Obrazy na stronie
PDF
ePub

§ 10.

· Probatur tertio, ex anno, quo Caracallus Cœ- A molestus fuerat. Neque is tali modo clarissimis quisaris dignitatem e SCto accepit.

Sed ista quidem ut nondum dant certam viam accurate cognoscendi annum Albino fatalem, propterea quod nondum apparet quandiu ista de summa imperii dimicatio duraverit, magis, opinor, nobis scrupuJum eximet tempus dignitatis Cæsareæ Caracallo collatæ, ex quo efficietur, Albinum A. CXCVII. periisse (1). Sunt enim antiquitatis monumenta quædam, qualia Pagius (In critica Annalium Eccles. Cæsaris Card. Baronii. Sec. II. ad a. c. CXCVII. num. 2. Edit. Paris. 1689. p.88.), exque Gutherio Moshemius attulit in diss. laud. § XXIII. in quibus Laterano et Rufino Coss. Caracallus Cæsar ex SC. Destinatus vocatur. At illo cognomine quamvis jam Caracallus a patre tum exornatus fuisset, cum Severus adversus Albinum proficis. B ceretur (V. Spartianum in Severo. c. 10.); istud tamen nusquam reperimus a senatu confirmatum esse prius, quam victor Severus Romam, prostrato Albino, rediisset; tum enim Severam legimus Cæsarem Bassianum filium suum Antoninum appellari jussisse (ap. Spart. L. c. 14.). At enim Lateranum et Rufinum consules fuisse A. p. N. C. CXCVII. docent fasti universi; itaque sit hoc, Albinum eodem anno (et XI. qui dem Calend. Mart. quemadmodum habet Spartianus. L. c. c. II.) cum vita imperium amisisse. Quæ cum ita sint, patet quod efficiendum promisimus, ex hac occasione plebi ad christianos vexandos post Albini interitum nata, istas priores Christianorum calamitates A. CXCVII. initium cepisse.

[blocks in formation]

vim meo habiturum, nisi Herodiani verba pugnarent cum iis, quæ tradita sunt a Dione Cassio, qui Severum ait nuntium de capto Byzantio in Mesopotamia accepisse. Atque is merito audiendus est, et repudianda Herodiani auctoritas, quod jam egregie monuit V. C. H. S. Reimarus in not. ad Dion. Cass., p. 1252. § 70. et 1256. § 1.

(1) Usi sumus ad hanc rem efficiendam dignitate Caracalli Cæsarea, cum Moshemius maluerit ad eam rem dignitatem Augusti Caracallo collatam adhibere. Sed istius Clarissini Viri partes deserere hic satius est visum. Nam, p.66.Caracalla, inquit, Augusti dignitate ornatus est eo anno, qui prælium Lugdunense est consecutus. Itaque cum constet, eum hanc A. CXCVIII. accepisse, Albinus A. CXCVII. occubuit. Hujus argumenti, dubito fere, an superior propositio ex omuibus, quos habemus, scriptoribus sit manifesta, nisi eadem esse censeatur cum altera de ejus dignitate Augusti A. CXCVIII. suscepta, quæ consentit cum Omnibus ejus rei significanda monumentis.

C

busdam hujus familiæ hominibus tum videtur gratificari voluisse, cum, victo Albino, bellum Parthis aliisque Orientis gentibus intulisset, a quo perfecto non rediit prius, quam hoc idem edictum adversus christianos promulgasset. Namque tum quidem tot erat bellis cum fortissimis nationibus implicatus, ut credi vix possit, eum de istiusmodi rebus cogitasse. Sed verba etiam Tertulliani sunt ea, ut facile appareat, Severum non has quidem, sed alias tamen feminas, virosque clarissimos eo tempore læsisse, a quibus is christianos cupiebat discerni. Atque ego non video, ad quale tempus possit vis istis illata referri, nisi ad id, quo interfectos Spartianus refert (in Sev. c. 12.) innumeros Albini partium viros, inter quos multi principes civitatis, multæ feminæ illustres fuerunt : propterea, quod ista in re inter hos scriptores est vel in verbis quædam similitudo. Ego vero vix dubito, quin Severus horum christianorum quasi tutelam susceperit, eosque ornaverit testimonio tali, quo doceret, cos non esse ex amicis Albini, ne populus, caussam Imperatoris prætendens, hos christianæ religioni addictos insequeretur, raperetque in judicium, quibus, nisi quod christiani essent, aliud nihil vitio verti poterat. Verum igitur sit illud, statim post mortem Albini et ante Severi profectionem contra Parthos, i. e. A. CXCVII. populum christianos vi aggressum fuisse.

§ 12. Idem demonstratur ulterius ex ætate Apologetici Tertulliani, cæterorumque librorum, qui eum antecesserunt.

Denique et hoc non leve est argumentum nostræ sententiæ, quod appareat, Apologeticum Tertulliani non posse litteris mandatum esse, nisi ante illas leges Severi; de qua re nemo dubitare potest, qui cogitate hunc libellum tractavit. Sed poterit ex iis, quæ postea disputabimus, nullo negotio intelligi, istam defensionem veterum christianorum ætate inferiorem esse libris ejus ad martyres, de spectaculis, atque de idololatria. Vicissimque me spero ita effecturum, quod ista religionis christianæ vindiciæ scriptæ sint sub initium A. CXCVIII., ut nemo vel mediocri in his judicio præditus de ista re dubitare D possit. Quare tum apparebit, libros de Spectaculis atque de idololatria nulli alii anno posse assignari, nisi A. CXCVIII. Enimvero Tertullianus martyres proprio libello ad constantiam concordiamque hortatus est prius, quam se accingeret ad scribendos hos duos, quos diximus, libros. Itaque necesse est dicere, librum ad martyres fere A. CXCVII. in lucem editum fuisse. Quæ una res nostram sententiam de anno, quo hæc superior vexatio christianorum incepit, ponit extra omnem dubitationem. Namque hi, quibus librum obtulit, jam fuerunt propter religionem christianam in vincula conjecti, martyresque isti designati argumento sunt, tum Deorum cultores vim christianis intulisse. Sed obiter hæc fere; nunc plura de libris bis ipsis dabimus.

[merged small][ocr errors]

ita, ut liber ad Martyres A. CXCVII. sit exaratus. Hoffmanni conjecturæ exploduntur.

B

Elas ipsa librorum hujus generis definitur A tianos ostendunt jam multis' cruciatibus tormentis-
que exagitatos. Neque ego nunc vereor, ne hunc
libellum in numerum eorum referant nonnulli, quos
Tertullianus composuit, cum ab amicitia orthodoxx
Ecclesiæ se removisset; ipsa enin libelli ætas id qui-
dem non permittit, si verum est id quod diximus
alias, § 3, Tertullianum huic ante A. CC. bellum
non intulisse. Qua in re videmus Hoffmannum a no-
bis, ut solet, dissentientem, sed ad opinionem suam
confirmandam usum argumento tali, ex quo magis
appareat id quod nos contra volebamus (diss. cit.
§ 10.), videlicet martyres istos, ad quos est oratio
Tertulliani directa, existimat partim orthodoxos
fuisse, partim Montanistas; idque effecisse, ut dis-
sensio nata sit inter eos, quam ex animis tollere
conatur Tertullianus sub libri initium. Sed ad unien-
dos eos opus erat hortatore, inquit Hoffmannus, qui
ulrique parti bene cuperet, qualis erat Tertullianus
Montanista, et in catholicos quidem sæpe peracerbus,
neque tamen eos ita ut hæreticos perosus. Audio.
Sed ut utraque pars inimicitias deponat, certe non
requiritur ut is qui pacem conciliare studet, utri-
que dissentientium faveat. Illud nimirum necesse est
potius, ut dissidentes inter se, cum eo qui pacem
conciliat concordent. Planius dicam. Constat ex
scriptore nescio quo, cujus verba habet Eusebius II.
E. V. c. 16. p. 232. edit. Cantabrig. Readingii, eos,
qui puriori Ecclesiæ addicti erant, adeo contempisisse
Montanistas, ut, si casu conjecti cum ipsis fuerint in
vincula, semper a Montanistis dissenserint, atque
detrectaverint eorum societatem. Idem vero non
potest de Montanistis dici, cum ejus rei nec ulla
exstent vestigia, quin potius ipse Tertullianus, etiam
in libris iis quos popularis Ecclesiæ doctrinis oppo-
suit, Psychicos ab hæreticis subtiliter distingual; nec
ad ullam rem, quæ credendorum a christianis regu-
lam attingerent, discordes esse Montanistas et ortho-
doxos confirmet. Fac igitur, tum jam Tertullianum
secessionem fecisse ab orthodoxorum decretis, cum
librum conscriberet; potuitne bona cum spe tentare
pacem inter dissidentes captivos restaurandam? Non
admodum puto. Abhorruisset enim fere a consuetu-
dine eorum inter captivos qui orthodoxæ Ecclesiæ
se socios dicebant, sequi præcepta hominis cujus
sectam detestabantur vchementius. Contra ea, si
tanquam civis purioris Ecclesiae haec scripsisse dici-
tur Tertullianus; istud certe odium dici non potest
impedimento fuisse, quominus et Montaniste ea,
quibus moniti essent, amice accepturi fuissent.
Imo vix mihi persuadeo, Tertullianum ad pacem
martyribus commendandam usurum fuisse hoc argu-
mento Cap. I, quod, si paci cum aliis studerent,
possent forte aliquando et aliis pacem conferre ;
cum sciant omnes, qui ejus librum de pudici-
tia legerint (c. 22), quam acerbe de isto more
dandi pacis libellos judicaverit. Denique exem-
plo hominis auctorati, quod est in nostro libello
c. 5. non minus, quam in primo ad nationes libro
c. 18, non est, quod diu immoremur. Sit sane

C

Est igitur inter hujus generis libros is primus, quem Tertullianus ad Martyres perscripsit. Cujus libri argumentum ipsum jam tum susceptas adversus christianos inimicitias demonstrat; est enim designatis Martyribus dicatum (coll. c. I.); modo constituendum est id, fuerintne isti ante, an post Severi edictum in carcerem conjecti; atque illud mihi magis placet pluribus de causis. Primum, quoniam christianos non Imperatoris, sed Proconsulis judicia sustinere dicit c. 2. Quod quidem, haud nego, dici etiam a Tertulliano potuisse, si Præsides adhi. biti fuerint ab Imperatore legibus contra christianos dimicante, propterea quod Præsides eas exequebantur in provinciis sed tamen ex eo primum oritur haud inepta suspicio, ipsa hac violentia eo tempore Præsides magis usos fuisse, quam ipsum Augustum. At si istud argumentandi genus videatur in utramque partem posse disputari, hanc controversiam dirimit haud dubie id, quod est ad calcem nostri libelli, ubi ad hoc quidem, inquit, (patiendum in causa Dei) vel præsentia nobis tempora documen◄ ta sint, quantæ qualesque personæ inopinatos natalibus et dignitatibus et corporibus et ætatibus suis exitus referunt, hominis caussa; aut ab ipso, si contra eum fecerint, aut ab adversariis ejus, si pro eo stelerint; quod pertinere ad tempus, quo ab æmulis imperii Severus tutum redderet orbem Romanum, nullo modo dubitari potest. Nam cum sublatus e medio esset Albinus, tum maxime Severum animadvertisse in hos, qui steterant a Nigri Albinive partibus, tantum ignorant ii, qui loca superius adducta haud intellexere. Ex quo non minus licet cognoscere, quo modo potuerit Tertullianus dicere (c. 2.) hos designatos martyres, quibus, nostrum libellum componendo, aliquod afferre allevamentum voluit, non participare solemnes nationum dies, neque cædi spectaculorum clamoribus. Quanquam enim me non prorsus præterit, ludos etiam editos fuisse eo tempore, quo superior Severus a Parthis cæterisque barbaris rediisset; facit tamen hoc ipsum argumentum, quod ad erigendos martyrum animos petit a viris D clarissimis, qui idem experti erant fatum, ut Indos intelligamus eos, quos editos novimus propter victoriam a Nigro, magis etiam ab Albino reportatam. Cæterum ego non dubito primum locum nostro libello vindicare inter eos, quorum ætas certa quadam ratione cernitur, propterea quod Tertullianus non modo commemorat mutuam candidatorum Imperii adversus partis contrariæ socios violentiam, quam rem dici non potest extitisse, nisi eodem anno quo periit Albinus, h. e. A. CXCVII.; sed etiam mentionem injicit calamitatum, quas subiere chris. tiani, tanquam earum, quæ nunc quidem initium ceperint; ceterique omnes libri, quibus scribendis occasionem hæc temporum perturbatio dedit, chris

librum nostrum recentiorem esse illo, quis dicet A servir à l'Histoire Ecclésiastique des six premiers siècles, ca de caussa nostrum esse Montanismi suspectum, nisi jam certo constet id, quod falsitatis postea convincemus, libros ad nationes fuisse a Tertulliano. confectos, postquam cum Montanistis familiaritatem contraxerat? Præterea si Hoffmannus sibi licere putavit, ut nostrum libellum posteriorem esse istis libris diceret; nobis pari jure licet, hos posteriores existimare nostro; idque eo magis, quo certius est, hunc sub vexationis initium, illos in ipso quasi perturbationis æstu prodiisse.

[blocks in formation]

tom. III. edit. Paris. 1701. in-4°. p. 210.). Sed isti opinioni, quo minus calculum adjiciamus, impedit primum hoc, quod Tertullianus præsides dicat auctores calamitatum in christianos, ut abhorrens videatur ab ista cautione ac studio Tertulliani removendi a christianis omnem suspicionem neglectæ pietatis adversus Imperatorem. Itaque hac ipsa cautione alias Teriulliano ubivis adhibita, quam hic abesse videmus, adducimur in eam sententiam ut credamus, tempore editi hujus libelli nondum sceleris istius adversus christianos participem fuisse Severum, qualis tamen fuit A. CCIV. cum ludi isti sæculares ederentur. Deinde efficeretur ipsa hac dissentientium opinione, hunc librum scriptum esse a Tertulliano, cum transiisset B ad partes Montanistarum ; quod longe secus est, ut mox videbitur, ac repudiatur ab ipsis his qui secus existimant. Neque vero aliorsum, quam fere ad hujus anni CXCVIII. initium, hunc librum referri par est, quoniam ante Maium anni præcedentis, vix credibile est, Severum Romam rediisse, cum sint post pugnam Lugdunensem (§ 10.) multa adhuc ab ipso composita (Vid. Herodiani Hist., 1. III. c. 8. ed. Boecleri): unde fit, ut nec libellus ad martyres, qui nostro esi superior, nisi ad illius anni finem, scriptus possit dici. Cui si addamus id, quod suo loco docebimus, librun: de Idololatria posteriorem esse eo de Spectaculis, et eodem anno compositum; hæc nostra de ætate libri de Spectaculis sententia inde necessario intelligetur. Atque hæc eadem libri etas demonstrat satis, non C posse eum haberi in numero eorum, quos addictus sectæ Montanistarum Tertullianus conscripsit; huic enim adjunxisse se eum A. P. C. N. CC. supra disputavimus; neque ulla est ipsi libro impressa nota imbuti Montanistarum erroribus animi. At hic tamen libellus libro de Corona posterior est, quem nemo Montanismi signa habere negat. Ita fere Hoffmannus in diss. laud. § 7. ; a quo si rationem ejus rei postulas, nostrum prodiisse librum respondet, cum pax Ecclesiæ non quidem Severi edictis, sed clamoribus populi et Præsidum auctoritate sublata esset.› At eodem illo argumento adductus, cum animum appelleret ad scribendum librum de Spectaculis, Tertullianum plane existimo orthodoxæ familiæ sodalem fuisse. Namque vim argumenti contrarii universam in eo esse video quod in isto libro de Corona, c. I. Tertullianus bonam longamque pacem christianis adhuc fuisse dicat ; cui quid respondendum sit, postea dabitur commodior dicendi locus. Sed istud a veritate alienum est, quod de Spectaculis liber scriptus sit post librum de Corona; cujus rei testem habemus ipsum Tertullianum plane contrarium, qui in isto de Corona libello cap. 6. huic materiæ, inquit, propter suaviludios nostros, græco quoque stylo satisfecimus ; loquimur autem de Spectaculis, quæ ducta putat e diaboli disciplina. Et hoc ipsum jam Allixium commovit, ut nostrum de Spectaculis librum antiquiorem eo esse decerneret; cujus argumenti vim Hoffmannus vult frangere, quod de græco libello sermonem esag

Eadem tempestate, dubium non est, quin Tertullianus librum de Spectaculis ediderit. Ad quod efficiendum nisi uteremur alio argumento, quam hoc, quod illum librum excitaverit in eo quem de idololatria scripsit cap. 13, perfacile esset intelligere, hunc ut minimum A. CXCVIII. luci publicæ expositum fuisse, cum Tertullianus illum eodem fere anno cum christianis communicaverit. Sed docet ipsum ejus in hoc libro conscribendo consilium evertendi istam opinionem, quod christianis liceret interesse Spectaculis, maxime tum edita Spectacula fuisse, quæ contempta a christianis tanquam expedito morti genere, Deorum cultores dicebant (de Spect. c. 1). Que quidem valde dubito, an de aliis capi Spectaculis possint, quam de iis, quæ propter Severi reditum victoriamque ab Albino reportatam, non Romæ solum, sed per provincias etiam (coll. c. 7.) edita esse leguntur; qualia isto tempore habet Spartianus in Severo c. 14. Namque si Tertullianum ludos commemorare videmus (c. 16.) de natalibus et solemnibus regum et publicis prosperitatibus, eumque dicere, nullos a cultu Deorum immunes esse, sub quocumque demum nomine et titulo ederentur; id nempe quod diximus suspicamur, maxime inducti eo quod præsides dicat (c. 30.) persecutores dominici nominis, sævioribus, quam ipsi contra christianos sœvierint, flammis insultantibus olim liquescentes; et alio quodam loco (c. 26.) quod in christianos quotidiani leones expostulentur, ac decernantur persecutiones. Igitur jam tum Præsides vexabant Christi cultores; D quibus pertinaciam in rejicienda Spectaculorum voluptate objici usu venerat (c. 1.). Enimvero diximus

7. in caussis violandi christianos eam fuisse habitam, quod hi sibi religioni ducerent venire ad ludos, ipsamque hanc sævitiam adversus eos jam A. CXCVII. extitisse: quam ob rem ullum fore dubitamus, qui alio quam hoc aut sequenti anno scriptum esse de Spectaculis librum judicet. Atque ego non ignoro multos fuisse in ea opinione, quasi Tertullianus nostro in libello respexisset potius ludos sæculares, quorum memoriam tot nummis novimus celebratam, et ipse ad hanc sententiam inclinavit Tillemontius, accuratissimus, si a ratione chronologica discesseris, harum rerum interpres (Mémoires pour

pronunciat, negatque, idem de latino propter rationes A (quod tamen factum apparet ex omni Tertulliani serà se adduetas sentiendum esse. Atque ego non infieior, Tertullianum de eo libro fuisse locutum, quem de Spectaculis olim græce composuisset; sed neque illud potest esse obscurum, ante istum græcum, latine etiam eum commentatum esse de eodem argumento. Nonne enim is, qui de Spectaculis græce quoque se dixisse fatetur, idem hoc voluisse censendus est, se olim alia etiam lingua istud argumentum tractasse? de rationibus autem Hoffmanni in contrariam partem allatis, jam monui me postea dicturum. Neque est audiendus Dupinius, qui hunc quidem librum cum eo qui est de Idololatria, circiter A. CCII. aut CCHI. scriptum esse opinatur a Tertulliano jam ad errores Montanistarum proclivi (dans la nouvelle Bibliothèque des auteurs ecclésiastiques, édit. de Paris, 1693. in-4°. t. I. p. 91. et 108. not. 1.). Qua in re deceptum eum esse suspicor natali Getæ Cæsaris, cujus memini mentionem fieri in Actis Perpetuæ et Felicitatis, quae quidem creduntur eo anno mortem subiisse. Hunc vero natalem putat a Tertulliano in libro de Idololatria indicatum, cujus rei, saltem in eo si loco quem excitavit, nullum est vestigium, ac, esset, id nimirum cederet in disceptationem, intellexeritue Tertullianus natalem imperii an vitæ Getæ Cæsaris? sit igitur stabile, hunc de Spectaculis librum editum fere fuisse sub A. CXCVIII. initium.

§ 15.- Liber de Idololatria eidem anno asseritur. Tillemontii et Hoffmanni conjecturæ dispelluntur.

B

mone); provocat certe Tertullianus ad suum de Spectaculis librum, quem diximus demum A. CXCVIJI. scriptum fuisse. Neque vero quis debet hærere in eo, quod non de græco hujus argumenti libro, sed de latino loquatur; nam nostrum libellum cum scripserit latine, haud dubito quin, si græcum de Spectaculis librum voluisset denotare, illum designatúrus adjecto quodam verbo fuisset; atque nos jam diximus a græco posse ad latinum jam scriptum absque errore argumentari. Neque etiam postrema sententia videtur admittenda, quæ istam publicam lætitiam transferre vult in decennalia Severi. Nolo nunc disputare de eo, quod pugnet cum hac opinione ipsa hujus libri oplodocia, quam ei postea vindicabimus; sed est tamen aliquis suspicioni locus, co tempore in christianos adhuc magistratus fuisse collatos. Namque istam quæstionem quatenus ejusmodi officium progredi deberet in suscipienda religiosa aliqua consuetudine quæ ad Deorum cultum paulisper accederet, dubito an tractassel Tertullianus, si quidem tum christiani admissi ad magistratus non essent. Sed quidem haud nego, me subdubitare, quod amplius communicata cum christianis fuerint officia publica, cum jam Severus edictum de religione christianorum non recipienda tulisset. Restat igitur alterum quod diximus celebrationum genus, quod post Severi ex Gallia reditum extitisse perspicuum est. Cujus sententiæ novum aliquod argumentum, nee istud profecto contemnendum, peti potest ex eo, quod C Tertullianus isto, quo librum hunc scripsit, tempore Astrologis nuper admodum Urbem et Italiam interdictam esse commemorat. c. 9. Quod quando sit faetum, ex Spartiano non minus discere licet, quam ex ipso Tertulliano. Primum, audiamus nostrum: Apolog. c. 35. Sed et qui nune, inquit, scelestarum partium socii aut plausores quotidie revelantur,... quam recentissimis laureis postes præstruebanı? Quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nubilabant ?... Non ul gaudia publica celebrarent, sed ut vota propria jam edicerent in aliena solemnitate,... nomen principis in corde mutantes. Eadem officia dependunt, et qui Astrologos et Aruspices et Augures et Magos de Casarum capite consultant. Sed in hoc Apologetici loco hæe gaudii publici signa edita olim a sceleratis fuissc Tertullianus dicit, quæ in libro nostro nunc fieri planissime indicat. Est igitur iste de Idololatria libellus ante Apologeticum scriptus, adeoque ante initium A. CXCIX. ut postea apparebit. Ego vero haud inepte suspicari videor mihi, pulsos Roma Italiaque Astrologos tum fuisse, cum a multis de salute Cæsaris fuissent consulti. Atque hi, qui tale quid sciscitati erant ex Magis, capitis damnabantur eo tempore fere, quo Severus proficiscebatur adversus Parthos, h. e. A. CXCVII. Quod intelligitur e loco quodam Spartiani in vit. Sev. c. 15. quem, quoniam non satis est excussus ab aliis, hic subjicio: Postquam Severus Parthicum bellum susceperat, trajecto exercitu a Brundisio, continuato itinere venit in Syriam, Parthosque submovit.

Hunc excipit de Idololatria libellus. Quem cum Tertullianus scriberet, erant sane Romani occupati in eo, quo ostenderent lætitiam summam de temporum istorum felicitate, eaque de causa ipsas januas suas laureis exornaverant et multis lucernis (coll. c. 15.). Id vero in honorem Imperatoris factum esse, demonstrat omnis disputatio, quam subjicit Tertullianus super ista quæstione an pietas imperatori debita requirat, ut christiani, ad declarandum de Cæsaris salute gaudium, se Deorum cultoribus adjungant vario lætitiæ apparatu ? Hæc, si quis quæsiverit, ad quænam tempora spectent, nullus ego dubito dicere ad varia lætitiæ signa, quibus quasi Severo, e bello cum æmulis imperii reduci, Romani applaudebant. Namque ter legimus apud scriptores veteres istiusmodi quid fac- D tum sub Severi imperio; primum A. CXCII. cum Severus, regnum occupaturus, Romam, interfecto Juliano, intrasset (Dio apud Xiphilinum L. LXXIV. c. 2. p. 1242. C.); postea, cum victor ex Gallia rediisset, Albino prostrato (Herodian. 1. III. c. 8. Spartian., in Severo c. 12.); denique in decennalibus imperii sui, cum reverteretur ex Oriente (Dio. 1. LXXVI. c. 1. p. 1272. et Herod., I. III. c.10.); quod omne genus multis confirmari numeris potest. Atque primum illud haud potest a Tertulliano significari. Namque, ut hoc non dicam, si adhuc fuisset imperii æmulus, quem plurimi optabant, qualis Niger erat post mortem Juliani, vix negligentiam in ostendenda adversus novum Cæsarem impietate objici potuisse christianis

B

Sed postea in Syriam rediit, ita ut se pararet ac bel- A rum Tertulliani et doctrina et candore præstantissilum Parthis inferret. Inter hæc Pescennianas reliquias, Plautiano auctore, persequcbatur. Multos etiam, quasi Chaldæos aut vates de sua salute consuluissent, interemit, præcipue suspectos unumquemque idoneum imperio. Istum locum si conferamus cum eo quem modo ex Tertulliano recitavimus, apparet utrumque scriptorem eum loquatur de reliquiis adversariorum Severi perquisitis, ipsum etiam tempus, quo ista contigerint, definire: quod secus est in enarrando altero de adhibitis in consilium Astrologis. Sed quemadmodum illud nobis dat viam certam inveniendi veram ætatem Apologetici; ita hoc quidem nos docet, eos qui Magos de salute Cæsaris percunctati fuerant, fere eodem tempore fuisse extinctos; ex quo saltem intelligitur id quod volebamus, nostro in libro Tertullianum de altero celebrationum genere sub Severo fuisse locutum. Quanquam, si velimus istam rem quærere subtilius, et adhibere legem, e qua ordinem in rebus gestis narrandis a Spartiano plerumque ob servatum judicandum esse experimento didicimus (quam longum est hic luculentius exponere); cognoscere licebit, quod ista supplicia eorum, qui Magis usi sunt ad intelligenda imperii Severi fata, non necessario posteriora habenda sint suppliciis constitutis in amicos Nigri superstites. Itaque cum hæc extiterint A. CXCVIII, ut dicemus suo loco, illa haud inepte assignari possunt anno præcedenti. Quæ cum ita sint, patet ad Annum CXCVIII. librum de Idololatria pertinere. Atque hic ego non puto necesse esse, ut respondeatur ad ea, quæ voluit Tillemontius, hunc librum scriptum esse a Tertulliano postquam ipse novæ alicujus sectæ auctor extitisset. Quod absque ra. tione omni defenditur, et est ab Hossmanno confutatum diss. cit. § 8. p. 31., qui argumentis, e quibus eruenda est libri ælas, nobiscum fere consentit, ita tamen, ut a Tertulliano Montanista illum existimet scriptum. Quæ quidem opinio stare non potest, si verum est id quod superius probatum dedimus, non nisi A. CC. eum se contulisse ad disciplinam Montani. Neque ad eam asserendam bene Hoffmannus adhibuit locum Tertulliani ipsius (de Idol. c. 22.): Multi dicunt, nemo se debet promulgare; quem vult indicasse, quod fuerit jam tum inter Montanistas et orthodoxos quæstio agitata de fuga in persecutione. Nempe ipsa se. D ries orationis de omni negatione fidei sermonem esse docet, neque de fuga unice; et ex antiquissima veterum christianorum historia, veluti ex Ignatii ac Polycarpi exemplo, apparet, diversas inter ipsos purioris doctrinæ christianos ea de re fuisse sententias. Sed ortam hanc orthodoxos inter et Montanistas disputationem ex facto militis qui coronam lauream repudiavit, adeoque hunc librum post eum qui est de Corona scriptum esse, id vero est hariolari, non probare; quale genus argumentandi debet ab omni disputatione alienissimum esse.

mum audeo dicere. Cujus ætas tametsi copiose disputata sit ab omnibus, qui cæteros etiam libros non tetigere, maxime a Moshemio, elegantissimo viro, cui hoc in genere primæ debentur; tamen post istam messem licet spicas quasdam colligere, atque, prætermissis iis quæ doctissime sunt dicta ab eo, brevissime quam possumus, veluti per gradus ascendendo, quæ ista de re dicenda habenius, exponere. Primum igitur nemini, qui fuit in eo libro tractando cum cura aliqua versatus, potest esse obscurum, isto tempore nondum fuisse legem Severi contra christianos emissam. Namque, hunc librum offerendo Præsidibus, quis credet Tertullianum ab iis expectare potuisse, ut iram adversus christianos conceptam non mitigarent solum, sed plane deponerent, dimitterentque eos innocentes? si tamen Præsidibus agendum fuisset secundum Severi leges, a quibus nec licebat vel latum unguem recedere; præsertim cum constaret, quanta acerbitate usus olim fuisset adversus eos, quos intellexerat officio judicis haud bene defunctos (v. Spartianum in Sev. c. 8.). Neque vero mirum cui videri debet, si Præsides cum plebe soli injuriosi fuerunt in christianos, quam ob rem non ad Cæsarem ipsum Tertullianus provocaverit, neque christiani sese receperint in ejus tutelam. Etenim si christiani, occasione eorum qui propter Nigri Albinique amicitiam plectebantur, auctore Plautiano, omne calamitatum genus sustinuerunt; talis ad Cæsarem provocatio, propter summam Plautiani, Prætorio Præfecti, auctoC ritatem locum non fuisset habitura; ne tum quidem, si facta esset ad ipsum Plautianum, impotentissimum crudelissimumque hominem. Præterea quomodo, si vel maxime Plautianus auctor tanti sceleris in christianos non fuerit, quomodo, inquam, a Severo, infinite et aurum et cædem hominum innocentium ac seditionis suspectorum concupiscente, impetrari auxilium potuisset adversus plebis furiose impetus ? Quam verendum erat potius, cum nondum publicas cum christianis inimicitias suscepisset, admonitum libellis christianorum, eo progressurum fuisse, ut etiam mala, auctoritate sua Præsidum furorem confirmando, augeret? Hac igitur re constituta, dicere necesse est sane, quod Apologetico scribendo occasionem dederit facta a plebe christianorum perturbatio. Atque quorumdam locorum Tertulliani (1) vis ita est manifesta, ut absonum plane sit, aliud ibi quid, quam eam rem quærere. Unde fit,ut neque dici Tertullianus possit hanc christianorum defensionem tradidisse Præsidibus, nisi cum annus CXCVII. suam jam summam complevisset; propterea quod horum motuum origines isti anno idoneis argumentis vindicavimus. Itaque nec opus est isto loco (Apolog. c. 35.)

[blocks in formation]

(1) Apol., c. 37. Quoties suo jure nos inimicum vulgus invadit lapidibus et incendiis? Ipsis Bacchanalium furiis nec mortuis arcunt christianis, quin illos de requie sepulturæ avellant, dissecent, distrahant. Et c. 55. Nalli magis depostulatores christianorum quam vulgus. Plane cæteri ordines pro auctoritate religiosi ex fide; nihil hosticum de ipso senatu, de eruite, de castris, de palatiis ipsis spirat.

« PoprzedniaDalej »