Obrazy na stronie
PDF
ePub
[ocr errors]

consectabantur vivendi, et a cibis abstinendi rationem, a nobis loco jam citato explicatam.

cernere a Christianis. Sed id inde ab eo recte colligi- A brachmanes, ab aliis hominibus sejuncti, durissimam tur, quia ethnicis nulla plane certa ratio suppetebat, qua sperare possent fore, ut postquam ex hac vita excessissent, æternam a diis suis, qui nulli' erant, acciperent virtutum suarum mercedem. Christiani vero illam, ut diximus, ab omnipotente Deo suo certissime exspectabant. Non debebant igitur ethnici hos deos colere, si persuasum habebant se ab illis ob Christianos publicis calamitatibus vexari. Si enim cultoribus suis, qui aliorum caussa publicas calamitates in hac vita perpessi sunt, nihil post mortem conferre possint, ingrati prorsus et injusti sunt, aut certe infirmi, ac proinde divinitatis prorsus expertes. Tertullianus itaque recte concludit horum deorum cultores, minime vero Christianos, publicarum calamitatum esse auctores, Palam vero nos alibi fecimus (Dissert. B in Arnob. cap. 6. art. 4 et seqq.) quomodo hæc criminatio tam sæpe, quam insulse ab ethnicis repetita, ab Arnobio confutata fuerit, ac quomodo Minutius Felix et Lactantius demonstrent imbecilla plane et futilia esse illorum argumenta, qui inde divinam providentiam labefactare conati sunt (Dissert. in Minut. cap. 6. art. 3, et in Lactan. cap. 14. art. 3). Sed jam ad ultimum eorumdem gentilium, contra christianæ religionis veritatem, argumentum accedamus.

CAPUT XXIV.

Quam absurde ethnici conquerebantur Christianos reipublicæ esse inutiles, atque idcirco exterminandos.

ARTICULUS PRIMUS.

Quomodo Tertullianus probaverit Christianos non fuisse brachmanas, nec Indorum gymnosophistas, nec sylvicolas, sed reipublicæ plurimum utiles.

Sed longe dissimilis, ut recte Tertullianus noster asseverat, erat abstinentia Christianorum, qui cibos sibi a Deo datos cum gratiarum actione sumebant, sed servatis semper temperantiæ legibus. Neque enim ullum fructum, inquit ille, operum Dei repudiamus; plane temperamus, ne ultra modum, aut perperam utamur (Tertuli. Apologet. cap. 42). Neque etiam iidem Christiani erant sylvarum incolæ, ac veluti brachma nes et gymnosophistæ, exsules vitæ communis (Ibid.), et a cæterorum hominum consortio plane separati. In oppidis siquidem et urbibus cum ethnicis, sicut jam diximus, commisti habitabant, ac communes cum illis ubique miscebant operas, in foro, macello, nundinis, agris, balneis, tabernis (Ibid.), nou quidem vinariis, sed ædificiis, quæ, ut ait Festus (Fest. ad v. Tabernacula), ex tabulis constructa, usui, teste Nonio, erant populari (Nonius ad v. Taber.). Artes etiam suas exercebant in officinis cuilibet patentibus, ac commorabantur in stabulis (Tertull. ibid.), seu diversoriis et hospitiis, ubi hospites et peregrinos excipiebant, seu potius habitationibus, et privatis quorumdam, veluti agricolarum, domibus, de quibus ita canit Virgilius:

Ardua tecta petit stabuli et de culmine summo
Pastorale canit signum.

(Virgil., lib. VII Æneid. v. 312.) Atque ita Christiani, ait Auctor noster, cohabitabant Choc sæculum, sive, sicut in manuscriptis nostris legitur, in hoc sæculo.

Ethnici, nullum non moventes in Christianos lapidem, adhuc objectabant illos reipublicæ prorsus esse inutiles, coque solo nomine penitus exterminandos. Sed hi, inquit Tertullianus, neque brachmanæ, aut Indorum gymnosophistæ, sylvicolæ, et exsules vitæ sunt (Tertull. Apologet. cap. 42). Sed quinam, inquiet fortasse aliquis, erant illi brachmanæ et gyninosophista? Numquid iidem, aut diversi a se invicem populi fuerunt? Nam Apollonius Tyanæus et Damides, à Philostrato citati (Philost. lib. III de Vita Apollon. cap. 4. pag. 119. et lib. VI. cap. 4. pag. 265), asseverant brachmanes India incolas fuisse, eosque, uti alibi D dixit, youvous (nudos) seu gymnosophistas collem habitantes parum a Nili ripis distantem. Ab Hieronymo autem alicubi, Indorum brachmanæ, et Ægyptiorum gymnosophista (Hieronym. epist. 57, ad Læt. et lib. I adv. Jovin. ), alibi vero, et ab illo, et aliis, quos alia in dissertatione citavimus, gymnosophista Indiæ appellantur (Tom. I Apparat. lib. III. dissert. 2. cap. 19. art. 1. pag. 1160 et seqq.). At ibidem insuper annotavimus duplex saltem fuisse illorum genus. Si quis porro probaverit illos non solum in India, sed Egypto etiam suas posuisse sedes, is facile Tertullianum aliosque a Philostrato laudatos inter se conciliabit. Cæterum illi, sicuti et

Quamobrem gentiles ipsos sic urgel: Navigamus el nos vobiscum, et vobiscum (hoc ultimum verbum a manuscriptis nostris libris abest) militamus, et rusticamur, et mercamur, proinde miscemus artes, operas nostras (manuscripti et ante Rigaltium editi codices opera nostra) publicamus usui vestro, atque ita mutuis operibus nos invicem adjuvamus. Atqui ea omnia eo majorem toti reipublicæ afferebant utilitatem, quo major tunc, sicut antea vidimus, erat eorumdem Chritianorum numerus. Nihil ergo a veritate magis alienum excogitari potuit, quam Christianos publicis rebus esse inutiles.

ARTICULUS II.

Nullum reipublicæ damnum inferri a Christianis, qui ethnicorum cæremonias non frequentabant, nec saturnalibus lavabant diluculo, sed hora debita, nec liberalibus discumbebant in publico, sicut bestiariis supremum cœnantibus mos est.

Quantumvis clare et certo Tertullianus demonstraverit Christianos rebus publicis maximæ esse utilitati; gentiles tamen contra reclamare non verebantur illos reipublicæ ideo non esse fructuosos, quia omnes ipsorum cæremonias, sacratioresque religionis actus adspernati, iis interesse plane penitusque recusabant. Sed hoc Tertullianus concesso, prorsus negat eosdem Christianos nulli idcirco reipublicæ esse usui et emo.

lumento. Quemlibet itaque gentilem sic compellat : Si A perdere, tam impia festa celebrando. Quamobrem cæremonias tuas non frequento, attamen et illa die homo sum (Tertull., Apolog., cap. 42), qui quidem, ut mox dictum est, una cum ethnicis vivendo, measque commiscendo artes, tibi aliisque plurima, quæ ad tuam ac cæterorum hominum vitam et societatem necessaria sunt, ita suppedito, ut maximum ex operibus meis fructum unusquisque percipiat.

Nemo est autem, qui non fateatur hoc cuneo funditus everti insulsam omnino gentilium accusationem. Verumtamen Tertullianus ultra, quam satis sit, manifestum pluribus exemplis cuilibet facit, a Christianis, etiamsi gentilium mysteriis non affuerint, aut nihil inde detrimenti rebus importari publicis, aut si quod importatum, aliunde illud ab iis affatim resarcitum fuisse.

non lavo, inquit Tertullianus, diluculo saturnalibus (Tertullian. Apologet. c. 42. p. 482), ut ad illa agenda me præparem. Quis enim nesciat morem ethnicorum fuisse se ante convivium lavandi? Sed Christiani fas sibi esse non credebant sese ad illa nefanda convivia et mysteria agenda diluculo, cum hyems sæviebat, in tempestivo balneo præparare.

Nullum tamen rebus publicis detrimentum idcirco importabant. Etenim lavo, ait Auctor noster, honesta hora et salubri. Rigaltius vero scribi maluit debita, quam honesta hora: sed contra codicum omnium reclamationem. Nonne autem Auctor noster dicere potuit Christianos non respuisse balneas, sed lavatum abiisse hora honesta et salubri, qua videlicet cum B honestate et salubritate omnes se lavare consueverant. Hæc autem hyeme, ut ait Plinius, erat nona hora, æstate octava (Plin. lib. III. epist. 1. pag. 90.), aut ut alii observant, a meridie ad vesperam. Horatius autem canebat:

Sed illum, si lubet, a saturnalibus ethnicorum
festis incipientem audiamus : Non lavor, inquit, dilu-
culo saturnalibus, ne cl noctem et diem perdam (Ibid.),
Atque ita quidem hæc verba in nostris exemplaribus
manuscriptis et editis antiquioribus exhibentur. Ve-
rum Rigaltius rejecit adverbium diluculo, et scribi
jussit, Lavor sub noctem : sed meras nugas, genuino
Auctoris nostri textui (Idem,ib. de Idolol., cap. 10)
mentique repugnantes, nobis vendit. Ab omnibus
auteni, UL facilius id dignosci queat!, obser-
vandum est saturnalia festa, ut ipse alibi et Varro
(Varr. lib. V. de Ling. lat. p. 51.) ac Festus (Fest.
ad v. Saturnia) testificantur, instituta fuisse in Sa-
turni, agrorum, sicuti opinabantur, præsidis, hono-
rem. Livius vero illorum originem, et statutum eorum C
celebrandorum diem his pandit verbis: Decembri
jam mense ad ædem Saturni Romæ immolatum est,
lectisterniumque imperatum, et eum lectum senatores
straverunt, et convivium publicum, ac per Urbem Sa-
turnalia diem ac noctem clamatum, populusque eum
diem festum habere ac servare in perpetuum jussus
(Liv., lib. II. § 1). Sed Macrobius (Macrob., lib. I
Saturnal. c. 8 et 10), ac postea Lipsius (Lips., lib. I
Saturn. c. 3, tom. III) disputarunt utrum hæc uno
duntaxat, an septem, ut probabilius putant, continuis
diebus agerentur. Tum autem, teste Luciano (Lucian.
Dial. Saturn. p. 1021), non licebat serium aliquod pri-
vatum aut publicum negotium transigi, sed potare,
inebriari, vociferari, ludere, certare tesseris, nudos
canere, saltare lascivo corporis motu, sese vultu D
fuligine oblito in aquam aliquando dare, ac famulos
adhibere in convivium, quemadmodum Accius his a
Macrobio transcriptis versibus cecinit:

Maxima pars Graium Saturno, et maxime Athenæ,
Couficiunt sacra, quæ Cronia iterantur ab illis;
Cumque diem celebrant, per agros, urbesque fere

[blocks in formation]

Ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum Admonuit, fugio rabiosi tempora signi. (Horat., lib. I, satir. 6, v. 125.) Nonne ergo Tertullianus designare videtur meridianam horam, quae mense decembri, quo saturnalia agebantur, honesta et salubris erat; ut mihi, inquit, calorem, et sanguinem servet. Non his igitur frigidis, pergit ille, impiorum saturnaliorum diebus lavo diluculo, quando quidem rigere et pallere post lavacrum mortuus possum. Quibus ille verbis alludit procul dubio ad alium antiquum morem mortua hominum corpora lavandi, ac forte ad hæc Virgilii de Miseni funere carmina :

Pars calidos latices et ahena undantia flammis Expediunt, corpusque lavant frigentis et ungunt. (Virgil., lib. VI Æneid. v. 217 et seqq.) Servius vero in suis ad hæc carmina animadversionibus citat illud ab Ennio compositum :

Tarquinii corpus bona fœmina lavit, et unxit. (Serv., pag. 411.) Dicit itaque Tertullianus posse quidem post mortem eo lavacro rigere et pallere, nolle autem dum viveret, illud prævertere intempestivo hyemali balneo, quo saturnalia inchoabantur. Quamvis autem hæc ratio sit mere naturalis, eo tamen acrius ethnicos.pungebat, quo absurdius objiciebant Christianos ideo reipublicæ esse inutiles; quia hoc balneum, atque impias cæremonias, illud subsequentes, meriti simo jure fugiebant et exsecrabantur.

Ad liberalia deinde, sive ad dies ludosque Libero, sive Baccho, dicatos, sic transit: Non in publico liberalibus discumbo (Tertullian. Apologet. cap. 42. pag. 492). Rationem ab eo si postules, alio in libro eam his verbis datam videbis: Cum promiscue ludi Liberalia vocarentur, honorem Liberi patris manifeste sonabant. Libero enim a rusticis primo fiebant, ob beneficium quod ei adscribunt, demonstrata gratia vini (Idem, lib. de Spectac. cap. 5). Qua de re non semel quidem disseruimus. Quoniam ergo bæc festa

blicæ fructuosos non esse, quia coronas non emebant, ad spectacula non conveniebant, thura non mercabantur, lametsi plura ac cariora, a Sabæis empta, in mortuorum sepulturam insumerent, quam gentiles ad deos suos fumigandos.

Frequens procul dubio erat Tertulliani tempore coronarum usus quandoquidem ethnici de illo a Christianis rejecto, tanquam magno reipublicæ damno, querimoniam singularem habebant. Verum cuilibet ethnico sic ille respondet: Non emo capiti coronam; sed quid tua interest? Quodnam enim inde rebus publicis detrimentuin? Nullum plane. Emptis siquidem floribus utor, inquit ille, sed iis, ut puto, gratius liberis, et solutis, et undique vagis(Tertullian. Apologet. c. 42. p. 493), nec compactis in coronam. Nullus quippe capillis, sed naribus tantum odor florum percipitur. Nos vero hæc fusius prosecuti sumus in alia dissertatione, ubi præterea ostendimus ideo hujuscemodi coronarum usum a Christianis rejectum; quia suam ab idololatria traxerat originem (Dissertat. in Minut cap. 13. art. 3).

in falsi dei honorem, non sine idololatriæ aliisque A ac potissimum crapulæ et ebrietatis criminibus, celebrabantur, summo Christianis erant horrori. Addidit Auctor noster: Non in publico liberalibus discumbo, quod bestiariis supremum cœnantibus mos est (Idem, Apologet. loc. cit.). Sic autem legimus in manuscripto Puteano, et primo Colbertino; sed in Harleano et Colbertino secundo, supremam. At Junius scriptum suspicatur, sub primam; quia bestiarii, de quibus antea egimus, meridie, inquit, certabant. Bulengerus vero hanc conjecturam non sine risu ideo explodit (Buleng. lib. de Venal. Circ. cap. 54), quia bestiarii non solum meridie pugnabant, sed tempore etiam matutino. Quid enim his Suetonii de Claudio imperatore verbis clarius: Bestiariis meridianisque adeo delectabatur, ut etiam prima luce ad spectaculum B descenderet, et meridie dimisso populo, persederet (Sueton. lib. V. in Vila Claud. § 34). Seneca vero : Mane leonibus et ursis homines, meridie spectatoribus. suis objiciuntur (Senec. epist. 70. p. 295). Visne et alia non minus perspicua illius verba? En hæc ipsa sunt Casu in meridianum spectaculum incidi, lusus meridie exspectans.... Mane leonibus, et ursis homines, spectatoribus suis objiciuntur. Inter fectores ab interfecturis jubentur objici, et victorem in aliam detinent mortem (Lib. III. de ira, cap. 43, pag. 583). Rursus alibi Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis cum ad matutina spectacula pararetur, secessit (Idem, epist. 7. pag. 172 et 173). Denique illa nec semel quidem vocat matutina arena spectacula (Lib. de Ira. cap. 43. pag. 583). Nec difficile foret huc plura alia congerere sed quia hæc sufficiunt, nihil aliud addemus, nisi hoc Martialis carmen :

In matutina nuper spectatus arena Mucius.

C

(Martial. lib. x, epigr. 25.) *Nihil ergo mutandum in textu Tertulliani, qui scite supremam, sive ultimam appellat bestiariorum cœnam; quia postridie cum aliis gladiatoriis aut bestiis pugnaturi, necem potius, quam victoriam sperare debebant. Etenim pugnantium, sicuti monet jam laudatus Seneca, exitus mors est (Senec. epist. 7. p. 173). Si qui enimvero inde incolumes evadebant, hoc tamen sperare non ausi, supremam cœnam pridie se carpere arbitrabantur. Ab auctore porro, Actorum SS. Perpetuæ et Felicitatis discimus hanc cœnam D liberam vocitari, haud dubie quia lautissima erat, ac gladiatores cibis ad libitum appositis sese ingurgitabant.

Christiani ergo publicas illas cœnas merito repudiabant; utpote quae in Bacchi bonorem, ac intemperanter dabantur. Nullum tamen damnum rebus publicis inde accedebat. Nam ubi ubi, sic Tertullianus quemlibet ethnicum alloquitur, de copiis tuis cœno, id est, cibis, quos a tuis gentilibus in quocumque publico loco, falsis diis non consecrato, emere consuevi.

ARTICULUS III.

Urgebant ethnici Christianos magno reipublicæ malo publicis spectaculis non interfuisse (Tertullian. loc. cit.). Grande scilicet malum erat ea fugere, quæ Tertullianus alio in libro orta esse probat de reatu generali idololatriæ genitricis suæ (Idem, lib. de Spectac. cap. 7). Aliis autem in dissertationibus annotavimus hæc spectacula non solo idololatriæ, sed pluribus aliis adhuc coinquinata fuisse criminibus, quæ Christiani non secus ac pestem publicam jure merito fugiebant. Quæ ergo inde boni publici jactura? Magna quidem, inquiebant gentiles. In longum enimvero tempus spectacula illa producebantur, atque idcirco spectatores in amphitheatri aditu plura eduliorum emebant genera, quibus possent interdum refici. Christiani itaque nullos plane faciebaut hujusmodi sumptus.

Sed si nihil, inquit Tertullianus, ibi mercamur Quæ tamen apud illos cœtus venditantur, si desideravero, libentius de proprïïs locis sumam (Tertullian. Apologet. cap. 42. pag. 493). Quædam antiquæ editiones, sumo: aliæ quædam recentiores, sumentur. Melius in nostris codicibus et cæteris editionibus, sumam. Nihil ergo de bono publico deperditum, si Christiani aliis licitis sibi in locis ea emebant, quæ apud ethnicorum illicitos coetus venditabantur.

Nihil etiam, quidquid adhuc iidem caussarentur, reipublicæ deperit, si thura, inquit Tertullianus, non emimus (Ibid.), quæ ethnici falsis diis adolebant. Nam id nobis omnino vetitum erat, thurisque pretium minus erat, quam ethnici de hoc detrimento conqueri unquam debuerint. Etenim Arabiæ, pergit ille, potiori jure queruntur. Verum si quæ sit Arabum de cariore suo thure non vendito querimonia, scient, ait, sive pro nobis respondebunt : Sabai pluris et carioris suus merces christianis sepeliendis profligari, quam diis fumigandis (Ibid.). De Sabao autem thure

Quam insulse ethnici objicerent Christianos ideo reipu- Virgilius :

A

India mittit ebur, molles sua thura Sabæi.

(Virgil., lib. I Georg., v. 57.) Et alio in libro de Venere:

Ubi templum illi, centumque sabæo Thure calent aræ. (Idem, lib. 1 Eneid., v. 420.)

Quos quidem in versus hæc a Servio notantur: Sabæi populi sunt juxta Syriam et Arabiam, dicti Sabæi and ToŰ σébeolat, quod apud eos thus nascitur, quo deos placamus.

Neque porro Tertullianus hujus tantum sabæi thuris, de quo plura Plinius memorat (Plin., lib. VI nat. Hist., cap. 28, pag. 726), sermonem fecit, sed de aliis, uti ex mox dicendis patebit, etiam illorum mercibus, seu aromatibus. Tanta enimvero in eorum regione erat horum abundantia, ut iis, sicuti Strabo narrat B (Strab. lib. XVI Geogr., pag. 776), pro sarmentis, atque ignis faciendi materia, cinnamomo, casia, et aliis hujusmodi suave olentibus uterentur. Scriptum quoque a Plinio legimus: Cibos Sabæi coquunt thuris ligno (Plin., lib. XII Hist. natur., cap. 17, p. 32). At Tertullianus noster suo non solum in Apologetico, sed alio etiam in libro aperte declarat Sabæorum thus ad sepelienda in primis mortuorum corpora a Christianis adhibitum Corpora, inquit, medicata condimentis, sepulturæ, mausoleis et monumentis sequestrantur; processura inde ad secundam vitam, cum jusserit Dominus (Tertullian., lib. de Resurreci. carn., cap. 27). Alibi vero magisque ad nostrum propositum : Viderint ethnici, inquit, si eædem merces, thura dico, et cætera peregrinitatis ad sacrificium idolorum, etiam C hominibus ad pigmenta medicinalia, nobis quoque insuper ad solatia sepulturæ usui sunt (Idem, lib. de idolol., cap. 11).

Esto, arguet aliquis, ac meridiana luce clarius de. monstratum habeatur Christianos usos fuisse ad sepelienda mortuorum corpora sabeo thùre, cæterorum omnium pretiosissimo; numquid Tertullianus magna sine hyperbole asserere potuit Sabæos thuris sui merces pluris et carioris ad christianorum sepulturam vendidisse, quam gentibus ad deos suos fumigandos? Nonne plurimi, inquiet, gentiles thus sabæum plena prodigaque manu diis suis incendebant? Sed qui hæc objectabit, is advertere debet hos aliis ditiores fuisse, et longe minori numero, quam cæteri pauperiores, qui thus adolebant aut tribus tantum D digitis, aut unius assis, quemadmodum infra dicetur (Infr. cap. 29, art. 2). Ad hæc vero, observavimus majorem fuisse christianorum multitudinem, quam gentilium, Christiani igitur, si thure sabo mortuorum condiebant corpora, ad hoc pietatis officium Sabæi debebant plura illis sua thura vendere, quam gentilibus, quorum plurima pars pauca admodum vilioris et communis grana diis suis dare consueverat.

ARTICULUS IV.

Quam immerito ethnici conquerebantur templorum suorum vectigalia decoqui, ex quo orti erant christiani, qui diis illorum, hominibusque mendicantibus non

sufficiebant, ac vectigalia solvebant tanta cura, quantis dolis ab iisdem ethnicis fraudabantur : neminem de sterilitate Christianorum conqueri potuisse, præter infames lenones, perductores, aquariolos, sicarios, venerarios, magos, aruspices, ariolos, mathematicos ; ac si quid forte malum reipublicæ a Christianis illatum fuerat, illud cum fœnore ab illis aliunde resarcitum.

Quæ hactenus retulimus, quantumvis clara et om. nibus perspicua sint, non potuerunt tamen cæcos comprimere ethnicorum impetus, nec effrænatum in Christianos furorem exstinguere. Magno enim adhuc clamore ubique vociferabantur illos in reipublicæ ortos esse perniciem. Ex quo enim eorum religio in mundum disseminata est: Templorum, nostrorum, inquiebant, vectigalia quotidie decoquunt (Tertullian. Apologet., cap. 42, p. 493), hoc est, paulatim minuuntur. Cuilibet enim christiano, uti ipsemet Tertullianus fatetur, prohibitum erat, ne curas templorum deleget, aut vectigalia eorum procuret (Idem, lib. de Idololat., cap. 17). Cum major itaque, uti sæpius diximus, esset christianorum, quam ethnicorum numerus, profecto longe pauciores templorum vectigalia pendebant.

Verum etsi res ita sit, ethnici, non de christianis tantum, sed de suis etiam sectatoribus expostulare debebant. Ab eis quippe Tertullianus petit: Stipes quotus quisque jam jactat ( Idem, Apologet., loc. cit.) ? Stipes autem nummus erat signatus. Qui enim diis cum thesauris, ait Varro, asses dant, stipem dicunt (Varr., lib. IV de Ling. latin., sub fin.). Quamobrem Ovidius canebat :

[ocr errors]

Contulit æs populus: de quo delubra Metellus
Fecit, ait: dandæ mos stipis inde manet.
(Ovid., lib. IV Fastor. § 3.)

Ethnici ergo si stipem templis non dabant, non mi-
nus certe quam christiani iis faciebant detrimen-

tum.

Instabant gentiles, atque ut ait Arnobius, conjectores, arioli, vates et alii amarissime deplorabant in templis suis raritatem (Arnob., lib. II advers. gent.), ас nec exiguas quidem stipes posse a paucissimis consultoribus extorqueri. Scimus quidem Plinium secundum in sua ad Trajanum imperatorem epistola scripsisse templa et sacra solemnia cœpisse suo tempore repeti. Totidem enim hæc illius verba legimus Certe satis constat prope jam desolata templa coepisse celebrari, et sacra solemnia diu intermissa repeti passimque venire victimas, quarum adhuc rarissimus emptor inveniebatur (Plin., lib. X, epist. 101, pag. 376). Sed quod fatetur prope desolata fuisse ethnicorum templa et sacra, hoc verissimum est. Quod vero subjungit illa coepisse repeti, his verbis inepte adulatus est Trajano, cujus clementiam per fas et nefas extollere volebat. Nam crescente numero christianorum, minus frequentabantur ethnicorum templa minusque vectigalia solvebantur.

Tertullianus itaque id ultro fatetur, et gentilib us

ras, per nos licet.

respondet quantumcumque fuerit illud damnum, a A tiles inter se contulit, secundam expositionem præfechristianis abunde restitui. Nos enim non sufficimus, inquit, et hominibus et diis vestris mendicantibus opem ferre (Tertullian., Apologet., cap. 42, p. 494 ), hoc est, omnia bona nostra omnesque nostræ facultates non sufficiunt, ut mendicantibus vestris, cum diis, tum hominibus, de quibus alibi a nobis actum est (Tom. I Apparat., pag. 784), opem feramus. In ærarium ergo templorum vestrorum, in qua nos vobiscum convenire nefas est, etsi nullam stipem jactemus, alibi tamen quibuslibet petentibus sapius et longe abundantius eam impertimur (Dissert. in Minut. Octav., cap. 20, art. 30). Plus enimvero, ait ille, nostra misericordia insumit vicatim, seu plura quibuslibet per vicos et vias civitatum mendicantibus largitur, quam vestra religio templatim (Tertullian., loc. cit.), B sive in singulis templis vestris tribuit.

Cæterum ut Auctor noster ethnicos pressius urgeat (Idem, ibid.), illis ultro concedit quosdam apud eos reperiri, qui de Christianorum, ut ipse ait, sterilitate conquerebantur. Sed quinam, Deus bone, hi erant? Non alii profecto, nisi homines perditi, suis vitiis et sceleribus infames, quibus nec placere, nec favere summa est reipublicæ utilitas. Triplicem autem ens distinguit in classem, quorum prima erat turpissimorum nefandæ libidinis ministrorum, qui ab illo appellantur lenones, perductores, aquarioli. Duos autem priores commemorat Cicero, ubi contra Verrem sic invehitur: Sileatur de nocturnis ejus bacchationibus et vigiliis; lenonum, aleatorum perductorum nulla mentio fiat (Cicer., lib. II in Verr., pag. 68, lin. 3). Lenones vero inter et perductores hoc erat discrimen, quod primi mulieres non reluctantes, secundi invitas ad stuprum adducerent. Quapropter cecinit Horatius:

Laudato, scortator ait, cave te roget ultra,
Penelopen facilis potiori trade. Putasne
Perduci poterit tam frugi, tamque pudica.

(Horal. lib. II, satir. 5, v. 75 et seqq.) Ejusdem farinæ erant aquarioli, qui, ut ait Festus, dicebantur mulierum impudicarum sordidi asseclæ (Fest. lib. XX de Signific. verb. adv. Aquarioli). Quamobrem ab Apuleio memoratur exacerbatus aquariolus uxoris suæ impudicæ et meretricis (Apulei. Apolog, ante med. pag. 566). Spurcissimi autem hujusmodi homiC nes mulieribus aquam ad sordes abluendas adsportabant. At vide, quæso, utrum huic impurissimo hominum gregi adscribendus sit Commodus imperator, de quo hæc Lanipridius memoriæ prodidit : Gladiatoribus convixit, aquam gessit ut lenonum minister (Lamprid., in Vita Commod.). Quorumdam tamen opinio est aquarioli no mine significari balneatorem, qui lavantium vestes custodiebat ac lenocinabatur. Inde canebat Martialis :

Deinde vero vectigalia, ab imperatoribus imposita, Christiani multo majore cura, et meliori fide, quam gentiles solvebant. Quin etiam hæc vectigalia, inquit, gratius agent Christianis ex fide dependentibus debitum, qua alieno fraudando abstinemus (Ibid.). Noverant quippe illud Christi praeceptum Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari (Matth., cap. XXII, 21). Atque inde Justinus martyr ethnicis palam dicebat: Hófovs xas εἰσφορὰς τοῖς ἐφ' ὑμῶν τεταγμένοις πανταχοῦ πρὸ πάντων Teipit pipi, Vectigalia sane et collationes eis, qui a vobis sunt ordinati exactoribus præ omnibus ubique inferre contendimus (Justin. Apolog. ad Anton.). Ea vero ethnici sic fraudabant, ut si ineatur, Tertulliani verba sunt, quantum vectigalibus pereat fraude et mendacio restrarum professionum, facile ratio haberi possit, unius speciei querela compensata pro commodo cæterarum rationum (Tertullian., Apologet., cap. 42, pag. 495). Ibi certe professionis nomen accipitur pro publica bonorum omnium, qua unusquisque possidebat, expositione seu declaratione. Sed non inde tollitur tota difficultas obscurioris hujusce phrasis, quæ duplici modo a sagacioribus explicatur. Quidam enim putant hunc esse Tertulliani sensum: si perpendatur quantum gentiles malum reipublicæ importent, fraude et mendacio professionum (Ibid.), sive falsa bonorum suorum declaratione, confestim vel hac specie, sive hoc solo exemplo agnoscetur illud malum esse majus, quam quidquid boni aliis rationibus afferunt. Alii vero Tertul- D liani mentem sic explicant: Christiani tanta cura tanfaque fide solvunt tributa, quantis dolis ac mendaciis a gentilibus fraudantur, hocque solo exemplo plane conficitur iniquissimam esse horum de Christianorum inutilitate querelam ; quia vectigalia cæteris omnibus accuratius pendebant, ac si quid aliunde afferrent detrimenti, cæterarum, quæ indicatæ sunt, rationum commodo affatim compensabatur. At sane si ibi Tertullianus ethnicos non componit cum Christianis, poLier videtur prima interpretatio, qua colligitur illos de allato ab his reipublice damno prorsus immerito expostulasse; quandoquidem aliud majus bonum conferebant. Si vero ibi utrosque Christianos et gen

Cum te lucerna balneator exstincta
Admittat inter bustuarias mochas.

(Martial., lib. III, epigram. 62.)

At talium certe hominum de Christianorum sterilitate et inutilitate expostulatio, horum erat et virtutis et utilitatis commendatio ac præconium.

Nec aliud sane ferri potest judicium de sicariis, venenariis et magis, qui secundam Tertulliani classem conficiunt (Tertullian., Apologet., cap. 45). Nam hi aliorum vitæ insidiabantur, eamque sæpe sæpius eripiebant. Sicarii enim nuncupati sunt a sica, seu gladio breviore, quem ad interficiendos ex insidiis homines gerebant. Quam frequenter vero ab his truculentis bominibus alii clam et insidiose necarentur, his paucis disces Ciceronis verbis: Hæc quotidiana, sicæ, venena (Cic.,lib. III de Natur. Deor., pag. 251, lin. 15). Sed ut propius ad Tertulliani accedamus tempora : Inde, inquit Cyprianus, venefici, inde sicarii, tam ad peccandum præcipites, quam impune peccantes (Cyprian., libr. ad Demetr.).

« PoprzedniaDalej »