Obrazy na stronie
PDF
[ocr errors]

Sicut autem hæc Syri;e erat dea, ita Arabiæ, ait Tertullianus, Disures ( Tertullian. loc. cit.), sed aliter in libro secundo ad Nationes, 0b0danedussiren. Corruptum autem putant hoc nomen ab imperito librario, qui unum ex his duobus Obodan et Dusarem fecerit. Suam autem opinionem confirmare conantur auctoritate Eusebii, a quo hos Arabum deos memoratos esse dicunt quidem, sed nec verba ejus, nec librum indicant. De utroque autem illo deo plura Vossius, quem adire cuivis promptum est (Voss. l. II. de orig. et prog. idol. cap. 8. pag. 178). Patrius etiam deus fuit Noricis Belenus, inquit Auctor noster (idem, ibid. cap. 24 , pag. 419) ; sed corrupta quoque fuerunt in manuscriptis mostris codicibus hæc nomina Nori Cibelemus, in quibusdam vero editis Tibelenus, quem Vossius suspicatur eum esse, quem Tybelinum, antiqui Saxones Tebilenum , et Sclavi Zeerheboch vocabant. Nonne vero longe probabilius est illum loqui de Beleno deo quem Aquileienses, uti Julius Capitolinus (Capitol. in vit. Marimin., p. 561, col. 2) el Herodianus ( Herodian., lib. II, hist., p. 612) memoriæ prodiderunt, summo in honore habebant, et solem esse opinabantur? Praeterea Grutherus varias exhibet inscriptiones Deo Beleno, ab Augusto Cæsare editas (Gruther., tom. 1, Inscript., p. 26 et 27). Quin eliam is ab Ausonio Burdigalensium deus nec uno quidem carmine praedicatur ( Auson., de Burdigal. professor. Carm. 4, § 145, et carm. 10, § 154). Non a solis itaque Noricis, Germaniæ populis, sed etiam ab aliis Beleniis colebatim. At istos forsitan Tertullianus nominatim ideo appellavit, quia noverat ab ipsis hunc deum præ cæteris honorari (Tertullian. Apologet., cap. 24, p. 420). Si quem nihilominus obscuriorem Noricorum aut alterius gentis deum ab illo denotatum ostendas, tibi haud ægre assentiemut.

Nec patriam suam ille omisit, atque africæ Cœlestis, et in libro ad Nationes, Cælestis Afrorum (Lib. II, ad Naliom., cap. 8.), de qua nos superius disputavimus ( Supr., cap. 18, art. 6). Ejusdem porro : Africæ regio erat Mauritania, de qua ipse continuo hæc subnectit : Mauritaniæ reguli sui. At Minutius Felix et Lactantius Jubam nominant, quem provinciæ hujus incolæ honore divino speciatim prosequebantur. Adi, si lubet, quæ in nostris de utriusque libris dissertationibus disputata sunt (Dissertat.

Strabo vero de Hierapoli, i, % * iu&s **» A in Minut. Octav. cap. 16 art. 2, dissert. in Lactant.

[ocr errors]

cap. XXX, art. 2). ARtlCULUS II. De aliis diis, qui Romanis incogniti, in 1taliæ provinciis et urbibus colebantur, quemadmodum Cassinensium , sive Crustuminensium Delventinus, Narniensium Visidianus, AEsculanorum Ancaria seu Ancharia, Volsinensium Nursia, sive Nortia, 0criculanorum Valentia, et Faliscorum, in honorem patris Curris, et accepit nomen Juno.

Argumentum suum prosequitur Tertullianus, atque a provinciis Roma longius remotis, venit in ltaliam, et per ipsam, inquit, dii quoque municipali consecratione censentur (Tertullian. Apologet., cap. 24,

R P. 420), quos Romani non colebant.Tanta quippe erat

incolarum cujuscumque civitatis cæcitas ac licentia, ut non solum deos aliis incognitos habuerint, sed quorum etiam, uti ille ait, ne nominum quidem dignitas humanis cognominibus distat (Idem, lib. II, ad Nat., cap. 2), At sicut nomen hominis præferebant, ita humanam vitam egisse, el idcirco deos non esse manifestum est. Plures vero ex illis recenset (Ibid.), ac ne ulli fidem sibi derogandi esset locus, testem citat Warronem in ejus haud dubie libris, quos de divinis, teste Augustino (August., lib. VI, de civit., cap. 3, p. 148), rebus ediderat. Obscurorum autem horumce deorum agmini præmiltitur Casiniensum Delventinus (Tertulliam. loc. cit.), vel sicut codices nostri antiquiores manu exarati et alii, Casianensium, vetustiores editi, Crustuminiensium, et postea in quibusdam editionibus, Belvenlinus. Cassinum vero Campaniæ oppidum Samnites, ait Varro ( Varr. lib. VI, de ling. lat. p. 77), ex Sabinis orii primum, ac Romani deinde tenuerunt. Mentionem oppidi illius fecere Plinius (Plin. lib. III, hist. natur. cap. 4, p. 229), et Silius (Sil. Ital. lib. XII, v. 5-5), nomenque illud in variis inscriptionibus a Gruthero editis occurrit (Gruther., p. 136 et 151). Si quis tamen ibi legere malit, Crustuminensium, opinionem suam firmare poterit his Wirgilii versibus : , . . . . Nec surculus idem Crustumiis Syriisque pyris. (Virgil., lib. II Georg., v. 88.) Servius quippe hæc ibidem observat: Crustumia pyra sunt ex parte rubentia ab oppido Crustumio. Agrum

D vero Crustuminum ejusque situm Plinius hisce verbis

describil : Citra tredecim millia passuum urbis Veientem agrum a Crustumino, dein Fidenalem, latinumque a Vaticano dirimens (Plin. lib. III, natur. hist., cap. 5, p. 523). At paulo antea alium Crustuminum memoraverat (Ibid. p. 322), qui quidem ubi situs fuerit, jam ignoratur. Meliorum porro antiquiorumqne codicum auctoritati si cedendum est, Tertullianus Casiniensium oppidum designavit (Tertullian. Apvloget. cap. 24, p. 420, et lib. II, ad nation., cap. 8), quod nunc montem Casinum esse existimant. Dehinc ille : Narniensium Visidianus. At Plinius ubi Umbriæ oppida populosque enumerat: Narnienses, inquit, quod oppidum Nequinum antea vocatum certe scriptum a Livio legimus: Alter consul Apuleius in Umbria Nequinum oppidum circumsedit. Locus erat arduus, atque in parte una præceps, ubi nunc Narnia sita est (Liv., lib. 10, § 9). Nomen autem illud sumpsit ab eo, quo alluitur, Nare fluvio, uti his intelliges Strabonis verbis : Nápv* ó ' ;; £s? à Náp rorauâc, Narnia, per quam fluit Nar fluvius (Strab. lib. V Geogr. p. 227). Wariis quoque apud Grutherum inscriptionibus Narnienses celebrantur (Gruther., p. 174, inscript. 4; p. 588, inscript. 2; p. 460, inscript. 4). Præterea, AEsculanorum Ancharia, in libro ad nationes, et nostris manuscriptis exemplaribus : Ancharia (Tertulliam. loc. cit.}. A Plinio autem dicitur: Colonia Asculum Piceni nobilissima (Plin. lib. III natur.

est (Plin., iib. fII hist. natur., cap. 14, p. 565). Et A dum observavimus (supr., cap. 23, art. 3), Wolsi

hist. cap. 13, p. 562), cujus nomine multæ exstant B

apud Grutherum inscriptiones (Gruther., p. 465, inscript. A et 10, pag. 571, inscript. 1, et pag. 427, inscript. M). Strabo vero Araxov rixxv)». Sed aliud est Asculum, Apuliæ oppidum, Pyrrhi clade notissimum. De alterutro autem haud dubie loquitur Auctor noster, nisi eamdem deam in utroque cultam fuisse probaveris. De priore tamen sermonem ab illo fieri, erit forsitam qui confici posse putabit his Lucani de Lentulo versibus :

Depellitur arce

ientulus Esáleâ (Lucan., Pharsal., lib. II, v. 180.) Quidam enim animadventunt Esculea et Asculea indifferenter dictum, quidni et Æsculea, unde AEsculami, de quibus nunc agitur? Cæterum Turnebus (Turneb., lib. XVII advers.

cap. 24) suspicatur Anchariam eam esse deam, cujus furore correpti homines ancarii vocabantur, idque stabilire nititur his duobns, a Nonio citatis ( Non., ad v. Quiritare), Lucilii carminibus:

Hæc eadem rudet e nostris, atque ejulitabit,

Concursans velut ancarius, clareque quiritans. In nostra quidem horum carminum editione legimus: hic inquam... veluti arenarius. Sed corrupte procul dubio, ac contra metri leges. Verumtamen mera hæc est Turnebi conjectura, quæ alia adhuc probatione indiget. In libro autem ad Nationes nomen Anchariam habetur, et quampraeverint, quod depravatum existimantes, reponi voluere et quampraeverim ; sed nulla meddita ratione emendationis, quæ adulterato textu melior non videtur. Quapropter malumus alterius codicis opem exspectare, quam variis indulgere conjecturis.

Facilins itaque illud probabitur, quod adjecit Ter

tullianus : Volsiniensium Nursia (Tertulliam. Apologet., c. 24, p. 421 ); in libro autem ad Nationes (l. II, ad Nation., cap. 8, p. 71), et libris nostris ineditis, Norcia et Nortia, sive ut in Tacitum mox citandum notat Lipsius, Neurscia. At Livius semel ilerumque meminit Wolsinensium (Liv., V, § 31, , e! lib. 1X, § 21), qui etiam in quadam inscriptione a Gruthero edita sic appellantur (Gruther., inseript. 1, p. 385). verum ipsemet Tertullianus alibi illos, quemadm0

nios vocat, sicuti Propertius (Propert., lib. IV eleg. 2, v. 2), et Plinius ( Plin., lib. II natur. hist., cap. 52, p. 287, et lib. III, cap. 4, p. 322 ), qui testificantur urbem hanc opulentissimam Tuscorum fuisse, quæ nunc sub summorum pontificum ditione eS£. Norciam vero eorum deam fuisse ex his jam citati ILivii verbis discimus : Volsiniis clavos, indices numeri amnorum, fiaeos in templo Nortiæ etruscæ deæ comparere diligens talium monumentorum auctor Cincius affirmat (Liv., lib. VII, § 5). Juvenalis quoque de illa hæc cecinit : ... . . . Idem populus, si Norcia (1) Thusco Favisset, si oppressa foret secura senectus

Principis, hac ipsa Sejanum diceret hora Augustum.

(Juvenal., Satir. X, v. 70, etc.) Præterea, Ocriculanorum Valentia, ait Tertullianus (Tertullian. Apo!oget., cap. 24, p. 421). Ocriculum autem, seu 0criculi, Straboni ò«p'z) ov (Strab., lib. W, Geogr., p. 227), urbs est in finibus Umbriae, quæ non multum Roma distat, nuncque Olricoli vocatur. Mentionem illius faciunt Plinius (Plin., lib. III natur. hist., cap. 4, p. 523, et cap. 14, p. 365), Livius (Liv., lib. IX, § 41), aliique ac potissimum geographi. Ocriculanorum porro deam revera fuisse Walentiam , agnosces hac veteri inscriptione apud Grutherum ( Gruther., p. 2, inscript. 12) : Pro salute itus Ac redi-tus, D. N. SANCT1SS1M1.... TI. AUG. AEDICULAM. CONCILIl deorum, deAnUMQUE AUG. N. ex visU DEAE VALENtiae

[ocr errors]

D.

Quid plura? Sutrinorum, ait Auctor noster, Nortia (Tertullian., loc. cit.). At Sutrium, inquit Livius, urbs sociu Romanorum, velut claustra Etruriæ erat (Liv., lib. IX, § 32, et tib. VI, § 5). Antea vero fecerat mentionem ejus, quæ in variis etiam inscriptionibus a Gruthero exhibitis occurrit ( Gruuler., p. 254, 302, 505 et 481 ). Ab urbe autem R0ma distat 24 millia passuum, sicut Marsus annotavit in haec silii italici verba : Sutria tecta (Sil. italic. , lib. VIII, p. 408). Videsis Erasmum in hoc proverbium, Quasi Sutrium eant (Erasm. adag. , chil. 4, centur. 4, adag. 52, p. 841). Hujus porro urbis incolis dea, uti ait Tertnlliamns, erat Norcia. Sed prius, sicut vidimus, dixerat Volsinensium Norcia. Nnmquid ergo eadem utrorumque dea fuit? Nonne ibi peculiares, ac proprios cujusqne civitatis deos recenset? At hanc procul dubio ob causam prioris nomen paulo aliter, sicut monuimus, scriptum voluerunt. Huic tamen emendationi adversantur non solum omnes n0stri codices, sed citatus quoque a nobis Livius. Verum quia Wolsinium et Sutrium urbes Etruriæ fuerunt, et hæc dea Etruriæ a Livio nuncupatur, ulriusque urbis dea esse potuit. Si quis vero duas, ac diver§o nomine vocatas fuisse ostendat, sententiæ illius ultro subscribemus.

Agmen horum municipalium topicorumque deo

(1) In quibusdam editionibus N ursia.

rum clnudit Tertullianus his verbis : Faliscorum in A cognomen? De hac tamen conjectura aliorum esto

honorem patris Curris. et accepit cognomen Juno (Tertullian. Apologet., c. 24, p. 421, et lib. II ad Nation., cap. 8). Falisca autem, urbs Etruriæ, iner Ciminum montem et Tiberim sita est. Coloniæ vero Faliscorum mentio fit in Plinii libris ( Plin., lib. III hist. nat., cap. 4, p. 520 ). , et Grutheri inscriplionibus (Gruther., p. 288, inscript. 1 ), sæpius vero in Titi Livii historiis (Liv., lib. W, § 17, 18, 26, et llb. VII, § 17, etc.), hisque Virgilii carminibus:

Hi Fescenninas acies, æquQsque Faliscos,
Hi Soractis habent arces, Fluyiniaque agva,
Et Cimini cum monte lacum, lucosque Capenos.

[Virgil., lib. vii, Æneid., v, 695 et seqq.)

Similia a Silio Italico decantáta invenies (Sil. Italic., lib. VIII, v. 406 et seq.). C;eterum Juno plura, uti nemo nescit, habebat cognoiuina, ex quibus unum Curris, teste Festo, fuit. Si quis vero inquirat cur ita nuncupata sit, is audiat Servium : Juno habet multa nomina : Curetis est, quia utitur curru et hasta (Serv., in lib. I AEneid., v. 6). Alium adhuc, si velit, audiat Festum Pompeium : Curis est Sabine hasta.... Curitim Junonem appellabant, quia eamdem ferre hastam putabant ( Fest., ad 9. Curis). Verum sicut hi scriptores Tertulliaiio nostro favent asserenti Junoncm cognominat:um fuisse Currim sive Curetim : ita ipsi adversantur, aperte dicentes hoc cognomen non illi datum in honorem patris Curis, sed ex hasta, quæ a Sabinis curis appellabatur, aut a curru, quemadmodum innuit Servius; qui tamen a nonnullis, priorem hujus nominis etymologiam veriorem existimantibus, corripitur.

Quid ergo? Numquid responderi potest Jnnonem ab hasta traxisse istud cognomen, quod postea Falisci in patris Curis honorem ei dederunt. Sed quis est, inquies, pater ille Curis ? Nos quidem docet Ovidius Itomulum ita vocatum fuisse, ubi canit :

[merged small][ocr errors][merged small]
[ocr errors]

judicium. - Cæterum duplex, pro diversa codicum nostrorum lectione, potest esse verborum Tertulliani sensus. Si enim ibi, quemadmodum in nostris manu exaratis exemplaribus, et Rigallii editione legas, Faliscorum in honorem (MSS. honore) patris Curis, et accepit nomen Juno, sensus elit: Faliscorum dea est Juno, quae in patris Curis honorem sortita est suam Curitis appellationem. Si vero cum cæteris editionibus legamus : Faliscorum in honore est pater Curis, unde accepit cognomen Juno, his verbis significabitur divinos honores a Faliscis exhibitos fuisse patri Curi, a quo Juno cognominata est. At si de patris Curis honore loquitur, cur, quæso, ibi Junonis nihil plane ad eam rem facientis inserta mentio? Nonne ad Terlulliani mentem propius accedent, qui probaverint illuin intelligendum esse de Junone Curiti, quam Falisci, tanquam singularem urbis suæ deam, colebant ? Tu vero quæ verior sit lectio et interpretatio, expende ac pronuntia. At nobis quispiam fortasse obviam veniet, et objectabit ibi humani aliquid passum esse Tertullianum, qui tam diserte affirmat his provinciarum ac civitatum diis, hactenus ab eo appellatis, nullum a Romanis redditum divinum honorem (Tertull. Apologet. cap. 24). Nonne enim Capitolium ab ipso antea vocatum fuerat curia dæmonum ? Nonne adhuc hæc sunt illius alio in libro verba : Pluribus et asperioribus no

minibus amphiteatrum consecratur, quam (in antiquio

[ocr errors]

ribus editis deest quam) Capitolium omnium deorum curia est (idem , lib. de Spectac. cap. 12) ? Nonne l{oma, ut ait Leo primus, omnium gentium serviebat erroribus, illarumque deos assumpserat (Leo, serm. in natal. SS. Petri et Pauli) ? Romani igitur quarumlibet gentium deos colebant. At quamvis res ita sit, illos tamen omnes generatim tantum, non vero noiui- ` natim venerabantur. Nam eos me numerare quidem, quanto minus honorare et invocare poterant ! Tertullianus autem de topicis et singularibus diis disputat, quos urbium et provinciarum incolæ solebant tanquam municipes suos colere, ac suis invocare nominibus. Quid igitur mirum, si illi plerique omnibus jam incogniti sint, sicuti Delventinus et Visidianus, in

fecit : In sacris invocamus Janum Junonium, Janum D Apologetico nominati ac in libro ad Nationes, Alhe

Quirinum... patrem quasi deorum, Junonium, quasi non solum mensis Januarii, sed mensium omnium ingressus tenentem. In ditione autem Junonis sunt omnes calendæ.... Quirinum, quasi bellorum parentem, ab hasta quam Sabini curim vocant ( Macrob., lib. I, Saturnal., cap. 9). Waria itaque fuerunt Jaui nomina, q;iorum tria ad propositum nostrum spectant. Primiim est Pater, secundum est Qnirimus , a curi sive hasta derivatum, et tertium Junonius, quasi et Januarii et omnium mensium sit initium et ingressus. Nonne autem liinc confirmari potest, quod scripsit Tertullianus Junonem a patre Curi, qui etiam Junonius appellatusest, suum Curis, sive Curitis, accepisse

niensium, sive potius Atherniensium Numentinus, vel Numertinus (Tertull. Apolog., cap. 24. et lib. II ad Nation. cap. 8). Horum enim et aliorum topicorum deorum, quorum infinitus fuit numerus, nouitia nobis jam a longo tempore erepta est. Non minoris tamen rol)oris idcirco est Auctoris nostri argumentum, quo ex hactenus dictis meritissimo jure concludit iniquissimos esse gentiles, quibus cum potestas esset pro libito ac libidine falsum quemlibet et aliis gentibus ignotum deum colendi, non sinebant verum Deum a Clirislianis adorari.

CAPUT XXWIII.

Quanta insulsitate Romani venditaverint se sua in devs pietate meruisse totius orbis imperium.

AfatlCUlUS PRIMUS.

Quam falsum sit I{omanos meruisse totius orbis terræ dominatum sua pietate in deos Sterculum, Mutinum, Larentiam, Cybelem, Jovem, Junonem, aliosque, qui patriam suam magis, quam Romanos tueri debebant, quique omnes fato obnoxii fuerunt.

Tot tantisque rationum momenlis ita eversam a Tertulliano vidimus falsam gentilium, deos plane commentitios colentium, religionem , ut nullus, si sani capitis sit homo, iis reluctari posse videatur. Sed quoniam ea est errantium plerorumque hominum pervicacia, ut victos se fateri nunquam velint, contra ethnici adhuc insurgebant, nobisque, uti ait Tertullianus, objiciebant, I{omanos pro merito religiositatis diligentissimæ in tantum elatos, ut orbem occupaverint (Tertull. Apologet. c. 25, p. 422, et l. II ad Nation. cap. 17), id est, imagua in deos suos pietate el religione meruerint ac consecuti sint totius terrarum orbis imperium. Existunt ergo, inquiebant , hi dii , debentque ab omnibus hominibus honorari. Totam autem hanc argumentationeim , quam alibi fusius explicuimus (Dissert. in Minut. Octav. cap. 16. art. 2. ei 5), Tertullianus noster plane frivolam nulliusque momenti esse haud immerito arbitratur. Ne quem tamen vel minimum ethnicis præberel mussitaudi

A omnipotente Deo, naturam et omnipotenliam, virtutem

et sanctitatem. Dii ergo non sunt, nec potuerunt ullum aliquod Romano imperio afferre incrementum. Superest igitur ut peregrinorum deorum auxilio et potestate accreverit Romani imperii magnitudo. Alqui opinio illa non minus oimui prorsus verisimilitudine quam superior caret. Nam præter modo allalam rationem : Peregrinos deos, ut recte Tertullianus ait, non putem extraneæ genti magis fautum voluisse, et patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati, sepultique sunt, transfretanis dedisse (Tertull. Apologet, cap. 23), seu miiius favisse patriæ et altrici terræ suæ, quam Romanis transimarinis et exlraneis. Quo euim ingrati animi vitio patrium solum l{omanis vaslanB dum, et eorum imperio subjiciendum tradere potuerunt ? Sed ut id quibusdam exemplis planius faciat : Viderit, inquit, Cybele, Coeli et Terræ filia, Saturni uxor, et magna mater, si nrbem Itomanam, ut memoriam trojani generis adamavit, vernaculi sui scilicet, adversus Achivorum arma protecti, si ad ultores suos transire prospexit, quos sciebat Græcium Phrygiæ debellulricem subacturos (Tertull. Apol. c. 25, p. 424).Vis autem hujusce argumenti, ut perspiciatur, in mrimoriam revo- candum est, Cybelem quibusdam videri a Cybelo Phrygiæ monte cognominatam. Nuilus vero dubitat celeberrimum Pessinunte, quæ Phrygiæ urbs erat, positum fuisse illius simulacrum, quod postea Itomæ, sicut alibi diximus (Dissert. in MI inut. cap. 19. art.

locum, variis responsionibus hoc, qualecumque, sit, C 1, et in Armvb. cap, 20, art. 2. et in Lactant. cap. 51,

argumentum refellit ac destruit.
Dii quippe ltoin:inorum, ait ille , aut vernaculi
ipsisque proprii erant, aut peregrini el adscititii.
Niimquid autem dici potest a primis propagalos im-
perii Romani fines? Scilicet ista merces, Tertulliani
hanc opinionem irridentis verba sunt, Romanis a
diis pro gratia expensa est. Sterculus, et Mutinus, et
Larentina provexit imperium (Tertull. loc. cit.). In
antiquioribus editis libris legitur si pro scilicet, sed
eodem plane sensu, locutione tamen minus eleganti.
Romanorum autem deos vilissimos planeque infames
ibi appellat, ut acrioribus ironiæ aculeis ethnicos, deo-
rum suorum polentiam insulsissime venditantes, pun-
geret. Sterculus enim agros, sicut ille alibi docet,

art. 3), maxima cum pompa collocatum est. At Tertullianus inde sic argumentatur : Numquid Cybele propter AEneam, Troja , Prygiae minoris ex urbe oriundum, atque idcirco vernaculum suum, adamavit Romanos, quia ex illo postquam ex Trojano incendio, et Achivorum arinis ereptus fuisset, originem suam deduxerunt? Numquid vero illa sprevit patriam suam, illique ltomanos prætulit, quia prævidebat simulacrum suum Romam transferendum, et a Romanis debellandam Græciam, Phrygiæ patriæ suæ debellatricem ? Cur ergo passa est hanc , ubi summo honore colebatur, a Græcis expugnari ? Esto tamen, illudque , si velis, permiserit. At quomodo præscire potuit fore aliquando, ut ipsa, vel quod idem est,

stercoribus juvando diligens fuit (Idem, lib. II ad Nati. D simulacrum suum Pessinunte Romam asportaretur?

cap. 9). At de illo, sicut et turpissimo Mutino, et Larentina, quæ ab eodem dicitur publicum scortum, antea, alquc in superioribus dissertationibus, disputavimus (Supr. cap. 25, art. 3; et Dissert. in Minut. 0ct. cap. 17, art. 2, et Dissert. in Lact. cap. 52, art. 1 et 2). Nemo autem mentis suæ compos serio affirmare unquam audebit, ab hujusmodi infamibus et vernaculjs diis porrectos fuisse Romani imperii fines. Neque eliam, ab aliis domesticis el peculiaribus diis suis. Diversa enimvero iii pluribus esse uequit veri Dei polentia, virtus, sanctitas, sicuti nec natura. Atqui nemo unquam dixit in præfatis infamibus, aut aliis domesticis Romanorum diis, fuisse eamdem, atque in

Non magis enim hoc prævidit, quam diem, quo Marcus Aurelius imperator Syrmii mortuus est. At id plane, ait Tertullianus, aut nescivit, aut tardiores nuntios misit ad praecipuum suum sacerdotem archigallum, qui sexta post hujus imperatoris mortem die, elicitum ex lacertis impurum sanguinem pro illius salute litabat. Chrisliani itaque talem jure merito ridebant deam, aut futuri nesciam, aut crudelen, quæ passa est non solum archigalli sui perperam effundi saiiguinem, sed patriam quoque suam penitus dirui. Nullum ergo Romanis ad, dilatandos imperii

sui fines auxilium sine iniquo ingratoque animo ferre potuit.

[ocr errors]

complecti debebat (Tertullian. Apologet, cap. 25). Ecquid enim oblivisci potuit ldæi illius in Creta insula antri, ubi gentiles eum natum ac sepultum fuisse prædicabant ? Numquid amore patriæ in odium converso, passus est Cretam suam, ut loquitur Tertulliamus (1bid.), Romanis fascibus et armis concuti ? Numquid ex memoria quoque illius exciderant æra Corybantia, quorum clangore ac sonitu inhumanissima palris ejus Salurni, devorare illum volentis, feriuas elusa est ? Numquid tandem volunlaria oblivione obruerat jucundissimum illic nutricis suæ odorem (Ibid.)? Sed dubitant plures quæ fuerit illa nuuris, illiusque odor jucundissimus. Quidam autem suspicantur Tertullianum his verbis alludere ad Amal

theæ cornu, ex quo nectar et ambrosia effluebaiit. At B

vana procul dubio est haec suspicio. Agitur siquidem de Jovis nutrice, quam alii capram Amaltheam, alii Nymphas, sive Melissi Cretæ regis filias esse opinabanuur. Posteriorem itaque hanc opinionem si Auctor noster secutus est, odor Nympharum, quæ melle et lacte Jovem aluisse ferebantur, recte dici potuit jucundissimus. Sin vero ad priorem, ut verisimilius est, respexerit, non sine ironia insulsam exagitat divinitatem Juvis, qui capræ male olentis lac suxerat, nec poterat teterrini illius odoris oblivisci. Atqui illius, patriæque suæ Cretæ, si memor semper fuit, hanc Capitolio anteponere debebat, ac Cretensibus potius, quam Romanis, dare totius mundi imperium. De illius porro ortu, nutricibus, educatione et sepulcro alibi disseruimus (Dissertat. in Minut. 0ctav. cap. 45. art. 2).

Quid vero hujus Jovis soror et conjux Juno ? Numquid vellet, ait Tertullianus, Punicam urbem Carthaginem ab Æneadarum utique gente (Tertull. Apologet. cap. 25, p. 427 et lib. II ad Nation. cap. 17), id est, Romaris deleri? Nonne illam urbem sibi dilectam prætulit Samo, ubi educata, aut Jovi nupta fuerat, uti liquet his Virgilii carminibus, partim tantum ac tacito auctoris nomine ab Auctore nostro citatis :

[merged small][ocr errors]

Werum misera illa, ait adhuc Tertullianus, conjux Jovis et soror, quantumvis amaverit Carlhaginem, non potuit tamen impedire quominus a Romanis everteretur. Nihil quippe adversus funesta hujus urbis fata valuit. Nec id sane mirandum : quia plane fato, pergit Auctor noster, stat Jupiter ipse (Tertull. Apol. c. 25, p. 428). Nonne vero effatum illud satis aperte confirmatur Apollinis Delphici ad Croesi nuntios responso, quod his totidemque verbis Herodotus retulit, rw rsrpovtvnv άύarâ èariv άποpvysiv xai 0**; Sortem fato destinatam defugere deo quoque impossibile (Herodot. lib. I, § 91). De ipso autem Jove Cicero (Cicer. lib. II de divin. pag. 281, lin. 44) et Homerus

ab eo citatus, hæc pronuntiant : Nihil fit extra fatum..... Hoc sentit Homerus, cum querentem Jovem inducit, quod Sarpedonem filium a morte eripere non posset. Hoc idem significat græcus ille in eam sententiam versus : Quod fore paratum est, id summum exsuperat Jovem.

Simili quoque modo Seneca :-Quidquid est quod nos sic vivere jussit, sic mori, eadem necessitate et deos alligat. Irrevocabilis humana pariter ac divina cursus velit. Ille ipse omnit;m conditor ac rector scripsit quidem fata, sed sequitur; semper paret, semel jussit (Semec. lib. de Provide. cap. 5. pag. 501). Inde græcum illud adagium, Av4yza oùò* ósoi μαχάvτaι. Necessitati ne dii quidem resistunt. Videsis Erasmi in hoc adagium , et Lipsii in citata Senecæ verba observationes. Wide etiam Wossium (Voss., lib. II de orig. et progr. Idolol. cap. 44, pag. 276 et seqq.), et ea, si velis, quæ in nostra in Minutium Felicem de fato, et in sequente de Jove ct Junone animadvertimus (Dissertat. in Mi

mut. 0ctav. cap. 6, art. 5; et Dissert. in Lactant. cap.

C.

31, art. 4). Si Juno igitur atque ipse Jupiter diique omnes, fatentibus etlynicis, fato sint obnoxii, nullum procul dubio romano imperio incrementum dare unquam potuerunt. Jove enim diisque omnibus si potentius sit fatum, ethnici fatis, ait Tertullianus (Tertullian. Apologet. cap. 25, p. 428), dedentibus sibi Carthaginem, majores profecto honorés deferre debebant, quam Junoni, ac prostitutissimæ lupae Larentinæ, de qua paulo ante disseruimus. Falsum est igitur Romamos magna in Junonem, Jovem aliosque deos suos, aut

vernaculos aut accititios, pietate meruisse totius orbis terræ dominatum.

ARTiculus ii.

Romanis datum non fuisse ob suam in deos pietatem imperium, quod fundatum fuerat, antequam Numa varios, qui explicantur, eosdem deos colendi ritus instituisset, aut fabricata fuissent deorum simulacra, ullusque Romæ esset deus.

Aliis adhuc rationum momentis Tertullianus demonstrat (Tertullian. Apologet., cap. 25, p. 429) Romanos non potuisse ab ullo prorsus deo suo aut om

D nibus aliis accipere imperium, aut ullam finium ejus

propagationem. Certum est enim plures Romanorum deos, Saturnum, Jovem, aliosque summam consecutos fuisse regiam potestatem. Dic ergo, sodes, a quibus aliis diis, quos coluerunt, illam acceperint? Numquid Saturno data est a vilissimo quodam Sterculo, de quo paulo anle dicebamus? Sed is vixit post Saturnum. Nullus autem gentilis dicere unquam potuit quis alius deus regnum illi dederit. At nulla potior est ratio cur ab aliquo deo Romanis concessum dicatur. Deinde vero fundatum erat imperium illorum ante quam deorum cultus Romæ institutus fuisset. Etenim a Numa, inquit Tertullianus (1bid.), concepta est £**

« PoprzedniaDalej »