Obrazy na stronie
PDF
ePub

rito deponimus osculum (a), nihil curantes de occul- A

COMMENTARIUS.

semet Auctor, cap. 10, contra Judæos Pascha, inquit, passio Domini est; eoque sensu aliis locis hanc adhibet vocem. Itaque feria sexta in parasceve ab osculo pacis Christiani abstinebant ævo Tertulliani), quod et nostris temporibus in ecclesiastica liturgia servatur. Idem testantur antiqui Rituales, et ratio. nem hujusmodi consuetudinis præter alios scriptores affert Berno, cap. 7, de rebus ad missam spectantibus. In parasceve, ait, ab osculo abstinemus propter Juda traditoris exemplum, qui per simulatæ pacis osculum tradidit Dominum Jesum Christum. MURAT. Sic et die Pascha quo communis, et quasi publica jejunii religio est. Hoc ipso argumento probari videtur, ævo Tertulliani, in Africa, integrum, sive solidum jejunium, commune ac publicum non fuisse, nisi dominicæ passionis die, eoque die ac jejunio, omissas fuisse sacrificiorum orationes, omissa pacis B oscula sed usitatissima certis per reliquum annum diebus spontanea seu privata et propria cuique pro sua religione jejunia; solida quidem et in vesperam usque producta, quibus tamen ad sacrificiorum orationes et pacis oscula convenirent. Præterea statos fuisse dies, quibus ad martyrum sepulcra conventus indicerentur, atque ibi statim ab exortu solis, orationibus, hortanfentis, sacrarum lectionum interpretationibus vacantes et jejuni, sed non ultra nonam, perstarent; hora nona, post Eucharistiam et oscula, conventus et jejunia solverent. Hæ tunc temporis stationes, hæc castrorum disciplina christianorum. Inte rea vero minine prohibebantur, nec ipsis quidem stationum diebus, privata et spontanea de quibus dixi jejunia, etsi privata illa solida essent atque in vesperam continua: stationaria vero tantum in horam usque nonam sustinerentur, ac præ illis essent quasi semi-jejunia. Sed privatim operantium nonnulli operationem sive jejunium ante vesperam solvere C religioni ducebant; ideoque ad Eucharistiam, quæ hora nona distribuebatur, non accedebant. Hunc scrupulum Tertullianus ferri posse ait eadem illa ovyxatabássi, ut jejunium privatum integrumque jejunantes, intersint nihilominus stationum semi-jejuniis, acceptoque hora nona corpore Domini, de statione quidem una cum cæteris decedant, sed buccellam sacram in vesperam usque, jejunii proprii terminum, reservent. Sic utrumque salvum fore, et participationem sacrificii, et executionem officii. At parum ca. vere videtur periculo, quod suminopere vitandum monuit, ne videlicet huic præcepto rei fiant, quo ju bemur jejunia nostra celare; jam enim accepto corpore Domini, et reservato, agnoscuntur jejunantes : nisi dicamus tam promiscui moris fuisse, acceptas Eucharistiæ partes in ecclesiis manducare, aut reservalas domum deferre privatim sumendas, ut etiam jejuniis tantum stationariis operati, prout visum sibi esset, vel comederent, vel reservarent. Sane tutius D fecerit, qui propositum illud Tertulliani rigide constituet, devotum Deo obsequium, quale est jejunium Eucharistia non resolvi. Etenim, ut sanctissimi Patres nicæni profitentur, non multum accipimus panis aut vini, sed paululum; ut intelligamus nos id accipere sanctificationi, non satietati; oux eis insμovdy, ἀλλ ̓ εἰς ἁγιασμόν. Porro extrema illa de stationibus christianis ad exemplum militare obeundis, inconsiderate admodum citantur apud Isidorum, Orig. VI, neque aptius aut prudentius apud Raba num. RIG.

(a) Merito deponimus osculum. Albaspinus aurelianensis episcopus, lib. I Observ. de veter. Eccles. Rit., cap. 17, his Tertulliani verbis ductus, in eam sententiam ivit, ut crederet, osculum pacis antiquitus a Christianis omissum diebus illis, quibus indi. clum et promulgatum esset plenum atque integrum jejuniam. Si enim (ita ille ratiocinatur) die veueris

sancto osculum non usurpabatur, quia commune om. nibus jejunium erat, neque periculum jactantiæ imminebat, quod se jejunantem proderet, qui cum omnibus jejunabat: ergo tum semper ab osculo abstinebatur, cum solemne jejunium et commune erat. Ejus verba fuse prolata non exhibeo. At vereor ut vir doctissimus Tertulliani mentem, et vetustum Ecclesiæ morem fuerit assecutus. Primo enim S. Ambrosius ac antiquissimæ liturgia, osculum pacis in Christianorum cœtibus usurpatum omnibus jejunii diebus, atque ipsa in quadragesima testantur, exceptis tantum postremis diebus. Secundo cum constet, ad incruentum sacrificium celebrandum neque sacerdotes, neque populum accedere sine osculo consuevisse; et præterea compertum sit, multis jejunii diebus sacrificium peragi solitum : quis non intelligal, vel ipsis jejunii publici diebus osculum a Christianis fuisse usurpatum? Quale, nuper Tertullianus dixerat, sacrificium est, a quo sine pace receditur? Cum vero secundum communem Ecclesie ritum duobus postremis quadragesimæ diebus minime sacrificium offerretur, nil mirum, si tunc osculo parcerent Christiani. Ex hoc igitur Tertulliani loco aliter, ut mihi suborta suspicio est, Albaspinæus argumentari debuit. Scilicet ævo Tertulliani, in africanis saltem ecclesiis, duobus duntaxat extremis quadragesimæ dicbus, jejunium communi et publica religione fuisse observatum, cum reliquo anni atque ipsius etiam quadragesima tempore liberum Christianis esset jejunio vel operam dare, vel renuntiare. Quare quanquam daremus (quod certe affirmare non audeo) nil aliud quam jejunium caussam fuisse, cur in parasceve, et pervigilio dominicæ resurrectionis osculum pacis omitteretur; nihilominus cum nullis aliis anni diebus ex Tertulliani mente jejunium publicum haberetur, osculi omissio ad duos tantum illos quadragesima dies restringenda fuit. Vere itaque dici ab Albaspinæo potuit, Christianos iis diebus, quibus integrum ac plenum jejunium indiceba tur, ab osculo abstinuisse; sed secundum Tertulliani mentem addendum fuerat, eos dies non plures quam duos toto anno fuisse, et reliquis propterea diebus, quanquam privata religione jejunaretur, osculum pacis fuisse usitatum. Cum autem fere omnibus persuasum sit, saltem quadragesimale jejunium, veluti ex apostolica traditione institutum, primis etiam Ecclesiæ sæculis religiose ab universis Christianis fuisse celebratum, neque ab co sine crimine quemquam abstinuisse, facile videar audaci sententia Tertullianum interpretari, atque inconsulto divinare, duobus tantum quadragesima diebus jejunia olim publica fuisse. Verum pro me Tertullianus ipse stabit, qui in Montani hæresim delapsus, hæc in lib. de Jejun. advers. psychicos (ita ille Catholicos invidiose appellabat), cap. 2, scripsit: Gerte in Evangelio illos dies jejuniis determinatos putant. (Psychici seu Catholici) in quibus ablatus est Sponsus, et hos esse jam solos legitimos jejuniorum christianorum, abolitis legalibus et propheticis vetustatibus. Tum pergit dicere: Itaque de cætero indifferenter jejunandum ex arbitrio, non ex imperio novæ disciplinæ, pro temporibus et caussis uniuscujusque. Sic et Apostolos observasse, nullum aliud imponentes jugum certorum, et in commune omnibus obeundorum jejuniorum. En habes quæ Catholicorum, in Africa saltem, sententia ac usus tum foret. Nempe duos tantum, dominico præeunte præcepto, dies jejunabant, cum sponsus ablatus est, nimirum quando sponsus Christus in crucem conjectus, et in sepulcro conditus fuit quemadmodum veteres Christiani verba Marci, cap. II, et Lucæ, cap. V, interpretari solebant. Cæteris vero diebus jejunia quidem Christiani servabant, sed ex arbitrio, non ex imperio. Quamvis enim iis quoque temporibus quadragesima celebraretur a Chri

[blocks in formation]

stianis, eamque ex Apostolorum traditione originem habuisse unusquisque pro certo haberet, ut pluribus veterum testimoniis ostendere facile foret, nondum tamen integri istius jejunii observatio lege et præcepto constituta, aut nondum saltem in omnibus Ecclesiis, invaluerat. Quatuor eliam temporum, aliaque jejunia. et nonnulla disciplinæ capita, licet ab ipsa Apostolorum traditione manantia, non continuo in tota Ecclesia Dei recepta fuere, neque præcepto obligata. Id sensim per concilia, Patrumque, ac romanorum præcipue pontificum decreta præstitum fuit, ita ut quæ jejunia olim e singulorum arbitrio pendebant, concordi nunc religione et præcepto celebrentur. Iterum auctor est idem Tertullianus, in eodem lib. de Jejun., cap. 13, Catholicos præter Pascha, et citra illos dies, quibus ablatus est Sponsus, jejunasse, non quidem ex lege præcepti, seu ex imperio, sed ex arbitrio. Quamobrem colligere hinc fortasse possumus, ideo a Tertulliano eorum consuetudinem improbari, qui, dum jejunarent, ab osculo pacis abhorrebant, ne se jejunio operam dantes cum periculo modestia proderent, quando incertum erat an reliqui fratres eodem die jejunarent. Hanc autem osculi omissionem in Paschate tantum, iisque diebus, quibus ablatus est Sponsus, videlicet feria sexta in parasceve, et sabbato sancto, admittere ac laudare Tertullianus videtur. MURAT.

(a) Quod cum omnibus faciamus. Scilicet: jejunium. G. PANCIROL.

B

C

CAP. XIX.— (b) Tit. cód. Ambros: De stationibus. (c) Similiter et stationum diebus. Stationem esse conventum Christianorum, qui certis diebus fiebant caussa orandi, et producebantur a Catholicis usque ad nonam, a Montanistis usque ad tenebras, dictum est in 1. de Jejun., cap. 10, n. 91. G. PANCIROL.- Stationum diebus. Quid stationes fuerint, amplissime proditum ab aliis; itaque paucis contentus ero. Ilermas, lib. II. Pastoris, similit. 4: Quid est, inquit Pastor, statio? et dixi: jejunium. Nihil aliud revera nomine stationum ecclesiastici scriptores significabant, quam jejunium a Christianis celebratum, ita ut stationes quælibet jejunia interdum fuerint appellata. Cum enim jejunabant fideles, mane summo in sacras ædes convenire, ibique perstare ad horam usque nonam solebant, precibus rerumque divinarum contemplationi operam dantes: unde jejuniis stationum nomen postea adhæsit. Quæstio tamen inter quosdam eruditos agitatur, num a jejuniis stationes differrent. Equidem arbitror discriminis aliquid interfuis- D se tum solum, cum strictæ stationis vocabulum accipiebatur. Tunc enim jejunia duntaxat quartæ et sexte ferie indicabantur, ac propterea stationes ad horam usque nonam, ut diximus, perdurabant ; jejunia vero in vesperam usque producebantur. Incertum porro, num hoc loco Tertullianus quælibet jejunia significare velit, an ea tantum quæ mercurii ac veneris diebus celebrabantur. In posteriorem sententiam ego facilius concederem. MURATORIUS.

(d) Sacrificiorum orationibus. Dic, hæretice, quid per hæc verba intelligatur? Quid aliud vis esse sacrificii orationes, quam missam, quam impie damnas? Ex his verbis notandum est, omnes qui missa (ea latine est sacrificium) intererant, solitos fuisse sumere sacram Eucharistiam, et quia statim ea sumpta discedebant,ideo nec missæ eo die interesse volebant, ne stationem solverent. Id Tertullianus reprehendit. PANCIROL.-Sacrificiorum orationibus. Non simpliciter

orationes dicit, neque orationum sacrificia, sed sacrificiorum orationes, quia hic agit de jejuniis et Eucharistia; quæ sacrificia maxime celebrantur orationibus. Ipsæ autem orationes sacrificia sunt, ut jam notavimus ad ea quæ habentur libello ad Scapulam : Sacrificamus, quomodo præcepit Deus, pura prece. Id etiam, lib. Ill adversus Marcionem, ad illud ex Malachia: Et in omni loco sacrificium nomini meo offertur et sacrificium mundum: Gloria scilicet relatio, inquit, et benedictio et laus, et hymni.» Et p. 502, sacrificium mundum, scilicet simplex oratio de conscientia pura, et p. 512, ubi de figuris sacrificiorum legis mosaica: Significabant hominem, quondam peccatorum, verbo mox Dei emaculatum, offerre debere munus Deo apud templum, orationem scilicet et actionem gratiarum apud Ecclesiam, per Christum Jesum catholicum Patris sacerdotem. Plerisque autem locis afflictationum carnis et jejuniorum sacrificia commendat, et libro quidem de Patientia hostias esse ait Domino placatorias. Illud etiam notandum, lib. de Jejun., jejunium vocari sacrificium carnale, RIG.

(e) Quod statio solvenda sit, etc. Nunquam a statione christianus populus recedebat, nisi accepto corpore Domini, cujus communicatione peracta absolvebantur preces et piis conventibus finis imponebatur. At a sacra synaxi abstinebant delicatuli quidam, quod sibi viderentur accepto corpore Domini jejunium frangere, in quo custodiendo certe antiquis maxima fuit cura atque religio. Quantum autem hi fallerentur, Tertullianus hic probare nititur, ostendens a cibo sacræ mensæ non vitiari, sed perfici atque sacrari Christianorum jejunia. MURATORIUS.

(f) Nonne solemnior erit statio tua, si et ad aram Dei steteris. Ergo aras habebant tunc temporis Christiani! Unde igitur illa gentilium in ipsoś odia et tanquam adversus impios crimina, quod nec delubra, nec aras haberent, nec sacrificarent? Putatis autem, inquit, Minutius, nos occultare quod colimus, si delubra et aras non habemus. Ut Malachias, cap. 1, mensam Domini dixit, quod ibidem altare dixerat, ita hic aram dicit Septimius, mensam Christi. Unde scilicet corpus Christi sumebatur, pane, vino, sanctis orationibus in passionis Domini memoriam consecrato. Sic caim Paulus, I ad Corinthios, X, postquam dixit, Panem quem frangimus, participationem et communionem esse corporis Christi quod pro nobis tradi et immolari voluit Deus, adjicit, eos qui victimas edunt, participes fieri altaris. Deinde monet Corinthios, ut si forte ipsis apud ethnicos conantibus aliquid apponatur quod immolatum idolis fuisse dicatur, partem inde sibi ullam ne sumant: etenim non posse mensæ Domini participes esse, et mense dæmoniorum. Quod præceptum, mensæ vocabulo gentilium sacrificiis accommodato, mensam Christi apud fideles aræ instar esse significat: et Judæos quidem, qui secundum carnem sapiant, sacrificiis suis participes fieri tantum altaris, quartaptov, hostia scilicet flammis consumpta; Christianos autem participes fieri velas, ipsius sacrificii, nempe corporis Christi. Atque hic Septimius noster acceptam a Christiano buccellam, participationem esse ait sacrificii.Quin et ipse Christianus ara Domini censetur, imbuenda quidem sanguine, sed Christi. Idemque ille noster fideles arcens spectaculis et circo, ait: Vis autem et sanguinis aliquid? habes Christi. Denique et Chrysostomus auditores suos quasi Christi ipsius verbis compellans : Εἰ αἵματος ἐπιθυμεῖς,φησι, μὴ τὸν τῶν εἰδόλων βωμὸν τῷ τῶν ἀλόγων φόνῳ, ἀλλὰ τὸ θυσίασε τήριον τὸ ἐμον τῷ ἑμῷ φοινισσε αἴματι. RaG. — Solemnior erit

cepto (a) corpore Domini, et reservato, utrumque sal- A quidem cultus et ornatus, aperta præscriptio est vum est, et participatio sacrificii, et executio officii. etiam Petri, cohibentis eodem ore, quia eodem et spiSi statio de militari exemplo nomen accipit ( nam ritu, quo Paulus, et vestium gloriam, et auri superet militia Dei sumus, II Cor. X, 4; I Tim. I, 18) uti- biam, et crinium (5) lenonem operositatem (f). que nulla (b) lætitia, sive tristitia obveniens castris, CAPUT XXI (g) (4). stationes militum rescindit. Nam lætitia libentius, tristitia sollicitius administrabit disciplinam.

CAPUT XX (c) (1).

Sed quid (h) (5) promiscue observetur per Ecclesias, quasi incertum id retractandum est velarine debeant virgines, an non. Qui enim virginibus indulgent capitis (i) immunitatem, hoc niti videntur quod Aposto. lus non virgines (j) nominatim, sed mulieres designaverit velandas esse; nec sexum, ut diceret fœminas, sed gradum sexus, dicendo mulieres (I Cor. XI, 5). Nam si scxum nominasset, fœminas dicendo, abLECTIONES VARIANTES.

De habitu (d) vero duntaxat fœminarum, (e) varietas observationis effecit (2), post sanctissimum Apostolum, nos vel maxime nullius loci homines, impudenter retractare: nisi quod non impudenter, si sccundum Apostolum retractemus. De modestia

(1) Cap. XV alias.

Efficit Rigal. Paris. Venet. Seml. Leop. An lenoninam inquit Seml.

[blocks in formation]

statio. Statio pro jejunio aliquando sumitur, quoniam statio nulla sine jejunio: fiebant autem stationes seu frequentes ad ccclesiam concursus dieb. veneris et mercurii, in quibus erant statuta jejunia. Frivola autem est dubitatio Magdeburgensium, qui de jejunio Montanistarum id accipi dicunt, licet enim ad vesperam usque producerentur hæc stationum jejunia, uihil tamen hæreticis illis conducit; Patres quippe illud inter Montani errores non numerant. LE PR.Ad aram Dei steteris. Alludens ad stationes utitur proprio sacrorum verbo. Stare ad aram dicitur dedicatum animal victima patiens. Virgilius, II. Georg.: Et cornu ductus stabit sacer hircus ad aram. Hircus....

Et Martial:

Vite nocens rosa stabat moriturus ad aras

Inde et illud:

(Mart., epig. 24, l. VII.)

Rode, caper, vitem, tamen hinc cum stabis ad aram, In tua quod spargi cornua possit, erit. RIG. (a) Accepto corpore Domini et reservato. Et hoc eruditis compertissimum est, veteres christianæ religionis cultores interdum consuevisse corpus Christi a sacerdote acceptum deferre secum, ut domi ac in privatis precibus manducarent: quæ consuetudo a conciliis postea sublata fuit.Hoc igitur omisso, alia potius consideranda occurrunt. Scilicet ex hoc Tertulliani loco recentiorum quorumdam hæreticorum sententia refellitur, qui corpus Domini post sacra peracta conservare nelas putant. Verum quod nunc in catholica Ecclesia præstatur antiquitus etiam factum, non hæc solum Tertulliani verba, sed Cyprianus aliique vetustissimi scriptores apertissime probant, quorum testimonia ab aliis prolata repetere superfluum foret. Secundo cum hic unius corporis accepti mentionem Tertullianus faciat, et unum corpus domum deferri, ac reservari consuevisse intelligamus, discere possumus, sat olim fuisse Christianis, si Christi corpore vescerentur; atque hunc usum ab Ecclesia catholica servatum,et sexcentis aliis veterum documentis confirmatum, male a nuperis hæreticis improbari. MURATORIUS.

(b) Nulla lætitia, sive tristitia. Sive lætum quid, sive triste nuntietur, milites stationem, ubi præsident, non deserunt nec nos milites christiani, sive fuerit dies lætus, sive jejunii et afflictionis, nostras stationes deseremus. Et hic notandum est, stationes Christianorum a stationibus militum dici; cum enim milites Christi simus, multa a militibus mutuamur. G. PANCIROL. CAP.XX.-(c) Tit. Cod.Amb.: De habitu fœminarum. (d) Quæ sequuntur ad hæc verba : per Ecclesias, quas....... primus e vetustissimo exemplari adjecit Rigaltius, Muratorius vero ca omnia quæ ad finem usque libri leguntur. EDD.

(e) De habitu vero, etc. De vestibus etiam quas fœe

C

D

minæ ad orationem accedentes induere debebant, agendum sibi Tertullianus censet. Ad hoc autem incitatum se ait, quod pro diversitate locorum varius esset vestium fœminarum usus, ideoque se de hujusmodi argumento scribere velle, quod præcipue fanquam nullius loci homo, videlicet nulli locorum consuetudini favens, rem æquissime pertractare poterat. At impudentia videbitur de hoc iterum agere, postquam Paulus apostolus aperte egit in I ad Timotheum, cap. II. Se tamen impudentem non existimat, cum post Apostolum quidem, sed secundum Apostolum, hoc est secundum Apostoli mentem in eodein argumento versetur. MURATORIUS. De habitu vero duntaxat fœminarum. Hæc reperiuntur in vetustissimo exemplari, neque spernenda sunt. Post illa vero Per Ecclesias quas, sequitur in eodem exemplari, absque ulla distinctione, Disposita utensilitas ut et proprias operas plures el necessariores, etc., quæ habentur lib. I de Cultu fœm. Rigalt.

(f) Grinium lenonem operositatem. In Ambrosiano codice legitur criminum lenonem morositatem. At in eo codice quo usus est Rigaltius, quique in hæc verba desinit, habetur et crinium lenonem oporositatem. Quæ lectio mihi libentius probatur, ut significetur ac damnetur immodicum fœminarum studium in crinibus componendis et in cincinnos educandis, unde viri tanquam a lenonibus sollicitati ad concupiscentiam rapiantur. Hujusmodi autem lectioni consonat apostolus uterque a Tertulliano laudatus. Petrus in Ep. I, cap. III, ita de mulieribus scribit: Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus. Paulus vero in I. ad Timotheum, c. II: Similiter, inquit, et mulieres in habitu ornato, cum verecundia el sobrietate ornantes se, et non in tortis crinibus aut auro, aut margaritis vel veste pretiosa. Ubi crinium factam mentionem vides. Mur. CAP. XXI. (g) Tit. Cod. Murat. De virginibus.

(h) Sed quid promiscue. Vestes et ornamenta fœminarum modestiam spirare debere, certissimum ex Apostoli præcepto dixerat. Nunc velarine debeant virgines, an non, tanquam res incerta, pertractandum ait. Erant enim qui virgines in templo atque in sacris couven tibus non velatas ferebant; alii vero iis quoque, ut reliquis mulieribus, velum esse necessarium, modestia caussa et apostolici præcepti auctoritate, sentiebant. MURATORIUS.

(i) Capitis immunitatem. Qui virginibus indulgent capitis nuditatem, atque immunitatem a velamine. MUR.

(j) Apostolus non virgines nominatim, etc. ¤ãα di γυνή προσευχομένη, ἢ προφητεύουσα ἀκατακαλύπτῳ τῇ κατ φαλη καταισχύνει τὴν κεφαλὴν ἑαυτῆς : ἐν γὰρ ἐστι καὶ τὸ aurò tỷ ¿župnμiv: Suni Apostoli verba in I ad Cor.,cap. XI, n. 5, quæ ita exhibentur a vulgato interprete nostro: Ominis mulier orans, vel prophetans non velato

solute definisset de omni muliere. Aut cum unum A tulat (distinguit autem utramque speciem suis voca

gradum sexus nominat, alium tacendo secernit. Potuit enim, inquiunt, aut et virgines nominare specialiter aut compendio generaliter fœminas.

CAPUT XXII (1).

Qui ita concedunt, recogitare debent de staty vocabuli ipsius, quid est mulier a primis quidem litteris sanctorum commentariorum; nam inveniunt sexus esse nomen, non gradum sexus. Siquidem Evam (a) nondum virum expertam Deus mulierem et fœminam (Gen., II, 23.) cognominavit : fœminam, qua sexus generaliter, mulierem, qua gradus sexus specialiter. Itaque jam tunc innupta adhuc Eva mulieris vocabulo fuit, commune id vocabulum et virgini factum est. Nec mirum, si Apostolus eodem utique spiri- B tu actus, quocum omnis Scriptura divina, tum (2) et illa Genesis digesta est, eadem voce usus est mulierem ponendo; quæ exemplo Eve innuptæ et virgini competat. Cætera denique non sonant, nam et hoc ipso, quod virgines non nominavit, sicut alio (b) in loco, ubi de nubendo docet, satis prædicat de omni muliere, et de toto sexu dictum, nec distinctum esse inter virginem, omnino non nominat. Qui enim alibi distinguere meminit, ubi scilicet differentia posLECTIONES (1) Cap. XVII ed. Leop.

bulis designans) ubi non distinguit, dum utramque non nominat, nullam vult differentiam intelligi. Quid quod græco sermone, quo litteras Apostolus fecit, usui est mulieres vocare tam (c) fœminas, id est juvaîxas, quam Ones. Igitur si pro sexus nomine vocabulum istud frequentatur, quod est interpretatione pro eo, quod est fœmina, sexum nominavit, dicens yuvaina. In sexu autem et virgo contingitur. Sed et manifesta pronuntiatio est Omnis, inquit, mulier adorans, et prophetans intecto capite dedecorat capul suum (I Cor., XI, 5 ). Quid est omnis mulier, nisi omnis ætatis, omnis ordinis, omnis conditionis ? Nihil mulieris excipit, dicendo omnis; sicut (d) nec vir nec velandi; proinde enim omnis vir (Ibid.), inquit. Sicut ergo in masculino sexu sub viri nomine etiam investis velari vetatur, ita et in fœminino sub nomine mulieris etiam virgo velari jubetur. Æqualiter in utroque sexu minor ætas majoris sequatur disciplinam aut velentur et virgines masculi, si non velantur et virgines fœminæ, qui nec isti nominatim tenentur. Aliud sit vir et investis, si aliud est mulier et virgo. Nempe propter Angelos (Ibid.) ait velari oportere, quod Angeli propter filias hominum desciverunt a Deo. Quis ergo contendat, solas mulicres, VARIANTES.

(2) Divinitatum Murat. nullo sensu.

COMMENTARIUS.

capite, deturpat capul suum: unum enim est ac si decalvetur. Qui contendebant, virginibus nequaquam præceptum fuisse, ut velata in templo orarent, ex ipsis Apostoli verbis tale argumentum conflabant: Si C Apostolus hoc præcipere in animum induxisset, vora. bulo yo, quod mulier latine sonat, non fuisset usus, nam de nuptis tantum foeminis usurpari solet, Potius dixisset, quo nomine feminas omnes, tum nuptas, tum innuptas Græci significant; aut addidisset rapivous, quoque, id est virgines. Ergo non totum sexum, sed gradum et partem fœminei sexus, mulieres videlicet nuptas, eo in loco Apostolus significavit. Quin ipse eadem in Epistola ad Cor., cap. VI, virgines a mulieribus distinxit, inquiens: upstai dè ʼn guvà nei ʼn mafitvos, divisa est mulier, et virgo. Non hic autem solum, sed et in lib. de vclandis Virginibus, quem postea conscripsit in schola Montani, simile sibi argumentum Tertullianus objecit. Inquit ibi, cap. 4: Opponitur nobis, nullam mentionem virginum ab Apostolo factam, ubi de velamine præfinit, sed tantum mulieres nominatas: cum si voluisset et virgines tegi, de virginibus quoque cum mulieribus pronuntiassel, quomodo illic, inquit, ubi de nuptiis tractat, quid obser vandum sit etiam de virginibus, declarat. Itaque non contineri eas lege velandi capitis, ut non nominatas in hac lege; imo ex hoc revelari, quia non jubentur, quæ nec nominantur. MURAT.

CAP.XXII.—(a) Evam nondum virum expertam,etc. Ut Ostendat Tertullianus, nomine yuvaixó, nuptas ac innuptas fœminas significari, e Genesis cap. II, v. 23, exemplum profert; ibi enim de Eva loquens Deus: z, inquiunt LXX Interpretes, κληθησεται γυνή, ὅτι ἐκ τοῦ áv ̃pòs aūtīs ¿¿pon. Scilicet ipsa vocabitur mulier, quia de viro suo sumpta est, ut alibi aptissime interpretatur idem Tertullianus, versionem & LXX secutus. Vulgatus autem interpres habet : quæ vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est. Supra etiam dixerat divinus Scriptor: Edificavit Dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem, siç quvaîxa. Utrobique Eva, quanquam adhuc virgo neque virum

D

experta v, mulier appellatur. Igitur per hoc vocabulum non gradus sexus, seu nuptarum ordo significatur, sed generaliter foemineus sexus atque adeo tum virgines, tum nuptæ ab Apostolo jubentur velari.

MURAT.

(b) Sic alio in loco. Eamdem Epistolam I ad Cor., cap. VII, n. 34, innuit, ubi ita loquitur Paulus: Mulier innupta, et virgo, cogitat quæ Domini sunt, ut sil sancia corpore et spiritu. Quæ vero nupta est, cogitat quæ sunt mundi, quomodo placeat viro. Si, inquit Tertullianus, innuptas a nuptis distinguere voluisset Apostolus, velari mulieres jubens, eas aliquo distinxisset vocabulo, quemadmodum fecit, ubi revera illas distinguere voluit. Apparet igitur, tum nuptas, tum innuplas uno mulieris, seu yvvxz nomine fuisse comprehensas, quando eas Paulus distinguere noluit. Eadem ratione respondet idem Tertullianus in lib. de vel. Virgin., cap. 5. MURAT.

(c) Quam fœminas. Id est potius quam fœminas. Est elegans in hebræo sermone dicendi formula, et aliis in locis a Tertulliano usurpata. MURAT.

(d) Sicut nec vir, nec velandi. Apostolus in laudata Epistola I ad Cor., cap. XI, n. 4. Omnis, inquit, vir orans aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. Infra vero addit: Vir quidem non debet velare caput suum. Cuicumque igitur viro, quando orat, turpe esse velari ait Paulus, et omnem virum nominans, omnes cujuscumque ordinis, ætatis et conditionis masculos intelligit. Igitur sub nomine omnis mulieris fœminas omnes, tum virgines, tum nuptas ac viduas complectitur. Cæterum, quin hæc verba sint in codice nostro vitiata, nemo dubitabit. Fortasse restitui poterunt, aut saltem iis lux aliqua affulgebit, si quod ille in lib. de vel. Virgin., cap. 8, refert, nos quoque referamus. Apostolus :«Omnis, inquit, mulier. › Quid est omnis ? nisi omnis generis, omnis ordinis, omnis conditionis, omnis dignitatis, omnis ætatis? Siquidem omne, totum est, et integrum, et nulla sui parte defectum. Pars autem mulieris et virgo est. Æque et de viro non velando omnis, inquit. Ecce duo diversa nomina, vir el

1187

1183

una conditio capitis deputatur, una et disciplina capitis exigitur, etiam ad eas virgines, quas pueritia defendit; a primo enim fœmina nominata est. Sic denique et Israel (e) observat. Sed si non (f) observaret, nostra lex ampliata atque suppleta defenderet sibi adjectionem. Virginibus quoque injiciens velamentum excusetur. Nunc ætas, (g) quæ sexum suum ignorat, simplicitatis privilegium teneat. Nam et Eva et Adam, ubi eis contigit sapere, texuerunt (h) statim quod agnoverant. Certe in quibus pueritia mutavit, sicut naturæ, ita et disciplinæ debet etas esse munifica. Nam et membris et officiis mulieribus resignantur. Nulla virgo est, ex quo potest nubere, quoniam ætas jam in ea nupsit suo viro, id est tempori; sed ali

id est nuptas jam, et virginitati (a) defunctas con- A (I Cor., XI, 6), et virgini perinde. In quibus ergo cupiscentiæ, nisi si non licet et virgines specie præstare, et amatores invcnire? Imo videmus quod (b) non virgines solas concupierint, cum dicat Scriptura fi lias hominum (Gen., VI. 2.), quia potuit uxores hominum nominasse, vel fœminas indifferenter. Etiam quod ait, Et acceperunt sibi in uxores (Ibid.) in eo facit quod accipiuntur in uxores, quæ vacant scilicet. De non vacantibus autem aliter enuntiasset. Itaque (c) vacant tam viduitate quam et virginitate: adeo sexum nominando, generaliter filias et species in genere commiscuit. Item cum (d) dicit naturam ipsam docere, fœminas velandas esse, quæ capillum pro tegumento et ornamento mulieribus assignarit; nonne idem tegumentum et idem honor capitis virginibus quoque adscriptus est? Si mulieri turpe est radi, B qua (i) se Deo vovit. Jam et crinem (j) exinde trans

COMMENTARIUS.

mulier. Omnis uterque. Duæ leges obnoxiæ invicem hinc velandi, inde nudandi. Igitur si eo quod dictum sit omnis vir, commune est nomen viri etiam nondum viri, masculi investis: commune autem cum sit nomen secundum naturam, communis est et lex non velandi ejus, qui inter viros virgo est, etc. MURAT.

(a) Et virginitati defunctas concupiscentiæ. Hic mihi verbum aliquod desiderari videtur, cujusmodi esse ignes excitare, aut quid simile, ut sit sensus: Num nupte tantum ac virginitate carentes angelorum hominumque concupiscentiam accendere possunt? neque virginibus licet forma corporis excellere, sibique amatores invenire? MURAT.

(b) Imo videmus. Imo, inquit Tertullianus, Angeli virgines potius quam nuptas concupiisse videntur, siquidem Scriptura testante, cap. VI Gen., n. 2: Vi dentes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt sibi uxores ex omnibus quas elegerant. Igitur non uxores hominum, non fœminæ indifferenter a filiis Dei, sive ab Angelis, ut Tertullianus interpretatur (quam solide non quæro) expetite fuerunt, sed virgines, et que vacabant, hoc est nondum conjugatæ. Quamobrem ita legendus mihi videtur Tertulliani Jocus: Imo videmus quod virgines solas concupierint. Infra etiam uxores pro uxorem legendum esse, nemo neget. Hunc eumdem Genesis locum a Tertuliano tractatum videas in memorato libro de vel. Virgin., cap. 7. MURAT.

(c) Itaque vacant. Id est illæ dicuntur vacare, qua aut virgines, aut viduæ sunt. MURAT.

(d) Item cum dicit, etc. In eodem cap. XI Ep. 1 ad Cor., n. 14: Ipsa natura, inquit Apostolus, docet vos, quod vir quidem si comam nutrial, ignominia est illi. Mulier vero si comam nutriat, gloria est illi, quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. Igitur cum virginibus quoque capilli pro velamine ne a natura sint dati, velo et ipsæ uti debent. Murat.

(e) Sic denique et Israel observat. Judæis etiam foeminis in usu fuisse, ut velato capite incederent, idem Tertullianus alibi testatur, nempe cap. 4, libri de Cor. militis, cujus hæc sunt verba : Apud Judæos lam solemne est fœminis eorum velamen capitis, ut inde noscantur. Tum addit exemplum Rebecca adhuc virginis, quæ velata ad sponsum profecta est, et Su. sannæ, quæ cum judicio sisteretur, operta erat velamine pro more cæterarum mulierum hebræarum. Similia repetit in lib. de vel. Virg., cap. 11. Rabbi etiam Nathan, in Aruch, veli cujusdam tenuis mentionem facit, quo fœminarum capita obtegi solebant. Murat. (f) Sed si non observaret. Quanquam virginibus judæis velandi capitis consuetudo non esset, nihilominus in lege Cliristianorum servandus foret hujusmodi ritus; nam in Novo Testamento veteres leges et ampliatæ et suppletæ sunt. Murat.

[ocr errors]

D

(g) Nunc ætas, quæ sexum suum ignorat. Hinc patet, puellis, quæ nondum rationis usum attigerant, inlecto capite procedere licuisse. Simplicitatis privilegium Tertullianus appellat. Verum in iis quæ ad adolescentiam creverant, cum natura mutaretur, mutari quoque disciplinam decebat. Vide ipsum, citato cap. 11 de vel. Virg. MURAT.

(h) Texuerunt. Lego texerunt, ut Gen. cap. III, n. 7.

MURAT.

(i) Sed aliqua se Deo vovit. Et ab ipsis Ecclesiæ incunabulis virgines fuisse, quæ suam virginitatem Christo dicarent, cum e nonnullis Tertulliani locis in memorato lib. de vel. Virg., tum ex hoc capite ostendi evidenter potest, ut subeat mirari quorumdam aut in re aperta cæcitatem, aut in improbanda re tot sæculorum usu probata audaciam; negant enim hunc morem aut in antiquis Christianorum Ecclesiis viguisse, aut in recentioribus esse laudandum. At hic legimus, aliquas se deo vovere, sanctumque hoe institutum Dei gratia exerceri. Infra ait: Nupsisti Christo, illi carnem tuam tradidisti. Age pro mariti tui (scilicet Christi) disciplina. Si nuplas alienas velari jubet Christus, suas utique multo magis. His adde que doctissimus l'amelius habet, præfat. in eumdem lib. de Virg. vel. Ego in argumento satis explorato aliis veterum testimoniis parco. Murat.

(j) Crinem exinde transfigurat. Ubi virgines castitatem dicaverant, crinem transfigurasse diximus. Neque, ut arbitror, hoc nomine comas tonderi Tertullianus significat; auctor enim ipsemet est, virginibus quoque turpe esse tonderi. Si mulieri, inquit, turpe est radi, et virgini perinde. Idem repetit in lib. de vel. Virg., cap. 7. Me quidem non fugit nonnullis in regionibus a sacratis virginibus crinem deponi consuevisse, ac præcipue in Syria et Ægypto, uti Hieronymus, in epist. 48. ad Sabinianum, aliaque monumenta testantur. Sed hujusmodi consuetudinem in Africa tribus saltem prioribus Ecclesiæ sæculis obtinuisse, nusquam invenio. Censeo itaque nil aliud hic intelligi, nisi modestam crinium compositionem, quam virgines tum servare incipiebant, cum se Christo dicabant. Et quidem antiquitus usitatum fuit ut crine soluto ac libero virgines incederent. Simul ac autem conjugio sese obligabant, comæ illis coactæ et composita erant, ut jam in matronarum gravitatem transirent. Quæ igitur divino sponso nubebant, par crat ut crine composito, compresso ac transfigurato proderent se Deo nuptas, omnemque habitum ad mulieres convertendo, hoc est matronalibus se vestibus induendo, matronis sive mulieribus nuptis accenserentur. Reliquæ vero virgines in spem sæcularium nuptiarum educatæ, vix pueritiam transgressæ vertunt capillum, et acu lasciviore comam sibi inserunt, crinibus a fronte divisis, apertam professæ mulieritatem. Hæc

« PoprzedniaDalej »