Obrazy na stronie
PDF
ePub

lauros Cæsarem obsederunt; qui faucibus ejus exprimendis exercuerunt palæstricam; qui irruperunt in palatium, omnibus Sigeriis atque Partheniis audaciores; qui scelestarum partium socii ac plausores quotidie revelabantur; ac tandem qui astrologos, aruspices, augures et magos de imperatorum capite consultabant, ac tam falsa pro eorum salute faciebant vota, quam sincera Christiani.

cione jurare in nomen suum passus est, promisitque A singulis quinadena sextertia, primus Cæsarum fidem militis etiam præmio pigneratus (Sueton., in Vita Claudii, § 10). Claudio autem mortuo, illatus est castris Nero, Cornelii Taciti verba sunt, et congruentia tempori præfatus, promisso donativo ad exemplum paternæ largitionis, imperator consalutatur (Tacit. in fin. lib. XII Annal.). Testatum vero Spartianus facit ab Adriano datum militibus duplicem ob imperii auspicia largitionem (Spartian., in Vita Adriani post init.), et Lampridius alias ab Macrino, cum Antoninum Diadumenum imperatorem renuntiavit (Lamprid., init. Vitæ Anton. Diadum.). Cui autem hæc satis non erunt, hic adeat Robertellum (Robert., de Commod. præm., don. milit.), Pancirolum(Pancirol., in Notit, imper. Orient., cap. 74), et alios. Gentiles igitur lucro semper ducti, B ut donativum sæpius acciperent, regnantis Cæsaris mortem, ac novi, cito tamen morituri scenam optabant.

Urget adhuc Auctor noster eo tempore ipsaque hora hanc scenam, mortemque Cæsaris ab illis cupidius expetitam, cum ipsi acclamabant :

De nostris annis tibi Jupiter augeat annos; Sed in nostris codicibus et editis vetustioribus legimus, rupta metri forina: De..... augeat tibi Jupiter annos (Tertull. Apologet., cap. 55, p. 456). At quoquo modo legatur, ibi Tertullianus innuit simulatam planeque mendacem fuisse hanc acclamationem gentilium, qui tum Cæsaris mortem toto animo appetebant. Nec ullus ambigendi locus esse videtur, quin simili mendacio Ovidius Augusto Cæsari acclamaverit hoc carmine: C Augeat imperium nostri Ducis, augeat annos.

(Ovid. lib. 1 Fastor., v. 611.)

Verum si hæc gentilium acclamatio simulata plane fuit, constat sincerissimum fuisse illud Ambrosii pro Valentiniano imperatore, licet mortuo, votum: Nec ego abnuo immatura obiisse ætate, quem nostræ vitæ temporibus fulcire cuperemus, ut de nostris annis viveret, qui fungi non potuit suis ( Ambros., de Obit. Valent., § 43, pag. 1186). Nos vero olim observavimus ibi Ambrosium his verbis allusisse ad notatam a Tertulliano solemnem acclamandi formulam. Plures porro his similes, quibus longam Cæsarum vitam optare ethnici videbantur, sæpius legimus in eorum libris, qui vitas imperatorum Commodi, Pertinacis, Probi, Balbini, aliorumque scripserunt. Sed adire præterea poteris Brissonium (Brisson., libr. I, de Formul. pag. 95 et seqq.) et Bernardini Ferrarii primum de acclamationibus et plausu librum (Ferrar., lib. II, de Acclam., cap. 19, 20 et seqq.). Cæterum Tertullianus recte ex dictis colligit genti'es, qui hujusmodi vota de proxima imperatoris morte faciebant, reipsa fuisse et illius et reipublicæ hostes publicos, uti adhuc ex iis patebit, quæ in sequenti articulo dicenda sunt.

ARTICULUS IV.

Majores imperatorum hostes fuisse ethnicos proditores,
Cassios, Nigros, Albinos, et alios, qui inter duas

Si læsæ majestatis humanæ rei fuerunt gentiles, qui mortem cæsarum et imperatorum tam nefariis votis efflagitabant, longe gravius proculdubio in illos peccabant alii perduelles, atque ignavi proditores, qui vel ab eorum partibus defecerant, vel vita illis erepta tentarunt occupare tyrannidem. Ex illorum procul dubio numero fuerunt, memorati a Tertulliano (Tertullian., Apologet., cap. 55, pag. 457) Cassii, et Nigri, et Albini, id est, Cassius Clemens, Pescenninus Niger, et Albinus, qui moliti sunt in Severi imperatoris, ut supra vidimus (Supr., cap. 2, art. 1), imperium invadere. Publici ergo hostes erant, et læsæ majestatis humanæ rei.

Ejusdem quoque sceleris ii aperte convincuntur, qui inter duas lauros, Tertulliani adhuc verba sunt, obsident Cæsarem, qui faucibus ejus exprimendis palæstricam exercent (Tertullian., loc. cit.). Non obscure autem loqui videtur de Commodo imperatore, cujus vitæ non semel insidiæ instructa sunt. Primo enim Pompeianus, sive ut alii volunt, Quadratus vitæ ejus insidiatus est, in angusto quodam introitu, sicuti in Dionis Epitome legitur (Dion., Epit., pag. 284), aut ut ait Ammianus Marcellinus, in amphitheatri cavea (Marcell., libr. XXIX, pag. 550), aut quemadmodum Ilerodianus tradidit, in aditu amphitheatri, et obscuro loco (Herodian., lib. I Hist. pag. 472). At si in hoc amphitheatri aditu plantatæ erant laurus, haud diffici

liter intelligere est cur Commodus inter duas lauros obsessus dicatur. Verum quia id rigidioribus criticis facile non probatur, opinatus est Rigaltius his Auctoris nostri verbis designari lauretum variis (Idem, ibid.), teste Herodiano, arboribus ac pulchra copiosaque lauro obsitum, quo, dum pestis Romæ grassaretur, Commodus medicorum consilio secesserat. Non omnino forsitan inepte, nisi Herodianus dixisset non ibi, sed in amphitheatri aditu paratas fuisse eidem Commodo insidias. Quidam itaque suspicantur D laurus nomine significari duo Commodi palatia, inter quæ insidiator eum aggressus est. Laurus quippe, uti observat Plinius, janitrix erat Cæsarum (Plin., lib. XV Hist. natur., cap. 30). Expende, quæso, quæ ex his tribus explicationibus tibi magis arrideat, ac te pronuntiantem libenter audiemus. Quæcumque porro illa sit, evidentissime inde conficietur hunc vitæ Cæsaris insidiatorem fuisse hostem publicum.

Facilius haud dubie explicari possunt hæc subsequentia Tertulliani verba: Qui faucibus ejus exprimendis palæstricam exercent ( Tertullian., Apologet., cap. 35, pag. 457): Nam denuo structæ sunt eidem Commodo insidiæ, quibus a Narcisso, athleta, ut ait Xiphilinus (Dion., Epit., pag. 384 et seqq.), vel sicut

scribit Herodianus (Herodian., Hist. lib. I, pag. 486 A sanguine conjuncti sumus, quos quidem cupimus et seq.), a Narcisso audaci ac strenuo adolescente, sive quemadmodum narrat Aurelius Victor (Aur. Vict., in Vita Commod.), validissimo athleta, seu veluti Lampridius testificatur, per athletam eum, quo exerceri solebat (Lamprid., in Vita Commod., pag. 315), compressis faucibus strangulatus est.

esse incolumes: alia vero servitutis, cujus jugum, sublato domino, quilibet servus cito citius discutere exoptat. Tuum tamen ne induxeris in animum primam de propinquorum salute consultationem Tertulliano probari. Non aliud quippe significat, nisi posteriorem de Cæsarum interitu esse hac longe pejorem. Omnes enimvero magorum consultationes plane penitusque condemnat, utpote ab Angelis, inquit (Ibid.), desertoribus, ut supra vidimus, proditas, et a Deo interdictas (Supr., art. 5).

Quis porro non horreat immanem horum omnium perfidiam, qui sub ipsa usque impietatis eruptione et sacra faciebant pro salute imperatoris. . . . ul vota propria jam edicerent in aliena, nimirum imperatoris, so

Addit Tertullianus alios quoque ethnicos esse publicos hostes, reosque majestatis, qui in palatium irrumpunt (Tertullian., Apologet., cap 55, pag. 457), ii videlicet perduelles sicarii, a quibus crudeliter occisus est Pertinax imperator, quemadmodum Herodianus (Herodian., lib. Il Hist., pag. 598), Capitolinus (Capitol, in Vit. Pertin., p. 318), ac Xiphilinus (Dion., Epit., pag. 390), litteris consignarunt. At hi, inquit, Auctor noster, omnibus Sigeriis atque Partheniis auda- B lemnitate, et exemplum atque imaginem spei suæ inauciores (Tertullian., loc. cit.), a quibus scilicet occisus fuit Domitianus imperator, sicut alibi ostendimus (Dissertat,in Luc. Cæcil., cap. 6, art. 2). Quapropter nihil nobis superest observandum, nisi ea Tertulliani verba plane incorrupta non videri. In antiquioribus enim nostris codicibus habetur tot Sigeriis, in quibusdam editionibus, Stephanis; haud dubie, quia Suetonius (Sueton., lib. VIII, in Vita Domitian., § 17), nulla Sigerii facta mentione, narrat Domitianum primo quidem sauciatum fuisse a Stephano, ac postea a Clodiano, Parthenio et Saturio interemptum. Sed dictu difficile, cur ibi omissum fuerit nomen Sigerii, cujus diserte meminit non modo Xiphilinus (Xiphil., epit. Dion., pag. 335), verum etiam Martialis duobus his carminibus :

Et sacro decies repetis palatia clivo Sigeriosque modos, Partheniosque sonas. (Martial. lib. IV, epigram. 79.) Valeat ergo Heraldi conjectura, qui primum quidem suspicatus est in Tertulliani textu legendum Sergiis, et melius, uti ipse ait, deinceps consultus, Chæreis, aut Corneliis. Nam his lectionibus adversatur nostrorum melioris notæ codicum confirmata Martialis alio. rumque testimonio auctoritas.

gurarent, nomen principis in corde mutantes (Tertullian., Apologet., c. 35, p. 459), id est, ficta prorsus pro salute imperatoris, ac vera pro illius morte, et proximo ejus successore vota nuncupantes, illius nomen ore tenus, alterius autem intimo corde appellabant? Quid autem hac perfidia magis detestandum ?

Mirari itaque satis non possumus temeritatcm ethnicorum, qui cum tot exemplis hostes publici, et læsæ majestatis rei fuerint, hujusce criminis Christianos plane innocentes impudentissime accusabant. Nullus enimvero inter tot perduelles hostesque publicos christianus unquam deprehensus est. Quocirca ad Scapulam Africæ præsidem hæc Tertullianus noster scripsit in verba: Circa majestatem imperatoris infaC mamur. tamen nunquam Albiniani, nec Nigriani, vel Cassiani inveniri potuerunt christiani; sed iidem ipsi, qui per genios eorum, sicut supra ostendimus, in pridie usque juraverant, qui pro salute eorum hostias et facerant et voverant, qui Christianos sæpe damnaverant, hostes eorum sunt reperti. Christianus nullius est hostis, nedum imperatoris, quem sciens a Deo constitutum, necesse est ut et ipsum diligat, et revereatur, et honoret, et salvum velit cum toto romano imperio (Idem, lib. ad Scapul., cap. 2). Sed hæc satis a nobis supra explanata sunt.

Præterea Tertullianus asseverat illos etiam publicos hostes esse: Qui nunc scelestarum partium socii aut plausores quotidie revelantur (Tertullian., Apologet., cap. 35, pag. 458). Et certe jam a nobis supra (Supr., cap. 2, art. 2) annotatum est his verbis designari Albiance factionis conscios fautoresque, D qui in Severi imperatoris perniciem conjuraverant. Plenius quoque illud ibi enucleavimus; quod Auctor noster adjecit: Eadem officia dependunt, et qui astrologos et aruspices, et augtres, et magos de Cæsarum capite consultant (Tertullian., loc. cit.). Cur enim eos tanta curiositate consulebant, nisi quia aut cogitabant de futura Cæsarum morte, quam certe cupiebant brevi tempore futuram. Nam continenter ille dixit: Non ea mente de charis, id est, consanguineis atque parentibus, consulitur, qua de dominis (Tertullian., loc. cit. pag. 459), quos sincere non diligimus. De primis siquidem curiosa est, ait ille, sollicitudo sanguinis, hoc est, illorum, quibus

Tam vera itaque erant Christianorum pro imperatorum salute, quam falsa gentilium vota, ac tanto studio et honore imperatores colebant, quanto iidem ethnici odio cos prosequebantur. Etenim pietas et religio et fides, inquit Auctor noster, imperatoribus debita, non in hujusmodi officiis consistit, quibus hostilitas magis ad velamentum sui potest fungi (Idem, Apologet., cap. 36, p. 460), id est, quibus religio sub umbratili falsæ pietatis larva potest perfidum, hostilemque occultare animum. At pietas et religio residet in iis moribus, quibus civilitas tam vere in imperatorem, quam circa omnes habet exhiberi. Ita quidem ex Woveriano codice, et quibusdam recentioribus editionibus. In antiquioribus vero, et nostris codicibus manuscriptis legitur, iis moribus, quibus divinitas imperat, tam vere, quam circa omnes, etc.(Ibid.). Nonne autem tot vetustioris meliorisque notæ codicum auctoritas majoris, quam unius Woveriani, est pon

deris? Neque dixeris nomen civilitas, quo civium so- A tiquioribus editis legimus, de providenția et modestia cietas et concordia significatur, magis convenire Tertulliani proposito. De moribus enimvero loquitur a Deo imperatis, quibus religio et pietas in imperalorem omnesque alios exhiberi debet. Nam inde etiam evidentius demonstratur Christianos, qui Dei sui legibus non parere nefas ducebant, sincero animo imperatorem honoravisse, ac proinde nec hostes fuisse publicos, nec reos læsæ majestatis humanæ.

ARTICULUS V.

Quæ sint illicitæ factiones, ac quantum ab eis discrepet pia vivendi ratio Christianorum, qui immerito factiosi dicebantur, quia spectaculorum fugiebant voluptates, tamque licitas sectabantur, quam aliis prohibitis Epicurei et alii indulgebant.

Nullis unquam rationibus, etiam validissimis, sedari potuit implacabile gentilium in Christianos odium: sed magis magisque clamitabant illorum factionem, et imperatoribus et reipublicæ plane contrariam, evellendam esse radicitus. Non obscure autem Ter'tullianus innuit factionis nomen in bonam malamque partem accipi (Tertullian., Apologet., cap. 38, p. 464). Festus quoque, Factio inquit, et factiosus initio

[ocr errors]

honesta vocabula erant. Unde etiam factiones histrio-
num et quadrigarum dicuntur. Modo autem nomine fac-
tionis seditio, el arma vocantur (Fest.,de Signif. verb.
cap. 2, ad v. Factio). Circensiuin etiam factionum,
quas ethnici malas esse non putabant, mentio sæpius
facta est in Suetonii (Sueton., lib. V, de Claud., § 5,
el lib. VIII, de Dom., cap. 7), Cassiodori (Cassiod., lib. C
Ill Variar., epist. 41, pag. 56, col. 2), aliorumque li-
bris, et diversis inscriptionibus.

publica. Sed non ita bene, quando quidem Auctor noster declarat prohibendarum factionum hanc caussam esse, ut modestiæ publicæ provideatur ac consulatur. Modestia vero a latino Oratore sic definitur : Scientia earum rerum, quæ agentur aut dicentur, loco suo collocandarum. Itaque videtur eadem vis ordinis, et collocationis fore... Sicut modestia hæc, quam interpretamur, ut dixi, scientia sit opportunitatis idoneorum ad agendum temporum (Cicer., lib. I de Offic., pag. 370, lin. 47 et seqq). Eo autem sensu nomen modestix sumptum videtur a Tertulliano nostro, qui idcirco malas factiones vetitas esse asseverat, ne turbato ordine rerum, loco et tempore agendarum aut dicenda rum, civitas scindatur in partes. Nam ea divisio ac B dissensio inquietat, uti loquitur, sive perturbat comitia, id est, generales omnium ordinum cœtus, et concilia (Tertullian. Apologet., cap. 38, pag. 464), hoc est, illorum partem congregatam. Lælius enim Felix ab Aulo Gellio citatus: Is, inquit, qui non universum populum, sed partem aliquam adesse jubet, non comilia, non concilium adhibere jube: (Gell., lib. XV Noct. atti., cap. 7, pag. 847). Turbat etiam curias, quibus olim sacerdotes, ut Varro observat (Varr., lib. IV de Ling. latin., pag. 51), res divinas, et senatus humanas curabant; turbat conciones, sive publicas patronorum orationes, et ad eas audiendas hominum conventus; denique turbat spectacula, circensium aliorumque ludorum publicorum, uti paulo antea dicebamus. At ea omnia, pergit Tertullianus, tunc potissimum timenda erant, cum jam et in quæstu habere cœpissent venalem et mercenariam violentiæ suæ operam (Tertul lian. loc. cit.), ad excitandas adversus imperatorem, quemadmodum animadvertimus, turbas atque seditiones. Contra illum quippe conjurati, alios perditos homines pretio ac mercede in partes trahebant suas.

Tertullianus itaque ethnicos gravissimis hisce verbis castigat: Proinde nec paulo lenius inter licitas factiones sectam islam Christianorum deputari oportebat, a qua nihil tale committitur,quale de illicitis factionibus timeri solet (Tertullian., Apologet., cap. 38, p. 464). Heraldus autem contra omnium, sive editorum, sive manuscriptorum codicum reclamationem legendum auguratur illicitas,non vero licitas factiones. Non enim aliud, inquit, sibi Tertullianus voluit, nisi leniorem videri quorumdam ethnicorum sententiam,qui existimabant Christianorum sectam legibus,contra factiones promulgatis, probiberi; in hoc tamen illos errasse, quod hanc sectam in factionum illicitarum numero D collocabant. Sed quid audeas contra unanimem codicum omnium consensum? Quid vero, si transposita sit particula nec, aut referenda ad nomen licitas, ita ut sit hic Auctoris nostri sensus: Ethnici falsissime Christianos hostes publicos esse clamabant. Nec paulo lenius ii cum illis agebant, a quibus numero adscribebantur non licitarum factionum, quibuscum nihil habebant commune, et a quibus nihil tale committitur, quale de illicitis factionibus timeri solet (Ibid.). Quo autem modo sectam Christianorum non esse illicitam probaverit, consideremus : Prohibendarum, ait, factionum caussa de providentia constal modestiæ publicæ, ne civitas in partes scinderetur (Ibid.). In an

Nihil autem tale, vel quid his minimum simile a Christianis timendum erat. Primo enim in publicis suis synaxibus nihil agebatur, nisi piuin, et sanctum; atque ibi, sicut alibi, Deum toto corde orabant pro imperatoribus, tranquillo imperii statu, pro suis inimicis, ac cæteris omnibus. (Ibid., cap. 39, pag. 468). Quæ quidem omnia jam a nobis abunde demonstrata sunt (Supr., cap. 14, art. 3, el cap. 21, art. 1).

Secundo his ab omni ambitione, ac dignitatum, honorumque cupiditate prorsus abhorrentibus, sive ut Auctoris nostri verbis utamur, nobis ab omni gloriæ et dignitatis ardore frigentibus nulla est necessitas cœtus (Tertullian. ibid.), id est, ut memoratis ethnicorum cœtibus intersimus, ubi dignitates, magistratus, et honorum insignia cupidis ambitiosisque tribui solebant. Ad hæc vero, ab actibus publicis alieni, unam duntaxat agnoscimus omnium hominum rempublicam, videlicet mundum, quem tranquillum et pacatum optamus. In unam igitur partem non magis inclinati quam alteram, procul ab omni omnino turbulenta, seditiosa, et illicita factione absumus.

Præterea Christiani publica ethnicorum spectacula, quæ frequentissima factionum incitamenta erant,

qui Fuldensem codicem viderant. Sed etsi res ita se habeat, numquid idcirco unius Faldensis libri auctoritas cæteris omnibus, quorum plures longe vetustiores sunt, debuit anteferri? Nonne ea verba, si nomen christianæ, quemadmodum diximus, tanquam superfluum ademeris, Auctoris nostri proposito ac menti satis belle conveniunt?

plane penitusque fugiebant et detestabantur. Non A esse voluit se hanc emendationem ab iis collegisse, aliam quippe illa habent originem, nisi de superstitione, uti ait, sive impio falsorum numinum cultu, sicut alio ipse in libro fusius et singulatim demonstrat. Recte ergo in Apologetico suo hanc inde elicit conclusionem: Nihil est nobis dictu, visu, auditu, cum insania circi, cum impudicitia theatri, cum atrocitate arenæ, cum Xysti vanitate. Atque ita in omnibus manuscriptis codicibus, et antiquis editionibus: sed a Rigaltio ejusque sequacibus hæc verba dictu, visu, auditu, sublata sunt, an recte, te judicem appello. Ea enim genuina et consultissime ab illo addita sunt, ut ostenderet hæc spectacula ideo a Christianis devitari, quia præter idololatriae crimen nefas ducebant illicitas dictu, visu, et auditu capere voluptates (Tertullian. loc. cit. et lib. de Spectac., cap. 6 et 7 et seqq.) Quam B autem istæ noxiæ ac pestiferæ essent, his disces ejus verbis, quibus illas alibi appellat: Solemnes voluptales circi furentis, et caveæ sævientis, et scenæ lascivientis (Idem, lib. I advers. Marcion., cap. 27). Alibi vero : Perit, et fidelis elapsus in spectaculum quadrigarii furoris et gladiatorii cruoris, et scenicæ fœditatis, et xysticæ vanitatis (Idem, lib. de Pudicit., cap. 7). Sed de his plura in libro de Spectaculis, nosque in hac et aliis dissertationibus nostris.

Objiciebant tamen gentiles vel eo ipso nomine prohibendam damnandamque Christianorum sectam, quod illi cæterorum hominum cœtus adspernarentur, ac publicorum spectaculorum oblectamenta, quibus im, eratores, antiquioresque humanæ leges favebant, non secus ac pestem publicam devitarent. Sed his C Tertullianus respondet:Esto tam licitæ, quam nefariæ, sint hæ voluptates: Quo vos, inquit, offendimus, si alias præsumimus sectamurque voluptates? Quid vero, si oblectari novisse nolumus, ac omne respuimus voluptatis genus? Certe nostra injuria est, si forte non vestra (Idem, Apologet., cap. 38, pag. 467), hoc est, nobis tantummodo damnum inferimus, nequaquam autem vobis, nisi forte et vestrum damnum sit tam nefariis vos totos dedere voluptatibus.

Neque urgeatis ea nos reprobare, quæ placent vobis (Ibid.). Non diffitemur enim, imo inde gloriamur. Sed quid vestra illud interest? Nonne etiam nec vos nostra delectant? Si ergo nostras licitas castasque delectationes repudiatis, cur vestras plane libidinosas, atque homine rationis compote prorsus indignas, D rejicere nobis non licebit?

Prosequitur Tertullianus, illudque confirmat Epicureorum exemplo, quod his totidem codicum nostrorum verbis proponit: Licuit Epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem, id est, animi æquitateni, el ampla negotia christianæ (Ibid.). Eadem quoque in antiquis editionibus habentur, si tamen excipias ultinum nomen christian; quod quidem librariorum Oscitantia adjectum nemo sane negaverit. Verum Rigaltius, uti supra monuimus (cap. 3, art. 1), hæc tantum retinuit: Licuit epicureis aliquam decernere voluptatis veritatem, eaque loco suo mota istis præposuit: Quo vos offendimus. Nos autem ibi monitos TERTULLIANI I.

Eum enimvero in modum argumentatur: Cur christianis non liceat, quam honestam existimant, sequi voluptatem, cum epicureis licuerit illam seligere, quæ præstat animi æquitatem, sive potius æquabilitatem et tranquillitatem, quæ nullo motu injucundo, nec amplis negotiis turbetur? Nam summa, inquiebat Cicero, voluptas est, ut Epicuro placet, nihil dolere (Cicer., lib. I de Finib., pag. 45, lin. 28), vel sicuti tradidit Theodoretus, ea voluptas, quæ omne curarum fastidiique genus ac proinde ampla negotia excludit (Theodoret., serm. 12 de Vit. Beat., pag. 675). Si autem hic ipse est Tertulliani sensus, in ejus textu scribi debet nec, non vero, et ampla negotia, nisi hoc nomine ea negotia intellexerit, quæ amplitudine sua nullam commovent animi perturbationem. De illa porro Epicuri sectatorumque ejus opinione alibi, nec semel disputavimus. Tertullianus porro ex his omnibus rationum momentis recte concludit Christianorum, qui illicitas gentilium voluptates repudiabant, sectam non esse factionem illicitam ac prohibendam, sed optimam sane et aliis omnibus præstantiorem. Contra vero factiosi plane et seditiosi erant gentiles, qui, ut articulis superioribus vidimus, imperatores suos scurrili dicacitate, conviciis ac contumeliis palam insequebantur, mortem eorum optabant, contra illos conspirabant, violentasque eis inferebant manus.

¿CAPUT XXIII.

Christianos publicarum cladium non esse caussam.

ARTICULUS PRIMUS.

Quæ sint publicæ clades, quarum Christianos auctores esse tam sæpe quam falso ethnici conquerebantur, ac quomodo Tertullianus eos refellat.

Observatum a nobis fuit in superioribus dissertationibus nostris (Dissertat. in Arnob. cap. 6, art. 1 et 2), nullam fuisse criminationem ea sæpius repetitam,qua ethnici conquerebantur Christianos omnis, sicut ait Tertullianus publicæ cladis, omnis popularis incommodi esse caussam. Tæderet nos sane cramben tam sæpe recoctam, iterum recoquere, hanc rursus refellendo insulsam omnino argumentationem, si ethnicos illam tam inepte obtrudere aliquando pœnituisset. Sed homines vesani, immanique in Christianos odio furentes, vix aliud ad perdendos Christianos hac calumnia aptius excogitasse arbitrabantur (Tertullian. Apologet., cap. 40, pag. 479, et lib. I ad Nation., cap. 9, pag. 571). Quamobrem Tertullianum nostrum sequamur, ac quid eam exponendo, atque evertendo, aut singulare, aut paulo obscurius dixerit, enucleare

tentcmus.

A Romanis autem sic ille orditur: Si Tiberis (Trente-quatre.)

ascendit ad mœnia (Ibidem), aut ut alio in libro: Si A sit? Ubi tunc Christiani, cum res Romană tot historias Tiberis redundaverit, id est, si nimium exundans, Urbis moenibus, ac terrarum etiam fertilitati nocuerit; contra vero, Si Nilus non ascendit ad arva, nec agros solita inundatione, sive ut canit Virgilius :

Nigra non fœcundat arena.

(Virgil., lib. IV Georg. v. 290.) Præterea si cœlum, addit Auctor noster, stetit, sive ut postea, cum ab imbribus æstiva hiberna suspendunt (Tertullian., loc. cit.); et ibi cœli nomine quid denotet, si postules, tibi respondebimus his Tullii verbis: Cælum hoc, in quo nubes, imbres ventique coguntur (Cicer., lib. II Tuscul., pag. 122, lin. 14); ex hoc cœlo si imbres opportuno hyemis vel æstatis tempore non effluant, terramque non reddant fertilem; quod Cyprianus Tertullianum secutus, hoc ita expressit : Cum dicas plurimos conqueri quod imbres et pluvias serena longa suspendunt; et alibi: quando imbrem nubila serena suspendunt (Cyprian. tract. ad Demetr.; et libr. de Mortalit.), item si terra movit, ejusque insolito meta oppida corruerint, aut ejus hiatu absorpti sint homines, uti paulo post videbimus; denique si fames et lues (ibi supplendum sæviant, atque grassentur) ; aut ut alibi elarius: Si fames afflixit (Tertullian. Apologet., cap. 40, p. 480 et lib. I ad Nation., cap. 9, pag. 571); in his, inquit Tertullianus, omnibus publicis calamitatibus, una omniam gentilium voce, Christianos ad leonem, acclamatur (Idem., Apologet., ibid.). Sed hoc ultimum verbum, quod in nostris codicibus manuscriptis et antiquis editionibus reperitur, a Rigaltio amputatum est. At C etiamsi absit, subaudiri utique debet. Illa vero acclamatio, de qua nos supra egimus, in eirco potissimum fieri consueverat. Verum ea sola, quantumvis iniquissima, rapiebantur christiani, ae confestim leonibus aliisque belluis devorandi exponebantur. Tertullianus vero illam tribus tantum his verbis irridendo, explodit: Tantos ad unum (Ibid.), perinde ac si dixisset : Papæ Numquid putatis infinitam propemodum, sicut antea observabamus, christianorum multitudinem exponi potuisse leoni unico, atque ab illo devorari?

laborum suorum subministravit (Ibid., cap. 9, p. 571)? Quibus autem exemplis hæc demonstraverit, cum sine aliqua explicatione præterire non possimus, ad ea singillatim exponenda, si placet, aggrediamur.

ARTICULUS II.

Quomodo Tertullianus demonstrel Christianos ideo publicarum eladium non esse auctores, quia ante Christi ortum plurimis terrarum inundationibus ac motibus pessum abierunt Hiera, Anaphe, Delos, Rhodos, Co, item major Asiæ, vel Africæ pars, et epotum mare Corinthium, atque ex Lucania Italiæ abscissa facta est Sicilia, omnesque homines calaclysmo non tantum campestri, sed universali perie

runt.

Nullo certe validiori argumento probari potest Christianos auctores non esse publicarum cladium, quam plurimarum exemplis, que ante Christi ortum contigerunt. Atqui nullus, qui vel primoribus digitis historias veterum temporum attigit, ignorare potest, quam frequentem illarum mentionem scriptores plerique omnes fecerint. Parum itaque necesse videbatur plura hujusmodi exempla a Tertulliano congeri, nisi ad conterendam gentilium pervicaciam proferenda esse censuisset. Ea itaque a nobis discutienda sunt, tum propter diversas codicum lectiones, quibus propria nomina deformantur, tum propter quasdam difficultates, quæ nonnulis negotium facessere pos

sont.

Primum autem exemplum his in Rigaltii editione verbis proponitur : Legimus Hierannapen, et Delon, et Rhodon, et Co insulas multis eum millibus hominum pessum abisse (Tertullian. Apologet., cap. 45, pag. 36). At in nostris exemplaribus scriptum est: Hierananpeam, et Delon, et Rhodon, et Cho, excepto tamen uno exemplari, in quo habetur, Hierant pean, in Bongarsiano Iherrapean, in uno Vaticano Hieramapeam, et in altero itidem Vaticano Hiera Niepæam, in Fuldensi Hierearranda penes, in editis ante Rigaltium Hierapolis, sed mendose. Non enim hæc urbs cecidisse perhibetur ante christianæ religionis primordia. Cernis certe quantum et quam a longo tempore hic locus corruptus fuerit. In libro tamen ad Nationes aperte legitur, Hierennape, et Del

Tum post hæc ille gravibus rationum momentis demonstrat nihil falsius fingi potuisse, quam Christianos publicarum, aut aliarum calamitatum esse auctores : Nam ante Tiberium, inquit, id est ante Christi D phos, et Rhodos, et Creta insulæ multis cum millibus

adventum, quanta clades orbem et urbes ceciderunt (Ibid.)? Non eo autem sensu dixit ante Tiberium, quo significet Christum non antea in hune mundum venisse, sed adventum ejus mundo patefactum cum ille, regnante Tiberio, edidit miracula, suamque Ecclesiam fundavit. Nam in libro ad Nationes : Principe, ait, Augusto nomen hoc ortum est; Tiberio disciplina ejus illuxit (Idem, lib. I ad Nation., cap. 7, pag, 567). Quocirca ille postea dixit: Etatis nostræ nondum anni trecenti, quantæ clades ante id spatium suprà universum orbem ad singulas urbes et provincias ceciderunt? Quanta bella externa et intestina ? Quot pestes, fames, ignes, hiatus motusque terrarum sæculum diges

hominum pessum ierunt (Idem, lib. Had Nation., c. 9, pag. 54, ed. Rig.). Sed hæc verba difficultatem neque tollunt, neque etiam minuunt. Nec magis sana sunt hæc ejusdem Tertulliani alio in libro verba: Nulla jam Delos, Rhene, Samos (Idem, lib. de Pall., cap. 2). Plures quippe ibi pro Rhene, legendum volunt, Harenæ, tametsi Plinius (Plin., lib. IV Natur. Hist., cap. 12, pag. 456) aliique Rhene insulæ meminerint. Videamus igitur utrum aliunde ad explicandum illum obscurum et corruptum Tertulliani locum Juminis aliquid mutuari possimus.

Primus autem nobis occurrit Plinius, mox citatus, ubi de locis, unde maria recesserant, et enatis in

« PoprzedniaDalej »