Obrazy na stronie
PDF

indigitare quonam rernm ordine, librorum serie, A aliquandiu saltem in orthodoxæ fidei gremio con

dissertationum accessione , 'lectionum collatarum warietate, commentariorum ubertate ac delectu , appendicum et indicum culmine hæc nova editio sit ab aliis sccernenda.

ARTICULUS PRIMUS. DE AUCTOR1TATE TERTULLIANI.

r Auctoritas in co qui potestatem habens alios d0cet, recte a duplici capite deducitur, nempe tum ab jpsius scientiæ æstimatione, tum ab ejusdem veracitatis fiducia. Uni et soli Deo summa auctoritas est, quippe cui soli summa sit veritas in cQgnoscendo, et summa in dicendo veracitas. Quælibet alia eo major cvadit auctòritas, qti0 pr0pior ad illam accedit et perfectior ejusdem particeps efficitur. Hinc nobis Catholicis nulla sub sole major, imo maxima in cœlo et in, terra, nec alia ac Dei ipsius est, Ecclesi;e docentis potestas, quæ verbo virtutis Dei (1), in quo sunt omnes lliesauri sapientiæ et scientiæ absconditi (1), quæ infallibili nec unquam ad consummationem sæculi deficienda Spiritus Sancti assistentia, nititur, regitur ac confirmatur. Porro omnibus Catholicis qui sese Ecclesiæ legitimos filios probare, student, necesse esse docet B. Vincentius Lirinensis, ut sanctorum Patrum fidei inhæreant, adglutinentur, immoriantur (2). Eam vero, consentiente tota Traditione , legem ad assensum Patribus præstandum ponit, ut quidquid non unum aut duos tantum, sed omnes pariter uno eodemque consensu aperte, frequenter, perseverantcr tenuisse, scripsisse, docuisse cognoveris, id tibi quoque intelligas absque ulla dubitatione credendum. ; Patribus vero sigillatim sumptis nulla alia competit auctoritas, nisi privata, ex variis dignoscenda jndiciis, quorum alia unicuique sunt quasi propria, alia vero deforis desumpta. In iis autem ipsis consideranda sunt sive quæ ad intellectum recte institutum, sive quæ ad sanam v0lnntatem pertinent; hinc nimirum eorum ingenii vis, doctrinarum ubertas, loquendi modus ac consuetudo, unde tuto credi potest quod non decipiantur; illinc autem morum probitas, vitæque sanctitas, qua omnis &epellitur suspicio an dccipiant aut decipere velint. Ad hæc quasi intrinseca auctoritatis signa accedunt tum diversae temporum, locorum, dignitatum, cæteræque in quibus auctores scripserunt circumstantiæ, tum potissimum tanti pretii judicium quo Ecclesia scriptores quosdam titulo tacito vel solemni, speciali vel specialissimo probat et dijudicat. No vero amoveantur aut respuantur scriptores quotquot ecclesiastici , qui summos ac legitimos sanctitatis apices nondum fuerint adepti, ncc rectum fidei tramitem indeclinabili pede triverint; cum enim

[ocr errors][ocr errors]

stiterint, idcirco omnem illis fidem abrogare ncc par nec fa8 est: quinimo in quibus cum Catholicis conspirant, in iis eo major .penes ipsos fiducia est, quod hinc et inde collusionem fieri et amice con• jurari nemo sanus existimabit. IIis calholicis rei Patristicæ positis criteriis, nunc deveniendum est ad propositum nostrum ; nunc æqua lance ac firma æstimandus est QUINTUS SEPTIMiUS FL0RENS TERTULLlANUS, tot vetustarum disciplinarum peritissimus; philosophica, historica, juridica, oratoria ac poetica eruditione potens; multa susceptam ante fidem forensi laude florens; florentior et accepta fide, utpote totiusChristianorum caussae, coram imperatoribus, in orbis Romani foro, defensor

B et patronus; æræ a Christo Domino secundæ ac Apo

stolorum proximæ præco; primus Ecclesiæ Latinæ testis et vindex, imo unus cujus vindiciæ ad nos pervencriiit;insignes Africanæ fidei primitiæ; virorum apostolicorum alumnus; magister et ipse martyrum, pontificum et doctorum ; Romæ ad sacra provectus, Carthaginique in presbyterii albo adscriptus; arcanorum scientissimus; omnium suæ ætatis hæreticorum debellator, imo Montani eversor egregius; et tamen (utinam absit!) montanista, hæreticus, hæreseosque caput emortuum, Ecclesiæ tandem jam non homo!... Cui cum tot successere vices, multiplex ejtis esse debet æstimatio, aliaque evadit prout aliam ipse tantum a se diversus induit personam. Ac arte omnia in eo, haud secus ac in caeteris Ecclesiæ doctoribus, monnullius est pretii eruditionem profanam a sacra suppellectili, scriptorem privatum ab auctore catholico vel montanista, rem mere literariam aut his!oricam a caussa dogmatica secernere. At quid caussae csset cur in' hoc operis mcrc patristiciproœmio ac primo limine diuin Septimii profana laude morarer? Paucis igitur absolvani qualis sit rhetor, grammaticus, dialecticus, seu formæ excultor literariæ, qualisve sit philosophus, philologus, antiquitatum indagator, historiarum tenax, juris peritus, omni scientiarum genere exercitatissimus. Porro quid de ipsius dicendi, disserendi et argumentandi genere sentiendum sit, paulo infra hahes eleganter et diserte a doctiss. D. Lumper explicatum (1). Pauca tantum addere juvat, ne delicatissimus lector ac politioris minervæstudiosior salebris Tertullianæ latinitatis offendat et h;creat. Primus fere omnium Tertullianus dogmata traditurus ac mysteria hucusque latio sermoni prorsus ignota, proinde novas intrudere formulas ac inaudita vocabula, saltem alio scnsu usurpata potuit , imo et debuit. Nascebatur ac propemodum in cunis vagiebat Iatinitas illa ecclesiastica, quæ suos ab initio habuit modos; suas sive in soluto sermone, sive in rhythmico modulo leges, apprime tractandis cœlestibus sacramentis accommodatas, habuit, sanxit, ac servavit. Quibus autem efformandis ac per ora liominum evulgandis haud exigua est Tertiiliani laus mirum in modum profuisse; (4) Wid. infr., t. 1, col, 89-96.

quippe tujus ingenium demirati, ac loquelam ipsam, A arduam licet et asperam, imitati, singuli post eum ac præsertim plures quos peperit Africana Ecclesia, clarissimorum virorum in his tempestatibus feracissima, duce Cypriano, sui, ut ait, magistrinerentissimi cultore assiduo, se suämque orationem ad Tertulliani dictionem certatim effinxerunt. !laud abs re erit obiter animadvertere quemdam defectum subiisse, postejusa recta fide discessttm,Tertulliani ingenium. In libris, ultima, ut videtur, ætate sua in fæce montanismi exaratis, aut asperior fit et inæqualior, impotenti abreptus loquendi prurigine, ac inquiela pugnacitate ; aut obscuriori sententia, velut de industria, sese obvolvit,nec nisi per intricata loquitur ænigmata; quæ præsertim vitiainlibro de Pallio, et

Scripturæ sacrae disseruerit, ex variis tamen ejus operum ' locis colligi potest, libros sacros nostra aetate a pseudocriticis e numero canonicorum ejectos, inter sacros divinitusque inspiratos ab eo connumerari (1). At susdeque vertitur Tertulliani exegetici auetoritas, modo fides sit ejus editori novissimo, ac procacissimq obtrectatori, J. Salom.Semlero, qui, præfracta fronte, asseruit hunc scriptorem oculis suis manibusque nunquam usitrpasse græcum ullum codicem Evangeliorum aut Epistolarum, aliorumve sacrorum Bibliorum, nec unquam græcos codices , utpote adulteratos, adhibere voluisse; — hunc eumdem, græcorum codicum libentissime nescium, latinos libros corrupisse et auxisse glossis sententiisque interpolatis, adhucdum

adversus Valentinianos quasi digito palpanda occurrunt. B superstitibus, quarum primus et solus auctor certus

Eamdem in pejus mutationem forsan reperire est, cum, vel oblita incomptæ inconcinnaeque dictionis asperitate, rem penitus ac sententiarum viscera introspicies, Illa Apologetici, Præscriptionum, librorumque de 0ratione, Baptismo ac Pœnitentia majestas ac grandis eloquentia , interdum acerrima ac iaconica brevitate temperata, in inconditam ac dilfluentem facundiam, obvia quæque, vel insulsa, jactitantem, nec scurrilitatem aut petulantiores jocos aspernantem dilabitur. Sed cum haec, ut dixi, ad profanam criticem potius quam ad dogmaticam Tertulliani auctoritatem fatiunt, huc demum vela damus, haud alio, nisi inviti, jam abripiendi. Per eruditionem sacram, inquit Walchiiis(1), intel- C ligimus illam quæ versatur in rebus non a natura pakhktis ac humana facultate cognoscendis, sed divifitus manifestis ac sanctissimo codice (cui et venofúnda accedit Traditio catholica), comprehensis. Nolilia harum rerum variis constat disciplinis, nempe Theologia Exegetica, Dogmatica, Polemica, Monis, Symbolica, Catechetica, IIomiletica, una tum Ilisloria Ecclesiastica. Porro cum his fere omnibus titulis commendatur Tertullianus, hinc præcipua desumenda sunt propria ipsi ac peculiaria qyictoritatis signa. Tertullianus, ut a Verbo Dei initium faciamus, illius inlerprelationi, ac Exegeticae scientiæ suam affert $ymbolam minime aspernandam. Sive enim catholitus, sive montanista, semper docuit scripturam D Voleris novique Testamenti inspiratam fuisse (2). Nec minus Scripturæ plenitudinem quam ejus divini“emadorat (5): nec eam adorando traditionem aufert, " et ad eam, seu ad Apostolos et discipulos Domini 'krendam esse Scripturæ interpretationem aperte (etlarat (4). Quamvis nullibi ex professo de canono

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

est ille Tertullianus (2). Sed quænam, amabo, fides huic innovandi prurigini adeo petulanti, ut idem audeat profiteri latinos omnes scriptores nunquam in hisce primis sæculis libros græcos consuluisse, omnes una conjurasse ut novas glossas invitisGræcorum codicibus, suis libris ex consulto insererent; ejus vero latinæ translationis prima initia et recentia rudimenta ab ipsius Tertulliani tempore, nisi ab ipsomet oriri ? Sed quid ea commemorem, dum in hac eadem dissertatione Tertulliani obtrectator eo audaciæ devenerit, ut, discussis tam longi temporis tenebris, ita enim habet, ipse adeo novus ac præposterus homo, inauditam ab omni retro antiquitate deprehenderit quamdam conjuratorum tam græcorum quam latinorum, Romæ degentium, societatem, ex cujus officina clam prodiere multa Tertulliani, nonnulla Clementis Alexandrini, omnia Irenæi opera, plane supposititia et spuria? IIæc quæ cum primum prodierint, portentis similia merito habita fuere atque ab ipsis Germaniæ viris doctissimis impetita ac profligata (5), salis est, ut reprobata derideantur, exposuisse (4). Magna autem assurgit dogmatica Tertulliani caihofici auctoritas; nec interdum montaiiistæ aspernanda. Triplicem enim quo usi fuere patres in exponenda fide modum, nempe tum symbolicum, quo grayissima fidei dogmata, connexa paucis, continuo recitantur; tum polemicum, ad refellendos Gentiles, Judæos, aut hæreticos accommodatum; tum discursivum seu catecheticum, qui pro christianorum fideliuin usu, modo unum, modo alterum explicat doctrinæ punctiim , mirum in modum idem Noster comprehendit.

[ocr errors]

Nam trcs fidei formulas habet, unam camque brc- A opera veterum cditorum iterum recensita, ad frontcm

viorem in libro de Virginibus velandis (!), alteram longiorem in Præscriptionibus IIæreticorum (2), tertiam et rccentiorem in lib. adversus Praxeam (3). Primus inter Latinos, quoslibet nascentis Ecclesiæ hostes polemicis et apologeticis scriptis aggressus cst. Adversus enim gentes scripsit septem quos inscripsimus Apologeticos libros, nempe duos libros ad Nationes, et Apologeticum magnum, hunc ad præsides, illos ad plebem directos; item , de Testimonio animæ, seu Apologetici caput M7 ubcrius tractatum; et librum ad Scapulam, quo de injusta ac crudeli persecutione conqueritur et Christianorum virtutes laudil)us effert : quibus accedunt, ad Martyres apologia de martyrii gloria, ad Christianos de Spectaculis ethnicorum fugiendis dehortatio, ad omnes sive Christi sive deorum cultores de Idololatria et grandi hujus criminis gravitate. Justini philosophi, Irenæi martyris et aliorum quorum nomina ipse præ se fert, vestigia insecutus, Judæis Messiam a prophetis prædictum advenisse demonstrat (4); omnesque hæreticos, tum generatim in Præscriptionibus, ne ipso quidem Montano excepto, jugulat, tum speciatim , singulari quasi certamine, confodit. Hinc enim inconditam Gnosticorum catcrvam decies exagitat, vincit et contundit (5), ncc hanc aciem, ut videlur, nisi hoste fuso fugatoque, vel emeritus veteranusque miles, deseruit. Praxeam insuper, qui Deum unum, sed non trinum, asserebat, nec non et Montanum, ad quem miserabiliter defecit, oppugnavit in hoc elegantiori ac pulchello de Pænitentia IibeIIo: sopliistarum demum insulsa philosophomena de Anima, explodit. IIoc indefesso labore ac perpetuo certamine, decertavit Tertullianus : cumque, ætate provectior ac vulnere insanabili afflictus, in Montani partes desciisset, nedum nihil ab impetu remitteret, acrius sese ad prælia accinxit ac sibi dixisse visus est: Væ mihi si non dimicavero ! Primus iterum hic latinis auribus dedit ausculiandum ac luculento sermone concinnatum de re dogmalica in specie dislincta tractatum. Adeo vero in hisce dogmatibus seorsim sumptis, excelluit, ut, ausim di. cere, decurrentibus in immensum annis, nihil adhucdum prodiisse qui Tertulliaiii libros de 0ratione, de Baptismo, de Pænitentia, de Patientia, cæterosque

hujusce toni affixa.

Allera manet integrior, nec satis celebranda Tertullianilaus, moralis nempe ac paroenetica, ex multis ejus desumenda libris, ad mores christianos pertinentibus. Quorum duplex est series : prior ante susceptum ab auctore montanismum, posterior ab eo jam montanista descripta, Porro in utraque ad vivum exprimitur vitæ christianæ speculum sive in ejus fonte perenni, ora:ione privata et publica (1), sive in ejus fluentis uberrimis, sacramentis nempe (2), sive-in ipsius actibus communibus (5) aut præstantissimis (4), sive in ritibus liturgicis qui ei externam formam efficiunt (5), sive in vitondis ulji periclitatur anima christiana mundi, carnisve illecebris (6), aut suscipiendis unde B ea reviviscit operibus(7), aut obeunda qua glorificatur martyrii cruenta palæstra (8). Equidem in his tractandis frequentius ultra limiles legitimos abripitur ri. gidior montanistæ asperitas; at caute erroii latenti in nostris libris provisum- est. I'r;etcrca nonnisi effervescentis ingenii, ad magna excitantis ac communem hominum modum excedentis, impelus ple

rumque notandus est. llabeas igitur velim TERTvlliANUM cx suis taiitummodo scriptis ac solo peculiari penu commendatum. Commendant eum præterea hæc prisca quibus scribel)at tempora, primus inter Afros, inter Latinos primus post Pontifices Romanos, qui agnitus saltem sit et servatus ; fausta docentium et discipulorum tempora, cum in novo Christianorum semine ferveret calidior C Cliristi et martyrum sanguis, cum adhucdum Apostolorum vox sonaret ac repræsentaretur facies, cum authenticæ eorum literæ palam recitarentur (9). Commendant eum et urbs palria ac Ecclesia cujus primus fuit, quem noverimus, sacerdos; Carthago, ut æmula Roma victrix, sic a fide devicta, ut a Peiro Roma, sic a Petri discipulis acquisila; nova, si vis, at suorum infantium jam felix mater et exsultans; quam modo nobiles partus orbi renuntiarunt, tum Martyres Scyllitani, tum Perpetuæ, Felicitatis et sociorum agmen, quorum " Septimius noster fuit coævus,imo,ut quibusdam placet, testis et encomiastes (10). Ecclesia h;cc diu sanctitate florens et doctrina virorum sibi a*tertulliano continuo succedentium, haud secus ac si hic Noster eorum ingenia excitaverit, manus ad prælium docuerit, or

quos dogmaticos inscribendos censuimus, superasse D dines ad aciem instruxerit, eisque novum, veluti belli studiorumve similium commercio junctus, Irenæus A Dei.decreto, ut hæc nova tot vulneribus adolescens

merito cxistimetur. Interea haud inficias ibo vcl oj tima TerluIIiani scripta hinc ct inde plurimo sphalmate laborare, multa labe venenosa foedari. Quæ cum optimo et salutari antidoto aliquatenus sanata, videas veliim, ex

(1) Cap. 1, t. II, col. 888. (2) Cop. 13, t. II, col.26. (3) Gap. 2, 1. II, col. 456. (4) Cf. G. II. Scharffenberg comment. Academic. de Jüstino, Tertulliano et Cypriano adv. Judæos disput. Lund. Goth. 4820, in-4*. (5) In libr. Scorpiac., adv. Gnosticos, adv. IIermogeni., adv. Marcion. V;— adversus Valentinianos;— de άarne Christi; de Resurrcclione carnis,

tesseram, indiderit, effinxeritque eloquium, in toto deinceps occidentali orbe christiano evulgandum. Commendant eum et viri sanclissimi quibuscum simul deguit , aut conversatus est, aut necessitate ,

(1) Lib. de Oratione. (2) Lib. de Baptismo, de Pænitentia, de Eucharist., lib. de Coron. Milit., de Matrimon., lib. ad Uaror. 3) De Patienlia, de Cultu fœminar. 4) De Virg. vel. 5) De Orat. 6).De Spectac. (7) De Pænitent., de Jejun. 8) Ad Martyr., Scorp. 9) De Præscript. cap. 56, t. Il, col. 40. (10) Cf. Disseri. J. A. Noesselt, infra, t. I, col.85,sqq.

[blocks in formation]

drinus coævus, 0rigenesque quem Romæ fortasse obvium habuit, summi demum episcoporum Episcopi, qui integerrimam ipsi instillavere doclrinam, quam totam Romæ cum sanguine suo Apostoli profuderunt (1). Commendant eum et sexcenti quos præ oculis habuit auctores cujuslibet generis, sacri et profani, historici, pliilosophi, poetæ, juris omniumque disciplinarum periti, quorum volumina nocturna manu versavit et diurna, ac in omnibus suis tabellis præfixit testimonia. Commendant eum et posteri, sive ab ipso proximi, sive novissimi, tum congeneres ejns africani, quorum dux D. Cyprianus, Septimii libros petiturus, dicere consuevit : Da magistrum (2); tum nostrates, quorum præco Cl. Bossuetius Meldensis, quoties Tertullianum excitat, in has voces aut similia : Magnum virum, virum gravem, auctoritate, pondere potentem, erumpere videtur. Magnum igitur QUiNTi SEPTiMii FloreNtis Tertul.liANi nomen: at quanto majus, ni velut fulgur, de cælo cecidisset ille Africanæ Ecclesiæ Lucifer, qui mane oriebatur; nisi in terram corruisset, qui vulnerabat gentes; nisi dixisset in corde suo: Ascendam super altitudinem nubium (5) ! Ut enim Satan, ita hic fulgure superbi;e dejectus, cecidit, semelque lapsus, an surrexerit, nemo vel audet percunctari. I)e Salomone quæritur; de Origene disputatur; de Tertulliano siletur. Diuturno tumen senio contabuit, nec ei defuit longum pœuitendi

Ecclesia, Judæis tandem, Ethnicis, Gnosticis triumphatis, se huic offensionis lapidi impingeret, ac dum tanti animi subsidio recreari mereretur; eum-dem lapsum amitteret, infensum sustineret, reluctantem ac per quadraginta annos in matris suæ gremium insultantem lugeret. Nec jam quærendum est, ut multis placuit, an plus Ecclesiæ profuerit quam nocuerit, magis vero an sibi ad vitam, necne profuerit. Ecclesiæ homo non est, ille tot laboribus defunctus, tot certaminibus redux ! Utinam vero melius confidamus his piis identidem per opera ejus respersis precibus, ac v0tum ejus adimpleamus, cum diceret catechumenis: Igitur, benedicti, quos gralia Dei exspectat, cum de illo sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis, et primas

B manus apud Malrem cum fratribus aperitis, petite de

Patre, petite de Domino, peculia, gratias, distributiones charismatum,subjiciente: Petite et accipietis, inquit. Quæsistis enim, et invenistis; pulsastis, et apertum est vobis. Tantum oro, ut, cum petitis, etiam TERTULLIANl peccatoris memineritis (1).

A[{TICULUS II.

DE USU TERTULLIANI.

Quod modo ad dignoscendam veram TertulllANt auctoritatem, hoc ad reclum antiquissimi hujus Patris usum acrius omnino judicium requiri arbitramur. Iterum igitur debet in ejus scriptis considerari tum auctoris nunc catholici, nunc montanistæ conditio, tum librorum doctrina aut eruditio, utraque vero aut

spatium. Mansisse vero misere pervicacem, ac velut C sacra, aut profana. Sacra ejusdem doctrina ad fidei

uno ictu quo ruit delirantem ad usque octogesimum ferme ætatis suæ annum, imo per quadraginta et ampliusannos, stetisse infensa in Ecclesiam ira ferocem, ac tela vel deficiente manu minitantem, ultima ejus scripta nimium suadent et revincunt. Ecquis ergo inscrutabilia Dei judicia non reformidet, non horreat? Quis ad hunc finem cessurum fore tam faustum TentulliANi initium existimasset ? Dato sub ineuntis saeculi ortum Apologetico,habitisque cæteris pro caussa christiana concionibus, confirmatis inde confessoribus aut ad lauream martyribus eveclis, defervente persecutionum æstu ac respirante paululum Ecclesia, tandem quadraginta ferme annis ad pacem composita, jam novus rerum ordo oriebatur et ju

(1) De Baptismo, cap. 20, ultima verba. Ea est judiciórum de viris summis non raro varietas, ut cum ad coelum usque extolluntur ab his , ab illis deprimanlur adimüm. Ita fere accidit Tertulliano nostro; sicut enim non desunt illius contemptores, ita vendices et laudatores nactus est plurimos, eosque perquam liberales. Fuere quibus omnia ejus opera quæ supersunt in montanismio scripta videntur ; {lum alii euim ad sceleratam Montani communionem delapsum esse negant. Quin non defuere qui Tertullianum celebrant a martyrio, quod sub Decio sustinuisse dicitur. De his et aliis ad Tertulliani liistoriam, auctoritatemque pertinentibus cf. Magdeburg. cent. III, cap. 12;oach. Zentgravii Exercitatio,delapsu Tertull. ad Montanistas, Argent. 1704, 4°; —Timanni Gessellii Ilist. sac. et Eccles. N. T. p. 299; Petri Alixii Diss. de vita et scriptis Tertulliani, Paris. 1680, 8";—De la Molte, Ilist. de Tertull. et d'0rigène, Lugd. 1701, in-8°;—-Nicol. I.0

cundior temporum facies; jam, suspensis auribus, sive D Nourry, dissert. iiiTertull. Apolog. libb. 44 Nat. et lib.

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

dogmata, eruditio vero ad ea quæ tunc in Ecclesia A | IIvc erg0 Ecclesiauna, apostolica, catholica, sancta,

agi solebant, seu ad res disciplinæ referenda est. Ne in immensum haec prævia imonita crescant, non nostrum est hæc sigillatim decurrere, nec ad amussim omnia ab eo recte aut proterve dicta recensere, qu:e sive ad exegesim sacram, sive ad dogmaticam, moralemve theologiam, sive ad ritus moresve Ecclesiæ, temporumque ac opinionum historiam spectant. Nonnulia tantum præcipua doctrinæ Tertullianeæ capita, gravissimaque ejusdem errata, summatim indigitanda sunt, ac excitanda insigniora ejus operum loca, quæ potissimum in exegetico, dogmatico, morali, liturgico et ascetico usu veniunt, quo ad ea plenius jntrospicienda sese alacrior accingat quisquis rei patristic;e studet, ac praesertim junioribus theologiæ et

patrologi;e candidatis tutior expeditiorque via pateat. B

Ante omnia illttd plena voce prædicat TefttLLiANUs, totum fidei christianæ ædificium in firmissima veritate liistorica, ac veneranda traditionis auctoritate subsistere. Hæc sunt enim ineluctabilia facta, quibus, velut ænea catena ac aurea, tota res christiana pendet : Deus Pater mittit Filium suum in hunc mundum, ut Ecclesiam christianam ædificet. Jesus Christus ad hunc eumdem finem imittit Apostolos suos, et docet illos veritates omnes quæ huic ædifica1ioni fundamentum suppeditant et incrementum. Apostoli acceptam a Domino doctrinam tradunt om-' nibus ad quas mittuntur Ecclesiis. Ecclesiæ istæ tenent firmissime illam Apostolorum doctrinam, ac cæteris communicant, quæ Apostolorum neminem

viderunt. Et omnes istæ Ecclesiæ, invicem coadu- C natæ, uuum idemque corpus in unitate ejusdem do

ctrinæ, ejusdemque fidei constituunt. Quis porro Ecc!esi;um hanc, columnam immobilem veritatis, deseret, ut amplectatur sectas ab eadem sejunctas ? IIoc est celeberrimtim Tertullianæ præscriptionis argnncntum, palmare telum totius polemicæ cliristianæ, pulcherrimum sane ac invictissimum quod usquam inter disceptantes fuerit usurpatum, Itaque, inquit magnus ille vir, tot ac tantæ Ecclesiæ, una est i!!a ab Apostolis prima, ex qua omnes (Praescr. c. 20).—Apostolos Domini habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt; sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt (Ibid., cap. 6).— Nulla jam

immortalis ac visibilis, seu Romana, cui jus competit docendi omnes gentes, suam ab uno fonte, verbo Dei nempe, sive scripto, sive tradito, doctrinam accipit. Porro ad eam jure proprio pertinet tum traditiones dignoscere, confirmare et sancire, tum Scripturas earumque inspirationem, interpretationem et canonem statuere. Ubi enim apparuerit esse veritatem et disciplinæ et fidei christianæ, illic erit veritas Scripturarum et ea positionum, et omnium traditionum christiqmarum (Lib. de Præscript., cap. 19, t. II, col. 51).

Pauca addere est iis quæ antea de Scripturarum inspiratione, plenitudine adoranda, aposto!ica interpretatione ac legitimo canone, ex Tertulliano diximus; tantummodo, eum debere esse librorum sacrorum usum, ut hæretici, parabolis abutentes, non effingant ipsas materius doctrinarum, nec igitur ad eas provocetur, nec in his constituatur certamen, in quibus aut nulla, aut incerta victoria est, aut par incertæ (Pra'scr. 19, t. II, col. 31): examinandum in primis esse cujus sint Scripturæ, a quo, et per quos, et quando, et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt Christiani ; Deum permisisse, imo voluisse eo modo dispositas Scripturas, ut reticis materias subministrarent, qui sine Scripturis esse non possunt (Ibid. cap. 39, col. 55). Præterea in Tertulliano notatu dignus atque percelebris habetur locus de Apostolorum literis authenticis, in quem viri pcrdocti varia commenti sunt (Ibid. 36, col. 49) (1). Nec omittenda quæ passim disserit tum de LXX Interpretum versioiie (2), tum de antiquissimis Bibliorum latimis translationibus, jam nunc in 0ccidente vulgatis, majorique, eademve ac græcorum codicum auctoritate receptis.

Ilis autem positis Ecclesiæ fundamentis, idem ut obiter subvertat caducas hæreticorum ædificationes, nunc eorum in verbo Dei facinora ac Scripturaru n cædes exprobrat, nunc hæresim et idoloMtriam et prcfamam philosophiam parum inter se differre ostendit, nunc hæreseos claracteresa vera Ecclesia alienos ommino describit ( Advers. Marciom., lib. V, cap. 47; lib. IV, cap. 49 de Præscript., cap. 7, 17, 37, 40, 41, 44); omnesque uno præscriptionis argumento sive præsentes sive futuras, ipsumque Montanismum ac Tertullianismum insanabili vulnere confodit et opprimit.

gens Dei ertranca est, in omnem terram, et in terminos D Nec tantummodo, ut voluit in recenti opere Nean

orbis Evangelio coruscante (De Anima, c. 49). Innocentiam a Deo edocti, et perfecte eam novimus,ut a perfecto magistro rcvelutam, et fideliter custodinatis, ut ab incontemptibili dispectore mandatam (Apolog., c. 45). Nec dispectore tantem deficiet luec secta qitam tunc magis ædificari scias, cum cædi videtur (ad Scap., c. 5). Plurcs efficimur, quoties metimur a vobis : semen est sanguis Christianorum ( Apolog., cap. 49, t. 1, col. 555 A.).

At memento claves ejus hic Dominum Petro, et per cum Ecclesiæ reliquisse (Scorp., c. 10). Ilabes 1{omam, unde nobis quoque auctoritas præsto est. Ista quam felix Ecclesia , cui totam doctrinum Apostoli cum sanguine suo profuderunt ! (Præscript., cap. 56, t. li, col. 49).

der (5), in Guosticos, imo et in omnes hæreticos, ne novissimis quidem protestantium $ectis exceptis, in

(1) Vide Pamel. nott. ad loc citat. Ilug. Grotii tract. de veritate Christ. Relig. lib. III. nótat.; Dodwel, dissert., t. I, § 41; RicharJ. Simon. Hist. crit. du N. T. ch. 4, p. 40; Nathan. Lardner. Glaubwürdigkeit der Evangelischen Geschichte, part. II, cap. 27. § 8, p. 504-508. Lumper. De vita et scriptis Tertullianii, in Hist. Theol. crit. litter. SS. PP. u. VII, p. 257-262.

(2) Cf. Christ. Cellarii Dissert. XIII. ιle LXX Interpretiu.;—Simon de Magistris, Dissert. subjunctas editioni Septuagintavirali version. Daniel. ex codice Chigiano; Lump. loc. citat. p. 666. et sqq. Adisis inlra 1). Le Nourry Dissertat. c. 6, art. 2, 5, p. 787 et sqq.

(5) Antignostikus, Geist, des TertuIIian. a. c. i,

« PoprzedniaDalej »