Obrazy na stronie
PDF
ePub

judicium.

rum claudit Tertullianus his verbis: Faliscorum in A cognomen? De hac tamen conjectura aliorum esto honorem patris Curris. et accepit cognomen Juno (Tertullian. Apologet., c. 24, p. 421, et lib. II ad Nation., cap. 8). Falisca autem, urbs Etruriæ, inter Ciminum montem et Tiberim sita est. Coloniæ vero Faliscorum mentio fit in Plinii libris ( Plin., lib. III hist. nat., cap. 4, p. 520 )., et Grutheri inscriptionibus (Gruther., p. 288, inscript. 1), sæpius vero in Titi Livii historiis (Liv., lib. V, § 17, 18, 26, et llb. VII, § 17, etc.), hisque Virgilii carminibus:

Hi Fescenninas acies, æquosque Faliscos, Hi Soractis habent arces, Fluviniaque arva, Et Cimini cum monte lacum, lucosque Capenos. (Virgil., lib. VII, Æneid., v, 695 et seqq.) Similia a Silio Italico decantata invenies (Sil, Italic., lib. VIII, v. 406 et seq.). Cæterum Juno plura, B uti nemo nescit, habebat cognomina, ex quibus unum Curris, teste Festo, fuit. Si quis vero inquirat cur ita nuncupata sit, is audiat Servium: Juno habet multa nomina: Curetis est, quia utitur curru et hasta (Serv., in lib. I Eneid., v. 6). Alium adhuc, si velit, audiat Festum Pompeium: Curis est Sabine hasta.... Curitim Junonem appellabant, quia eamdem ferre hastam putabant (Fest., ad v. Curis). Verum sicut hi scriptores Tertulliano nostro favent asserenti Junonem cognominatam fuisse Currim sive Curetim ipsi adversantur, aperte dicentes hoc cognomen non illi datum in honorem patris Curis, sed ex hasta, quæ a Sabinis curis appellabatur, aut a curru, quemadmodum innuit Servius; qui tamen a nonnullis, priorem hujus nominis etymologiam veriorem existimantibus, C corripitur.

ita

Quid ergo? Numquid responderi potest Junonem ab hasta traxisse istud cognomen, quod postea Falisci in patris Curis honorem ei dederunt. Sed quis est, inquies, pater ille Curis? Nos quidem docet Ovidius Romulum ita vocatum fuisse, ubi canit:

Proxima lux vacua est, at tertia dicta Quirino,
Qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit:
Sive quod hasta curis priscis est dicta Sabinis,
Bellicus a telo venit in astra deus.
Sive suo Regi nomen posuere Quirites,
Seu quia Romanis junxerat ille Cures.

(Ovid., lib. Il Fastor., § 13.)

At non solum Romulo, sed antea Jano nomen illud impositum fuerat, uti Macrobius testatum his verbis fecit: In sacris invocamus Janum Junonium, Janum D Quirinum... patrem quasi deorum, Junonium, quasi non solum mensis Januarii, sed mensium omnium ingressus tenentem. In ditione autem Junonis sunt omnes calendæ.... Quirinum, quasi bellorum parentem, ab hasta quam Sabini curim vocant ( Macrob., lib. I, Saturnal., cap. 9). Varia itaque fuerunt Jani nomina, quorum tria ad propositum nostrum spectant. Primum est Pater, secundum est Quirinus, a curi sive hasta derivatum, et tertium Junonius, quasi et Januarii et omnium mensium sit initium et ingressus. Noune autem hinc confirmari potest, quod scripsit Tertullianus Junonem a patre Curi, qui etiam Junonius appellatus est, suum Curis, sive Curitis, accepisse

Cæterum duplex, pro diversa codicum nostrorum lectione, potest esse verborum Tertulliani sensus. Si enim ibi, quemadmodum in nostris manu exaratis exemplaribus, et Rigaltii editione legas, Faliscorum in honorem (MSS. honore) patris Curis, et accepit nomen Juno, sensus erit : Faliscorum dea est Juno, quæ in patris Curis honorem sortita est suam Curitis appellationem. Si vero cum cæteris editionibus legamus: Faliscorum in honore est pater Curis, unde accepit cognomen Juno, his verbis significabitur divinos honores a Faliscis exhibitos fuisse patri Curi, a quo Juno cognominata est. At si de patris Curis honore loquitur, cur, quæso, ibi Junonis nihil plane ad eam rem facientis inserta mentio? Nonne ad Tertulliani mentem propius accedent, qui probaverint illum intelligendum esse de Junone Curiti, quam Falisci, tanquam singularem urbis sux deam, colebant? Tu vero quæ verior sit lectio et interpretatio, expende ac pronuntia.

At nobis quispiam fortasse obviam veniet, et objeclabit ibi humani aliquid passum esse Tertullianum, qui tam diserte affirmat his provinciarum ac civitatum diis, hactenus ab eo appellatis, nullum a Romanis redditum divinum honorem (Tertull. Apologet. cap. 24). Nonne enim Capitolium ab ipso antea vocatum fuerat curia dæmonum? Nonne adhuc hæc sunt illius alio in libro verba: Pluribus et asperioribus nominibus amphiteatrum consecratur, quam (in antiquioribus editis deest quam) Capitolium omnium deorum curia est (idem, lib. de Spectac. cap. 12)? Nonne Roma, ut ait Leo primus, omnium gentium serviebat erroribus, illarumque deos assumpserat (Leo, serm. in natal. SS. Petri et Pauli)? Romani igitur quarumlibet gentium deos colebant. At quamvis res ita sit, illos tamen omnes generatim tantum, non vero nominatim venerabantur. Nam eos ne numerare quidem, quanto minus honorare et invocare poterant ! Tertullianus autem de topicis et singularibus diis disputat, quos urbium et provinciarum incolæ solebant tanquam municipes suos colere, ac suis invocare nominibus.

Quid igitur mirum, si illi plerique omnibus jam incogniti sint, sicuti Delventinus et Visidianus, in Apologetico nominati ac in libro ad Nationes, Atheniensium, sive potius Atherniensium Numentinus, vel Numertinus (Tertull. Apolog., cap. 24. et lib. II ad Nation. cap. 8). Horum enim et aliorum topicorum deorum, quorum infinitus fuit numerus, notitia nobis jam a longo tempore erepta est. Non minoris tamen roboris idcirco est Auctoris nostri argumentum, quo ex hactenus dictis meritissimo jure concludit iniquissimos esse gentiles, quibus cum potestas esset pro libito ac libidine falsum quemlibet et aliis gentibus ignotum deum colendi, non sinebant verum

Deum a Christianis adorari.

[blocks in formation]

Superest igitur ut peregrinorum deorum auxilio et potestate accreverit Romani imperii magnitudo. Atqui opinio illa non minus omni prorsus verisimilitudine quam superior caret. Nam præter modo allatam rationem Peregrinos deos, ut recte Tertullianus ait, non putem extrancæ genti magis fautum voluisse, et patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati, sepultique sunt, transfretanis dedisse (Tertull. Apologet. cap. 23), seu minus favisse patriæ et altrici terræ suæ, quam Romanis transmarinis et extraneis. Quo enim ingrati animi vitio patrium solum Romanis vastan

runt?

Tot tantisque rationum momentis ita eversam a Tertulliano vidimus falsam gentilium, deos plane commentitios colentium, religionem, ut nullus, si sani capitis sit homo, iis reluctari posse videatur. Sed quoniam ea est errantium plerorumque hominum B dum, et eorum imperio subjiciendum tradere potuepervicacia, ut victos se fateri nunquam velint, contra ethnici adbuc insurgebant, nobisque, uti ait Tertullianus, objiciebant, Romanos pro merito religiositatis diligentissimæ in tantum elatos, ul orbem occupaverint (Tertull. Apologet. c. 25, p. 422, et l. II ad Nation. cap. 17), id est, magna in deos suos pietate et religione meruerint ac consecuti sint totius terrarum orbis imperium. Existunt ergo, inquiebant, hi dii, debentque ab omnibus hominibus honorari. Totam autem hanc argumentationem, quam alibi fusius explicuimus (Dissert. in Minut. Octav. cap. 16. art. 2. el 3), Tertullianus noster plane frivolam nulliusque momenti esse haud immerito arbitratur. Ne quem tamen vel minimum ethnicis præberet mussitandi locum, variis responsionibus hoc, qualecunque, sit, C argumentum refellit ac destruit.

Sed ut id quibusdam exemplis planius faciat : Viderit, inquit, Cybele, Coeli et Terra filia, Saturni uxor, et magna mater, si urbem Romanam, ut memoriam trojani generis adamavit, vernaculi sui scilicet, adversus Achivorum arma protecti, si ad ultores suos transire prospexit, quos sciebat Græciam Phrygiæ debellatricem subacturos (Tertull. Apol. c. 25, p. 424). Vis autem hujusce argumenti, ut perspiciatur, in memoriam revocandum est, Cybelem quibusdam videri a Cybelo Phrygiæ monte cognominatam. Nullus vero dubitat celeberrimum Pessinunte, quae Phrygia urbs erat, positum fuisse illius simulacrum, quod postea Romæ, sicut alibi diximus (Dissert. in Minut. cap. 19. art. 1, et in Arnob. cap. 20, art. 2. et in Lactant. cap. 31, art. 3), maxima cum pompa collocatum est. At Tertullianus inde sic argumentatur: Numquid Cybele propter Æneam, Troja, Prygiæ minoris ex urbe oriundum, atque idcirco vernaculum suum, adamavit Romanos, quia ex illo postquam ex Trojano incendio, et Achivorum armis ereptus fuisset, originem suam deduxerunt? Numquid vero illa sprevit patriam suam, illique Romanos prætulit, quia prævidebat simulacrum suum Romam transferendum, et a Romanis debellandam Græciam, Phrygiæ patriæ suæ debellatricem? Cur ergo passa est hanc, ubi summo honore colebatur, a Græcis expugnari? Esto tamen, illudque, si velis, permiserit. At quomodo præscire potuit fore aliquando, ut ipsa, vel quod idem est,

Dii quippe Romanorum, ait ille, aut vernaculi ipsisque proprii erant, aut peregrini et adscititii. Numquid autem dici potest a primis propagatos imperii Romani fines? Scilicet ista merces, Tertulliani hanc opinionem irridentis verba sunt, Romanis a diis pro gratia expensa est. Sterculus, et Mutinus, et Larentina provexit imperium (Tertull. loc. cit.). In antiquioribus editis libris legitur si pro scilicet, sed eodem plane sensu, locutione tamen minus eleganti. Romanorum autem deos vilissimos planeque infames ibi appellat, ut acrioribus ironiæ aculeis ethnicos, deorum suorum potentiam insulsissime venditantes, pungeret. Sterculus enim agros, sicut ille alibi docet, stercoribus juvando diligens fuit (Idem, lib. II ad Nati. D simulacrum suum Pessinunte Romam asportaretur? cap. 9). At de illo, sicut et turpissimo Mutino, et Larentina, quæ ab eodem dicitur publicum scortum, antea, atque in superioribus dissertationibus, disputavimus (Supr. cap. 25, art. 3; et Dissert. in Minut. Oct. cap. 17, art. 2, et Dissert. in Lact. cap. 52, art. 1 et 2). Nemo autem mentis suæ compos serio affirmare unquam audebit, ab hujusmodi infamibus et vernaculis diis porrectos fuisse Romani imperii fines. Neque etiam, ab aliis domesticis et peculiaribus diis suis. Diversa enimvero in pluribus esse nequit veri Dei potentia, virtus, sanctitas, sicuti nec natura. Atqui nemo unquam dixit in præfatis infamibus, aut aliis domesticis Romanorum diis, fuisse eamdem, atque in

Non magis enim hoc prævidit, quam diem, quo Marcus Aurelius imperator Syrmii mortuus est. At id plane, ait Tertullianus, aut nescivit, aut tardiores nuntios misit ad præcipuum suum sacerdotem archigallum, qui sexta post hujus imperatoris mortem die, elicitum ex lacertis impurum sanguinem pro illius salute litabat. Christiani itaque talem jure merito ridebant deam, aut futuri nesciam, aut crudelem, quæ passa est non solum archigalli sui perperam effundi sanguinem, sed patriam quoque suam penitus dirui. Nullum ergo Romanis ad, dilatandos imperii sui fines auxilium sine iniquo ingratoque animo ferre potuit.

ab eo citatus, hæc pronuntiant: Nihil fit extra satum..... Hoc sentit Homerus, cum querentem Jovem inducit, quod Sarpedonem filium a morte eripere non posset. Hoc idem significat græcus ille in eam sententiam

versus:

Quod fore paratum est, id summum exsuperat Jovem. Simili quoque modo Seneca :-Quidquid est quod nos sic vivere jussit, sic mori, eadem necessitate et deos alligat. Irrevocabilis humana pariter ac divina cursus velit. Ille ipse omnium conditor ac rector scripsit quidèm fata, sed sequitur; semper paret, semel jussit (Senec. lib. de Provide. cap. 5. pag. 501). Inde græcum illud adagium, Ανάγκῃ οὐδὲ θεοὶ μαχονται. Necessitati ne dii quidem resistunt. Videsis Erasmi in hoc adagium, et Lipsii in citata Senecæ verba observationes. Vide etiam Vossium (Voss., lib. Il de orig. et progr. Idolol. cap. 44, pag. 276 et seqq.), et ea, si velis, quæ in nostra in Minutium Felicem de fato, et in sequente de Jove et Junone animadvertimus (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 6, art. 3; et Dissert. in Lactant. cap. 31, art. 4).

Neque etiam Jupiter illos majore studio ac favore A (Homer. Iliad. 16, v. 434 et Odýss. 3, v. 137 et seqq.), complecti debebat (Tertullian. Apologet. cap. 25). Ecquid enim oblivisci potuit Idæi illius in Creta insula antri, ubi gentiles cum natum ac sepultum fuisse prædicabant? Numquid amore patriæ in odium converso, passus est Cretam suam, ut loquitur Tertullia nus (Ibid.), Romanis fascibus et armis concuti? Numquid ex memoria quoque illius exciderant æra Corybantia, quorum clangore ac sonitu inhumanissima patris ejus Saturni, devorare illum volentis, feritas elusa est? Numquid tandem voluntaria oblivione obruerat jucundissimum illic nutricis suæ odorem (Ibid.)? Sed dubitant plures quæ fuerit illa nutris, illiusque odor jucundissimus. Quidam autem suspicantur Tertullianum his verbis alludere ad Amalthe cornu, ex quo nectar et ambrosia efflucbant. At B vana procul dubio est hæc suspicio. Agitur siquidem de Jovis nutrice, quam alii capram Amaltheam, alii Nymphas, sive Melissi Cretæ regis filias esse opinabantur. Posteriorem itaque hanc opinionem si Auctor noster secutus est, odor Nympharum, quæ melle et lacte Jovem aluisse ferebantur, recte dici potuit jucundissimus. Sin vero ad priorem, ut verisimilius est, respexerit, non sine ironia insulsam exagitat divinitatem Jovis, qui capra male olentis lac suxerat, nec poterat teterrini illius odoris oblivisci. Atqui illius, patriæque suæ Cretæ, si memor semper fuit, hanc Capitolio anteponere debebat, ac Cretensibus potius, quam Romanis, dare totius mundi imperium. De illius porro ortu, nutricibus, educatione et sepulcro alibi disseruimus (Dissertat. in Minut. Octav. cap. C 15. art. 2):

Quid vero hujus Jovis soror et conjux Juno? Numquid vellet, ait Tertullianus, Punicam urbem Carthaginem ab Eneadarum utique gente (Tertull. Apologet. cap. 25, p. 427 et lib. II ad Nation. cap. 17), id est, Romaris deleri? Nonne illam urbem sibi dilectam præetulit Samo, ubi educata, aut Jovi nupta fuerat, uti liquet his Virgilii carminibus, partim tantum ac tacito auctoris nomine ab Auctore nostro citatis :

Quam Juno fertur terris magis omnibus unam,
Posthabita coluisse Samo. Hic illius arma,
Hic currus fuit: hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque.

(Virgil., lib. 1 Æneid., v. 19 et seqq.)

Verum misera illa, ait adhuc Tertullianus, conjux Jovis et soror, quantumvis amaverit Carthaginem, non potuit tamen impedire quominus a Romanis everteretur. Nihil quippe adversus funesta hujus urbis fata valuit. Nec id sane mirandum: quia plane fato, pergit Auctor noster, stat Jupiter ipse (Tertull. Apol. c. 25, p. 428). Nonne vero effatum illud satis aperte confirmatur Apollinis Delphici ad Crosi nuntios responso, quod his totidemque verbis Herodotus retulit, την πεπρωμένην ἀδύνατά ἐστιν ἀποφυγεῖν καὶ θεῷ ; Sortem fato destinatam defugere deo quoque impossibile (Herodot. lib. I, § 91). De ipso autem Jove Cicero (Cicer. lib. Il de divin. pag. 281, lin. 44) et Homerus

Si Juno igitur atque ipse Jupiter diique omnes, fatentibus ethnicis, fato sint obnoxii, nullum procul dubio romano imperio incrementum dare unquam potuerunt. Jove enim diisque omnibus si potentius sit fatum, ethnici fatis, ait Tertullianus (Tertullian. Apologet. cap. 25, p. 428), dedentibus sibi Carthaginem, majores profecto honores deferre debebant, quam Junoni, ac prostitutissimæ lupa Larentine, de qua paulo ante disseruimus. Faisum est igitur Romanos magna in Junonem, Jovem aliosque deos suos, aut vernaculos aut accititios, pietate meruisse totius orbis terræ dominatum.

ARTICULUS II.

Romanis dalum non fuisse ob suam in deos pietatem imperium, quod fundatum fuerat, antequam Numa varios, qui explicantur, eosdem deos colendi ritus instituisset, aut fabricata fuissent deorum simulacra, ullusque Romæ esset deus.

Aliis adhuc rationum momentis Tertullianus demonstrat (Tertullian. Apologet., cap. 25, p. 429) Romanos non potuisse ab ullo prorsus deo suo aut omD nibus aliis accipere imperium, aut ullam finium ejus propagationem. Certum est enim plures Romanorum deos, Saturnum, Jovem, aliosque summam consecutos fuisse regiam potestatem. Dic ergo, sodes, a quibus aliis diis, quos coluerunt, illam acceperint? Numquid Saturno data est a vilissimo quodam Sterculo, de quo paulo ante dicebamus? Sed is vixit post Saturnum. Nullus autem gentilis dicere unquam potuit quis alius deus regnum illi dederit. At nulla potior est ratio cur ab aliquo deo Romanis concessum dicatur.

Deinde vero fundatum erat imperium illorum ante – quam deorum cultus Romæ institutus fuisset. Etenim a Numa, inquit Tertullianus (Ibid.), concepta est cu

el 1227 et seqq.), prohibuerat; inde Tertullianus intulit: Et Deus ipse nusquam. Persuasum siquidem, uti capite sequenti videbimus, omnino habuisse videtur eam per gentilium animos pervasisse opinionem, non alios esse deos quam illorum simulacra, vel ipsorum in eis residere divinitatem.

riositas súperstitiosa, id est, religio, et superstitio, A ille, ut alibi ostendimus (tom. 1. Apparat. pag. 733 . quæ prava perversaque cura falsis diis impenditur. Sed quam putas ob caussam ab illo constituta est? Consule Livium (Liv. lib. I, § 19 et seqq.), Eutropium (Eutrop. lib. I Breviar., pag. 64), aliosque Roman historia scriptores, tibique respondebunt: ut efferatos, ac militares Romanorum animos, metu religionis ac deorum contineret, perpoliretque. Quinam vero, amabo te, erant primi illi Romanæ religionis ritus? Nondum, ait Auctor noster, aut simulacris, aut templis res divina apud Romanos constabat, quemadmodum alibi explicavimus, ubi templorum simulacrorumque investigavimus originem (Tertullian. Apologet., cap. 430, pag. 27 et seqq. et lib. I ad Na. tion., cap. 17, pag. 583, Tom. I. Apparat. lib. III, dissertat. 1, cap. 7 et 8, pag. 717 et seqq.).

Tum etiam nulla, sicut ille pergit (Ibid., pag. 28), Capitolia certantia cœlo, id est, nondum constructum fuerat templum Capitolinum, adeo superbum, ut suum ad cœlos usque culmen attollere videretur. Neque putaveris hanc esse animi in ethnicos nimium infensi exaggerationem. Nam Martialis, et ipse ethnicus, eadem his versibus cecinit:

Nec capitolini summum penetrale Tonantis,
Quæque nitent cœlo proxima templa suo.
(Martial., lib. II, Epigram. 51.)

Silius quoque Italicus:

Illa etiam qua prisca fides stat regia nobis,
Aurea Tarpeia ponet Capitolia rupe,

Et tanget nostro templorum culmina cœlo.

(Sil. lib. 111, v. 620.)

Plura in Alexandri Donati aliorumque de urbe C
Roma libris tradita, si velis, facile invenies (Donat.
lib. II de Urbe Roma, cap. 4. et seqq.).

Ubi ergo, rogabit aliquis, res divina tunc agebatur? Temeraria, inquit Tertullianus, de cespite altaria (Tertullian. Apologet., cap. 25. p. 420 et lib. II ad Nation. cap. 17), sive repente, subito ac fortuito casu exstructa, sicut ex Cicerone (Cicer., lib. II de natur. deor., pag. 228, lin. 12) et Apuleio (Apulei. lib. de Deo Socrat. init.) discere est. Vasa vero quibus ministrabatur sordida erant, ait Auctor noster, et adhuc samia, seu luto cretaque molli tum fabricata, de quibus alibi diximus (Dissertat. in Lactant. cap. 30, art. 2).

Adjecit Tertullianus (Tertullian., loc. cit.): Et nidor ex illis, uti in utroque illius, cum Apologetico, D tum ad Nationes secundo libro legimus in nostris autem codicibus manuscriptis ex duobus his verbis unum, sicuti sæpius factum est, scriptumque exillis. Atque inde forsan Rigaltius corrigi voluit exilis, haud prorsus infelici conjectura, cujus tamen aliquam saltem rationem reddere debebat. Confirmari auteni inde potest, quia ibidem Tertullianus asseverat, pauperes tum fuisse Romanæ religionis ritus. Sed duo hæc verba ex illis ad vasa samia, quibus subnectuntur, referri quoque possunt. Nihil ergo de hac varia lectione definire audemus.

Cæterum quia Nume tempore nulla apud Romanos erant deorum simulacra; imo vero, quia ea fieri

Vides ergo quam recte ex dictis concludat: Ergo non ante religiosi Romani, quam magni, ideoque non ob hoc magni, quia religiosi (Tertullian. Apologet. cap. 25, pag. 430). Fundatum quippe et stabilitum fuit illorum imperium, priusquain aut deos haberent, aut eos saltem tot superstitiosis ritibus, atque inani tot cæremoniarum pompa colerent et adorarent. At certe tam ad illud imperium propagandum, quam jacienda B ejus fundamenta pari profecto deorum ope ac subsidio indigebant, quod tamen nunquam habuisse manifestum est. Sed aliis adhuc rationibus id ab illo evidentissime demonstratur, quæ a nobis examinandæ

sunt.

ARTICULUS IN.

Non magis datum aut propagatum ab ullis gentilium diis imperium Romanorum, quam Babyloniorum, Medorum, Ægyptiorum, Assyriorum, Amazonum, et Judæorum, qui ante eosdem Romanos regnaverunt : horum impietate et sacrilegiis propagatos imperii sui fines ac nullis plane miraculis, divinationibus, oraculis probari posse ullos existere horum aliorumque gentilium deos.

Certum quidem est, quod et ipsi Romani palam fatebantur, terrena regna ab aliquo institui, dari et dispensari. At ea potestas penes eum duntaxat solum esse potest, qui omnia creavit. Nulli itaque Romanorum dii regnum aliquod cultoribus suis aut aliis unquam dederunt. Et certe ante illorum Pontifices, Quindecim viros, Salios, Lupercos, Vestales, de quibus nos alibi, et ante omnes romanorum deorum ministros, imo antequam ulli dii Romæ colerentur, instituta fuerant Babyloniorum, Medorum, Ægyptiorum, Assyriorum, et Amazonum regna, magnaque, uti nemo nescit, potestate et gloria florebant (Tertullian. Apologet., cap. 26, pag. 432; et lib. 11 ad Nation., cap. 27, p. 583). Constat ergo has nationes nec a Romanorum diis, nec ab his quos ipsi colebant, accepisse regnandi potestatem: non a suis quidem, qui eos, a quibus summo in honore habebantur, defendi non potuerunt; neque a Romanorum diis, qui nondum ficti erant, et a quibus eorum imperium eversum fuisse Romani opinabantur. Jam vero vidimus (Dissertat. in Minut., cap. 18, art. 4 et 5), quomodo Minutius Felix hoc argumento adversus ethnicos pugnaverit.

Sed ut quibusdam exemplis manifestius id fiat, urget Tertullianus : Cur Athenas a Xerxe Minerva non defendit, vel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit (Tertul., L. II ad Nation., loc. cit.)? Nullus enim plane ethnicorum deus neque Romæ, neque ullibi, tanto honore divino ornatus est, quanto Minerva

Athenis, ubi exstabat insigne illius notumque omni- A legendum decernas, fatendum est nihil posse fingi

bus simulacrum. Neque majori cultu ullus Deus honestatus est, quam Apollo Delphis, ubi oracula, toto terrarum orbe celebrata, fundere credebatur. Verumtamen nec iste Delphos, nee illa Athenas ab hostium suorum armis tuta reddidere. Quomodo ergo dii vel peregrini, vel patrii, dilatare Romani imperii fines valebant? Numquid aliis diis potentiores erant ? Sed verus Deus debet esse omnipotens, atque idcirco unus tantum esse potest, qui regna tribuit, et dispensat.

Age vero, instantemque Tertullianum subsequamur (Idem, Apologet. cap. 26, p. 432). Judæi, inquit, suos habuerunt reges, quòs etiam nunc haberent, nisi horrendo Christi parricidio suas cruentassent manus. Atqui hi ipsi penitus contempserunt Romano- B rum deos. Non illi ergo in hos deos pietate regnum suum meruerunt. Romani vero, cum his deorum suorum hostibus icto fœedere, honoraverunt ipsorum Deum cœsis victimis, ac templum donis et muneribus. At quibus, oro te, oculis dii illi facta a Romanis hæc vero Deo, eorumque adversario, fœdera, sacrificia et dona intueri poterant? Nonne illorum iram potius, quam propensum ad augendos romani imperii fines animum, accendere debuerunt?

[ocr errors]

absurdius, quam Romanos sua in deos pietate auxisse imperii sui fines, quos bellis victoriisque, atque idcirco non sine corumdem deorum injuria atque contumelia, propagaverant.

Quæ porro hucusque exposuimus Tertulliani adversus Romanorum deos argumenta, plerisque iisdem Minutius Felix, quemadmodum in prima nostra dissertatione ostendimus (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 16, art. 2 et 3), fictam eorumdem numinum divinitatem funditus evertit.

Urgebant tamen Romani cæterique omnes ethnici veros esse deos suos, qui stupendis signis, miraculis, prædictionibus, oraculis, divinationibus, ac factis quibusdam, quæ cunctas creaturarum vires superare videbantur, suam divinitatem et omnipotentiam sæpe sæpius comprobaverant. Et hæc certe quæ extra so. litum naturæ ordinem acta esse opinabantur, illorum oculos et mentem sic fascinaverant, ut persuasum omnino habuerint ea soli deorum potestati esse tribuenda. Verum Tertullianus ostendit hanc argumentationem ab iis tantum proferri et urgeri, qui veram ignorabant effectuum illorum caussam. Semotis quippe inanibus præjudiciis, agnoscere potuerunt ca omnia facta fuisse dæmonum agilitate maxima, malis artibus, dolis, fraudibus ac præstigiis, quibus i mendaces. impurique spiritus incautis hominibus plane illudebant. Huc etiam accedit, quod ethnic inficias ire nequibant plura extraordinariis deorum, uti putabant, suorum factis similia ab hominibus magia deditis,

Præterea certo certius est regna ab hominibus occupari, invadique armis et victoriis (Ibid., cap. 25, pag. 431). Atqui hæc fieri nequeunt, nisi eversis plerumque urbibus, ac proinde pari templorum ac mœnium strage, eadem sacerdotum carde atque civium, ac rerum sacrarum profanarumque communi erep C eorumdem dæmonum dolis ac fraudibus edita fuisse. tione ac præda Tot igitur, ait Tertullianus (Ibid.), sacrilegia Romanorum quot tropœa, ex sacris profanisque captarum urbium spoliis Romam asportata : tot de diis, qui patriam suam et urbes, in quibus colebantur, tutari non potuerunt, quot de gentibus triumphi. Tot manubiæ, quot manent adhuc Romæ simulacra captivorum deorum. Manubiarum autem nomen, de quo nos alibi (Dissertat. in Minut., c. 16, art. 2; et in Lactant., c. 31, art. 4), a Tertulliano ibi accipi videtur pro spoliis, quæ Romani ex captis urbibus secum Romam detulerunt. Præcipua vero erant deorum simulacra, quæ in templis solebant collocari, ac deinceps adorari. Romanorum ergo imperium accrevit non quidem ulla ipsorum in deos pietate et religione, sed impietate, sceleribus et sacrilegiis.

Qua ergo ratione dii illi, pergit Auctor noster, ab hostibus suis Romanis sustinent adorari, et illis imperium sine fine dederunt, quorum magis injurias, quam adorationes remunerasse debuerant? In nostris manuscriptis codicibus ac variis editionibus, præsertim antiquioribus habetur adolationes, sive adulationes, quemadmodum differenter ab aliis scriptum occurrit. Quidam tamen maluerunt adorationes, ut hoc nomen superiori verbo adorari respondeat. Quid vero, si Tertullianus significare voluerit deos non potuisse patienter ferre adulationes, seu vana cultus eorum blandimenta, qui tum eis adulabantur, cum impietate et sacrilegiis omnia vastabant? At quocunque modo

Quis ergo, nisi insaniat, hos idcirco veros deos esse dixerit? Quæ porro ac quanti ponderis sint hæc argumenta, quibus Tertullianus illud probavit (Supr. cap. 8, art. 3 et seqq.), superius enucleare ac patefacere contendimus. In superioribus etiam dissertationibus hæc et alia adhuc plura explanavimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap 16, art. 1 et seqq. et Dissert. in Arnob., cap. 18, art. A et seqq. et Dissert. in Lactant., cap. 32, art. 4), quibus alii nostræ religionis assertotores ac vindices illam gentilium opinionem et argumentationem radicitus excusserunt.

CAPUT XXIX.

De deorum imaginibus, statuis et simulacris.

ARTICULUS PRIMUS.

Quibus argumentis Tertullianus demonstret colenda non esse deorum simulacra, quæ nulla ante Numam Pompilium, ac longo deinceps tempore, Romæ fuerunt; quæ ex eadem materia ac vilia vascula facta erant; quæ ridicula consecratione fatum mulaverant suum; quæ artificibus fabricata, variis contumeliis a bestiis hominibusque afficiebantur: ac quam absurde bestia Libero, Cybele, et Cœlesti applicatæ sint.

Cum satis superque demonstratum sit falsos nullosque esse gentilium deos, inde necessario sequitur vana, ac nullo penitus honore digna esse illorum simulacra, statuas et imagines. Quæ enim falsi dei,

« PoprzedniaDalej »