Obrazy na stronie
PDF
ePub

vel Herculis forma, repræsentasse castratum Atym, A cap. 15), seu exprimi, atque expleri. Nec tibi, quæso, et vivum Herculem combustum. De utroque egimus

in nostra de Arnobii libris dissertatione ( Dissertat. in Arnob., cap. 14, art. 2, et cap. 18, art. 1 ).

Quid plura? Risimus, inquit adhuc Tertullianus, et inter ludicras meridianorum (Tertullian. loc. cit.), gladiatorum, de quibus nos supra egimus, crudelitates Mercurium, id est, hominem larvam Mercurii præ se ferentem, mortuos, sive occisos gladiatores, cauterio, seu ferro candente examinantem utrum fraus aliqua non lateret, ac illi revera mortui essent.

suspecta sit ejus fides. Nam Juvenalis, tametsi eth-
nicus, cum tanta flagitia ferre non posset, ea non
sine summa indignatione his versibus exagitat:

Nuper enim, ut repeto fanum Isidis, et Ganymedem,
Pacis, et advectæ secreta palatia Matris,

Et Cererem; nam quo non prostat fœmina templo?
(Juvenal. Satir. 9, v. 22, et seqq.)

Et re quidem vera ille prius dixerat:

Aut apud Isiacæ potius sacraria lenæ
Componit crinem.

(Sat ir. VI, v. 4, 5.)
Sed de his jam plura diximus in aliis nostris disser-
tationibus (Dissertat. in Minut., cap. 13, art 1, et in
eni sana
Lactant., p. 27, art. 1 et 34 ). Quis autem,
mens sit, sponte non subscribet Tertulliano, qui ex

explicata sunt, recte concludit ab ipsismet ethnicis omnem plane deorum suorum, quos a Christianis aliisque agnosci et coli volebant, divinitatem pessumdari, penitusque subverti?

Vidimus, pergit ille (ibid.), et Jovis fratrem, nimirum Plutonem, gladiatorum cadavera cum malleo, sive, ut in libro ad Nationes legitur, exequias cum malleo deducentem, in spoliarium videlicet, ubi gladiatores victi, et lethali vulnere accepto, si quid reliqui foret B his omnibus, quæ in hoc et superioribus articulis spiritus, interimebantur. Quamobrem scribebat Seneca: Numquid aliquem esse tam cupidum vitæ putas, ut jugulari in spoliario, quam in arena malit (Senec. Epist. 94, sub fin., pag. 384 )? Plura autem ille alibi (Epist. VII, pag. 172 ), de gladiatoribus meridianis, atque etiam Suetonius ( Sueton. in vita Claud., § 34, et Caligul., § 26 el segq.), quos videsis sicut Lampridium( Lamprid. in vita Commod. imperator.), de spoliario, in quod gladiatores unco trahebantur.

Quosdam porro admirari subit, qui in hoc Tertul-
liani textu scriptum volunt: Vidimus et ad Jovis fra-
trem (Johan. Argol. Not. in Onuphr., Panuin. de lud.
Circens., cap. 2), quasi dixerit: Vidimus eumdem
Mercurium, qui gladiatorum cadavera non solum
cauterio examinabat, sed qui eos etiam cum malleo C
deducebat ad Plutonem, Jovis fratrem, sive ad infe-
ros. Non enim animum satis advertisse videntur ad
hæc ejusdem Tertulliani in libro ad Nationes verba :
Dispater, Jovis frater, gladiatorum exsequias cum
malleo deducit, quo Mercurius, in calvitio pennatulus,
in caducao ignitulus, corpora exanimata jam, mor-
temve simulantia, e cauterio probat (Tertull. lib. I ad
Nat., cap. 10, p. 576). Utriusque igitur officium dis-
tinguit, et Mercurii quidem, qui examinabat utrum
gladiatores mortui essent; et Plutonis, qui mortuos,
sive eorum exsequias deducebat in spoliarium. De his
siquidem ille loquitur, quæ in gladiatorum ludis fieri
consueverant. Alias vero Mercurius ferebatur cadu-
ceo, seu virga deducere ad tartara, quemadmodum de
illo canit Virgilius:

Tum virgam cœpit, hac animas ille evocat Orco
Pallentes, alias sub tristia Tartara mittit,
Dat somnos, adimitque, et lumina morte resignat.
(Virgil. Æneid. lib. IV, v. 242, et seqq.)

Suos porro deos ethnici non in publicis tantum spec.
taculis et cavea irridebant, sed in illorum etiam tem-
plis, ubi sane illis, sicubi unquam, divini honores
habendi erant. In iis enimvero videre erat, inquit
Tertullianus, adulteria componi, inter aras lenocinia
tractari, in ipsis plerumque ædituorum ac sacerdotum
tabernaculis, non secus atque in lupanaribus, sub
iisdem vittis ipsorum, et apicibus, et purpuris, thure
flagrante, libidinem expungi ( Tertullian. Apologet.,

D

Tot enim tantæque deorum contumelia, ignominiæ, irrisiones: Honorem, ait, inquietant divinitatis, id est, turbant, nec quietam securamque esse sinunt. Quin etiam majestatis fastigia obsoletant ( Tertullian. Apologet., cap. 15, et lib. I ad Nation, cap. 10). Atque ita quidem in nostris codicibus, et omnibus ante Rigaltium editis. At is verbi obsoletant ineptissimam existimabat esse significationem, corrigique voluit adsolant, quo ipse post Gothofredum censet significari, in solum et terram deprimunt. Fatetur libenter in primo Auctoris nostri ad Nationes libro scriptum : Majestatis fastigium adsolant ( Tertullian. loc. cit. ); at quid prohibet quominus hoc verbum uno in libro, et aliud in altero adhibuerit? Verbi autem obsoletant ineptissimam esse significationem qui objicit, is certe satis non attendit eumdem Tertullianum alibi dixisse: Perituros plerosque rursum post salutem, qui vestitum obsoletassent nuptialem (Idem, Scorpiac., cap. 6). Nonne in hoc libro idem est hujus verbi atque in Apologetico sensus? Si ergo ineptissimus videatur, cur, obsecro te, Rigaltius illud, in hoc libro mutatum, in alio servavit? Non ergo immutari debuit unius, si in illo reperiatur, Fuldensis codicis testimonio, cui tot alia antiquioris meliorisque notæ exem→ plaria apertissime repugnant. Satis quippe est si genuinum Tertulliani verbum sit obsoletant, quo etiam Fortunatus usus est eodem plane significatu (Fortunat. in vita s. Albini, § 1), atque abrogant, antiquant, obsoletum faciunt. Sensus igitur Auctoris nostri hic est: Ethnici, cum deos suos tantis contumeliis, probris, injuriis in quibusque locis et sacris et profanis vexant, eosque nibilominus coli et adorari volunt, illorum divinitatem una manu antiquant et destruunt, quam altera adstruere frustra nitebantur.

ARTICULUS IV.

Quibus argumentis Tertullianus patefecerit ethnicorum deos a philosophis, ac nominatim a Socrate, Diogene, et Varrone irrisos atque explosos.

Nemo sane, quisquis sit, objicere nobis potest

majorem fuisse philosophorum gentilium, quam cæte- A pag. 511). Verum nonne Tertullianus dicere potuit rorum plebeiorum hominum, in deos suos religionem (Tertullian. Apologet., c. 14, p. 353). Nam plerique omnes a veri Dei agnitione, aut agniti prædicatione sic abalienabantur, ut illos Tertullianus nunc nominibus suis appellari supervacaneum esse putaverit. Missos autem illos hic fecisse videtur, quia alibi, sicut ostendimus (Supr., cap. 5, art. 4), vanas absurdissimasque illorum de Deo opiniones satis aperte demonstraverat.

Socratem nihilominus nominatim hoc ipso in loco appellat, nec immerito quidem. Omnium quippe mortalium, quemadmodum antea annotavimus (Dissert. in Minut. Octav., cap. 3, art. 2), sapientissimus oraculo Apollinis declaratus est. Sed ille quantumvis sapiens habitus, in deorum contumeliam, ait Tertullia- B nus, quercum, et hircum, et canem dejerabat (Tertull., loc. cit.). Nos vero Rigaltius ibi monitos esse voluit in codice Fuldensi hæc verba et canem abesse : sed sufficit profecto ea in aliis omnibus reperiri. In libro autem ad Nationes erravit librarius heram pro hircum scribendo (Idem, l. ad Nat. c. 10, p. 576). Plura autem nos alibi retulimus de illo Socratis jurejurando, palamque fecimus illud a variis scriptoribus varie quidem, sed nunquam sine deorum contemptu et injuria referri (Dissertat. in Lactant. c. 30 art. 1).

Addit præterea Tertullianus Socratem ab Atheniensibus morte idcirco damnatum, quia deos destruebat; sed eos tandem iniquæ damnationis pœnitentia sic actos, ut criminatores Socratis, inquit, postea afflixerint (Tertull. Apologet., c. 14, p. 354), vide- C licet Melitum morte, atque exilio Anytum, et imaginem ejus Socratis auream in templo collocarint (Plato. Apolog. Socrat., tom. III, pag. 390). Verum a Laertio scriptis traditum legimus : Χαλκῆς εἰκόνος ἐτιμήσαντο, œrea, non aurea, imagine honoraverunt (Laert., lib. II, in vita Socrat., § 43). Quapropter Casaubonus et Menagius in Tertulliani textu restitui volunt æream, hicque miratur Rigaltium, qui hujus emendationís monitum fecerit neminem. Sed minus certe mirandus ibi Rigaltius, ubi vulgatam sequitur codicum omnium lectionem, quam aliis plurimis in locis, ubi contra manifestam illorum fidem sincerum Tertulfiani textum immutavit, et corrupit.

Quia ergo Socrates, deos gentilium negando, Atheniensium odium in se concitaverat, hinc Tertullianus D continenter adjecit: Plane olim, id est, semper veritas odio est. Sed in dubium haud prorsus immerito aliquis vocabit utrum hæc verba, id est, semper, huic textui postea inserta sint. Quorsum enim, inquiet, bis Tertullianus verbis adverbium olim explicavisset? Nonne simplicius dicere poterat: Semper veritas odio est? Quid quod adverbium olim pro quovis tempore significando a Virgilio sumitur, ubi canit: Jam tibi prævalidas olim (Virgil. lib. II, Georg. v. 100. et lib. VIII, Æneid. v. 391); id est, inquit Servius, omni tempore. Posthac vero idem poeta: Non secus atque olim tonitru, hoc est, ut adhuc observat Servius : Fore ut solet. Nam non est adverbium temporis (Serv.,

veritatem olim, nimirum Socratis, de quo loquebatur, tempore, et suo etiam atque adeo semper odio hominibus fuisse. Quidquid autem pronunties, inde ille concludit tantum esse odium veritatis, ut Athenienses eam in Socrate fictitios deos evertente odio habuerint. De illius autem condemnatione et morte supra in superioribus dissertationibus ibi citatis disputavimus (Supr. c. 25, art. 3).

Socrati duos alios philosophos Tertullianus conjungit (Tertull. Apolog. c. 14, p. 355), græcum unuın Diogenem, alterum romanum Varronem. At mirum fortasse pluribus erit cur priori testimonio adversus ethnicos in hoc et primo ad Nationes libro sic disputet: Diogenes, inquit, nescio quid in Herculem ludit; in alio libro lusit (l. 1. ad Nation. c. 10, p. 576). Nam tantine, arguent, ponderis est have argumentatio, ut repeti meruerit? Si nesciebat enim Tertullianus quid Diogenes lusit in Herculem, quid inde contra falsos gentilium deos conficere poterat? Quis vero iste est Diogenes? Dictu cum id difficile sit, quidam suspicantur legendum Diagoras, qui quidem quia ad coquendam cœnam igne carebat, ab Herculis simulacro petiisse perhibetur, ut pro decimo tertio certamine illam excoqueret. Sed huic emendationi adversantur omnes omnino codices. Nobis itaque, horum auctoritati cedentibus, facile persuadebitur ab illo Diogenem Cynicum, sicut ibidem Varronem cynicum appellari. Quis enim nescit quantum in Luciani Dialogis Hercules ab hoc ipso Diogene cynico derideatur (Lucian. Dialog., mort. 56, p. 137. et veter auc!. p. 190)? Præterea exstat illud Ausonii epigramma, quo Diogenes Herculem sectæ suæ auctorem haud sine joco fecisse traditur :

Inventor primus Cynices ego. Quæ ratio isthæc?
Alcides multo dicitur esse prior.

Alcide quondam fueram doctore secundus :
Nunc ego sum Cynices primus, et ille deus.
(Auson., Epigr. 26.)

At nonne illud est nescio quid, quod Tertullianus
Herculis divinitatem ab hoc Diogene irrisam contesta-
tur? Si tamen enm ad aliam aliquam, a Luciano aut
alio memoratam, irrisionem respexisse ostendas, tibi
non reluctabimur. Quamvis porro illud nescio quid
vocaverit; quia tamen ethnicis incompertum non
erat, hinc adversus illorum deos recte argumentatur
(Dissert. in Lact. c. 24, art. 4).

Dubitabit forsitan aliquis utrum alter philosophus, qui ab eo vocatur Varro cynicus, is sit, cujus eruditionem tantis, ut vidimus, laudibus ethnici cumulant, totque de religionibus libros composuerat. Numquid enim ille etiam de diis jocari ausus est? Quidni? Nonne in Auctoris nostri ad Nationes libris legimus romani styli Diogenes Varro trecentos Joves, sive Jupiteres (manuscripti nostri codices, Jupiteros) dicendum est, sine capitibus inducit (Tert., lib. 1, ad Nation. c. 10, p. 576). At quomodo sine irrisione tot Joves inducere potuit? Nonne Minutius Felix, Tertullianum nostrum haud dubie secutus, dixit esse tot Jovis monstra,

quot nomina. Videsis quæ in hæc verba alibi animad- A p. 39 et seqq.), regix Pharaonis familie adscriptum vertimus (Dissertat. in Minut." Octav. cap. 15, art. 2). Cæterum quidam putant hæc a Varrone dicta in satiris Menippeis; cur non in aliis ejus de ethnicorum religione libris, quorum tantus fuit numerus? Sed - ubicunque ab eo dicta sint, inde et Jovis et aliorum falsa divinitas manifestissime demonstratur. Persuasum vero illud adeo fuit iis, in quibus aliqua adhuc supererat probitatis et æquitatis scintilla, Liberum patrem, sicut supra vidimus (supr. cap. 18, art. 9), Serapidem et Harpocratem cum Cynocephalo sno penitus rejecerint. At unum profecto, sublatis aliis omnibus falsis numinibus, Deum omnipotentem colere debebant.

CAPUT XXVII.

ut

Expenduntur alia Tertulliani argumenta, quibus falsos nullosque esse gentilium deos demonstrat.

ARTICULUS PRIMUS.

Quam nefaria fuerit provinciarum, civitatum, ac præsertim Ægyptiorum peculiares deos sibi adoptandi licentia: quam parum verisimilia sint ea quæ a Tertulliano tradita sunt de Josepho patriarcha, et utrum Egyptii eum Serapidis nomine deum dixerint et coluerint: quo jure ab illo dicatur deus Syriæ Astartes, Arabiæ Disares, Noricis Belenus, Africæ Cælestis, et dii Mauritaniæ reguli sui.

fuisse probaveris, falsa videtur hæc Tertulliani opinio. Nec verius est quod subjunxit, eum a regina minus pudica desideratum, atque in carcerem idcirco regis jussu contrusum. Non enim a regina, sed a Putipharis uxore, uti in eodem sacro libro narratur, ad stuprum sollicitatus fuit, et a decepto Putiphare conjectus in vincula. Asseverat insuper Tertullianus Josephum accepisse in matrimonium filiam regis Phraonis, cujus somnia explicaverat. Sacra vero Scriptura (Genes., c. 41, v. 50), et Josephus historicus (Joseph,, loc. cit.) certiores nos faciunt ab illo Josepho patriarcha ductam Aseneth, filiam Putipharis Heliopolitani sacerdotis.

cum

Denique nonnulli veritati, ‘in iisdem Geneseos et B Josephi libris traditæ, illud repugnare censent, quod Auctor noster adjecit: Joseph expedimenta de carcere edocuit, somnium Regi aperit (Tertul. Lib. II, ad Nat. c. 8). Emissus siquidem ex carcere fuerat, regis somnia interpretatus est. Nonne tamen his verbis indicare potuit duorum Pharaonis eunuchorum somnia, quae revera explicavit in carcere, atque explicandorum postea ejusdem Pharaonis somniorum dederunt occasionem? Quæ porro sacræ Scripturæ contraria Tertullianus refert, hæc scripsit in solo ad Nationes libro, et in Apologetico penitus omisit. Quæ sit autem hujus prætermissionis caussa, utrum quia omnino vera non esse animadvertit, quis definire audeat? Cæterum ea forsitan hauserat ex corruptis fontibus, nisi librarios propria nomina, uti alia sæpius, in hoc libro describendo, errasse demonstraveris.

Vero itaque similius Vossio illud videtur (Voss., lib. I, de orgin. et progres. idolol. c. 29) quod ille adhuc enarrat Ægyptios, post fruges sibi a Josepho famis tempore subministratas, jussisse in tanti beneficii memoriam ac symbolum ali a sacerdotibus bovem, quem primum civili, et deinde divino cultu honoraverunt. At constat sane bovem ab iisdem Ægyptiis factum esse deum Apim, et exinde Serapim, de quo Ruffinus (Ruffin., lib. II, Histor. Eccl., c. 23), et nos alibi (tom. I Apparat., p. 1090). Celeberrimum quoque Alexandriæ fabricatum est hujus Serapidis simulacrum, de quo idem Ruffinus Cujus, inquit, capili modius superpositus, et quidem in honorem nostri Joseph formatum perhibent, ob dimensionem frumenti,

Aliud evidentissimum profecto falsa religionis argumentum est data civitatibus et populis licentia quemlibet deum, cæteris sæpius incognitum, sibi C adoptandi ac colendi. At multæ gentilium provincia et civitates sumptos pro libidine, ait Tertullianus noster, non pro notitia veritatis, deos, aut ab aliis rejectos, aut illis incognitos venerabantur (Tertullian. Apolog., cap. 24, p. 417 et lib. II, ad Nation. c. 8). Ægyptios autem ibi præcipue redarguit, qui sicut in aliis nostris dissertationibus ostendimus (Dissert. in Lactant., c. 34, art. 2. et loc. ibi cit.), tam impia quam absurda superstitione non solum oves aliasque bestias consecrabant, sed illos etiam capite damnabant, qui aliquem hujusmodi deum occidissent. Accepta autem hac eos adoptandi libertate, Ægyptii, inquit Tertullianus, sic abusi sunt, ut Josephum Patriarcham Serapidis nomine deum fecerint (Tertul., loc. cit.). Sed multa ibi ille turbat atque ita sane', ut D quo famis tempore subvenit Ægyptiis. Ruffino sufframirum videatur quomodo vir in sacris Scripturis apprime versatus, plura illis sane opposita, nobis venditet.

Primum enim Josephus, inquit ille (Tertull., lib. II, ad Nat., c. 8), cæteris fratribus (Benjaminum excipere debebat) junior in Ægypto venumdatus, in Pharaonis Ægyptiorum regis familia serviebat. At in libro Geneseos (Genes., c. 37, v. 18 et 36 et c. 39. v. 1, et seqq.) legimus illum venditum fuisse Madianitis, et ab his Putiphari, eunucho Pharaonis et militum magistro, cui revera servivit, donec in carcerem mitteretur. Nisi ergo hunc Putipharem, qui a Josepho wireppis vocatur (Joseph., I. II. antiquit. Judaic., c. 3,

:

gatur Suidas (Suidas, ad. v. Evpźwis), nec uterque tamen diffiteri potuit alias fuisse aliorum opiniones.

Ab Ægyptiis Auctor noster ad alios delabitur populos, qui non minore licentia deos peculiares, aliis ac præsertim Romanis incognitos, sibi adsciverant: Quanti enimvero sunt, inquit, qui norint visu vel auditu quis unicuique provinciæ et civitati suus est deus, ul Syria Astartes (Tertull. Apolog. c. 24, p. 418) (manuscripti nostri codices Adstartes) in libro ad Nationes, Alagartis Syrorum (Lib. II, ad Nation. c. 8)? Quae lectio confirmari potest his Plinii verbis : Syris vero Magog. Ibi prodigiosa Alagartis, græcis autem Dercelo dicta (Plin., lib. V natur. hist. cap. 23,

ARTICULUS II.

p. 577). Strabo vero de Hierapoli, è tiμwon th▲ in Minut. Octav. cap. 16 art. 2, dissert. in Lactant. Συρίαν θεὸν τὸν Αταργατί», in qua Atargatim Syrian cap. XXX, art. 2). deam colunt (Strab., lib. XVI, Geogr. p. 748). Sed postea scripsit: Αταργατὴν δὲ τὴν Αθάραν, Δερκέτω δ ̓ αὐτὴν Κτησίας καλεῖ ; Atargatim Atharam dixerunt, quam Clesias Derccto vocavit (Ibid. p. 785). Ab aliis autem Astartes appellata est, quemadmodum a Minutio Felice, qui hoc nomen in Tertulliani nostri Apologetico, sicut et alia plura, legerat. Videsis Vossium (Voss., lib. I, de orig. et progr. idolol. c. 28), ac ea, si placet, quae in illum Minutii locum annotavimus (Dissert. in Minul. Octav., c. 14, art. 1).

Sicut autem hæc Syria erat dea, ita Arabiæ, ait Tertullianus, Disares ( Tertullian. loc. cit.), sed aliter in libro secundo ad Nationes, Obodanedussiren. Corruplum autem putant hoc nomen ab imperito librario, qui unum ex his duobus Obodan et Dusarem fecerit. Suam autem opinionem confirmare conantur auctoritate Eusebii, a quo hos Arabum deos memoratos esse dicunt quidem, sed nec verba ejus, nec librum indicant. De utroque autem illo deo plura Vossius, quem adire cuivis promptum est (Voss. l. II. de orig. el prog. idol. cap. 8. pag. 178). Patrius etiam deus fuit Noricis Belenus, inquit Auctor noster (idem, ibid. cap. 24, pag. 419); sed corrupta quoque fuerunt in manuscriptis nostris codicibus hæc nomina Nori Cibelenus, in quibusdam vero editis Tibelenus, quem Vossius suspicatur eum esse, quem Tybelinum, antiqui Saxones Tebilenum, et Sclavi Zeerheboch vocabant. Nonne vero longe probabilius est illum loqui de Beleno deo quem Aquileienses, uti Julius Capitolinus (Capitol. in vit. Maximin., p. 361, col. 2) et Herodianus (Herodian., lib. II, hist., p. 612) memoriæ prodiderunt, summo in honore habebant, et solem esse opinabantur? Præterea Grutherus varias exhibet inscriptiones Deo Beleno, ab Augusto Cæsare editas (Gruther., tom. 1, Inscript., p. 26 et 27). Quin eliam is ab Ausonio Burdigalensium deus nec uno quidem carmine prædicatur ( Auson., de Burdigal. professor. Carm. 4, § 145, et carm. 10, § 154). Non a solis itaque Noricis, Germaniæ populis, sed etiam ab aliis Belenus colebatur. At istos forsitan Tertullianus nominatim ideo appellavit, quia noverat ab ipsis hunc deum præ cæteris honorari (Tertullian. Apologet., cap. 24, p. 420). Si quem nihilominus obscuriorem Noricorum aut alterius gentis deum ab illo denotatum ostendas, tibi haud ægre assentie

mur.

Nec patriam suam ille omisit, atque africæ Cælestis, et in libro ad Nationes, Cœlestis Afrorum (Lib. II, ad Nation., cap. 8.), de qua nos superius disputavimus (Supr., cap. 18, art. 6). Ejusdem porro Africæ regio erat Mauritania, de qua ipse continuo hæc subnectit: Mauritania reguli sui. At Minutius Felix et Lactantius Jubam nominant, quem provinciæ hujus incolæ honore divino speciatim prosequebantur. Adi, si lubet, quæ in nostris de utriusque libris dissertationibus disputata sunt ( Dissertal.

B

De aliis diis, qui Romanis incogniti, in Italiæ provinciis et urbibus colebantur, quemadmodum Cassinensium sive Crustuminensium Delventinus, Narniensium Visidianus, Esculanorum Ancaria seu Ancharia, Volsinensium Nursia, sive Nortia, Ocriculanorum Valentia, et Faliscorum, in honorem patris Curris, et accepit nomen Juno.

Argumentum suum prosequitur Tertullianus, atque a provinciis Roma longius remotis, venit in kaliam, et per ipsam, inquit, dii quoque municipali consecratione censentur (Tertullian. Apologet., cap. 24, p. 420), quos Romani non colebant. Tanta quippe erat incolarum cujuscumque civitatis cæcitas ac licentia, ut non solum deos aliis incognitos habuerint, sed quorum etiam, uti ille ait, ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat (Idem, lib. II, ad Nal., cap. 2), At sicut nomen hominis præferebant, ita humanam vitam egisse, et idcirco deos non esse manifestum est. Plures vero ex illis recenset (Ibid.), ac ne ulli fidem sibi derogandi esset locus, testem citat Varronem in ejus haud dubie libris, quos de divinis, teste Augustino (August., lib. VI, de civit., cap. 3, p. 148), rebus ediderat.

Obscurorum autem horumce deorum agmini præ-
mittitur Casiniensum Delventinus (Tertullian. loc. cit.),
vel sicut codices nostri antiquiores manu exarati et
alii, Casianensium, vetustiores editi, Crustuminiensium,
C
et postea in quibusdam editionibus, Belventinus. Cas-
sinum vero Campaniæ oppidum Samnites, ait Varro
(Varr. lib. VI, de ling. lat. p. 77), ex Sabinis orti
primum, ac Romani deinde tenuerunt. Mentionem
oppidi illius fecere Plinius (Plin. lib. III, hist. nalur.
cap. 4. p. 229), et Silius (Sil. Ital. lib. XII, v. 5≥5),
nomenque illud in variis inscriptionibus a Gruthero
editis occurrit (Gruther., p. 136 et 151). Si quis tamen
ibi legere malit, Crustuminensium, opinionem suam
firmare poterit his Virgilii versibus :

Nec surculus idem
Crustumiis Syriisque pyris.

(Virgil., lib. II Georg., v. 88.) Servius quippe hæc ibidem observat : Crustumia pyra sunt ex parte rubentia ab oppido Crustumio. Agrum D vero Crustuminum ejusque situm Plinius hisce verbis describit: Citra tredecim millia passuum urbis Veientem agrum a Crustumino, dein Fidenatem, latinumque a Vaticano dirimens (Plin. lib. III, natur. hist., cap. 5, p. 323). At paulo antea alium Crustuminum memoraverat (Ibid. p. 322), qui quidem ubi situs fuerit, jam ignoratur. Meliorum porro antiquiorumqne codicum auctoritati si cedendum est, Tertullianus Casiniensium oppidum designavit (Tertullian. "Apologet. cap. 24, p. 420, et lib. Il, ad nation., cap. 8), quod nunc montem Casinum esse existimant.

Dehinc ille Narniensium Visidianus. At Plinius ubi Umbriæ oppida populosque enumerat: Narnienses, inquit, quod oppidum Nequinum antea vocatum

nios vocat, sicuti Propertius (Propert., lib. IV eleg. 2, v. 2), et Plinius (Plin., lib. II natur. hist., cap. 52, p. 287, et lib. III, cap. 4, p. 322 ), qui testificantur urbem hanc opulentissimam Tuscorum fuisse, quæ nunc sub summorum pontificum ditione

est (Plin., lib. III hist. natur., cap. 14, p. 365). Et A dum observavimus (supr., cap. 23, art. 3), Volsicerte scriptum a Livio legimus: Alter consul Apuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. Locus erat arduus, atque in parte una præceps, ubi nunc Narnia sita est Liv., lib. 10, § 9). Nomen autem illud sumpsit ab eo, quo alluitur, Nare fluvio, uti his intelliges Strabonis verbis : Νάρνα δι' ἧς ῥεῖ ὁ Νάρ ποταμὸς, Narnia, per quam fluit Nar fluvius (Strab. lib. V Geogr. p. 227). Variis quoque apud Grutherum inscriptionibus Narnienses celebrantur (Gruther., p. 174, inscript. 4; p. 588, inscript. 2; p. 460, inscript. 4).

Præterea, Æsculanorum Ancharia, in libro ad nationes, et nostris manuscriptis exemplaribus: Ancharia (Tertullian. loc. cit.). A Plinio autem dicitur: Colonia Asculum Piceni nobilissima (Plin. lib. III nátur. hist. cap. 13, p. 362), cujus nomine multæ exstant B apud Grutherum inscriptiones (Gruther., p. 465, inscript. 1 et 10, pag. 371, inscript. 1, et pug. 427, inscript. 1). Strabo vero Å☛udov tô mm. Sed aliud est Asculum, Apuliæ oppidum, Pyrrhi clade notissimum. De alterutro autem haud dubie loquitur Auctor noster, nisi eamdem deam in utroque cultam fuisse probaveris. De priore tamen sermonem ab illo fieri, erit forsitan qui confici posse putabit his Lucani de Lentulo versibus :

Lentulus Esculea.

Depellitur arce

(Lucan.,Pharsal., lib. H, v. 150.) Quidam enim animadvertunt Esculea et Asculea indifferenter dictum, quidni et Æsculea, unde Esculani, de quibus nunc agitur?

Cæterum Turnebus (Turneb., lib. XVII advers. cap. 24) suspicatur Anchariam eam esse deam, cujus

furore correpti homines ancarii vocabantur, idque
stabilire nititur his duobus, a Nonio citatis ( Non., ad
v. Quiritare), Lucilii carminibus :

Hæc eadem rudet e nostris, atque ejulitabit,
Concursans velut ancarius, clareque quiritans.

In nostra quidem horum carminum editione legimus:
Hic inquam... veluti arenarius. Sed corrupte procul
dubio, ac contra metri leges. Verumtamen mera hæc
est Turnebi conjectura, quæ alia adhuc probatione in-
diget. In libro autem ad Nationes nomen Anchariam
habetur, et quampræverint, quod depravatum existi-
mantes, reponi voluere et quampræverim: sed nulla
reddita ratione emendationis, quae adulterato textu
melior non videtur. Quapropter malumus alterius co-
dicis opem exspectare, quam variis indulgere conjec-
turis.

Facilius itaque illud probabitur, quod adjecit Tertullianus Volsiniensium Nursia (Tertullian. Apologet., c. 24, p. 421 ); in libro autem ad Nationes (l. II, ad Nation., cap. 8, p. 71), et libris nostris ineditis, Norcia et Nortia, sive ut in Tacitum mox citandum notat Lipsius, Neurscia. At Livius semel iterumque meminit Volsinensium (Liv., V, § 31, et lib. IX, § 21), qui etiam in quadam inscriptione a Gruthero edita sic appellantur (Gruther., inscript. 1, p. 385). Verum ipsemet Tertullianus alibi illos, quemadmo

est.

Norciam vero eorum deam fuisse ex his jam citati Livii verbis discimus: Volsiniis clavos, indices numeri annorum, fixos in templo Nortiæ etrusca deæ comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius affirmat (Liv., lib. VII, § 3). Juvenalis quoque de illa hæc cecinit:

Idem populus, si Norcia (1) Thusco Favisset, si oppressa foret secura senectus Principis, hac ipsa Sejanum diceret hora Augustum.

(Juvenal., Satir. X, v. 70, etc.) Præterea, Ocriculanorum Valentia, ait Tertullianus (Tertullian. Apologet., cap. 24, p. 421). Ocriculum autem, seu Ocriculi, Straboni Òxpízhov ( Strab., lib. V, Geogr., p. 227), urbs est in finibus Umbria, quæ non multum Roma distat, nuncque Otricoli vocatur. Mentionem illius faciunt Plinius (Plin., lib. III natur. hist., cap. 4, p. 323, et cap. 14, p. 365 ), Livius (Liv., lib. IX, § 41), aliique ac potissimum geographi. Ocriculanorum porro deam revera fuisse Valentiam, agnosces hac veteri inscriptione apud Grutherum (Gruther., p. 2, inscript. 12): PRO SALUTE ITUS AC REDI

TUS. D. N. SANCTISSIMI.... TI. AUG. ÆDICULAM. CONCILI DEORUM, DEARUMQUE AUG. N. EX VISU DEÆ VALENTIÆ C S. P. E. C.

Quid plura? Sutrinorum, ait Auctor noster, Nortia (Tertullian., loc. cit.). At Sutrium, inquit Livius,

urbs socia Romanorum, velut claustra Etruriæ erat (Liv., lib. IX, § 32, et lib. VI, §3). Antea vero fecerat mentionem ejus, quæ in variis etiam inscriptionibus a Gruthero exhibitis occurrit (Gruther., p. 254, 302, 305 et 481 ). Ab urbe autem Roma distat 24 millia passuum, sicut Marsus annotavit in hæc Sili italici verba: Sutria tecta (Sil. italic., lib. VIII, v. 408). Videsis Erasmum in hoc proverbium, Quasi Sutrium eant (Erasm. adag., chil. 4, centur. 4, adag. 52, p. 841 ). Hujus porro urbis incolis dea, uti ait Tertullianus, erat Norcia. Sed prius, sicut vidimus, dixerat Volsinensium Norcia. Numquid D ergo eadem utrorumque dea fuit? Nonne ibi peculiares, ac proprios cujusque civitatis deos recenset? At hanc procul dubio ob causam prioris nomen paulo aliter, sicut monuimus, scriptum voluerunt. Huic tamen emendationi adversantur non solum omnes nostri codices, sed citatus quoque a nobis Livius. Verum quia Volsinium et Sutrium urbes Etruriæ fuerunt, et hæc dea Etruriæ a Livio nuncupatur, utriusque urbis dea esse potuit. Si quis vero duas, ac diverso nomine vocatas fuisse ostendat, sententiæ illius ultro subscribemus.

Agmen horum municipalium topicorumque deo(1) In quibusdam editionibus Nursia.

« PoprzedniaDalej »