Obrazy na stronie
PDF
ePub

indigitare quonam reram ordine, librorum serie, A aliquandiu saltem in orthodoxæ fidei gremio condissertationum accessione, lectionum collatarum varietate, commentariorum ubertate ac delectu, appendicum et indicum culmine hæc nova editio sit ab aliis secernenda.

stiterint, idcirco omnem illis fidem abrogare nec par nec fas est: quinimo in quibus cum Catholicis conspirant, in iis eo major .penes ipsos fiducia est, quod hinc et inde collusionem fieri et amice conjurari nemo sanus existimabit.

ARTICULUS PRIMUS.

DE AUCTORITATE TERTULLIANI.

Auctoritas in co qui potestatem habens alios docet, recte a duplici capite deducitur, nempe tum ab ipsius scientiæ æstimatione, tum ab ejusdem veracitatis fiducia.

Uni et soli Deo summa auctoritas est, quippe cui soli summa sit veritas in cognoscendo, et summa in dicendo veracitas.

Quælibet alia co major evadit auctoritas, quo pro- B pior ad illam accedit et perfectior ejusdem particeps efficitur.

Hinc nobis Catholicis nulla sub sole major, imo maxima in cœlo et in, terra, nec alia ac Dei ipsius est, Ecclesiæ docentis potestas, quæ verbo virtutis Dei (1), in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi (1), quæ infallibili nec unquam ad consummationem sæculi deficienda Spiritus Sancti assistentia, nititur, regitur ac confirmatur.

Porro omnibus Catholicis qui sese Ecclesiæ legitimos filios probare, student, necesse esse docet B. Vincentius Lirinensis, ut sanctorum Patrum fidei inhæreant, adglutinentur, immoriantur (2). Eam vero, consentiente tota Traditione, legem ad assensum Patribus præstandum ponit, ut quidquid non unum aut duos tantum, sed omnes pariter uno eodemque consensu aperte, frequenter, perseveranter tenuisse, scripsisse, docuisse cognoveris, id tibi quoque intelligas absque ulla dubitatione credendum.

Cui cum tot successere vices, multiplex ejus esse debet æstimatio, aliaque evadit prout aliam ipse tantum a se diversus induit personam. Ac ante omnia in eo, haud secus ac in cæteris Ecclesiæ doctoribus, nonnullius est pretii eruditionem profanam a sacra suppellectili, scriptorem privatum ab auctore catholico vel montanista, rem mere literariam aut historicam a caussa dogmatica secernere.

Patribus vero sigillatim sumptis nulla alia competit auctoritas, nisi privata, ex variis dignoscenda indiciis, quorum alia unicuique sunt quasi propria, alia vero deforis desumpta.

At quid caussa esset cur in hoc operis mere patristici prooemio ac primo limine diuin Septimii profana laude morarer? Paucis igitur absolvanı qualis sit rhetor, grammaticus, dialecticus, seu formæ excultor literariæ, qualisve sit philosophus, philologus, antiquitatum indagator, historiarum tenax, juris peritus, omni scientiarum genere exercitatissimus.

In iis autem ipsis consideranda sunt sive quæ ad intellectum recte institutum, sive quæ ad sanam voJuntatem pertinent; hinc nimirum eorum ingenii vis, doctrinarum ubertas, loquendi modus ac consuetudo, unde tuto credi potest quod non decipiantur; illinc autem morum probitas, vitæque sanctitas, qua omnis

Porro quid de ipsius dicendi, disserendi et argumentandi genere sentiendum sit, paulo infra habes eleganter et diserte a doctiss. D. Lumper explicatum (1). Pauca tantum addere juvat, ne delica

depellitur suspicio an decipiant aut decipere velint. Dissimus lector ac politioris minervæ studiosior salebris

Ad hæc quasi intrinseca auctoritatis signa accedunt tum diversæ temporum, locorum, dignitatum, cæteræque in quibus auctores scripserunt circumstantiæ, tum potissimum tanti pretii judicium quo Ecclesia scriptores quosdam titulo tacito vel solemni, speciali vel specialissimo probat et dijudicat.

Tertullianæ latinitatis offendat et hæreat. Primus fere omnium Tertullianus dogmata traditurus ac mysteria hucusque latio sermoni prorsus ignota, proinde novas intrudere formulas ac inaudita vocabula, saltem alio sensu usurpata potuit, imo et debuit. Nascebatur ac propemodum in cunis vagiebat latinitas illa ecclesiastica, quæ suos ab initio habuit modos; suas sive in soluto sermone, sive in rhythmico modulo leges, apprime tractandis cœlestibus sacramentis accommodatas, habuit, sanxit, ac servavit. Quibus autem efformandis ac per ora hominum evulgandis haud exigua est Tertulliani laus mirum in modum profuisse ; (1) Vid. infr., t. 1, col. 89-96.

Ne vero amoveantur aut respuantur scriptores quoiquot ecclesiastici, qui summos ac legitimos sanctitatis apices nondum fuerint adepti, nec rectum fidei tramitem indeclinabili pede triverint; cum enim

His catholicis rei Patristica positis criteriis, nunc deveniendum est ad propositum nostrum ; nunc æqua lance ac firma æstimandus est QUINTUS SEPTIMIUS FLORENS TERTULLIANUS, tot vetustarum disciplinarum peritissimus; philosophica, bistorica, juridica, oratoria ac poetica eruditione potens; multa susceptam ante fidem forensi laude florens; florentior et accepta fide, utpote totius Christianorum caussæ, coram imperatoribus, in orbis Romani foro, defensor et patronus; æræ a Christo Domino secundæ ac Apostolorum proximæ præco; primus Ecclesix Latina testis et vindex, imo unus cujus vindicia ad nos perve. nerint; insignes Africanæ fidei primitiæ; virorum apostolicorum alumnus; magister et ipse martyrum, pontificum et doctorum; Romæ ad sacra provectus, Carthaginique in presbyterii albo adscriptus; arcanorum scientissimus; omnium suæ ætatis hæreticorum debellator, imo Montani eversor egregius; et tamen (utinam absit!) montanista, hæreticus, hæreseosque caput emortuum, Ecclesiæ tandem jam non homo!...

(1) Hebr. I, 3.

(2) Col. II, 3.

(5) Vincent. Lirin. Commonit. II, 20.

quippe cujus ingenium demirati, ac loquelam ipsam, A Scripture sacre disseruerit, ex variis tamen ejus.

arduam licet et asperam, imitati, singuli post cum ac præsertim plures quos peperit Africana Ecclesia, clarissimorum virorum in his tempestatibus feracissima, duce Cypriano, sui, ut ait, magistri merentissimi cultore assiduo, se suamque orationem ad Tertulliani dictionem certatim effinxerunt.

operum locis colligi potest, libros sacros nostra ætate a pseudocriticis e numero canonicorum ejectos, inter sacros divinitusque inspiratos ab co connumerari (1).

laud abs re erit obiter animadvertere quemdam defectum subiisse, post ejus a recta fide discessum, Tertulliani ingenium. In libris, ultima, ut videtur, ætate sua in fæce montanismi exaratis, aut asperior fit et inæqualior, impotenti abreptus loquendi prurigine, ac inquieta pugnacitate; aut obscuriori sententia, velut de industria, sese obvolvit,nec nisi per intricata loqui tur ænigmata; quæ præsertim vitia in libro de Pallio, et adversus Valentinianos quasi digito palpanda occurrunt. B superstitibus, quarum primus et solus auctor certus

At susdeque vertitur Tertulliani exegetici auctoritas, modo fides sit ejus editori novissimo, ac procacissimo obtrectatori, J. Salom.Semlero, qui, præfracta fronte, asseruit hunc scriptorem oculis suis manibusque nunquam usurpasse græcum ullum codicem Evangeliorum aut Epistolarum, aliorumve sacrorum Bibliorum, nec unquam græcos codices, utpote adulteratos, adhibere voluisse; hunc eumdem, græcorum codicum libentissime nescium, latinos libros corrupisse et auxisse glossis sententiisque interpolatis, adhucdum

est ille Tertullianus (2). Sed quænam, amabo, fides huic innovandi prurigini adeo petulanti, ut idem audeat profiteri latinos omnes scriptores nunquam in hisce primis sæculis libros græcos consuluisse, omnes una conjurasse ut novas glossas invitis Græcorum codicibus, suis libris ex consulto insererent; ejus vero latin translationis prima initia et recentia rudimenta ab ipsius Tertulliani tempore, nisi ab ipsomet oriri ? Sed quid ea commemorem, dum in hac eadem dissertatione Tertulliani obtrectator eo audacia devenerit, ut, discussis tam longi temporis tenebris, ita enim habet, ipse adeo novus ac præposterus homo, inauditam ab omni retro antiquitate deprehenderit quamdam conjuratorum tam græcorum quam latinorum, Roma degentium, societatem, ex cujus officina clam prodiero multa Tertulliani, nonnulla Clementis Alexandrini, omnia Irenæci opera, plane supposititia et spuria? Hæc quæ cum primum prodierint, portentis similia merito habita fuere atque ab ipsis Germaniæ viris doctissimis impetita ac profligata (3), satis est, ut reprobata derideantur, exposuisse (4).

Eamdem in pejus mutationem forsan reperire est, cum, vel oblita incompte inconcinnæque dictionis asperitate, rem penitus ac sententiarum viscera introspicics. Illa Apologetici, Præscriptionum, librorumque de Oratione, Baptismo ac Poenitentia majestas ac grandis eloquentia, interdum acerrima ac laconica brevitate temperata, in inconditam ac diffluentem facundiam, obvia quæque, vel insulsa, jactitantem, nec scurrilitatem aut petulantiores jocos aspernantem dilabitur.

Sed cum hæc, ut dixi, ad profanam criticen potius quam ad dogmaticam Tertulliani auctoritatem faciunt, huc demum vela damus, haud alio, nisi inviti, jam abripiendi.

C

Per eruditionem sacram, inquit Walchius (1), intelligimus illam quæ versatur in rebus non a natura patefactis ac humana facultate cognoscendis, sed divinitus manifestis ac sanctissimo codice (cui et veneranda accedit Traditio catholica), comprehensis. Notitia harum rerum variis constat disciplinis, nempe Theologia Exegetica, Dogmatica, Polemica, Moralis, Symbolica, Catechetica, Homiletica, una cum listoria Ecclesiastica.

Porro cum his fere omnibus titulis commendatur Tertullianus, hinc præcipua desumenda sunt propria ipsi ac peculiaria auctoritatis signa.

Tertullianus, ut a Verbo Dei initium faciamus, illius interpretationi, ac Exegetica scientiæ suam affert symbolam minime aspernandam. Sive enim catholicus, sive montanista, semper docuit Scripturam veteris novique Testamenti inspiratam fuisse (2). Nec minus Scripturæ plenitudinem quam ejus divinitatem adorat (5): nec eam adorando traditionem aufert, imo et ad eam, seu ad Apostolos et discipulos Domini referendam esse Scripturæ interpretationem aperte declarat (4). Quamvis nullibi ex professo de canone

(1) Bibl. Patristic. edit. nov. len. 1831, c. 7, § 46. (2) Cf. I de Cultu fœmin. cap. 3, t. I, col. 1307. De Resurrectione Carnis, cap. 22, t. II, col. 823. Lib. III Adv. Marc. cap. 6, col. 325. Lib. V, cap. 7, col. 485. Lib. de Anima, cap. 2, col. 648.

(3) Lib. contr. Hermog. c. 22, t. II, col. 217. (4) Scorpiac. ca 12, t. II, col. 145.

Magna autem assurgit dogmatica Tertulliani catholici auctoritas; nec interdum montanista aspernanda. Triplicem enim quo usi fuere patres in exponenda fide modum, nempe tum symbolicum, quo gravissima fidei dogmata, connexa paucis, continuo recitantur; tum polemicum, ad refellendos Gentiles, Judæos, aut hæreticos accommodatum; tum discursivum seu catecheticum, qui pro christianorum fidelium usu, modo unum, modo alterum explicat doctrinæ punclum, mirum in modum idem Noster comprehendit.

D

(3) Cf. Gottefr. Lumper. Hist. Theol. Critic. de vita, scriptis atque doctr. SS. PP. t. VII, c. 6, art. 4, p. 242 et sqq.

(2) Dissert. de varia et incert. indole hor. libror. ad opp. Tertull. ed. Hale Magdeburg. rurs. recusa 1828, t. V. pp. 176-513.

(3) Cf. Joh. Dan. Schumann Obss. in veterib. Eccles. scriptor. spec. I et IV sæcul. de interpolation, quibusdam Codici N. T. Tertullianeo perperam afflictis conjectura. Hannov. 1776, 1777, 4°.-C. W. Fr. Walchii de authentia libror. Irenæi contra J. Sal. Seml. in novv. Commentt. societ. regia Goetting. T. V, part. II, p. 5. (4) Cf. quæ infra obiter perstringuntur t. 1, col. 55, 56 in not.; t. II, col. 548, 549, 551, 552, 534, 568, 565, 594.

hujusce tomi affixa.

Nam tres fidei formulas habet, unam camque bre- A opera veterum editorum iterum recensita, ad frontem viorem in libro de Virginibus velandis (1), alteram longiorem in Præscriptionibus Hæreticorum (2), tertiam et recentiorem in lib. adversus Praxeam (3).

Primus inter Latinos, quoslibet nascentis Ecclesix hostes polemicis et apologeticis scriptis aggressus est. Adversus enim gentes scripsit septem quos inscripsimus Apologeticos libros, nempe duos libros ad Nationes, et Apologeticum magnum, hunc ad præsides, illos ad plebem directos; item, de Testimonio animæ, scu Apologetici caput 17 uberius tractatum; et librum ad Scapulam, quo de injusta ac crudeli persecutione conqueritur et Christianorum virtutes laudibus effert quibus accedunt, ad Martyres apologia de martyrii gloria, ad Christianos de Spectaculis ethnicorum fugiendis dehortatio, ad omnes sive Christi B ea reviviscit operibus (7), aut obeunda qua glorificatur

Altera manet integrior, nec satis celebranda Tertulliani laus, moralis nempe ac paræenetica, ex multis ejus desumenda libris, ad mores christianos pertinentibus. Quorum duplex est scries: prior ante susceptum ab auctore montanismum, posterior ab eo jam montanista descripta, Porro in utraque ad vivum exprimitur vitæ christianæ speculum sive in cjus fonte perenni, oratione privata et publica (1), sive in ejus flucntis uberrimis, sacramentis nempe (2), sive-in ipsius actibus communibus (3) aut præstantissimis (4), sive in ritibus liturgicis qui ei externam formam efficiunt (5), sive in vitandis ubi periclitatur anima christiana mundi, carnisve illecebris (6), aut suscipiendis unde

sive deorum cultores de Idololatria et grandi hujus criminis gravitate.

martyrii cruenta palæstra (8). Equidem in his tractandis frequentius ultra limites legitimos abripitur ri. gidior montanista asperitas; at caute errori latenti in nostris libris provisum est. Præterea nonnisi effervescentis ingenii, ad magna excitantis ac communem hominum modum excedentis, impetus plerumque notandus est.

Justini philosophi, Irenæi martyris et aliorum quorum nomina ipse præ se fert, vestigia insecutus, Judæis Messiam a prophetis prædictum advenisse demonstrat (4); omnesque hæreticos, tum generatim in Præscriptionibus, ne ipso quidem Montano excepto, jugulat, tum speciatim, singulari quasi certamine, confodit. Hinc enim inconditam Gnosticorum catervam decies exagitat, vincit et contundit (5), nec hanc aciem, ut videtur, nisi hoste fuso fugatoque, vel emeritus veteranusque miles, deseruit. Praxcam insuper, qui Deum unum, sed non trinum, asserebat, nec non et Montanum, ad quem miserabiliter defecit, oppugnavit in hoc elegantiori ac pulchello de Pænitentia libello: sophistarum demum insulsa philosophomena de Anima, explodit. Hoc indefesso labore ac perpetuo certamine, decertavit Tertullianus: cumque, ætate provectior ac vulnere insanabili afflictus, in Montani partes desciisset, nedum nihil ab impetu remitteret, acrius sese ad prælia accinxit ac sibi dixisse visus est: Væ mihi si non dimicavero!

C

Habeas igitur velim TERTULLIANUM CX suis tantummodo scriptis ac solo peculiari penu commendatum. Commendant eum præterea haec prisca quibus scribebat tempora, primus inter Afros, inter Latinos primus post Pontifices Romanos, qui agnitus saltem sit et servatus; fausta docentium et discipulorum tempora, cum in novo Christianorum semine ferveret calidior Christi et martyrum sanguis, cum adhucdum Apostolorum vox sonaret ac repræsentaretur facies, cum authenticæ eorum literæ palam recitarentur (9). Commendant eum et urbs patria ac Ecclesia cujus primus fuit, quem noverimus, sacerdos; Carthago, æmula Roma victrix, sic a fide devicta, ut a Petro Roma, sic a Petri discipulis acquisita; nova, si vis, at suorum infantium jam felix mater et exsultans; quam modo nobiles partus orbi renuntiarunt, tum Martyres Scyllitani, tum Perpetuæ, Felicitatis et sociorum agmen, quorum Septimius noster fuit coævus, imo,ut quibusdam placet, testis et encomiastes (10). Ecclesia hæc diu sanctitate florens et doctrina virorum sibi a Tertulliano continuo succedentium, haud secus ac si hic Noster eorum ingenia excitaverit, manus ad prælium docuerit, or

Primus iterum hic latinis auribus dedit auscultandum ac luculento sermone concinnatum de re dogmatica in specie distincta tractatum. Adeo vero in hisce dogmatibus seorsim sumptis, excelluit, ut, ausim dicerc, decurrentibus in immensum annis, nihil adhucdum prodiisse qui Tertulliani libros de Oratione, de Baptismo, de Pœnitentia, de Patientia, cæterosque quos dogmaticos inscribendos censuimus, superasse D dines ad aciem instruxerit, eisque novum, veluti belli merito existimetur.

tesseram, indiderit, effinxeritque eloquium, in toto deinceps occidentali orbe christiano evulgandum. Commendant eum et viri sanctissimi quibuscunt simul deguit, aut conversatus est, aut necessitate,

Interea haud inficias ibo vel o tima Tertulliani scripta hinc et inde plurimo sphalmate laborare, multa labe venenosa fœdari. Quæ cum optimo et salutari antidoto aliquatenus sanata, videas velim, ex

[merged small][merged small][ocr errors]
[blocks in formation]

studiorumve similium commercio junctus, Irenæus A Dei decreto, ut hæc nova tot vulneribus adolescens quem venerabundus meminit', Caïusque Hippolytus- Ecclesia, Judæis tandem, Ethnicis, Gnosticis que, ejusdem Irenæi discipuli, Clemens Alexan- triumphatis, se huic offensionis lapidi impingeret, drinus corvus, Origenesque quem Romæ fortasse ac dum tanti animi subsidio recreari mereretur; eumobvium habuit, summi demum episcoporum Epi- dem lapsum amitteret, infensum sustineret, reluctanscopi, qui integerrimam ipsi instillavere doctrinam, tem ac per quadraginta annos in matris suæ gremium quam totam Romæ cum sanguine suo Apostoli profu- insultantem lugeret. Nec jam quærendum est, ut mulderunt (1). Commendant eum et sexcenti quos præ tis placuit, an plus Ecclesiæ profuerit quam nocuerit, oculis habuit auctores cujuslibet generis, sacri et magis vero an sibi ad vitam, uecne profuerit. Ecclesiæ profani, historici, philosophi, poetæ, juris omnium- homo non est, ille tot laboribus defunctus, tot certaque disciplinarum periti, quorum volumina nocturna minibus redux! Utinam vero melius confidamus his manu versavit et diurna, ac in omnibus suis tabellis piis identidem per opera ejus respersis precibus, ac vopræfixit testimonia. Commendant cum et posteri, tum ejus adimpleamus, cum diceret catechumenis: sive ab ipso proximi, sive novissimi, tum conge- Igitur, benedicti, quos gratia Dei exspectat, cum de illo neres ejus africani, quorum dux D. Cyprianus, Sep- sanctissimo lavacro novi natalis ascenditis, et primas timii libros petiturus, dicere consuevit: Da ma- B manus apud Matrem cum fratribus aperitis, petite de gistrum (2); tum nostrates, quorum præco Cl. Bossue- Patre, petite de Domino, peculia, gratias, distributiones tius Meldensis, quoties Tertullianum excitat, in has charismatum, subjiciente: Petite et accipietis, inquit. Quævoces aut similia: Magnum virum, virum gravem, sistis enim, el invenistis ; pulsastis, et apertum est vobis. auctoritate, pondere potentem, erumpere videtur. Tantum oro, ut, cum petitis, etiam TERTULLIANI peccatoris memineritis (1).

Magnum igitur QUINTI SEPTIMII FLORENTIS TERTULLIANI nomen: at quanto majus, ni velut fulgur, de cœlo cecidisset ille Africanæ Ecclesiæ Lucifer, qui mane oriebatur; nisi in terram corruisset, qui vulnerabat gentes; nisi dixisset in corde suo: Ascendam super altitudinem nubium (3) ! Ut enim Satan, ita hic fulgure superbie dejectus, cecidit, semelque lapsus, an surrexerit, nemo vel audet percunctari. De Salomone quæritur; de Origene disputatur; de Tertulliano siletur. Diuturno tamen senio contabuit, nec ei defuit longum pœnitendi spatium. Mansisse vero misere pervicacem, ac velut C uno ictu quo ruit delirantem ad usque octogesimum ferme ætatis suæ annum, imo per quadraginta et amplius annos, stetisse infensa in Ecclesiam ira ferocem, ac tela vel deficiente manu minitantem, ultima ejus scripta nimium suadent et revincunt.

Ecquis ergo inscrutabilia Dei judicia non reformidet, non horreat? Quis ad hunc finem cessurum fore tam faustum TERTULLIANI initium existimasset? Dato sub ineuntis seculi ortum Apologetico, habitisque cæteris pro caussa christiana concionibus, confirmatis inde confessoribus aut ad lauream martyribus evectis, defervente persecutionum æstu ac respirante paululum Ecclesia, tandem quadraginta ferme annis ad pacem composita, jam novus rerum ordo oriebatur et jucundior temporum facies; jam, suspensis auribus, sive gentes, sive Christiani, evangelizantibus pacem, evangelizantibus bona assentabantur. Quod autem in Galliis Irenæus, in Ægypto Clemens, in Latio Hippolytus, hoc in Africa, hoc in toto Occidente Tertullianus videbatur acturus: adeo ut, devicta plebe, devincerentur et nobiles sapientesque, et ab imo ad summum ædificaretur Ecclesia condereturque orbis christianus. Hæc erat, ni fallor, egregia pars cui destinabatur Tertullianus. Quid plura? cecidit, ad infernum detractus, in profundum laci (4). Hoc erat ergo in investigabili

(1) Præscript., c. 36, t. II, col. 49.

(2) S. Hieronym. De Script. Eccles..

(3) Is., XIV, 12, 14.

(4) Is., XIV, 15.

ARTICULUS II.

DE USU TERTULLIANI.

Quod modo ad dignoscendam veram TERTULLIANI auctoritatem, hoc ad rectum antiquissimi hujus Patris usum acrius omnino judicium requiri arbitramur. Iterum igitur debet in ejus scriptis considerari tum auctoris nunc catholici, nunc montaniste conditio, tum librorum doctrina aut eruditio, utraque vero aut sacra, aut profana. Sacra ejusdem doctrina ad fidei

(1) De Baptismo, cap. 20, ultima verba. Ea est judiciorum de viris summis non raro varietas, ut cum ad cœlum usque extolluntur ab his, ab illis deprimantur ad imum. Ita fere accidit Tertulliano nostro; sicut enim non desunt illius contemptores, ita vendices et laudatores nactus est plurimos, eosque perquam liberales. Fuere quibus omnia ejus opera que supersunt in montanismo scripta videntur; dum alii eum ad sceleratam Montani communionem delapsum esse negant. Quin non defuere qui Tertullianum celebrant a martyrio, quod sub Decio sustinuisse dicitur. De his et aliis ad Tertulliani historiam, auctoritatemque pertinentibus cf. Magdeburg. cent. III, cap. 12;— Joach. Zentgravii Exercitatio, de lapsu Tertull. ad Montanistas, Argent. 1704, 4°; -Timanni Gessellii Hist. sac. et Eccles. N. T. p. 299; Petri Alixii Diss. de vita et scriptis Tertulliani, Paris. 1680, 8°;-De la Motte, Hist. de Tertull. et d'Origène, Lugd. 1701, in-8°;-Nicol. Le D Nourry, dissert. in Tertull. Apolog. libb. ad Nat. et lib. ad Scap. infra, t. I, col. 705, sqq.-Joh. W. Hopfmann Diss. Q. S. F. Tertulliani quæ supersunt omnia in monlanismo scripta videri, Vitemb.1738, in-4°;-J. A. Noesselt, Dissert. III, de vera ætate ac doctrina scriptorum quæ supersunt Q. Sept. Fl. Tertulliani, Hal. 1757;ejusd. tres commentat. ad hist. eccles. pertinentes, Hal. 1817;-Jos. Ant. Cantova de Septimio et S. Epiphanio dissert. II, Mediol. 1783, 8°:-H. Chr. Baltenstedt Tertullians Geistes fahigkeiten. Religions Kenntnisse und theologie, III comment., Helmst., 1785, in-8°.-Aug. Neander Antignostikus, Geist des Tertullian. und einleit. in dessen Schriften., Berol. 1825;-Fr. Münster Primordia Ecclesiæ Africanæ, Havn. 1829, in-4°;-C. Jos. Hefele, Tertullian als Apologet. in Drey et all. Tübinger Theolog. Quartal—schrist. an. 1838;-J. A. Moehler. Patrologie oder christliche Literærgeschichte, herausgegeben von D. F. X. Reithmagr., Regensb. 1840. .

dogmata, eruditio vero ad ea quæ tunc in Ecclesia A agi solebant, seu ad res disciplinæ referenda est.

Ne in immensum hæc prævia monita crescant, non nostrum est hæc sigillatim decurrere, nec ad amussim omnia ab co recte aut proterve dicta recensere, que sive ad exegesim sacram, sive ad dogmaticam, moralemve theologiam, sive ad ritus moresve Ecclesix, temporumque ac opinionum historiam spectant.

Hæc ergo Ecclesia una, apostolica, catholica, sancta, immortalis ac visibilis, seu Romana, cui jus competit docendi omnes gentes, suam ab uno fonte, verbo Dei nempe, sive scripto, sive tradito, doctrinam accipit. Porro ad eam jure proprio pertinet tum traditiones dignoscere, confirmare et sancire, tum Scripturas earumque inspirationem, interpretationem et canonem statuere. Ubi enim apparuerit esse veritatem et disciplinæ et fidei christianæ, illic erit veritas Scripturarum et expositionum, et omnium traditionum christianarum (Lib. de Præscript., cap. 19, t. II, col. 31).

Pauca addere est iis quæ antea de Scripturarum inspiratione, plenitudine adoranda, apostolica interpretatione ac legitimo canone, ex Tertulliano diximus; tantummodo, eum debere esse librorum sacrorum usum, ut hæretici, parabolis abutentes, non effingant ipsas materias doctrinarum, nec igitur ad eas provocetur, nec in his constituatur certamen, in quibus aut nulla, aut incerta victoria est, aut par incertæ (Præscr. 19, t. II, col. 31): examinandum in primis esse cujus sint Scripturæ, a quo, et per quos, et quando, et quibus sit tradita disciplina, qua fiunt Christiani; Deum permisisse, imo voluisse eo modo dispositas Scripturas, ut hæreticis materias subministrarent, qui sine Scripturis esse non possunt (Ibid. cap. 39, col. 55). Præterea in Tertulliano notatu dignus atque percelebris habetur locus de Apostolorum literis authenticis, in quem viri perdocti varia commenti sunt (Ibid. 36, col. 49) (1). Nec omittenda que passim disserit tum de LXX Interpretum versione (2), tum de antiquissimis Bibliorum latinis translationibus, jam nunc in Occidente vulgatis, majorique, eademve ac græcorum codicum auctoritate receptis.

His autem positis Ecclesiæ fundamentis, idem ut obiter subvertat caducas hæreticorum ædificationes, nunc eorum in verbo Dei facinora ac Scripturarun cædes exprobrat, nunc hæresim et idololatriam et profanam philosophiam parum inter se differre ostendit, nunc hæreseos characteres a vera Ecclesia alienos omnino describit ( Advers. Marcion., lib. V, cap. 17; lib. IV, cap. 19 de Præscript., cap. 7, 17, 57, 40, 41, 44); omnesque uno præscriptionis argumento sive præsentes sive futuras, ipsumque Montanismum ac Tertullianismum insanabili vulnere confodit et opprimit.

Nec tantummodo, ut voluit in recenti opere Neander (3), in Gnosticos, imo et in omnes hæreticos, ne novissimis quidem protestantium sectis exceptis, in

Nonnulla tantum præcipua doctrina Tertullianeæ capita, gravissimaque ejusdem errata, summatim indigitanda sunt, ac excitanda insigniora ejus operum loca, qua potissimum in exegetico, dogmatico, morali, liturgico et ascetico usu veniunt, quo ad ea plenius introspicienda sese alacrior accingat quisquis rei patristica studet, ac præsertim junioribus theologiæ et patrologic candidatis tutior expeditiorque via pateat. B

Ante omnia illud plena voce prædicat TERTULLIANUS, totum fidei christianæ ædificium in firmissima veritate historica, ac veneranda traditionis auctori tate subsistere. Hæc sunt enim ineluctabilia facta, quibus, velut ænea catena ac aurea, tota res christiana pendet: Deus Pater mittit Filium suum in hunc mundum, ut Ecclesiam christianam ædificet. Jesus Christus ad hunc eumdem finem mittit Apostolos suos, et docet illos veritates omnes quæ huic ædificationi fundamentum suppeditant et incrementum. Apostoli acceptam a Domino doctrinam tradunt om-' nibus ad quas mittuntur Ecclesiis. Ecclesiæ istæ tenent firmissime illam Apostolorum doctrinam, ac cæteris communicant, quæ Apostolorum neminem viderunt. Et omnes istæ Ecclesiæ, invicem coadu- C natæ, unum idemque corpus in unitate ejusdem doctrine, ejusdemque fidei constituunt. Quis porro Ecclesiam hanc, columnam immobilem veritatis, deseret, ut amplectatur sectas ab eadem sejunctas? Hoc est celeberrimum Tertullianæ præscriptionis argumentum, palmare telum totius polemica christianæ, pulcherrimum sane ac invictissimum quod usquam inter disceptantes fuerit usurpatum,

Itaque, inquit maguus ille vir, tot ac tantæ Ecclesiæ, una est illa ab Apostolis prima, ex qua omnes (Præser. c. 20).-Apostolos Domini habemus auctores, qui nec ipsi quicquam ex suo arbitrio, quod inducerent, elegerunt; sed acceptam a Christo disciplinam fideliter nationibus assignaverunt (Ibid., cap. 6).— Nulla jam gens Dei extranea est, in omnem terram, et in terminos D orbis Evangelio coruscante (De Anima, c. 49). Innocentiam a Deo edocti, et perfecte eam novimus,ut a perfecto magistro revelatam, et fideliter custodimus, ut ab incontemptibili dispectore mandatam (Apolog., c. 45). Nec dispectore tamen deficiet hæc secta quam tunc magis ædificari scias, cum cædi videtur (ad Scap., c.5). Plures effcimur, quoties metimur a vobis: semen est sanguis Christianorum (Apolog., cap. 49, t. 1, col. 555 A.).

At memento claves ejus hic Dominum Petro, et per cum Ecclesiæ reliquisse (Scorp., c. 10). Habes Romam, unde nobis quoque auctoritas præsto est. Ista quam felix Ecclesia, cui totam doctrinam Apostoli cum sanguine suo profuderunt! (Præscript., cap. 56, t. li, col. 49).

(1) Vide Pamel. nott. ad loc citat. Hug. Grotii tract. de veritate Christ. Relig. lib. III. notat.; Dodwel, dissert., t. I, § 41; Richard. Simon. Hist. crit. du N.T. ch. 4, p. 40; Nathan. Lardner. Glaubwürdigkeit der Evangelischen Geschichte, part. II, cap. 27. § 8, p. 501-508. Lumper. De vita et scriptis Tertulliani, in Hist. Theol. crit. litter. SS. PP. 1. VII, p. 257-262.

(2) Cf. Christ. Cellarii Dissert. XIII. de LXX Interpretib.;-Simon de Magistris, Dissert. subjunctas editioni Septuagintavirali version. Daniel. ex codice Chigiano; Lump. loc. citat. p. 666. et sqq. Adisis iufra D. Le Nourry Dissertat. c. 6, art. 2, 3, p. 787 et sqq. (3) Antiguostikus. Geist. des Tertullian. a. c. i,

« PoprzedniaDalej »