianus,

D

quod a sacris virginibus nuptias simulari dixisset : nam revera Christo nupsere, illique suum corpus dicavere, ideoque ad instar nuptarum velato capite divinis officiis interesse debebant. Eadem habet cap. 16, de Virg. velandis. Adimple, inquit, habitum mulieris, ut statum virginitatis serves. Mentire aliquid ex his, quæ intus sunt, ut soli Deo exhibeas veritatem. Quanquam non mentiris nuptam; nupsisti enim Christo, illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam. Incede secundum sponsi tui voluntatem. Christus est, qui et alienas sponsas, et maritatas velari jubet : utique multo magis suas. Quare nullus dubito, quin Tertullianus hic de virginibus, non omnibus, sed Christo tantum dicatis loquatur ab iis verbis: Sed aliqua se Deo vovit, usque ad sequentia: Sed non putel. MURAT.

(e) Sed non putet. Latere mendum in his verbis sentio, sed reparare non audeo. Fortasse legendum uniuscujusque. Sensus autem est; non esse virginum, quæ antecesserunt, consuetudinem pro ratione adducendam. MURAT.

(f) Multi alienæ consuetudini. Et hic verba corrupta existimo. Legere mallem mulle. Inquit autem, complures virgines, ne in templo velari compellerentur, præcedentium virginum consuetudine sese tueri, satis se prudentes arbitratæ, si quod illæ constanter fecerunt, et ipsæ facerent. MURAT.

(g) Certe voluntarias. Ita ego interpretarer. Velari foeminas nuptiis seculi, aut Christi addictas, omnino necessarium est. At qua virginitatem voluntariam colunt, donec maritum sibi comparent, his prorsus interdicenda non est capitis nuditas, sed monendæ tantum ut meliora disciplinæ consilia amplectantur, quamvis se virgines interdum mentiantur. Mendo sum codicem explicare per solas conjecturas cogimur. MURAT.

(b) De illis tamen. Nihilominus, quæ virgines voluntariæ dicuntur, adhuc velandas esse, Tertullianus arbitratur ex eo dic, quo viris desponsa fuerunt, se. que ad futuras nuptias parare coeperunt. Has a vere nuptis nihil differre contendit. Similia habet cap. 11 de Virg. vel. Sponsalia vero a Christianis dato osculo et dextera conjuncta peragi solita diximus. Cæterum quæ in isto capite afferuntur compendiose, ea fusius postea ab ipso Tertulliano pertractata fuere in sæpe inemorato libro de Virginibus velandis. Murat.

CAPUT XXIII (a) (1).

De genu quoque ponendo varietatem observationis patitur oratio per pauculos quosdam, qui sabbato (b) abstinent genibus. Quæ dissensio cum maxime apud Ecclesias caussam dicat, Dominus dabit gratiam suam, ut aut cedant, aut sine aliorum scandalo sententia sua utantur. Nos vero, sicut accepimus, solo (c) die dominico Resurrectionis non ab isto tantum, sed omni anxietatis (d) habitu, et officia cavere debe. mus, differentes etiam negotia, ne quem diabolo locum demus. Tantumdem et spatio Pentecostes, quæ eadem exultationis (e) solemnitatem dispungimur. Cæterum omni die quis dubitet prosternere se Deo vel prima (f) saltem oratione, qua lucem ingredimur? Jejuniis autem et stationibus nulla oratio sine genu,

A oramus tantum, sed et deprecamur, et satisfacimus Deo Domino nostro. De temporibus orationis nibil omnino præscriptum est, nisí plane omni in tempore (g) et loco orare.

CAPUT XXIV (h) (2).

Sed quomodo omni loco (I. Tim., 1, 2), cum prohibeamur in publico? Omni, inquit, loco, quem opportunitas, aut etiam necessitas importaret. Non enim contra præceptum reputatur ab Apostolis factum, 'qui in carcere audientibus custodiis orabant et canebant Deo, apud (i) Paulum, qui in navi coram omnibus Eucharistiam fecit.

CAPUT XXV (j) (3).

De tempore vero non erit otiosa extrinsecus observalio etiam horarum quarumdam. Istarum dico com

et reliquo humilitatis more, celebranda est. Non enim B munium, quæ diu inter spatia signant, tertia (k), sex

(1) Cap. XVIII ed. Leop.

(2) Cap. XIX ed. Leop.

LECTIONES VARIANTES.

(3) Cap. XX ed. Leop.

COMMENTARIUS.

CAP.XXIII. (a) Tit. cod. Murat.: De genu ponendo. (b) Sabbato abstinent genibus. Antiquissimus est ritus genua flectendi in oratione. Exempla habemus in lib. I Regum, cap. VIII, n. 54, in Evang. Lucæ, cap. XXII, n. 41, in Act. apost., c. VII, n. 60, et-c. XX, n. 36, et cap. XXI, n. 5. Quin Eusebius Cæsariensis hunc morem Christianorum proprium appellat, Hist. Eccles., lib. V, cap. 5, ubi Christianos milites orasse ait γόνο θέντας ἐπὶ τὴν γῆν κατὰ τὸ οἰκεῖον τοῖς χριστιανοῖς Tāv εùyāv ¿90s : genu in terram usque flecientes secun⚫ dum consuetudinem Christianis in precando propriam. Quidam vero a genu flectendo sabbato abstinebant, cum Ecclesiæ reliquæ contrarium usum tuerentur. In posteriorum sententia erat Tertullianus, qui idcirco C hujusmodi ritus differentiam tolli cupit. Et certe sublatam arbitror, cum ex antiquis neminem offendam, qui sabbato genua flectere prohibeat. Græcis tamen recentioribus eamdem placuisse opinionem, auctor est Joannes Monachus in canonario subjecto libris Morini de Poenit. Ibi hæc habentur: ràs másaç cab6”τοκυριακὰς, καὶ ἑορτὰς δεσποτικὰς, καὶ δωδεκαήμερον, ὁμοίως δὲ καὶ τὰς ἀπὸ τοῦ Πάσχα ἡμέρας ἕως τῶν ἁγίων πάντων μὲ gouundersły dv tais euxaîç.Omnibus autem sabbatis, et diebus dominicis, et dodecahemero, similiter et diebus a Paschate usque ad festum omnium sanctorum in orationibus genua flectere non licet. In Juris etiam græcoromani lib. III, ubi de Luca patriarcha, num. 9, legilur : οἱ ἀποστολικοί κανόνες κολάζουσι τὸν ἐν τῷ τυχόντι callarw, â tỷ xupiaxý zovundev;õvтa, À vησtevovτa. Apostolici canones eum puniunt, qui quovis sabbato, vel dominico die, genu flectit, vel jejunat. Quanquam græculus hic fallatur (non enim in Apostolorum canonibus quid tale reperitur), nihilominus palam fit, in Oriente multis post Tertullianum sæculis hujusmodi consuetudinem iterum invaluisse. MURAT.

(c) Solo die dominico. In libro quoque de Cor. mil. eadem affirmantur, veluti e traditionis penu atque auctoritate accepta. Die, inquit, dominico jejunium nefus ducimus, vel de geniculis adorare. Eadem immunilate a die Pasha in Pentecostem usque gaudemus. Communis autem inter Christianos tum erat hic ritus; quare cum nonnulli ab eo descivissent, placuit Patribus concilii nicæni primi rem statuere in can. ult., ne Ecclesiæ non eo dissentirent. De intermittenda genuflexione tum singulis diebus dominicis, tum diebus a Paschate ad Pentecostem, mentionem faciunt S. Hilarius, Prologo in Psalt., S. Hieronymus, cap. 4, contra Luciferianos, auctor Quæst. ad orthodoxos, inter opera S. Justini, quæst. 113, S. Basilius, cap. 17, lib. de Spir. Sancto, S. Augustinus, epist. 119, Cassianus, Germanus Constantinopol., Balsamon, Zona.

D

ras, aliique non pauci. MURAT.

(d) Sed omni anxietatis habitu. Desiderari hic verbum abstinere mihi videtur. Cum genu flectere, et jejunare, mostitiam atque pœnitentiam spirarent, dominico die, nempe exultationis die, abstinendum ab eo more fuit. MURAT.

(c) Quæ eadem exultationis solemnitatem dispungimur. Diximus et in Pentecoste genua non flexisse Christianos. Nescio an legendum : quæ eadem exultationis solemnitas est, dispungimus. In lib. de Patientia expunxit pro præstitit usurpatum est a Tertulliano; et dis puncta est pro absoluta cap. 5 de Carne Christi;; et expungel pro perficiet in lib. de Resurr. carnis. In lib. etiam adversus Judæos: Itaque, ait, dispungamus ordinem cœptum, hoc est absolvamus. Igitur tantumdem dispungimus hoc loco nil aliud significet, quam præstamus et absolvimus. MURAT.

(f) Vel prima saltem oratione. Celebres sunt apud antiquos el seu matutinæ preces. De iis consule Constitu. apostol. lib. VIII, cap. 34, Chrysostomum, homil. in ps. CIX, et alibi, ac Basilium, in Regulis fusius disputatis, interrog. 37, ut alios omittam. MUR.

(g) Omni in tempore. Alludit ad cap. II Epist. ad Timoth., ubi inquit Paulus: Volo ergo viros orare in omni loco. At de tempore nullam habet mentionem. MURAT.

CAP. XXIV. (h) Tit. cod. Murat. De Loco.

(i) Apud Paulum. Legendum videretur aut a Paulo. Respicit Act. apost. c. XXVII,n. 35. Paulus enim cum esset in navi, sumens panem, gratias egit Deo in conspeclu omnium,et cum fregisset,cœpit manducare. MURAT. (j) Tit. cod. Murat.: De Tempore.

hora

CAP.XXV.—(k) Tertia, sexta,nona. Tempora,quibus orationi vacandum esset, alia alii constituerunt. Contitutionum apostolicarum auctor, I. VII, c. 34, sexies quotidie orandum ait, nempe circiter auroram, tertia, sexta, nona, vespere, et circiter gallicinium. Chrysostomus, homilia in psal. CIX, sexies itidem orandum esse docet, sed non eadem horarum divisione utitur. S. Basilius septies in die preces ad Deum fundendas esse statuit. Clemens vero Alexandrinus, Strom. lib. VII, hujusmodi horarum divisionem laudat quidem, sed alia subdit non contemnenda. Nonnulli, inquit, certas et definitas horas constituunt precationi, ut verbi caussa tertiam, sextam, nonam. At is, qui est cognitione præditus, per totam oral vitam, dum per preces suas cum Deo versari studet. Tertullianus autem alibi, in libro nempe de Jejun., cap. 10, tertiam, sextam et nonam orationi destinatas repetit, suamque sententiam iisdem confirmat exemplis. In synagoga quoque ter die quolibet precibus dari ope

pax huic domui (Luc., X, 5) dices, nisi et eis, qui in domo sunt, pacem mutuam reddas ?

CAPUT XXVII (d) (3).

Diligentiores in orando subjungere in orationibus (e) Alleluia solent, et hoc genus psalmos, quorum (f) clausulis respondeant, qui simul sunt. Et est optimum utique institutum omne, quod proponendo et honorando Deo competit, saturatam (g) orationem velut optimam hostiam admovere.

ta, nona, quas solemniores in Scripturis invenire est. A cabitur fides tua. Aut quomodo secundum præceptum Primus Spiritus sanctus congregatis discipulis hora tertia infusus est (Act. ap., II, 15). Petrus, qua die visionem coinmunitatis omnis in illo vasculo expertus est, sexta hora ascenderat orandi gratia in superiora (Ibid., X, 9). Idem cum Joanne ad nonam in templum adibat, ubi paralyticum sanitati reformavit sux (lb., HI, 1). Etsi simpliciter se habeant sine ullius observationis præcepto, bonum tamen sit aliquam constituere præsumptionem, qua et orandi admonitionem constringat, et quasi lege ad tale munus extorqueat a negotiis interdum, ut quod Danieli quoque legimus observatum utique ex Israelis disciplina (Dan., VI,10), ne minus ter die saltem adoremus, debitores Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Exceptis (a) utique legitimis orationibus, quæ sine ulla admonitione debentur ingressu lucis et noctis. Sed et cibum non prius sumere, et lavacrum non prius adire quam interposita oratione, fideles decet. Priora enim habenda sunt spiritus refrigeria et pabula, quam carnis, et priora cœlestia, quam terrena.

CAPUT XXVI (6) (1).

CAPUT XXVIII (4).

Hæc est enim hostia spiritalis, quæ pristina sacrificia delevit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus sum haulocaustomatum arietum; et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et B hircorum nolo. Quis enim requisivit ista de manibus vestris (Isaiæ, I, 11)? Quæ ergo quæsierit Deus, Evangelium docet. Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate (Joan., IV, 23). Deus enim spiritus est (I Cor., II, 17): et adoratores itaque tales requirit. Nos sumus veri adoratores, et veri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem Dei propriam, et acceptabilem quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit. Hanc de toto corde (h) devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape (i) coronatam cum pompa operum bonorum inter LECTIONES VARIANTES.

Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris. Vidisti, inquit, fratrem (c), vidisti Dominum tuum: maxime advenain, ne angelus forte sit. Sed nec ipse a fratribus exemptis (2) priora fecerit refrigeria terrena cœlestibus. Statim enim judi

(1) Cap. XXI. ed. Leop.
(2) Scribend. exceptiis. Leop.

C

(3) Cap. XXII. Leop.
Cap. XXIII. Leop.

COMMENTARIUS.

ram auctor est, Maimonides, in lib. de Prec. et Benedict. sacerdot., cap. 1. Idemque et in Ecclesia Dei ter solitum fieri testatur S. Cyprianus, in lib. de Orat. et S. Hieronymus, in epist. ad Lætam et Demetriadem. MURAT.

(a) Exceptis utique legitimis orationibus. Preces matutinas, ac vespertinas à lege præscriptas ait. De iis loquitur Chrysostomus, hom. 22. in Epist. ad Hebr. Vide et Cyprianum, cap. ult. de Orat., ubi mane et

recedente sole necessario orandum ait. MURAT.

(b) Tit. cod. Murat. De fratrum digressu. CAP. XXVI. - (c) Vidisti, inquit, fratrem. Hæc e sacris Scripturis citari videntur : locum vero innuere nescio. Quod patet, respicit ad c. XIII, n. 2, Epist. ad Hebreos,ubi Apostolus hospitalitatem commendans ait, interdum Angelos hospitio recipi. Sunt ejus verba : Et hospitalitatem nolite oblivisci, per hanc enim latuerunt D (placuerunt haben talii) quidam, Angelis hospitio receptis. Alludit autem ad Angelos, qui se hospites Abrahamo et Lot obtulerunt. Hinc S. Ambrosius, in lib. de Abraham, cap. 5: Qui scis, inquit, an Deum suscipias, quem hospitem putas? Abraham dum peregrinantibus defert hospitium, Deum atque Angelos ejus suscepit hospitio. Quamvis et cum hospitem suscipis, Deum sus cipis, etc. Idem ab eo repetitur, lib. II, cap. 21, de Officiis. At in verbis Tertulliani aliquid fortasse desideratur. MURAT.

(d) Tit. cod. Murat. De subjungendo psalmo.

:

CAP. XXVII.-(e) In orationibus Alleluia. De hujus vocis antiquitate ac repetito usu in precibus sacris jam alii satis egere, deque illa mentionem faciunt S. Augustinus, in psal. CVI et CX, S. Ambrosius, in Apologia pro Davide, Sozomenus, lib. VII, c. 15 et 19, S. Paulinus, S. Hieronymus, Isidorus, Sidonius et alii. A Judaeis ad Christianos transiit: est enim in davidicis TERTULLIANI I.

psalmis frequens, eamque olim potissimum in Ecclesia hierosolymitana usurpatam discimus a S. Gregorio, lib. Il, epist. 63. MURAT.

(f) Quorum clausulis respondeant. Legentium eruditioni facerem injuriam, si post doctissimum summeque pium cardinalem Bonam de antiquissimo psallendi, ac davidicos psalmos aut recitandi, aut canendi usu loqui vellem. Ejus librum de Psalmodia consulat quisquis saturari cupit. Hic transiens animadverto, quam vetustus ille etiam sit ritus, quo psalmi alternis in choro, aliisque ecclesiasticis supplicationibus recitantur. MURAT.

alio

(g) Saturatam orationem. Sicuti jejuna oratio, tamen sensu, a Cicerone dicta est, ita et saturata a Tertulliano dicitur, quæ preces cum recitatione psalmorum conjungit. Hæc est optima, hæc est pinguis hostia, quam ad aram divinam perducimus.MURAT.

CAP. XXVIII. (h) De toto corde devotam. Orationi, quam hostiam spiritalem appellat, singula tribuit, que victimis carneis conveniebant, nimirum ut de toto corde voveatur Deo, ut sit pasta, curata, integra, munda, coronata. MURAT.

(i) Agape coronatam. Etsi agaparum nomine convivia illa fere semper significari soleant, quæ a primis christianis in sacro conventu celebrari solebant in pauperum solatium, in mutuæ dilectionis communionem: interdum tamen ipsam Eucharistiam, atque incruentum Sacrificium ea voce significarunt Patres. Neque vero ab agapis olim disjungebatur Dominici Corporis et Sanguinis ministratio. Priore sensu intellexisse videtur Tertullianus, in Apologia, cap. 39: Cœna nostra, inquit, de nomine rationem sui ostendit. Vocatur enim, id quod dilectio penes Græcos est. In lib. etiam ad Martyres, cap. 2, agapen fratrum vocat. Hinc autem constat, post orationem celebrari soli(Trente-huit.)

psalmos et hymnos deducere ad Dei altare debemus A nihil novit, nisi defunctorum animas de ipso mortis omnia (a) nobis a Deo impetraturam.

CAPUT ULTIMUM (6).

Quid enim orationi de spiritu et veritate venienti negavit Deus, qui eam exigit? Legimus, et audimus,et credimus, quanta documenta efficacia ejus. Vetus quidem oratio et ab ignibus, et a bestiis, et ab inedia liberabat, et tamen non a Christo acceperat formam. Cæterum quanto amplius (c) oratur oratio Christianorum, non roris (d) Angelum in mediis ignibus sistit, nec ora leonibus obstruit, nec esurientibus rusticorum prandium transfert, nullum sensum passionis delegata gratia. avertit; sed patientes, ct sentientes, et dolentes sufferentia instruit, virtute ampliat gratiam, ut sciat fides quid a Domino consequatur, intelligens quid pro Dei nomine patiatur. Sed et retro oratio plagas irro- B gabat, fundebat hostium exercitus, imbrium utilia (e) prohibebat. Nunc vero oratio justitiæ omnem iram Dei avertit, pro inimicis excubat, pro persequentibus supplicat. Mirum si aquas cœlestes extorquere novit, quæ potuit et ignes impetrare? Sola est oratio, quæ Deum vincit. Sed Christus eam nihil mali novit operåri. Omnem illi virtutem de bono contulit. Itaque

itinere vocare, debiles reformare, ægros remediare, dæmoniacos expiare, claustra carceris aperire, vincula innocentium solvere. Eadem diluit delicta, tentationes repellit, persecutiones extinguit, pusillanimos consolator, magnanimos oblectat, peregrinantes deducit, fluctus mitigat, latrones obstupefacit, alit pauperes, regit divites, lapsos erigit, cadentes suspendit, stantes continet. Oratio murus est fidei, arma et tela nostra adversus (f) hominem, qui nos undique observat. Itaque nunquam inermes incedamus. Die stationis, nocte (g) vigiliæ meminerimus. Sub armis orationis signum nostri imperatoris custodiamus; tubam Angeli exspectemus. Orantes erant etiam Angeli omnes. Oral omnis creatura. Orant pecudes, et feræ, et genua declinant, et egredientes de stabulis ac speluncis, ad cœlum non otiosi (h) ore suspiciunt, vibrantes (i) spiritu suo movere. Sed et aves nune.exsurgentes eriguntur ad cœlum, et alarum crucem pro manibus extendunt, et dicunt aliquid, quod eratio videatur. Quid ergo amplius de officio orationis? Etiam ipse Dominus oravit, cui sit honor et virtus in sæcula sæculorum.

COMMENTARIUS.

[blocks in formation]

(c) Cæterum quanto amplius, etc. Virn et efficaciam christianæ orationis commendans quorumdam objectiones prævertere videtur, qui miracula per orationem fieri non conspiciebant, qualia in veteri lege facta accepimus. Respondet igitur, non ea quidem ipsa prodigia, sed alia non minora per orationem Christianis præstari. Legendum quinimo arbitror: Non roris Angelum duntaxat, etc.,sed etiam patientes, etc., ut sit sensus: Non ea tantum Christianorum precibus miracula impetrantur, que synagoga impe- D travit; sed alia etiam majora, cum longe majus prodigium sit patienter ferre tormenta, quæ sentiuntur, quam a tormentis liberari. Cui interpretationi consentire videntur tum superiora, tum subsequentia verba atque exempla. Utcumque tamen e vitioso codice conjicere possimus, certum est a Tertulliano eximia commemorari prodigia, quæ per Christianos orantes e cœlo impetrabantur. MURAT.

(d) Non roris Angelum. Eum Angelum, qui tres pueros, veluti roscido imbre perfusos, in fornace servavit, roris Angelum appellat. Eodem scilicet modo aliis Angelis ab aliqua re gesta, aut aliquo munere nomen imposuit. Angelum orationis supra nominavit;

Angelos matrimonio præpositos memorat lib. II, ad Uxor., cap. ultimo; Angelum baptismi, líb. de Bapt., cap. 5 et 6, et Angelum, cui hominis in utero formandi est cura, nominat 1. de Anima, c. 37. MURAT.

(e) Imbrium utilia prohibebat. Quando hic mendum non lateat, explicare possumus, orationem in caussa fuisse, ne utiles imbres e coelo in hostium arva fluerent. MURAT.

(f) Adversus hominem, etc. Hæc revera de diabolo dicenda erant, qui semper circuit quærens quem devoret. Sed quo jure hominem Tertullianus appellasset? De ethnicis ergo principibus loqui mihi videtur auctor, qui nihil non curabant, atque observabant, ut Christianorum reipublicæ nocerent. MURAT.

(g) Nocte vigilia meminerimus. Actum agerem, si de vigiliarum in Ecclesia Dei antiquitate mandare litteris aliquid vellem. Ad eam tamen luculentius probandam non parum conferet hic Tertulliani locus. Eorum autem confidentiam præterire non possum, qui vigiliarum institutionem ex necessitate factam ac servatam tribus primis Ecclesiæ sæculis scribunt; cum enim (aiunt illi) convenire interdiu Christiani non possent præ paganorum timore, hinc factum est ut noctu conventum celebrarent, vigilantes in oratione et in laudibus divinis. At quid evidentius quam et diurno tempore ad Ecclesiam coiisse Christianos ve! ipsis tribus a Christo nato sæculis! Id satis probant quæ de stationibus breviter ego, fusius alii, annotarunt. MURAT.

(h) Non oliosi ore. Scribendum est non otioso, aut non oliosa. MURAT.

(i) Vibrantes. Si quidem ita scripserit Tertullianus, hoc verbum explicarem hac ratione conantes spiritu suo ora ad laudandum Deum atque orandum movere. MURAT.

QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI

DE BAPTISMO

ADVERSUS QUINTILLAM

LIBER,

Argumentum.

QUINTILLA CARTHAGINE HÆRESIM CAIANITARUM DISSEMINAVERAT ET NECESSARIAM IN BAPTISMO AQUAM NON ESSE DOCUERAT. HUNC ERROREM IN HOC TRACTATU TERTULLIANUS ADHUCDUM CATHOLICUS IMPUGNAT, QUI BIFARIAM DIVISUS EST PARS PRIMA AD DOGMA DE NECESSITATE ET EFFICACIA BAPTISMI SPECTAT, IN ALTERA PARTE PLURES QUESTIONES DE BAPTISMO AD DISCIPLINAM SPECTANTES PERTRACTANTUR.

[blocks in formation]

CAP.I.-(a) Felix sacramentum. Caput hoc primum non aliud quam præfatio est totius operis. Sacramentum autem esse Baptismum cum nemo unquam dubitaverit, paucos duntaxat locos Tertulliani afferemus; idque non solum ea significatione qua sacramentum pro jurejurando accipitur, quemadmodum debet intelligi illud libri de Coron, milit. cap. XI: Credimus ne humanum B sacramentum divino superduci licere? verum etiam proprie pro mysterio divino et Ecclesiæ sacramento quale est illud, lib. IV, adv. Marcion. Nec alibi conjunctos ac sacramentum Baptismatis admittere; et illud libr. de Anima: Securissimi atque tutissimi sacramenti. Ut libr. de Velandis Virg. cap. 2: Eadem lavacri sacramenta; et infra de Bapt. in cap. 5: Annon et alias sine ullo sacramento immundi spiritus aquis incubant? Cf. lib. de Idololatr. cap. 6, adv. Mare., lib. I, et infra de Baptism. cap. 4, 12, 13. EDD. ex Pamelio.

(b) Aquæ nostræ. Adversus Quintillam necessitatem aque in Baptismo negantem nac prima voce Auctor erumpit, heresimque profligat, postea in Seleucianis et Herminianis redivivam et a B. Philastrio, D. Augustino sus deque versam, iterum nihilominus quorumdam Calvini asseclarum cervice gravi et tardo

corde trita deliramenta recoquentium. EDD. ex eod. (c) In vitam æternam. Baptismi fructus est peccatorum remissio, qua Deo accepti reddimur, et vitæ æternæ participes. LE PR.

(d) Intentatam probabilem fidem per imperitiam portant. Frustra Septimii mens quæritur, nisi verba reddimus, quod facere videmur hac emendatione: In tentatum probabilem fidem per imperitiam portant. Tentatum dicit, tentationem. Qui simpliciter credidisse contenti sunt, non exploratis rationibus traditionum, per imperitiam portant in tentationes fidem non sine periculo probabilem, hoc est, dubio eventu probandam. RIG.

(e) De caiana hæresi vipera. Hieronymus, epist. ad Oceanum 43: Et consurgit mihi caiana hæresis, atque olim emortua vipera contritum caput levat. RIG.- Quædam de caiana hæresi. De Quintilla loquitur, a qua hæretici Quintilliani, qui et Pepuziani dicti, quoniam virus suum Pepuzæ potissimum sparserit. Negabat omnino baptisinum antequam ad Montani partes accederet; nam Montano addicta illum ut Montanus admisit. LE PR.

(f) Sed nos pisciculi secundum IXOYN nostrum Jesum Christum. Confer ea quæ antea de hoc symbolo

« PoprzedniaDalej »