Obrazy na stronie
PDF
ePub

Jam autem præsentis cur deinde ab Auctore nostro A facta fuerant de hoc mathematicorum exilio senatus

appellantur venenarii, qui venenum aliis propinant, aut conficiunt, aut vendunt. Nec his procul dubio dissimiles erant magi, quibus tertius in hac classe locus datur. Diabolicis siquidem artibus, maleficiis et præstigiis nocere aliis, eosque occidere nitebantur. At hi sunt, quos Horatius hisce notat carminibus : Que saga, quis te solvere Thessalis Magnus venenis, quis poterit deus?

(Horat. lib. I, od. 27, v. 21 el 22.)

consulta (Tacit., lib. II Annal., ante med.). Ulpianus tandem plura de his memorat, quem consulere poteris (Ulpian., lib. VII de Offic. prætor.).

Atque hi erant triplicis classis homines, qui Christianos reipublicæ inutiles esse idcirco querebantur, quía a nefariis illorum operibus abhorrebant, nullumque eis ferebant fructum. Sed perditissimis hominibus infructuosos esse, ait Tertullianus, magnus procul dubio reipublicæ fructus est (Tertullian. Apologet. cap. 43).

Denique Christianos ethnicis maximo esse emolumento hac adhuc ratione demonstrat : Quanti ( editiones veteres, Quantos, Lacerda, Quando) habetis, non dico qui jam de vobis dæmonia excutiunt, non

Tertia demum in classe reponuntur a Tertulliano aruspices, arioli, mathematici ( Tertullian., Apologet., cap. 43), quos quidem Arnobius, a nobis paulo ante citatus, vanos conjectores nuncupat. Suis enim exsecrandis artibus, dolis atque præstigiis futura se prænuntiare posse venditabant. Arioli autem sive Fa- B dico jam qui pro vobis quoque vero Deo preces sternant, rioli, de quibus supra egimus fingebant se divino afflatu, et aruspices adspectu victimarum vaticinari. At Terentius utrosque pungit horum versuum aculeis :

Gallina cecinit, interdixit ariolus :
Aruspex vetuit ante brumam aliquid novi
Negotii incipere.

(Terent., Phorm., act. IV, scen. 4.)

Neque his sane aliisque Cicero magis pepercit ubi hæc scribebat: Mayrin vestra, quæ latine divinatio dicitur, qua tanta imbueremur superstitione, si vos audire vellemus, aruspices, augures, arioli, vales, conjectores nobis essent colendi (Cicer. lib. I de Natur. Deor., pag. 203, lin. 36). Sed de his alibi dictum, et adhuc postea dicendum.

Scelestum illud ac reipublicæ infestum, omninoque perniciosum agmen claudunt mathematici. Hos autem vulgus, inquit A. Gellius, quos gentilitio vocabulo chaldæos dicere oportet, mathematicos dicit (A. Gell., lib. 1 Noct. Allic. cap. 9). Et prius quidem Cicero illorum artem et professionem his verbis explicaverat Non ex artis, sed gentis vocabulo nominati, diuturna observatione siderum scientiam putantur effecisse, ut prædici posset quid unicuique eventurum, el quo quisque fato natus esset (Cicer., lib. I de Divin., init., pag. 255, lin. 4). Unde Juvenalis :

Nota mathematicis genesis tua.

(Juvenal., salir. 14, post med.)

Verum illos eorumque scientiam idem ipse Cicero chaldæorum monstra vocal, nosque monet ab Eudoxo, ipsorum antesignano, scriptis traditum : Chaldæis in prædictione et in notatione cujusque vitæ ex natali die minime esse credendum (Cicer., lib. II de Divin., pag. 291. lin. 49). Plura autem ut missa faciamus, alio in libro Tertullianus noster haud dubilauter asserit pravos angelos, seu dæmones hujus impiæ artis fuisse magistros, ac deinde hæc subjunxit: Expellantur mathematici, sicut angeli eorum : eadem pœna est exsilii discipulis et magistris (Tertull. lib. de Idololat. cap. 9). Narrat autem Suetonius hos mathematicos ab imperatore Vitellio pulsos fuisse Urbe et Italia, ac postea capite damnatos (Sueton., lib. VII, § 14). Sed prius, teste Tacito,

quia forte non creditis, sed a quibas nihil timere possitis (Ibid.). Rigaltius vero propria auctoritate, et contra exemplarium manuscriptorum atque editorum fidem, hæc verba, quia forte non creditis, tanquam supervacua, aut sibi non placita sustulit. Sed quid, amabo te, nocebant ea verba, quibus Auctor significat ethnicis persuasum omnino non fuisse Christianos pro ipsis Deum verum precari? At id tamen, inquit, tam erat certum, quam plane constabat demonia ab illis ex eorumdem gentilium ejecta fuisse corporibus, sicuti a nobis evidentissime probatum est.

Quanti ergo, arguit Tertullianus, vos ethnici habetis, hoc est, quanto pretio æstimatis hoc maximum certe beneficium, quod Christiani vobis impertiuntur? C Nonne co solo nomine vobis summæ profecto, ut supra diximus (Supr., cap. 22, art. 1), erant utilitati ?

D

Verum instat adhuc ille, et intortum ab ethnicis telum in illos retorquendo, plane demonstrat ab illis summum reipublicæ detrimentum fieri. Nam cum longe major, sicut haud semel diximus, esset christianorum, quam illorum numerus, nonne respublica damnum certe maximum ab his ipsis accipiebat, quorum crudelitate tot justi christiani, sicut Auctor noster ait, impendimur, id est, consumimur et occidimur. Eo enim sensu scripsit latinus epistolarum Pauli interpres Ego autem lubentissime impendam, et superimpendar ipse pro animabus vestris (Paul., Epist. II ad Corinth., cap. XII, 15). Addit vero Tertullianus: Cum innocentes erogamur (Tertull., lib. de Præscrip., cap. 2). Pamelius vero mallet erodimur : sed sæpius Auctor noster verbo erogare utitur, quam ut, invitis manuscriptis omnibus, credatur illud ibi corruptum esse. Eodem itaque significatu ibi accipitur, quo alibi dixit, Febrem erogando homini deputatam. Et revera homo erogatur febri, cujus mortiferi sunt exitus. Alibi etiam scripsit gladiatores, qui occidi didicerant, edicto die inferiarum erogari (lib. de Spectac., cap. 12). Denique de inferni igne, uti animadvertimus (supr., cap. 11, art. 4), ab eo dictum: Dum erogat, reparat.

Porro autem quid, quæso, in majus reipublicæ damnum verti potuit, quam contra humanas divinas

[ocr errors]

que leges innumeros christianos non solum suo nu- A si fieri poterat, omnino púderet, variis adhuc ratiomero reipublicæ utiles, sed cives etiam optimos, morum vitæque integritate venerandos, nullius hostes, nullius criminis reos, suum, sicut superius ostendimus (Supr., cap. 14, art. 3), duntaxat ob nomen vexare, ac quibuslibet exquisitissimis cruciatibus excarnificare et occidere? Ethnici ergo vel hanc solam propter rationem magnum utique toti reipublicæ inferebant malum. Contra vero Christiani nullum profecto importabant; aut si quid ab eis unquam factum designari potuerit, illud certe magno cum fœnore ab ipsis aliunde, et vario modo resarciebatur.

num momentis manifestissimum cuilibet facit tam apertas falsæ illius religionis notas deprehendi, ut qui eas non perspiciat, se ipsum penitus excæcare. velit.

Atque hactenus quidem exposuimus et enucleavimus omnia ac singula argumenta, quibus Tertullianus christiana religionis veritatem, sanctitatem, sincera

Primo itaque ipsammet gentilium conscientiam testem appellat, qua constricti, fateri, ut supra vidimus, cogebantur unicum esse Deum, eosque omnes, quos vocabant colebantque deos, revera fuisse homines. Si quis vero sceleratus certissimo conscientiæ suæ testimonio repugnare ausus fuisset, is plane revincebatur elingui quidem, sed eloquentissimo civitatum omnium clamore, in quibus hi dii, sicuti haud semel observavimus (Sup., cap. 7, art. 1), nati, versati, mortui et sepulti sunt. Quoniam vero infinita

ejus documenta, et iniquissimam Christianorum vexa- B erat illorum multitudo, ac singulos recensere vel tionem demonstrat. Jam itaque examinandum superest, quomodo probaverit falsam esse gentilium religionem.

[ocr errors]

CAPUT XXV.

Quibus argumentis Tertullianus demonstret falsam esse gentilium religionem, ac falsos omnes illorum deos.

ARTICULUS PRIMUS.

Quam aperte falsitas religionis ethnicorum demonstre-
tur ex christianæ veritate, ejectis ex obsessorum cor-
pore dæmonibus, certa hominum conscientia; potiori
et notiori, sed plane falsa divinitate Saturni, qui
homo fuit, et a Jano in Italia exceptus, suum nomen
dedit civitati, quam depalaverat, totique Italiæ, quæ
prius ŒEnotria vocabatur; item Thalli, Cassii, et C
Nepotis testimonio, ac proinde falsam esse ipsam
quoque Jovis aliorumque, venditatam ab ethnicis, di-
vinitatem.

Quibus rationum momentis invictissime assertam vindicatamque a Tertulliano vidimus christianæ religionis veritatem, iisdem funditus evertuntur omnes gentilium dii, et superstitiose religiones. Nam si vera est Christi divinitas, sicuti Tertullianus noster, scite observat, sequitur ut falsa renuntietur quævis alia contraria reperta (Tertullian., Apologet., cap. 21, pag. 404). Præterea manifestissime cum illo ostendimus (Supr., cap. 7, art. 1) unum tantummodo esse posse Deum, ac proinde falsos alios omnes, quotquot ab ethnicis fingi potuerunt.

etiam nominibus suis appellare longius foret, ipsum Tertullianus petit illorum caput, et magis notam om. nibus originem (Ibid., cap. 11, pag. 12 et seq., cap. 29, pag. 438'; et lib. II ad Nation., cap. 1).

Ethnicos itaque sic urget, et alloquitur: Ante Saturnum Deus penes vos nemo est: ab illo census tolius, vel potioris, vel notioris divinitatis (Tertullian. Apologet., cap. 11, pag. 332; et lib. I ad Nation., cap. 12, pag. 578). Dixit autem potioris vel notioris (Ibid.), aut ut in manu exaratis nostris exemplaribus, et notioris, nec prorsus quidem male. Significat etenim se deorum primordia non a prima idololatriæ origine, quam alibi obscuram esse, nec a cunctis eamdem assignari vidimus (Tom. I Apparat., pag. 717 et seqq.; et dissert. super., cap. 30 et seqq.); sed ab ipsa divinitate Saturni, qui omnibus aliis diis potior et notior habebatur. Quid vero mirum, si ab illo ordiatur, cum Varro, qui tot libros de diis suis composuerat, omnium deorum antiquissimos venditet Jovem, Junonem, et Minervam (Tertullian., lib. II ad Nation., cap. 12). At Jupiter genitus ferebatur a Saturno, qui proinde illo antiquior erat. Ab hujus autem parentibus Cœlo, sive Chrono, et Terra, incipiendum esse non censuit, tum quia Saturnus, unicus eorum filius, his ac cæteris omnibus diis notior erat, et potior credebatur, tum quia hæc ridicula poetarum de illius ex Cœlo et Terra ortu commenta et fabulæ sunt. Natus siquidem ex illis fingebatur, quoniam parentes ejus ignoti fuerunt. Nam ex consuetudine humana, ait Tertullianus, ignoti, vel ex

(Tertullian. Apologet., cap. 10, pag. 331; et lib. II ad Nation., cap. 12), sicut et vulgus filios terræ vocat, quorum incertum erat genus. Sed hæc omnia in superioribus nostris dissertationibus explanavimus (Dissertat. in Minut., Octav. cap. 15, art. 1 ; et dissert. in Lactant., cap. 30, art. 1, et cap. 31, art. 2).

Nec minus perspicue a nobis demonstratum est D inopinato apparentes, de cœlo super ervenisse dicuntur (Supr., cap. 8, art. 1) dæmones a christianis ejectos fuisse ab eorum, quæ obsidebant, corporibus, illosque tum coactos palam fateri se non deos sicuti putabant ethnici, sed immundos esse spiritus ; unicum vero, quem Christiani prædicabant, esse Deum, ac Christum hujus esse Virtutem,Sapientiam, Rationem, et Filium, cujus nomine ac virtute fugabantur. Nihil ergo necesse erat alia plura a Tertulliano (Tertul. Apologet., cap. 23) congeri argumenta, quibus amplius comprobaret plane commentitios fictosque esse ethnicorum deos, ac proinde falsam illorum religionem. Verum ut eosdem ethnicos impii deorum suorum cultus, ac perversæ religionis tandem aliquando,

Præterea cuilibet perspicuum ibidem fecimus quam recte ille asseruerit hominem fuisse Saturnum, qui post multas expeditiones in Italiam appulit, ac postquam ibi a Jano susceptus fuisset, mons, inquit, quem incoluit, Saturnius dictus; civitas, quam depalaverat, Saturnia usque nunc est. In antiqua, et al

tera recentiori editione legimus debellaverat; sed A sius Severus. Duo autem eo nomine insigniti fuerunt : Tertullianeum verbum est depalaverat (Tertullian., loc. cit.); Ubi enim de mundi creatione adversus Hermogenem disputat: Omnia, inquit, opera sua Deus ordine consummavit, incultis primo elementis depalans quodammodo mundum (Idem, lib. adv. Hermog., cap. 29). Rursus vero contra Marcionem Quod architectum se prudentem affirmat, hoc invenimus significari depalatorem disciplinæ divinæ a creatore (Idem, lib. V advers. Marcion., cap. 6). Itaque dixit a Saturno depalatam civitatem, id est conditam, vel positis palis fundatim, sive ut aliis placet, palis instructam. Et hi quidem explicationem suam firmare conantur his Hermæ verbis: Cum depalasset vineam (Herm., lib. III, similit. 5, § 2, pag. 61). Tum deinde Tertullianus : Consedit Saturnus, exceptus ab Jano, vel Jane (Tertullian. Apologet., cap. 10): MSS. nostri, Janæ ut Salii volunt. In duobus antem manu recentiori exaratis exemplaribus nostris, et in primo ad Nationes libro, ubi eadem repetuntur : Etsi alii vocant (Lib. I ad Nation., cap. 12, p. 578): melius forsitan, sicut alii. Quorsum enim ibi Saliorum mentio? Numquid ab illis aut solis, aut primis Saturnus dictus est a Jane, non autem Jano exceptus? Sed hæc aliorum judicio permittimus.

alter, uti in Eusebiano Chronico legimus, orator egregius (Chron. Euseb., ad ann. 2047), qui Augusti imperatoris tempore in exilium missus est; alter vero poeta parmensis, qui ex iis unus fuit, qui cum Bruto Julium Cæsarem interfecerunt, de quo plura Lilius Giraldus (Girald., Dial. IV, de Poet. Hist., p. 160), Vossius (Voss., de Poet. latin., c. 2), Scaliger (Scalig., in cit. Chron. Euseb.), et alii (Fabius, lib. X, et Senec, epist. 79). Uterque porro a nonnullis Cornelius Severus vocatur. Sed in Tertulliani textu forsitan additum est cognomen Severus, a M.nutio Felice et Lactantio, sicut alibi vidimus, omissum. Nam quæ ille de Saturno narrat, hæc potius a Cassio Hemina, quemadmodum etiam annotavimus, quam a Cassio B Severo scriptis tradita videntur. In illius quoque ad Nationes libro ab oscitante librario scriptum est: Cornelios Nepotes et Tacitum. Ad quid enim ibi Taciti mentio, cujus nulla in Apologetico, neque a Minutio et Lactantio facta est (Dissertat. in Minut., cap. ult., art. 2)? Nonne ibi sicut in illorum libris legendum est Græcum Thallum?

Postquam vero Saturnus datam sibi a Jano sedem fixisset: Tota Italia, ait Auctor noster, post OEnotriam Saturnia cognominabatur (Tertull., ibid): et in libro ad Nationes: Tota Italia de Saturno vocabatur. Italiæ autem primum OEnotriæ nomen fuisse aperte docet Virgilius his versibus :

Est locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt,
Terra antiqua, potens armis atque ubere glebæ,
OEuotrii coluere viri, nunc fama minores
Italiam dixisse ducis de nomine gentem.

(Virgil., lib. 1 Æneid., v. 554 et seqq.)

Nec id semel cecinisse contentus, iisdem verbis alio
in libro repetit (lib. III, v. 163 et seqq.). Videsis Servii
in hæc carmina annotationes, Antiochum a Strabone
citatum (Strab., lib. III Geogr., p. 254), et alios. Ita-
lia itaque a Saturno nuncupata prius fuit Saturnia,
at liquet his Ovidii carminibus:

Hac ego Saturnum memini tellure receptum;
Coelitibus regnis à Jove pulsus erat.

Inde diu genti mansit Saturnia nomen;
Dicta quoque est Latium terra, latente Deo.
(Ovid., lib. II Fastor. § 3, v. 235.)

Quamobrem a poetis ut vidimus (Dissertat. in Minut.,
c. 16, art. 1), vocatur tellus terraque Saturnia, et a
Virgilio, ubi cecinit:

Salve, magna parens frugum, Saturnia tellus ?

(Virgil., lib. II Georg., v. 174.)

Nonne autem ea omnia satis evidenter probant Saturnum fuisse hominem? Quod quidem Tertullianus tam in Apologetico, quam in secundo ad Nationes libro adhuc confirmat testimonio Diodori, Thalli, Cassii Severi et Cornelii Nepotis, de quibus alibi egimus (Dissertat. in Minut., cap. ult., art. 2, et in Lactant., c. 31, art. 3). Non sine aliqua tamen observatione præmittere possumus in priore libro scriptum Cas

Quidquid autem ea de re peritiores pronuntient, quorum judicio semper stabimus, haud dubitanter Tertullianus affirmat nullum ab ullo gentili inveniri aut citari posse auctorem, qui unquam negaverit Saturnum fuisse hominem, qui ab alio homine et vitam accepit et regnum, ac proinde Deus esse non potest Tertullian. Apologet., c. 10, p. 331, et l. II ad Nation., c. 12, p. 578). Verus enim Deus, ut sæpius diximus C (Dissert. in Minut., cap. ult., art. 2), a se ipso solo est, et ideo omnipotens, qui homines cæteraque omnia creavit, qui omnibus dominatur, qui omnia regna dispensat.

Post hæc ille: Satis jam, inquit, de Saturno (Tert., Apologet., c. 10, p. 331), ad cuilibet hebetiori atque obstinatiori demonstrandum falsam omnino esse illius divinitatem. Data autem opera ibi adjecit licet paucis. Nam in secundo ad Nationes libro falsitatem ejus variis demonstrat argumentis (lib. II ad Nation., c. 7, el cap. 16), quæ in superioribus nostris dissertationibus explicata, non amplius hic repetenda

sunt.

Saturnus porro si deus nec fuit, nec esse potuit, quia homo erat, cæteris hominibus similis; multo magis divinitate carent Jupiter, ejus filius, totaque aliorum pene innumerabilium caterva, quos ab eodem Saturno, aut saltem post illum ortos esse constat (Idem, Apologet., c. 10, p. 355). Quis enim nesciat Jovem, quem ethnici deum optimum, maximum vocabant, ex ejusdem Saturni cum Ope, seu Rhea sorore sua connubio, sive potius incestu, natum perhiberi? Adultus autem, pulso patre suo, in illius invasit regnum, atque assumptis, uti ait Tertullianus, squammati, cornuti, plumati, imbris aurei figuris, filios infamibus stupris et adulteriis procreavit (Tertult., Apologet., c. 21, p. 596, et l. It ad Nat., c. 13):

Quis ergo expensis his omnibus, quæ aliis nostris in dissertationibus enucleavimus (Dissertat. in

Minut., c. 15, art. 1, el dissertat. in Arnob., c. 11, A tantum hæc caussa esse vel potius excogitari potuit. art. 4, et in Lactant., c. 3, art. 1 et seqq.), diffiteri unquam poterit illum deum non esse, sed sceleratum homitem qui omnem humanitatis, et pudoris sensum exuerat?

ARTICULUS 11.

Quam præpostere ethnici venditarent suos post morta. lem hanc vitam factos esse deos ab alio superiore mancipe divinitatis; unum duntaxat csse deum, qui mundum ante omnes gentilium deos, ac fruges, et ante Cererem, Bacchum et Minervam creaverat; nec magis deos dici posse illarum frugum inventores, quam Lucullum, qui cerasa, et Catonem, qui ficum viridem in Italiam primi attulerunt.

Fatebantur quidem ethnici, quod negare nunquam B potuerunt, Saturnum, aliosque, quos deos esse somniaverant, reipsa fuisse homines: sed cum Varrone contendebant illis, hujus vitæ mortalis munere rite functis, datam divinitatem (Tertullian., Apologet., c. 11, p. 335). Verum absurdam opinionem suam alio absurdiori commento tueri frustra conabantur. Neque enim homines post mortem suam dii fieri potuerunt, nisi vel a se ipsis, aut alio aliquo iis potentiore deo. Atqui utrumque falsum est. Non ipsi siquidem pote statem habuerunt divinitatem sibi mortuis conferendi. Si quando namque id potuissent, nunquam fuissent homines, mortalium infirmitatibus et vitiis obnoxii. Cujus hanc Auctor noster rationem reddit : Nunquam homines fuissent, possidentes scilicet melioris,quam fragilis humanæ conditionis potestatem (Ibid.). C Solus quippe Dei Filius, ab æterno Deus, assum pla quidem, sed modo prorsus admirabili, et absque ulla vitii aut peccati labe, natura hominis, mo rtalem vitam egit.

Neque etiam ficti gentilium dii ab ul lo alio divinitatem accipere potuerunt, nisi illis major poten tiorque fuerit; aut ut Tertulliani ad ethnicos verbis utanur: Necesse est concedatis esse aliquem sublimiorem Deum, et mancipem quemdam divinitatis (Ibid.). Nomen autem manceps a politioris latinitatis scriptoribus pro eo sumitur, qui aliquid publice conducit, vendit et redimit. At nunc ab Auctore nostro accipi potius videtur pro aliquo divinitatis custode, curatore ac præfecto (Idem, lib. de Idolol., c. i, et lib. de Pudicit., c. 14); quo sensu in codice Theo- D dosiano thermarum aliarumque reruin mancipes vocantur (Cod. Theodos. leg. Un. de Mancipib., t. V, p. 183). At quicumque dixerint Saturnum aliosque mortuos homines suam divinitatem accepisse ab alio illius mancipe, hoc ipso non esse deos palam confitentur. Verus siquidem Deus a se solo et æternus sit, necesse omnino est.

Præterea nullus unquam, nisi plane desipiat, dixerit ab omnipotente ac sapientissimo Deo aliquid inconsiderate, temere ac sine caussa factum. Atqui nulla prorsus caussa assignari potest cur ille suam cum mortuis hominibus communicaret divinitatem (Tertullian., Apologet., c. 11, p. 333). Duplex quippe

:

Ac primo quidem, quia Deus horum indiguerit officiis et auxilio secundo, quia illi eximiis suis factis et virtutibus divinitatem merucrunt. At utrumque falso falsius esse convincitur.

Qua enim aut mortuorum, aut etiam vivorum hominum ope Deus omnipotens unquam indiguit ? Numquid ad condendum mundum? At quicumque gentiles id asseruerint, re pugnantem habebunt Pythagoram (Ibid., p. 13), qui, ut supra vidimus (Dissertat. in Lactant., c. 21, art. 2), mundum increatum prædicabat. Tametsi vero mundus, ut Plato aliique philosophi, quemadmodum adhuc annotatum est, recte docuerunt, reipsa creatus sit; verus nihilominus Deus, cujus infinita potestas est, nullius plane ad illum fabricandum subsidio eguit.

Quid vero, quod constat ante Saturnum ac quoslibet alios gentilium deos, pluvias, sicut ait Tertullianus, de cœlo ruisse, et sidera (Tertullian., loc. cit.), puta solem ac lunam, radiasse, et lumina, videlicet stellarum, floruisse? Alio siquidem in libro scripsit: Colum luminibus floruisset, magis sol radiis insultasset (lib. IV adv. Marcion., c. 42). Quam igitur opem ad mundum creandum Deo ferre Saturnus aut quilibet alius poterant, qui longo post solem, funam et stellas tempore orti sunt? Addit Tertullianus ante omnes gentilium deos, tonitrua mugisse et ipsum Jovem, quæ in manu ejus ponitis(sive, ut in antiquioribus editis et ineditis codicibus, imponitis) fulgura timuisse (Tertullian., Apologet., c. 11, p. 334). Et vero cum certum sit tonitrua mugisse, autequam Jupiter exstitisset, dubium nemini esse debet, quin, insito omnibus hominibus timore, fulmina nunquam audita primum saltem timuerit. Quamobrem Tertullianus jure merito ridet ethnicos, qui fulgura et fulmina in ejus manu esse, et ab eo, licet non facta, vibrari elfutiebant.

Sed acrius adhuc urget nihil imperfectum ab omnipotente fieri, atque idcirco mundum, omnibus absolutum numeris, ab eo conditum fuisse. Omnia igitur, quæ ad sustentandam hominis vitam necessaria sunt, ante quoslibet gentilium deos omnesque homines creaverat. Itaque nihil, ait ipse Tertullianus, continendo, id est, conservando homini, ac cohibendo ne moreretur, et sustinendo, sive sustentando, alendo, reficiendo, prospectum, ac datum post hominem creatum potuit inferri (Ibid.). Sed hæc ejus verba non ita ad vivum resecanda sunt, ut dixisse credatur nihil post conditum hominem potuisse a Deo creari, quo vita hominis contineretur et sustineretur. Non enim sibi aliud voluit, nisi cuncta, sine quibus humana vita conservari non potest, a Deo creata fuisse ante conditos quoscumque homines, ac multo magis ante Saturnum ac Jovem, aliosque omnes ethnicorum deos. Tam certo igitur, quam evidenter ille inde concludit Deum verum nullius ad mundum faciendum indiguisse auxilio. Non ergo dii aliqui hanc ob caussam facti sunt.

Instat adhuc de terra exuberasse omnem frugem ante

garriebant.

ARTICULUS III.

Liberum, et Cererem, et Minervam, imɔ ante illum A nibus beneficia, deos post mortem suam factos esse aliquem principem hominem (Ibid.), sive Saturnum, quem ethnici potiorem primumque omnium, uti paulo ante dicebamus, deorum esse garriebant. Ethnicos autem ibi castigat, qui opinabantur Liberum ob vini, Cererem ob frumenti, Minervam propter oleæ adinventionem numero adscriptos fuisse deorum. Prius enimvero hæ fruges creari debuerunt, quam inveniri. Atqui ille tantum Deus est, a quo creata institutaque fuerunt. Neque urgeas Lucretium de his loquentem usum esse verbo instituisse, ubi cecinit:

Namque Ceres fertur fruges, Liberque liquores
Vitigeni laticem mortalibus instituisse,

Cum tamen his posset sine rebus vita manere,
Ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentes.

(Lucret. lib. V, v. 14 el segg.)

Quanta insulsitate gentiles venditabant Saturnum, Jovem, aliosque ob merita, præclaraque facinora, factos esse deos, et alios, illis præstantiores, relictos in inferis, nimirum Socratem, Aristidem, Themistoclem, Alexandrum Magnum, Pompeium, Polycratem, Syllam, Cræsum, Crassum, Demosthenem, Ciceronem : atque ostenditur divinitatem a gentilibus eadem, qua diis suis, ratione tribuendam Laidi, Phryne, Larentiæ, atque ipsis sive mortuis sive vivis Cæsaribus.

Altera tribuendae mortuis hominibus divinitatis ratio ab ethnicis desumebatur ex illorum meritis fac

Poeta enim ibi de his loquitur, quæ aliquorum arte et B tisque eximiis, quibus eam assecutos esse audacter ingenio reperta fuerant. Verbum ergo instituisse, nou alio quam invenisse, sensu accepit. Si quis vero contendat ab illo instituisse dictum, quia Bacchus et Ceres panis ex frugibus, vinique ex uvis conficiendi modum docuisse ferebantur, non multum repugnabimus. Verum is ne hilum quidem inde proficiet. Nobis enim plane sufficit certo certius esse nullas fruges a Baccho, Cerere, et Minerva crea tas. Nemo quippe ob eas aut indicatas, aut repertas, aut fieri, aut esse deus potest.

Neque alius deinceps audiendus, qui objicere audeat frugum inventionem tantæ hominibus esse utilitati, ut propter solum hoc beneficium Ceres, Bacchus et Minerva in deorum grege annumerari meruerint. Jam enim hæc ratio satis confutata est. C Deinde vero si alicujus ea esset momenti, Lucullus debuit etiam deus fieri, qui primus, uti Tertullianus ait cerasa (MSS. cerasia) ex Ponto Italiæ promulgavit (Tertullian., ibid.). Ex Plinio autem discimus anno urbis condita 680, post victoriam Mithridaticam ccrasa ab hoc Lucullo transportata fuisse in Italiam ex Ponto (Plin., lib. XV natur. Hist., c. 25, p. 207), sive ut ait Hieronymus, de Cerapunto (Hieronym. epist. 23. ad Eustoc. pag. 60), unde nomen suum traxerunt. Horum itaque præstantium virorum aucto. ritate corrigendus est alius Tertulliani in secundo ad Nationes libro locus, ubi scriptum legimus: Cn. Pompeius de Ponto..... Italiæ promulgavit (Tertull. lib. II ad Nat. cap. 16).

Instat ille ficum viridem Romæ cognitam non D fuisse, antequam Cato eam senatui intulit (ibid.). Tota autem hæc historia a Plinio jam citato descripta est (Plin., lib. XV natur. Hist., cap. 18, pag. 198), et ex illa, sicut ex superiori, Tertullianus concludit iniquos esse gentiles, qui Cererem, Bacchum, et Minervam ob fruges inventas in deoram suorum reposuere numero, et Lucullum ac Catonem, qui alias hactenus incognitas in Italiam Romamque attulerant, apud inferos reliquerunt. Sed hæc fusius prosecuti sumus in aliis nostris dissertationibus (Dissertat. in Minut. Oct., cap. 14, art. 2, in Arnob., cap. 9, art. 2, el dissert. in Lactant. cap. 30, art. 5), ubi refellimus eosdem gentiles, qui homines, ob collata aliis homiTERTULLIANI I.

venditabant. At quicunque id serio asseverabant, hi, ut recte observat Tertullianus, fateri cogebantur aliquem esse Deum deificum (Tertullian., Apologet., cap. 11, p. 333), id est qui alios ob quædam præclara facta deos faciat. Præcellens ergo ille Deus debuit æquissima justitiæ lance aliorum merita ponderare, et omnipotentia sua illos debito præmio remunerari. Atqui huic soli æquissimo et omnipotenti competit divinitas, quam nulli alteri, aut natura, aut quibuslibet meritis a se distincto dare potest. Suprema enim divinitas dividi nequit, atque, ut sæpius diximus, Deus aut unus aut nullus est.

Sed age, dicque nobis, obsecro, quænam fuerint Saturni, Jovis, Junonis, aliorumque virtutes, eximiaque merita, quibus potuerint divinitatem emereri? Nonne gentiles palam prædicabant, insolenterque gloriabantur illos vitam vixisse stupris, adulteriis, ac quibuslibet, ut alibi ostendimus (Dissertat. in Arnob. cap. 12, art 1 et seqq.), maximis sceleribus et flagitiis infamem, ac contaminatam? Fac tamen eos tot tantisque virtutibus cumulatos fuisse, quot quantisque vitiis coinquinabantur; cur ergo his, ait Tertullianus, in cœlum sublatis, ac divinitate donatis, alii virtute pares, atque etiam præstantiores, apud inferos relicti sunt (Tertull. ibid.)? Nullus enim gentilis quantumvis ad audendum projectus, id negare poterat, quod manifestissime probatur illustrium exemplis virorum quorum egregias singularesque virtutes ipsimet ethnici summis extulerunt laudibus,

Nam ut proposita a Tertulliano (Ibid.) exempla percurramus, quis gentilium deus sapientior Socrate, qui Apollinis oraculo, a nobis alibi citato (Dissert. in Minut. Octav., cap. 3, art. 2), mortalium omnium sapientissimus renuntiatus est? At tantum abest, ut deus dictus sit, quin Atheniensium judicio fuerit condemnatus, ac cujus morti, inquiebat Cicero, illacrymari soleo, Platonem legens (Cicer., lib. III de Nat. deor. p. 252, lin. 29). De illa autem Socratis morte disputavimus in superioribus nostris dissertationibus (Dissertat. in Minut., c. 3, art. 2, et in Lactant., cap. 14, art. 1), et paulo post adhuc aliquid dicendum (Infr. cap. 26, art. 4).

Quis gentilium deus justior Aristide (Tertullian.

(Trente-cinq.)

« PoprzedniaDalej »