Obrazy na stronie
PDF
ePub

gentilium pervicacia, impietas, et avaritia. Non aliam A tyrannus, et alii, quorum alibi fecimus mentionem,

sane ob caussam dei cujuslibet templum, ædesque sa-
cra construitur, nisi ut frequentetur ab omnibus,
atque idcirco facilis, voluntarius ac gratuitus cunctis
esse debet illius aditus. Verumtamen ethnici, sicut
summa iniquitate Christianos ad ea adeunda omni
pœnarum genere cogere nitebantur; ita maximo ava-
ritiæ vitio gentiles suos iis nisi dato pretio arcebant.
Per eos enimvero nulli prorsus licebat in templum
aliquod gratis ingredi, sed a quolibet introeunte exi-
gebant, inquit Tertullianus, mercedem pro solo templi,
pro aditu sacri (Tertullian. Apologet., cap. 13), id
est, sacræ ædis ingressu. Soli autem nomine ibi de-
signatur locus, in quo hæc sacra ædes constructa
erat. Quod quidem Cicero hisce verbis clare expli-
cat: Solum vertunt, hoc est, sedem ac locum mutant B
(Cicer. orat. 12 pro Cæcin., pag. 241 ). Alibi vero:
Civitatem hanc, inquit, ante mutare non potuissent,
quam hujus solum civitatis mutatione vertissent (Orat.
36 pro Cornel. Balb., pug. 519, lin. 58 ). Paulo ita-
que obscurius Tertullianus in primo ad Nationes li-
bro dixit ab ethnicis extorqueri mercedem, pro
stipitibus, pro ostiis templorum cuilibet aperiendis
Tertull. lib. I ad Nat., c. 10). Gothofredus autem opi-
natur corruptum esse hoc nomen stipitibus, ac le-
gendum stipibus; quia ipse Tertullianus in Apologe-
tico scripsit: Stipes quotus quisque jam jactat (Idem,
Apologet., cap. 42)? At priora illius verba sunt de
templum ingredientibus, posteriora vero de jam in-
gressis. Non male ergo Rigaltius retinuit nomen sti-
pitibus, sed aliquam opinionis suæ rationem reddere C
debebat. Nobis vero facile persuadebitur Tertullia-
num hoc nomine stipitibus significare voluisse aut
lapides, aut forsitan deos Terminales, ante januam
templorum positos, qui stipites revera vocabantur,
sicuti in citatis aliis nostris dissertationibus veterum
poetarum versibus ostendimus ( Dissertat. in Minut.,
cap. 19, art. 2 et 17; et Dissertat. in Lactant., p. 32,
art. 2). Nam ibi ille distinguere videtur stipitem,
ostium, et aditum templi; ut his distinctis avaritiam
impietatemque ethnicorum acrius insectaretur. Quid
tamen certo statuere audeas, si corruptum nomen
est, nec meliorem codicem nanciscaris ?

Cæterum ethnici præter has intolerandæ avaritiæ
sordes, eadem deorum suorum templa lenociniis et
adulteriis, quemadmodum supra (cap. 26, art. 4) cum D
Tertulliano nostro observatum est ( Tertullian. Apo-
loget., cap. 15), tam impudenter, quam impune pol-
luebant. Qua ergo ratione credere poterant deos suos
in his habitare templis, quae sæpissime tantis dede-
`corabant flagitiis ac sceleribus?

Nihil mirum itaque si Christiani, ait Tertullianus, hæc templa nec interdiu norint (Tertullian. loc. cit.), id est, illa non adierint per diem, multoque minus per noctem, tantorum criminum consciam. Si quando tamen ingrederentur, spoliarent forsitan ea, ut ille ait, et ipsi, si ea adorarent, hoc est, si aliquando Christiani hæc in templa, quemadmodum gentiles, introire potuissent, illa procul dubio, veluti Dionysius

plane spoliassent, non quidem sicut illi, avaritiæ caussa, sed propter, scelera ac sacrilegia, quæ in eis patrabantur. Plura vero de ethnicorum atque etiam Christianorum templis in citatis dissertationibus nostris disputavimus (Dissertat. in Minut., cap. 12, art. 2; in Arnob., cap. 21, art. 1; et in Lactant., cap. 33, art. 1).

ARTICULUS II.

Quam scelerata conscientia, quantaque avaritia ethnici diis suis sacrificaverint, et obtulerint grana thuris unius assis, duas meri gullas, sanguinem reprobi bovis, mori optantis, atque enecta, tabiosa, ungulas, capitula, plumarum setarumque prævulsa, ac debitam Herculi decimam defraudaverint.

Non major profecto fuit gentilium in sacrificiis suis, quam in templis pietas ac religio, nec minor etiam avaritia, quæstusque aviditas. Diis enim suis sacrificantes, offerebant post omnia, inquit Tertullianus, inquinamenta etiam conscientiam spurcam (Tertullian. Apologet., cap. 30 ), sive contaminatam omnibus illis criminibus, quæ paulo antea, et passim in hae dissertatione notata sunt. Quale vero ac quantum thuris adolerent, si scire aveas, respondebit tibi Au clor noster, grana thuris unius assis, et arabicæ arboris lacrymas (ibid.), id est, grana thuris, non quidem sabari, quod majore vendebatur, sed arabici, quod pretio emebatur vilissimo. Quin etiam avari homines non plura hujus thuris, quantumlibet communis grana, sed tribus tantum, ut antea observabamus (Supr. cap. 24, art. 5, et Dissertat. in Lactant., cap. 35, art. 2), apprehensa digitis, quibus paucissima sane capi poterant.

Quid vero, arguet aliquis, nonne plurimi plena
manu totos incendebant thuris etiam pretiosi acer-
vos, quemadmodum Tibullus his versibus cecinit:
Natalis Juno, sanctos cape thuris acervos,
Quos tibi dat tenera docta puella manu.
(Tibull., lib. IV, eleg. 6.)

Nonne etiam Martialis cantabat :
Consumpsi falsasque molas, et thuris acervos;
Decrevere greges, dum cadit agna frequens?
(Martial., lib. VII, epigr. 53.)

Sed hæc procul dubio poetica exaggerationes sunt;
et Martialis ibi loquitur de somniorum interpreta-
tione. Quis vero nesciat eos, qui futura scire, et
maxime cupita obtinere volunt, nullis parcere sump-
tibus? Neque minus certum et solos divites, hosque
paucissimos diis suis aut plurima, aut pretiosora
thura adolevisse, sed tum quidem cum aliqua preme-
bantur necessitate, aut ut inanis gloriola rumuscu-
los aucuparentur. Cæteri autem plerique omnes tria
aut quatuor dabant thuris grana, et duas, sicut addit
Tertullianus, meri gúllas ( Tertullian. Apologet., cap.
30), hoc est, quam thuris et vini poterant minimum.
Sed quo animi sensu, disces his Ovidii versibus de
anu sacrificante :
#
Vina quoque instillat, vini quodcumque relictum est,
Aut ipsa, aut comites, plus tamen ipsa bibit.

A prævulsa ( lib. I ad Nation., cap. 10), atque alia etiam, quæ domini et patres familias servis suis, immo canibus destinavissent. At si quis ibi aliquid a Tertulliano ρlixas dictum evidenter probaverit, huic non multum reluctabimur. Nemo tamen negare potest recte illum ethnicis vitio vertisse mactatas diis deteriores victimas, atque de opimis, atque integris quod melius erat, detractum, suosque servatum in

usus.

Neque hic stetit avara ethnicorum impietas. Debitam siquidem Herculi decimam bonorum suorum partem defraudare non verebantur. Quocirca Tertullianus eos alloquendo his verbis corripit: De decima Herculis nec tertiam parten in aram ejus imponitis (Tertullian. Apologet., cap.14). At Cicero palam tesBtificatur totam hanc decimam debuisse ab illis persolvi (Cicer. lib. II de natur. deor., pag. 253, lin. 22). Quam sane ob causam Plautus Gelusinum quemdam loquentem sic inducit :

«Hostiles linguas, inimicaque vinximus ora,» Dixit discedens, ebriaque exit anus. (Ovid., lib. II Fastor. § 15.) Eodem plane avaritiæ vitio ethnici immolabant ho stias, non pingues profecto, aut selectas, aut integras, sed sanguinem, quemadmodum adhuc Tertullianus, reprobi bovis mori optantis (Tertullian. loc. cit.). At quidam delicatiores critici scriptum ibi vellent non bovis quidem, sed hominis, qui solus mortem optare potest. Verum hæe mera cavillatio est contra communem codicum omnium consensum. Quis namque non videt illud a Tertulliano nostro metaphorice dictum de bove, senio, macie, et tabe ita con-ˆ fecto, ut mortem, si ita posset fieri, vite præferret? Quamobrem ipse adhuc Tertullianus ethnicos antea his verbis compellaverat : Enecta, et tabiosa, et scabiosa quæque mactatis......, quæ domi quoque pueris, sive servis, vel canibus destinassetis ( Tertullian. Apologet., cap. 14, et lib. I ad Nation., cap. 10). Hostias tamen integras, optimas, et decoras diis suis mactare hac tenebantur lege, quam Cicero totidem hisce retulit verbis: Quaque cuique divo decoræ gratique sint hostiæ, providento (Cicer. lib. II de legib., pag. 334, lin. 46).-E autem, quemadmodum Vitruvius, a Macrobio citatus, docet, vocabantur eximiæ, vel quia eximuntur a grege, vel quod eximia specie quasi offerendæ numinibus eliguntur (Macrob. lib. III Saturnal., cap. 5). Atque inde, teste Plinio, mos erat hostias probandi ac scligendi. Meminit autem hujus moris Virgilius illo versu :

Mactant lectas de more bidentes.

(Virgil., lib. IV Æneid. v. 57.) Nam sicuti scite ibi annotat Servius: moris fuit ut ad sacrificia eligerentur oves, quibus nihil deessel, ut in sexto, ejusdem nimirum Poeta, libro, ubi rursum cecinit:

Nunc grege de intacto septem mactare juvencos
Præstiterit, totidem lectas de more bidentes.
(Idem., lib. VLv. 38, et seqq.)

At sicut Virgilius eadem repetit, ita Servius in hos versus denuo hæc observat: De more antiquo, quem prætermisit, quasi omnibus notum, id est, nec habeant caudam aculeatam, nec linguam fissam, nec aurem nigram: per quod docet aliud intactum, aliud lectum.

C

Ethnici ergo contra datam legem, ac morem receptum, pessima quæque offerebant, et sanguinem, D uti dictum est, reprobi bovis, hoc est, veteri eorum lege moreque reprobati ac rejecti. Si qui vero aliquando optimas, prout jussum erat, hostias revera seligerent, non eas profecto integras et intactas præbebant, sed aliquas duntaxat et pejores earum partes, uti capitula, ait Tertullianus, sive capita. Etenim ipse alio in libro vocat chamæleontis capitulum statim a dorso; nam deficit cervix ( Tertullian. lib. de Pall., cap. 3), quæ colli pars est posterior. Capitulum itaque ibi ab illo pro toto chameleontis capite sumitur. Servatis igitur melioribus hostiarum partibus, caput immolabant, et ungulas, ac plumarum (idem, Apologet., cap. 14), ut alibi ait,

[blocks in formation]

(Idem. Bacchid. ct. IV, scen. 4.) Hujus autem moris et instituti varias Plutarchus reddidit rationes, quas unusquisque in ejus libris legere facile potest (Plutarch. Quæst. Roman., quæst. 13, pag. 267, tom. II). Verum gentiles de hoc religionis suæ officio parum solliciti, quidquid impune poterant, ex hac decima subtrahentes, nec tertiam quidem solvebant illius partem. Quam autem id verum sit, disces his adhuc ejusdem Plauti versibus:

Non jam de hoc obsonio, de mina una diminui
Modo quinque nummos, mihi detraxi, partem Hercu-
[lanam.

(Plaut., Truculi act. II, scen. 7.)

Tam lepide igitur quam jure merito Tertullianus ethnicos sic irridet: Laudo magis sapientiam, quod de perdito aliquid eripitis (Tertullian. Apologet., çap. 14). Perditum autem rite dixit, quod falsis diis ac numinibus dabatur.

Qua igitur ratione, qua fronte ethnici christianos ad deorum suorum cultum, eisque sacrificandum majori profecto, quam ferina crudelitate compellere nitebantur? Quamvis enimvero credidissent illos veros esse deos, quamvis eos tam sincero, quam falso cultu honorassent, quamvis illis hostias integras, selectas, et omnium optimas immolassent; nihil tamen iniquius ac perversius, nihil humanis, divinis, naturaeque ipsius legibus magis adversum erat, quam Christianos nec defensos, nec auditos, sed suum duntaxat ob nomen condemnare, et exquisitissimis, quæ hominis

[blocks in formation]

iis constabat, eorum quidquam superesse. Meliore profecto sorte dignus erat labor ille Panciroli viri ce leberrimi, qui non jurisprudentiæ solum, sed sacræ etiam et profana eruditionis laude eximium inter litteratos sibi comparavit locum. Et quidem opinor, ut et Possevinus in Apparatu opinabatur uberrimos illos in Tertullianum commentarios, quos B. Rhenans, Pamelius, La Cerda, Salmasius, atque alii doctissimi viri luci mandarunt, obstitisse ne isti prodirent; putantibus nimirum iis, quibus posthuma Panciroli fama condi futura erat, se parùm utilem operam lusuros, si easdem dapes eruditorum palato exhiberent. Verum non is est Tertullianus, qui paucis contentus sit interpretibus; et cum recentiores ejus

vetustum Ambrosianæ bibliotheca codicem, ubi lege- A Cave, aliisque paucis scriptoribus habemus; imò vix bantur quæ in cæteris desunt, continuo anecdotis meis addidi veluti gemmas litterariæ reipublicæ in primis gratas. Quæ cumque enim e Tertulliano,omnium certe sui temporis eruditissimo, litteris consignata ́sunt, eaque præsertim, quæ in castris catholicorum scripsit, quanti sint apud omnes ecclesiasticæ rei cultores, vel ipsis tyronibus patet. Ambrosianus autem codex non ab orationis dominicæ expositione, ut in editis habemus, sed ab iis, quæ hujusmodi expositionem subsequuntur, opuscnlum exordiebatur cum hocce titulo: Incipit Tertulliani diversarum rerum necessariarum. Tum caput primum, cujus initium est: Compendiis pauculorum verborum, etc., ita prænotabatur: Anacephalæosis. Posse nos superadjicere, titulus erat sequentis capitis. Reliqua etiam capita suos B interpretes ab antiquiorum conatibus minime detertitulos præferebant, quos itiden in hac nostra editio

De retinendos censuimus. (a) Quod superest opusculum istud quibus 'am exornare ac illustrare annotationibus placuit, ne quod reliquis Tertulliani libris eruditissimi viri præstitere, huic desit, et ne tenebras et ferreum asperumque scriptoris hujus stylum delicatuli quidam caussantes, ab ejus lectione avertantur. Nullum denique inter veteres Christianos auctorem ostendas, cui eruditionis et scholiorum lumina magis admovenda videantur, quam Tertulliano, a quo obscuritas in dicendo nescio utrum evitari ullo pacto posset an in deliciis haberetur.

Quæ quidem omnia cum digessissem pro viribus meis, subiit non ingratum eruditis futurum, si notis meis illas quoque subjicerem, quas Guido Pancirolus C jurisconsultus regiensis in eumdem de Oratione librum conscripserat. Eoque libentius consilium meum probatum iri sperabam, quod animadverterem potiorem clarissimi viri curam in obscuris Tertulliani sensibus exponendis positam, cum contra ego historicas potius ac eruditas libelli hujus reliquias mihi illustrandas proposuissem. Dolendum autem est, neminem adhuc in Italia fuisse, qui ad nostræ gentis gloriam cæteros Panciroli in Tertullianum commentarios edendos curaverit. Vix brevem de iis mentionem a Thomasino in Panciroli Vita, a Dupinio, Guillelmo

[ocr errors]

riti sint, quominus et suos illi producerent, cur Panciroli studiosos de tam nobili consilio dejicere debuit inconsultus hic metus? Facile vero est, ut coeuntibus in unius auctoris explicationem pluribus diversisque ingeniis, ejus mens ac scripta clariora in dies fiant, atque a tenebris liberentur aut ex antiquitate temporum, aut ex incuria librariorum ́aut e scriptoris austeritate manantibus. Quæ quanquam de singulis veteribus vere dici possunt, inprimis tamen de Tertulliano sunt affirmanda, quem post tot interpretum curas habemus adhuc obscurum (a). Eodem autem tempore, quo Pamelius in Tertulliano explicando exercebatur, Pancirolus nobisque plenos reliquit commentarios in omnia illius scripta ad mortem usque suam evulgata. Horum autem autographon Regii Lepidi in ejus patria latet. Mihi videre ac describere contigit ejus tantummodo exemplar, quod accuratissime scriptum in sua bibliotheca servat P. Joannes Baptista Cattaneus, Franciscani ordinis, ut vocant, de Observantia, ornamentum. Et quoniam hujus munere factum est, ut quod mibi de ms. illo opere placet, haurire possein, hic epistolam quoque dare statui iisdem commentariis præpositam, inde enim palam fiet, quæ in Tertullianum Pancirolus præstiterit. Ita ergo scribit ille :

AD LECTOREM PANCIROLI

Præfatio.

debat (in Lælio, sive de Amicit.), ita ego ex eruditissimis sermonibus suis non pauca exhauriens locupletior abii. Modo enim res ab orbe condito gestas enarrabat, modo philosophia arcana depromebat, aut obscuros

Felicem mihi adventum Patavio Taurinum ex eo D lius Cicero a Q. Mutii Scevolæ latere doctior discepotissimum fuisse existimo, quod inter alios, quos inveni doctissimos viros, imprimis Vincentius Laurus Monti-regalis episcopus et S. D. N. Gregorii XIII Pont. Max. apud Sereniss. Emmanuelen Philibertum Sabaudiae ducem nuntius apostolicus, ac cardinalis in omni disciplinarum genere versatus occurrit, qui dum me domesticis colloquiis suis dignum putavit, doctrina meliorem semper fecit; et sicut M. Tul

(a) Hinc novis item editoribus visum est lectoribus fore pergratum annotationibus clarissim. vv. Panciroli et Muratorii selectas ex Rigaltio, Pamelio, Lacerda, Albaspineo, Priorio notas subjungere,

aliquos auctores explicabat, vel mendosam lectio- A auctoritate experiri volui. Inveni autem Tertullianum

nem ex probatis exemplaribus emendabat, vel ex
suo pio instituto aliqua ex sacris litteris interpreta-
batur. Cum vero Tertulliani scriptis mirifice delecta-
tus (S. Hier., de Script. eccll. in Tertull.), eum velut
alter Cyprianus quotidie in manibus haberet, valde
dolebat, ita obscurum inveniri, ut nullus quandoque
ex illo sensus erui posset. Sed cum multis obrutus
negotiis, quæ sibi Montisregalis antistiti ex sua di-
tione imminebant, et tanquam summi pontificis le-
gato, vel Roma demandata, vel ex Subalpinis, un-
dique emergentia occurrebant, hunc auctorem expla-
nandi otium non haberet, aliquem alium quærebat,
qui tanto oneri subeundo posset sufficere. Videbat
ad hominem omnibus disciplinis imbutum, ac linguæ
græcæ, historiarumque peritissimum interpretandum B
opus esse viro, qui plurium rerum, et imprimis ju-
ris civilis notitiam haberet, cum Tertullianus ipse,
ut scribit Eusebius Hist. eccl., lib. I, cap. 2., juris-
consultus plurima ex jure civili deprompta passim
scriptis inserat. Sed etsi alii doctores non deerant,
qui id exactius præstare potuissent, plura tamen
sibi de me, quam ferre possem, pollicitus ad hoc
munus aptum esse existimavit. Dum enim me diu
Patavii, et aliquot annis Taurinorum Augustæ jus
civile professum esse animadvertit, ac nondum in-
genii mei tenuitatem agnoscens, publico profitendi,
nt arbitror, mihi munere demandato deceptus, ad
tantum onus subeundum idoneum judicavit, ut qui
non modo tanquam juris interpres, hune juriscon-
sultum, sed etiam plura ejus obscuriora possem
interpretari.

Hanc itaque provinciam mihi primo obtulit, et semel iterumque recusanti institit demum, et pro sua auctoritate impetravit, ut mandata susciperem. Cernebam quidem multa mihi tenuioris doctrinæ homini ad tantum auctorem explanandum deesse, et mediocrem legum cognitionem ad plura, quæ ex reconditis historiis, philosophia, medicina ac sacris litteris accipit, explananda non sufficere; nec id tempus pluribus fori negotiis implicito permittebat : sed quod me non posse dicebam ille nolle credebat:

Quid facerem? neque servitio me exire licebat, Nec tam præsentes fas non cognoscere divos. (Virg., Ecl. 1.) Illi itaque resistere non licuit, parendoque malui ab illo ingenium meum, quam voluntatem quæri, et imbecillitatem quam contumaciam reprehendi.

Collum igitur jugo subjeci, et quod nec mea vires patiebantur, nec tempus commode permittebat, subsecivis horis agere cœpi. Sed dum illi morem gero, vereor ne mihi eveniat, quod Sergio Galbæ contigit, qui privatus imperio dignus est judicatus, princeps vero factus ad illud ineptus apparuit (Tacit. lib. I, Hist., seu Annal. I. XVII). Ego quoque dubito, ut qui tacens illi aliquid scire videbar, 10quens indoctissimus omnibus delegar. Quidquid tamen futurum sit, jussa capiendo, quid possim sua

D

suo stylo, ut et Lactantius Firmianus, et D. Hieronymus indicant (Lact. Firm., Div. Inst. l. V, c. 1 ; S. Hier. ep. 13 ad Paulin.), obscurum, dum aut omissa verba vult subaudiri, vel minus usitata usurpat, et novam etiam phrasim sibi format. Ego ut legentes sublevarem, horum proprium indicem composui, ut in quo sensu dictiones, aut verba aecipiat, cuique appareat. Cum vero majorem depravati codices difficultatem afferant, plura emendavi, sed ex his tantum, quæ idem auctor sæpe repetit vel D. Ilieronymus aliique post eum recitant. Ex meo vero capite præter litteram, aut syllabam nihil mutare sum ausus, maluique ambiguos permanere, quam falsos aut extraneos sensus inducere, et aliquid potius desiderari quam corrumpi. Nihil tamen intactum omisi, ac in magnis obscuritatibus satius esse duxi, ingenium meum periclitari, quam confusos lectores dimitti. Et sicut Protogenes, quanquam egregius pictor, cum anhelantis equi spumam, rem tamen levem exprimere non posset, indignatus arti, spongia omnibus coloribus impacta, et animantis labiis admota, casu quod optabat perfecit (Plin., 1. XXXV, c. 10): sic ipse, dum mentem pluribus involvo, aliquo conatu evenire posse putavi, ut aliquem forte auctoris sensum assequerer. quod et apud philosophos Averroes in Aristotelem, et apud nostros Angelus Ubaldus in novellis Constitutionibus Justiniani explicandis male in aliam linguam versis effecisse censentur. Historias quoque omnes, quas attingit potius quam narrat, ubi opus fuit, ex probatis auctoribus enarravi, ne cui dubitandi scrupulum relinquerem. In quibus liber de Corona militis, ad Martyres, de Cultu fœminarum, de Spectaculis, et Apologeticus, sed imprimis opusculum de Pallio non mediocre mihi negotium exhibuerunt. Quædam ex his aliqui explicarunt ; sed quid illi, et ipse præstiterim, aliorum erit judicium. Cæterum levioribus quibuscumque, et iis quæ facilia visa sunt, prætermissis, difficilia tantum explicui, ipsaque opera Tertulliani, mutato ipsius ordine, in tres partes in gratiam studiosorum pro materiæ varietate distribui.

Si quid autem legentes adjuvero, Deo omnium vero lumini acceptum; si contra meæ imbec, illitati, atque facilitati illins, qui malum interpretem elegit, imputabo. Magnum certe, et antiquorum Ecclesiæ rituum magistrum ab omnibus legendum auctorem habemus, qui et recentiorum hæreticorum errores contundit, dum sæpe eucharistiam verum corpus Christi esse tradit (de quo tamen nemo unquam usque ad Berengarium dubitavit aut dubitare potuit), exomologesim peccatorum faciendam monet, pro defunctis oblationes fieri consuevisse indicat, romana sedis auctoritatam prædicat, animasque defunctorum igne purgari, jejunia, aliaque his similia, que longum esset recensere comprobat. Sed insanis non facile est rationibus, aut auctoritatibus persuadere. Has igitur meas lucubratiunculas benigne accipies et æqui bonique consules. Vale.

« PoprzedniaDalej »