Obrazy na stronie
PDF
ePub

ethnicorum opinio.

nisi falsa imago esse potest? Nunquam ergo magna A planumque fecimus quam vesana et absurda sit hæc sine impietate colitur et adoratur. Tertullianus tamen hunc ethnicorum errorem peculiaribus quibusdam explodit expugnatque rationibus, quae nunc a nobis explicandæ sunt.

Jam vero illum audivimus dicentem nulla Romæ, regnante Numa Pompilio, et ante illius ætatem facta fuisse simulacra aut imagines deorum (Cap. super., art. 1). Etenim nondum, inquit, tunc ingenia græcorum atque Tuscorum fingendis simulacris Urbem inundaverant (Tertullian. Apologet., cap. 25, p. 450). Ibi vero alludere videtur ad Tatiani, sicut alibi animadvertimus (tom. 1 Apparat. pag. 543), et aliorum opinionem, qui Tuscos artis figlinæ, simulacrorumque ex creta et argilla fingendorum inventores fuisse existimabant. Neque hæc tamen deorum simulacra Romam asportata sunt, statim atque Numa Pompilius mortuus est. Romani siquidem, ut laudatus ab Augustino Varro, et Clemens Alexandrinus testantur, deos suos per centum septuaginta et amplius annos sine simulacris coluerunt. Sed de his in citato jam Apparatus nostri tomo disputavimus (ibid.), ibique praeterea ostendimus Numam vetuisse, ne ullum simulacrum ullave imago fieret.

Per totum itaque illud tempus, quo Romani his caruerunt: Deus, ait Tertullianus, ipse nusquam (Tertullian. Apologet., cap. 25, p. 430). Cur ergo, nisi quia ethnici in animum induxerant deorum simulacra reipsa suos esse deos? Et vero Clemens Alexandrinus, a nobis etiam alibi laudatus (tom. I Apparat., pag. 734), haud dubitanter asseverat posterioribus illis temporibus fictos ab ethnicis deos, quos adorabant. Quamobrem Tertullianus alibi dixerat deos ab iisdem ethnicis æstimari a templis, ubi simulacra eorum posita erant (Tertullian., Apologet., cap. 10, p. 330 et cap. 25, pag. 427). Alibi vero eadem deorum simulacra, quæ Romani, ut antea dicebamus, Romam in triumphi pompam deferebant, captivos deos appellat. Sed supervacuum est hoc pluribus probari quod ab illo ubique passim pro certo ponitur, atque mox dicendis manifestius patebit.

Quæ enimvero major infamia esse potest quam divino honore prosequi deos, qui metallis, inquit Tertullianus, censentur (Tertulian. Apologet., cap. 12, pag. 359): subaudiendum haud dubie orti et facti? Juvenalis namque eodem sensu hoc verbum censeri adhibuit, ubi canebat :

Stemmata quid faciunt? quid prodest, Pantice, longo
Sanguine censeri?
(Juvenal. Satir. 8, v. 1.)

Ad hæc vero, ut hæc deorum simulacra ex metallis fierent, ab imperatoris, qui horum erat dominus, pendebat arbitrio (Tertullian., Apologet. cap. 29, p. 439). Pro illius ergo nutu ac voluntate dii illi fieB bant, vel rejiciebantur. Quantis insuper contumeliis ab artificibus finguntur fabricanturque? Primum cruci, ait Tertullianus (Ibid., cap. 12, p. 339), ac stipiti superstruuntur, asciis deinde dolantur, et secantur runcinis, sive serris majoribus, et scabinis, id est, linis perpoliuntur. Quid vero, quod ante plumbum, addit ille, glutinum, et gomphos, græce yoμpovs, sive clavos, quibus compinguntur, sine capite sunt dü? (Varr. Lib. VI de Ling. latin., pag. 54.) Nonne autem his verbis significat simulacri caput separatim factum, impositumque postea ejus corpori, clavisque illi affixum.

C

Quanta autem cæcitate: Deus verus, inquit ille, ab ethnicis spernitur, eidem profecto deorum statuæ adorantur (idem, Apologet., cap. 41, pag. 488). Quid enim in eis deprehendere erat, nisi materias sorores D esse vasculorum instrumentorumque communium, vel ex eisdem vasculis, et instrumentis, quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante? (Ibid. cap. 12, p. 339). Palam it que pronuntiat simulacrorum materias, sive ligna, et metalla, quibus illa facta erant, eadem fuisse, atque vasculorum et instrumentorum, quæ communi et quandoque vilissimo hominum usui destinabantur. Fatum itaque ac sortem suam mutaverant, primum quidem arbitrio et libidine artificum a quibus efficta fuerant, ac deinde ridicula Consecratione, qua demum accepta, tanquam veri dii a gentilibus colebantur. Sed hæc alibi fusius prosecuti sumus (Dissertat. in Arnob., cap. 19, art. 4), Tertulliani I.

Sed hasce ignominias, ut ille ait (Tertullian., loc. cit., p. 339), hi præstantes dii sive simulacra, nullo vitæ flatu animata, non sentiunt. Statuæ enimvero et frigidæ imagines mortuorum hominum simillimæ, sicut fabricationis suæ dedecore non tanguntur, ita nec adorantium cultu et obsequio. Huc accedit, quod istam simulacrorum stupiditatem, milvi, inquit, mures et araneœ intelligunt (Ibid.), cum impune in his statuis nidificant, easque suis coinquinant stercoribus. Facilius vero illam intelligebant fures, aliique homines impii, a quorum rapinis et contumeliis nunquam sine cæsareorum militum excubiis hæc simulacra tuta esse poterant. Sed istæc in superioribus nostris dissertationibus enucleavimus (Dissertat. in Minut., cap. 21, art. 1, et in Arnob., cap. 22, art. 3, et in Lactant. cap. 33, art. 5).

Contra vero clamitabant ethnici impias esse bas voces et convicia sacrilega: Sed infrendite, ait eis auctor noster, et inspumate, quantum volueritis, nihil sane hi clamores vobis proderunt. Audistis enim aliquando Senecam aliquem, cui refragari nequitis, pluribus et amarioribus verbis de vestra superstitione perorantem (Tertullian. Apologet., cap. 12, p. 339 ). Quæ vero sint hæc Senecæ verba indicavimus in alia nostra dissertatione, ubi et hunc Tertulliani locum citavimus (Dissertat. in Lactant., cap. 33, art. 3) .Quamvis autem Seneca tacuisset, non minus validum est auctoris nostri argumentum, contra quod gentiles rabiose quidem inspumare, sed ejus vim infringere nequibant.

Quis igitur non deplorabit cæcam illorum impietatem, qui ut major diis suis, seu simulacris haberetur veneratio Bestias, inquit Tertullianus, Libero, et Cybele, et Cœlesti applicabant (Tertullian., Apologet., (Trente-six).

cap. 12, p. 339), id est, illorum currui, quo vchi fin- A qui rectæ rationis lumini, sole meridiano clarius ful

gebantur? Currus enim Liberi trahebatur tigribus que-
madmodum ab Ovidio (Ovid., Metamorph., fub. ult., et
lib. de Arte amandi. v. 560), aliisque pluribus discere
est. Quamobrem satis erit hæc citasse Virgilii carmina:

Nec, qui pampineis victor juga flectit habenis
Liber, agens celso Nysæ de vertice tigres.
(Virgil., lib. VI Æneid., v. 779.)

Cybeles vero currum vehebant leones, sicuti canit
Lucretius:

Hanc veteres Graium docti cecinere poetæ
Sedibus in curru bijugos agitare leones,
Aeris in spatio magnam pendere docentes
Tellurem, neque posse in terra sistere terram.
(Lucret., lib. II, v. 600 et seqq.)
Diodorus vero Siculus scribit hujus dea simulacro
idcirco admotos leones et pardales, quia ab his nu
trita ferebatur (Diodor. lib. III Biblioth., pag. 135).
Tertia porro dea, cujus currui junctæ erant bestiæ,
a Tertulliano vocatur Cœlestis, uti in codicibus nostris
scriptum, in quibusdam vero aliis Cereri legitur. At
haec quidem vocabatur Coelestis, ejusque currus vehe-
batur anguibus, quemadmodum his Ovidius confirmat
versibus:

Geminos dea fertilis angues
Curribus admovit, frænisque coercuit ora,
Et medium cœli terræque per aera vecta est.
(Ovid., lib. v Metam., fab. ultim.)

Non sola tamen Ceres, sed Venus etiam cognomina-
batur Cœlestis, currumque illius oloribus et columbis
trahi garriebant. Si testem petas, adest adhuc Ovidius:
Vecta levi curru medias Cytherea per auras,
Cypron Olorinis nondum pervenerat alis.
(Ibid., lib. X, § ult.)

Postea vero :

Perque leves auras junctis invecta columbis. Denique Junonis, quæ Cœlestis quoque nuncupabatur, currum equi, sicut Пlomerus, Virgilius, et pavones, ut alii testificantur, ducebant. Nam rursum cecinit Ovidius:

Habili Saturnia curru
Ingreditur liquidum pavonibus æthera pictis.

(Ovid., lib. II Metam., paulo ante finem.)
Tam ergo difficile dictu quid Cœlestis nomine a Ter-
tulliano significetur, quam probatu facile bestias a
gentilibus, sicut ait Tertullianus, applicari diis suis,
sive illorum simulacris. At nemo sanæ mentis homo
unquam negabit nihil esse absurdius, quam hujus-
modi simulacra tanquam veros deos, aut divina virtute
præditos, serio venerari et adorare.

ARTICULUS II.

Quam absurde ethnici dixerint simulacra suos esse deos; tametsi plurimi quosdam aliis incognitos, et a se adoptatos colerent, aut domesticos pignerarent, venditarent, atque in vilissima commutarent vasa, aut publicos in hastario venales haberent, eosque sanctiores existimarent, qui magis tributarii erant, cariusque venumdabantur.

Non potuit Tertullianus patienter ferre ethnicos,

genti, oculos ultro claudentes, mira pervicacia imagines, statuas, simulacra falsorum deorum retinenda colendaque esse contendebant. Pro ratione enim, inquit ille, insulsa duntaxat erat illa vociferatio: Hæc, nobis dii sunt (Tertullian., Apologet., cap. 13, p. 344). Verum mera verba erant, quibus ipsi suomet judicio plane condemnabantur. Diffiteri quippe non poterant nullum, sine senatus approbatione, ut supra vidimus (cap. 18, art. 9), deum potuisse nuncupari et honorari. Verumtamen in ethnici cujuslibet potestate situm fuit quem voluisset, deum, sive quodcumque sibi placuisset, dei simulacrum aut eligere aut reprobare. Susceptum itaque ab aliquo deum alius pro libito asperna→ batur. At illud sine reprobati injuria fieri non poterat, B aut, ut ipse Tertullianus eos compellando (loquitur: Cum alii alios colitis, utique quos non colitis, offenditis. Prælatio unius sine alterius contumelia non-potest procedere (Tertullian., loc. cit.).

Quidam autem putant Augustinum ad hæc verba respexisse, ubi totam illam argumentationem improbat, sicque refellit : Non dico quod facetius ait Tertullianus, fortasse quam verius : Si dii seliguntur, ut bulbi, utique cæteri reprobi judicantur. Non hoc dico. Video enim etiam ex selectis seligi aliquos ad aliquod majus et præstantius, sicut in militia, cum tyrones electi fuerint, ex his quoque eliguntur ad opus aliquod majus armorum..... Non opus est multa percurrere, cum res in aperto sit. Quamobrem non ex hoc quod dii ex multis quidam selecti sunt, vel is, qui scripsit, vel eorum cultoCres, vel dii ipsi vituperandi sunt : sed advertendum potius quinam isti sint, et ad quam rem selecti videantur (August., lib. VII de Civit., cap. 1, pug. 162). Verum responderi forsitan poterit ibi Augustinum de diis ethnicorum selectis. Tertullianum vero de quorumlibet deorum simulacris citato loco disputare. Sed objicient alii ethnicos, sicut diximus, credidisse hæc ipsa simulacra suos esse deos. Ad hæc vero, quamvis de utrisque non eodem semper modo loquerentur, non minoris tamen roboris videtur Augustini in Tertullianum argumentatio. Verum negari non potest longe majus esse illius pondus, si Augustinus ad ea respexerit, quæ Auctor noster in libris ad Nationes, contra Varronis de ipsismet diis selectis sententiam fusius disputavit (Tertull., lib. II ad Nat., cap. 9), atque ad hæc potissimum ejus verba: Si certos ethnici deos habebant,contenti esse debuerunt, nec electos desiderare. In quo etiam irreligiosi deprehenduntur. Si enim dii, ut vultis seliguntur; qui non seliguntur, reprobi pronuntiantur (Ibid.). Nonnullis autem ita persuasum fuit hunc locum ab Augustino notari, ut eum secuti, in hoc textu pro verbo vultis nomen bulbi audacter reposuerint.

Contra tamen instabit aliquis Tertullianum, etsi in Apologetico de deorum simulacris disserat, ex illis nihilominus, quæ ethnici deos esse opinabantur, eamdem atque in libro ad Nationes de diis ipsis selectis hanc intulisse conclusionem : Status dei cujusque, in senatus æstimatione pendebat. Deus non eral, quem ho

acceptum fuisse eo facilius nobis probabitur, quod de vase ad cibos conficiendos ibidem locutus sit. De trulla autem et cacabulo aliquid in citata dissertatione diximus.

mo consultus noluisset (Idem, Apologet., cap. 13, pag. A onus deponebatur. Sed priore sensu a Tertulliano 344). Verum is animadvertere debet his verbis non denotari deos selectos, sed quorumvis deorum simulacra, quæ ethnici, uti ille ibidem adjecit, pro libito pignerare, vendere, immutare, frangere poterant. At id sine illorum probro et dedecore nequibat fieri ; atque tunc maxime quando uno reprobato, aliud eligebatur. Nonne etiam dici potest argumenti, inde a Tertulliano ducti, vim in eo positam esse, quod quicumque dii finguntur, ii aut omnipotentes esse debent, aut nulli dii sunt. At non inter plures omnipotentes, sed bene quidem inter tyrones et milites unus validior, potius quam alter, potest seligi.

Cæterum si tota hæc argumentatio infirma plane tibi videatur, aliam ab illo accipe, quam procul dubio majoris ponderis esse fateberis. Constat, inquit, om- B nia gentilium simulacra, vel quod idem est omnes illorum deos aut domesticos et privatos, aut communes et publicos fuisse. Primi autem lares, et penates vocabantur, quos unusquisque domi servatos, ritu peculiari colere solebat (Idem, Apologet., cap. 13, pag. 344, et lib. 1 ad Nation., cap. 10). De penatibus autem hæc sunt Tibulli carmina :

At mihi contingat patrios celebrare penates, Reddereque antiquo menstrua thura lari. (Tibull., lib. 1, eleg. 3, v. 33.) Addamus, si lubet, et ista a Virgilio edita : Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longo Cura penum struere, et flammis adolere penates. (Virgil., lib. 1 Eneid., v. 707.)

De laribus vero Juvenalis cecinit:

O parvi nostrique lares, quos thure minuto,
Aut farre, aut tenui soleo exornare corona.

(Juvenal., satir. 9, sub. fin.)

Duas porro ob caussas hi dii, sive simulacra ab ethnicis immutabantur, pignerabantur, et vendebantur. Ac prima quidem erat, inquit Tertullianus, ut quisque deus contritus, atque contusus est, dum diu colitur (Tertullian. Apologet., cap. 544). Itaque illum deum, vetustate exesum, aut deformatum rejiciebant, aut commutabant in aliud. Altera caussa erat: Ut quisque deum sanctiorem expertus est domesticam necessitatem. Ita quidem Rigaltius in Frobeniana vero editione: Et quisque dominum. Melius in aliis editionibus et omnibus ineditis exemplaribus nostris : Ut quisque dominus, illius videlicet dei, et simulacri, sanctiorem expertus est domesticam necessitatem (545). Sed quid, rogabit aliquis, nomen sanctiorem ibi significat? Respondent nonnulli nihil aliud Tertullianum sibi voluisse, nisi hunc deum a paupere illius domino vendi, cui sua necessitaş et inopia sibi sanctior, quam deus sons videbatur. Necessitatem enim sanctiorem vocari putant extremam, maximeque urgentem, quemadmodum Livius vocat sanctius ærarium, quod ad ultimos, inquit, casus servabatur (Liv., lib. XXVII, § 40). Citari quoque poterat Cicero, qui ad Atticum scripsit decretum fuisse, ut pecuniam de sanctiore ærario auferrent (Cicer., lib. VIII, Epist. 20, ad Attic., pag. 284, lin. 5). Verumtamen numquid a scopo is C penitus aberrabit, qui dixerit illud adjectivum sanctiorem, non ad nomen necessitatem, sed deum referrif Nam ethnici quo sanctiorem deum esse opinabantur, eo carioris illum vendebant. Et certe ipse Tertullia nus ibidem et in libro ad Nationes : Dií, inquit, qui magis sancli, magis tributarii (Tertullian., lib. 1 ad Natio, cap. 10). Porro autem sive dens, seu potius necessitas ethnicorum hoc sanctioris nomine designetur, illos Tertullianus merito his verbis redarguit: Privatos deos, quos lares, et penates domestica consecratione perhibetis, domestica licentia inculcatis, sive conculcatis, venditando, pignerando pro necessitate ac voluntate (Ibid., pag. 55).

Plura autem de utrisque sæpius stricto solutoque sermone ab ethnicis decantata huc congerere nihil necesse est. Verum ea fuit eorumdem gentilium mentis inconstantia, isque impius deorum suorum contemplus, ut quos diu coluerant, domesticam, inquit Tertullianus, in ipsos exercerent potestatem pignerando, venditando, demutando, aliquando in cacabulum de Saturno, in trullam de Minerva (Tertullian. Apologet., cap. 344). Quemadmodum igitur gentiles ex vasibus vilissimo usui, ut antea vidimus, destinatis simulacra, sive deos, ita etiam ex his alia vasa posthæc fingebant, aut ea pignerabant, aut vinditabant. Ex D Apologet., cap. 13, pag. 545, et lib. I ad Nation., loc.

Saturno enim, sive Saturni simulacro formabant ali-
quando cacabulum, sive minus cacabum, quod teste
Varrone, vas erat, ubi cibum coquebant; ab ea cacabum
appellarunt (Varr., lib. IV, de Ling. lat., § 27). Trulla
vero vás potorium erat, uti ex his patet Horatii ver-
sibus :

Qui Veientanum festis potare diebus
Campana solitus trulla.

(Horat. lib. II, satir. 3, v. 143.)

Quod quidem a Juvenale confirmatur (Juvenal., satir. 3, v. 112). Aliquando tamen videtur ab aliis accipi pro vase, quo ventris, sicut alia in dissertatione ostendimus (Dissertat. in Arnob., cap. ult., art. ultim.),

Neque pluris faciebant deos suos publicos, quos, uti ille prosequitur, æque publico jure fœdabant (Idem,

cit.), imo vero tractabant turpius ac contumeliosius. Nam privatos unusquisque pro arbitrio quidem, sed privatim vendebat; publicos vero publice, ut pote quos habebant in hastario vectigales (Ibid.). Hastarium autem, si Turnebo credas (Turneb., lib. XXVII Advers., cap. 5), locus erat, ubi proscriptorum bona venumdabantur. Rigaltius autem putat co nomine significari librum hastarium, seu tabularium et regestum vectigaliorum, quæ sub hasta et voce præconis quinquennio quoque addici redemptoribus solebant. Et certe Auctor noster: Quos in hastarium, inquit, regessistis publicanis sub... tis, omni quinquennio, inter vectigalia vestra proscriptos addicitis (Tertull.,

lib. 1 ad Nation., cap. 10). Sed utrumque illud Ter- A adoratis, cum Simonem magum statua et inscriptione tullianus significare procul dubio videtur. Ait enim. deos publicos in eum locum transferri, ubi, sicut alia proscriptorum bona in tabulario publico primum descripta, per quinque annos asservabantur, donec venderentur publice, atque ita sub eadem, sicut ille ait, hasta, sub eadem annoratione quæstoris divinitas illorum addicitur. Nonne autem hastarium, et ab ea hasta. et ab annotatione sive registro quæstoris nuncupari potuit ?

:

Quidquid sit, hi dii non solum venales, sed vecti-, gales quoque, inquit Tertullianus, habebantur; quia, pro quinquennali in hastario mora, aliquod solveba-, tur vectigal, ac tributum (Idem, Apologet., cap. 13, p. 544). Quanto igitur, amabo te, dedecore et opprobrio miseri illi dii afficiebantur? Quo enim modo ad eos vendendos et emendos illuc itum si quæras: Sic, Capitolium, respondebit Tertullianus, sic olitorium forum petitur (Idem, ibid.). Minus bene in quibusdam editis Si.... si, pro sic.... sic. In libro quippe ad Nationes legimus: Sic Serapeum, sic Capitolium petitur (Et lib. I ad Nation., cap. 10, pag. 55), hoc est, eodem modo, similique tributo hastarium ad deos reponendos, ac venumdandos locatur, quomodo Capitolium, Serapeum, et forum olitorium. Nulli autem in hæc templa ingredi, quemadmodum nec aliquid in foro olitorio vendere, nisi soluto tributo licebat. Ergo qui magis tributarii, concludit ille, magis sancti, imo qui magis sancti, magis tributarii (Ibid. ), id est, quo deus falsa ethnicorum opinione sanctior æstimabatur, eo majus pro illius in hastario mora, et illo venumdando exigebant pretium et tributum.

Quinam porro illi dii publici fuerint, a nobis si quis forsitan sciscitabitur, respondebimus hos triplicis potissimum fuisse generis. Alii enim erant in templis collocati, alii vel fabricati, vel empti, et advecti; alii tandem per vicos et plateas, ut supra animadvertimus (Supr., cap. 24, art. 4), palam circumfereban tur. At primi vel solam ob vetustatem, secundi et tertii ad ethnicorum arbitrium tributa pendere et vendi consueverant. Nonne ergo qui diis suis tantam igurebant infamiam, nec illos, nec eorum simulacra deos, aut divino aliquo honore dignos esse etiam inviti palam fatebantur.

ARTICULUS III.

Quam præpostere gentiles Simonem magum, sicut alios deos suos statua dei sancti inauguraverint, cosque omnes repræsentaverint eodem habitu, iisdemque insignibus, quibus ætas, ars, negotium ante mortem fuerant, ac pares statuas imperatoribus suis, seu mortuis, seu vivis statuerint ; nec inde aliquid confici posse contra sanctas Christianorum imagines.

Ultimum Tertulliani adversus insanos simulacrorum cultores argumentum non omni prorsus difficultate caret. Quapropter illum parumper adbuc audiamus, ethnicos his verbis increpantem : Qua, inquit, troute, Junones, Cereres, Dianas, sive illarum, aliarunque vestrarem dearum deorum simulacra

ac

[ocr errors]

B

sancti dei inauguralis (Tertul. Apol., cap. 13. p. 547)? Observatum autem a nobis fuit a Justino mariyre traditum fuisse, Claudio imperante, statuam in insula' Tiberina duos inter pontes huic Simoni mago positam cum illa inscriptione: Simoni sancto deo (Tom. I Apparat., pag. 6). Martyri sanctissimo suffragatur Cyrillus Hierosolymitanus (Cyril., catech. 6, pag. 157), qui illam ab codem Claudio imperatore, et Eusebius (Euseb., lib. II Histor. eccles., pag. 52), qui a Romanis collocatam fuisse haud dubitanter affirmant. Alios testes hic citare tam facile esset, quam supervacaneum. Omnes enimvero concedunt communem hanc fuisse veterum Scriptorum opinionem.

Verum recentiores critici audacter 'asseverant illam crasso niti errore, qui ab eodem Justino, latinæ linguæ penitus ignaró profectus, cæterorum deinceps animos pervasit. Cum enim ille in mentem, inquiunt, induxisset statuam Semonis Sanci dei Fidii eamdem esse ac Simonis magi, ipsi falsa nominis similitudine decepto, alii omnes incauti subscripserunt.

Quid ergo? Numquid omnes non solum græce, sed latine scientes, atque ii etiam, qui Romam post Justinum martyrem venerant? Numquid hunc errorem nullus ex illis deprehendit, aut illius a se agniti ne ullum quidem admonuit? Numquid quia postrema ætate Simonis Sanci statua inventa est, inde necessario sequitur Justini tempore nullam fuisse Simonis Magi? Quid vero, quod Augustinus testatum plane facit effictas ab eodem Simone mago et suam et HeClenes meretricis imagines, quas discipulis, inquit,` suis præbebat adorandas, et Romæ tanquam deorum simulacra auctoritate publica constituerat (August., lib. de Hæres., cap. 1, pag. 6). Atqui si has imagines Romæ constituit, nonne Justini adhuc tempore aliqua! exstare poterat? Quid ergo prohibet quominus sanctus ille martyr et alii deinceps aliquam ex illis ant viderent, aut ab aliis visam esse facti sint certio

res ?

Sed fac, si Deo placet, Justinum, Augustinum, et alios quam plurimos errasse, non minus tamen valida est Tertulliani adversus deorum statuas argumen-. tatio. Cuncti enimvero saltem fatentur positum fuisse Romæ Semonis Sanci simulacrum. At non minus impium erat falsi hujus dei, quam Simonis magi imaD ginem adorare. Præterea idem erat in deorum, ait Tertullianus, statuis Habitus, eadem insignia, atque ul œlas, ul ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est (Tertullian. Apologet., cap. 347). Quid autem absurdius, quam cum senex de Saturno, sicut ille alio in libro scripsit, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur, et miles in Marte, et in Vulcano faber ferri consecratur (Idem, lib. I ad Nation., cap. 10)? Quis enim ea spectando, non illico videbat illos homines fuisse, vilibus etiam artibus olim occupatos, qui dii idcirco esse nunquam potuerunt? Non summa igitur sine impietate illorum tanquam deorum simulacra et imagines adorabantur.

Denique idem gentiles non solum his aliisque ve

[ocr errors]

ac recipient.

CAPUT XXX.

De gentilium templis, et sacrificiis

ARTICULUS PRIMUS.

Quanta impietate ethnici templa et aras diis suis atque imperatoribus mortuis et vivis ædificaverint, mercedemque exègerint pro templorum solo, pro aditu, pro ostiis ei stipitibus, ac quam nefundis sceleribus eadem templa contaminarent, quæ Christiani nec interdiu

teribus diis suis, sed suis etiam imperatoribus mor- A componantur, novam mutuamque lucem sibi afferent tuis, ac quandoque adhuc viventibus, uti paulo post dicemus, exstruxerant templa, in quibus posita erant eorum simulacra, eaque eodem atque aliorum deorum suorum colebant honore. Quæ autem major impietas, quam viventis hominis, aut mortui, ac dum viveret omni scelerum genere sæpiùs conspurcati, simulacrum tanquam veri dei adorare ac venerari? At certe non insani imperitique tantum vulgi hæc fuit detestanda superstitio, sed aliorum etiam, qui ingenio et auctoritate maxime pollebant. De se enim ipso et quibusdam, qui se christianos esse nega, bant, Plinius haec ad Trajanum imperatorem scripsit in verba:Cum præeunte me deos appellarent, et imagini 'tuæ, quam propter hoc jusseram cum simulacris numinum afferri, thure, ac vino supplicarent, præterea ma- B ledicerent Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt revera Christiani ( Plin., lib. X, epist. 101 ad Trajan.). Nec mirum profecto si veri Christiani id plane penitusque recusarent, quod non sine maximo idololatriæ crimine fieri poterat.

Non amplius ergo audiendi sunt gentiles, qui nobis obj ciebant ab hujuscemodi deorum, præsertim antiquorum, statuis, et simulacris, opem sibi ferri, fundi oracula, aut nescio quæ facta miracula. Quæ enim de hisce diis, seu simulacris diximus, Sole meridiano evidentius demonstrant nihil ab illis, multo minus miracula potuisse fieri? Deinde vero Tertullianus, ut supra vidimus, plane ostendit si quid extra consuetum naturæ ordinem ab illis factum videatur, id tribuendum malis artibus, præstigiis atque fraudibus C demonum, qui delitescentes sub imaginum, uti ille loquitur, prostitutione, et humanorum nominum consecratione (Tertullian. Apologet., cap. 27), improvidas gentilium mentes fallebant. Sed de his satis antea disputavimus (Supr., cap. 10, art. 5 et seqq.).

Neque porro est, quod hæreticus aliquis nobis in aurem obganniat, vel palam clamitet ex his, quæ hactenus post Tertullianum enucleata sunt, concludi posse omnes penitus sacras Christianorum imagines ab illo condemnari. Non enim de aliis disputavit, quam falsorum deorum, quæ sine sacrilega impietatis vitio, sicut satis probatum est, adorari nequeunt (Tertullian. lib. de Idololat., cap. 5). Neque potiori jure alius instabit illum asseveranter alibi affirmasse divina Moysis lege, quaslibet statuas et imagines prohiberi. Nam ibidem ille non minus perspicue asseverat factas Dei jussu ab eodem Moyse serpentis ænei, Cherubinorum, aliasque imagines sive statuas, que idcirco nihil pravi cultus et idololatria secum importabant. Existimavit ergo eas non improbandas esse, quæ nihil impio idolorum cultui affine habent. Sed hæc fusius in primo Apparatus nostri tomo, aliisque superioribus nostris dissertationibus explicata sunt (Tom. I Apparat., p. 748; Dissertat. in Minut. Oct., cap. 29, art. I et seqq.; Dissertat. in Arnob., cap. 22, art. 1 et seqq.; el Dissertat. in Lactant., cap. 34, art. 1 et seqq.). Ea vero si cum his quæ retulimus,

noverant.

Quibus argumentis Tertullianus falsorum deorum imagines et simulacra, iisdem plane illorum templa veræ religioni repugnare, nec ædificanda esse demonstrat. Nulla quippe falsi dei, multo magis mortui, aut viventis hominis tanquam veri dei templa construere unquam licuit. Quis igitur æquo animo ferre poterit ethnicos, qui nou mođo fictis veteribus diis, sed mortuis etiam ac viventibus imperatoribus suis templa, aut ut Tertullianus loquitur, ædes et aras posuerant? Quamobrem his illos compellat irridetque verbis: Digne imperatoribus defunctis honorem divinitatis dicatis, quibus et viventibus eum addicitis, vel sicuti alio in libro adjecit, sacerdotia, sacros apparatus, thensas, currus, solisternia, id est, solia et thronos, atque etiam lectisternia exstruitis (Tertull. Apologet., cap. 13; lib. I ad Nation., cap. 344 ). Ne quis autem dubitaret ea templa novis illis diis consecrari, ipsimet gentiles corum liminibus, et aris insignes deorum, quibus dedicabantur, titulos inscribi curaverant. Si quis autem aliqua templorum imperatoribus dedicatorum exempla sibi proferri velit, en Suetonii de Julio Cesare verba: Ampliora etiam humano fastigio sibi decerni passus est, templa, aras, simulacra, juxta deos pulvinar, flamines, lupercos (Sueton., lib. 1, § 76). Quin etiam eo processit hæc insana ethnicorum impietas, ut Valerius Maximus ausus sit hunc ipsum Julium Cæsarem his verbis precari: Tuas aras, tuaque sanctissima templa, dive Juli, veneratus oro, ut propitio ac faventi numine tantorum casus virorum sub tui exempli præsidio ac tutela delitescere patiaris ( Val. Max., lib. I, cap. 6, § 13 ).

2

Modestior quidem fuit imperator Augustus, qui, D. teste adhuc Suetonio, templa quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen provincia, nisi communi suo Romæque nomine recepit (Sueton, lib. 11, § 52). Sed haec tamen templa recepit, que non sine veri summique Dei injuria recipi poterant, Alii itaque multo magis damnandi, qui hæc aliaque templa sive imperatoris, sive etiam reipublicæ nomine condidere. Quid ergo dicendum de Domitian.o aliisque sceleratissimis imperatoribus, qui, ut Romanæ historia: scriptores narrant, jusserunt se appellari deos, sibique templa ædificari? Nemo certe sani capitis homo hoc summum impietatis scelus esse dif fitebitur.

Sed adverte, quæso, quam cæca et indomita fuerit

« PoprzedniaDalej »