Obrazy na stronie
PDF
ePub

pietatis nomen est. Quapropter hanc ille ex jam dictis elicit conclusionem : Tanto abest ut imperator deus debeat dici, quod credi non potest, non modo lurpissima, sed et perniciosa adulatione, sed tanquam si habens imperatorem, alterum appelles (Ibid.). Verum hæc verba, quod credi non potest, inutilia haud dubie visa sunt Rigaltio, qui illa contra omnium codicum, sive editorum sive ineditorum, fidem excidit. Siccine igitur fas illi fuit sua auctoritate ex Tertulliani textu ea omnia amputare que superflua sibi videbantur? Nonne hic est illius sensus imperator pater patrie esse debet, at hoc nomen longe gratius est, quam domini. Imperatorem ergo Deum, quod eum esse credi non potest, dicere non debes. Nam

bus relictum, cum se templis, et effigie numinum per A csse fatetur, quam domini; quia hoc potestatis, illud flamines et sacerdotes coli voluit (Cornel. Tacit., lib. I de Annal. post init.). Verum huic utique responderi potest aliis Suetonii verbis: Templa quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere, in nulla tamen provincia, nisi communi suo Romæque nomine recepit. Nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore (Sueton. in Vita August., § 52 ). Itaque etiamsi id de quo postea agendum, ille passus sit; non minus tamen constat rejectam ab ipso domini appellationem, quam ejus successores avidissime corripuerunt. Nam Plinius Secundus, quamvis ethnicus, in suo ad Trajanum imperatorem Panegyrico palam asseruit elapsum esse tempus, quo imperatori, tanquam deo et numini, adulatores ignavi blandiebantur: Non enim de tyranno, inquit, sed de cive, non de domino, sed B hac turpissima et perniciosa adulatione significas te de parente loquimur (Plin., Panegyr. Trajan., init.). Christiani igitur potiori jure nolebant imperatorem vocare deum ; quia, sicut ait Auctor noster, hoc solius veri Dei est cognomen (Tertullian., Apologet., cap. 34, p. 449), quemadmodum alibi animadvertimus (Dissertat. in Lactant., cap. 12, art. 1).

Quia vero jam longo usu receptum erat, ut domini
nomen imperatoribus aliisque tribueretur, hinc Ter-
tullianus: Dicam plane, inquit, imperatorem dominum,
sed voce communi, quando non cogor ut dominum, Dei
vice, dicam (Tertull. ibid.). Sed Rigaltius hæc duo
verba, voce communi, abstulit, tum quia acceperat
ea in codice Fuldensi non haberi; tum quia notam,
ut ipsi videtur, sapiunt de margine excerptam. At
illa verba in omnibus nostris et aliis, sive editis, C
sive manuscriptis exemplaribus occurrunt. Nullus
autem dubitandi locus est, quin plures antiquitate
sua Fuldensem superent. Quomodo igitur ex margine
in textum illa intrudi potuerunt? Nonne etiam opti-
mum sensum, et Auctoris proposito convenientem
efficiunt? Imperatorem, inquit, appello dominum,
quando non cogor hoc nomine illum tanquam Deum
agnoscere, sed quando nomen illud profero voce
communi, seu volgari significatu, quo filius patrem,
herum servus, aliique alios homines vocare solent.
Quam communis autem ac popularis esset hæc appel-
latio, vel ex solo Martiale disces:

E serva scis te genitum, blandeque fateris,
Cum dicis dominum, Sosibiane, patrem.

Alibi vero :

Cum voco te dominum, noli tibi, Cinna, placere,
Sæpe etiam servum sic resaluto meum.
(Martial. lib. I, epigram. 82.)

Sed hæc trita, omnibusque passim obvia, fusius
pro-
bare prorsus tæderet. Eo igitur sensu vulgari et
communi imperatorem, pergit Auctor noster, appello
Dominum, sed cæterum liber sum illi, nec illius ser-
vus. Nam Dominus meus, inquit, unus est Deus, om-
nipotens, et æternus, idem qui et ipsius imperatoris
Dominus, et cui proinde tam ille, quam cæteri ho-
mines servire debent (Tertullian. Apologet., cap 34,
pag. 449).

Patris porro nomen Auctor noster longe gratius

alterum habere imperatorem, qui Deus non sit, sed homo, qui tibi homini imperet.

Denique si gentiles legibus moribusque suis stetissent, fas illis non erat ullum imperatorem vocare deum, nisi post ejus mortem, et apotheosim, sive in deos senatusconsulto, ut supra vidimus, relationem. Etenim maledictum est, ait Tertullianus, ante apotheosim deum Cæsarem nuncupare (1bid.). Solemnem vero hujus apotheosis pompam præter cæteros accurate descripsit Herodianus, nosque prius admonet in Romanorum more positum ut imperatores a successoribus suis consecrarentur, atque ita declararentur inter deos relati (Herodian. Histor. sui tempor. p. 540). Antea igitur fas nulli erat illos vocare deos. Quocirca Cornelius Tacitus decimo quinto Annalium suorum libro finem his verbis imponit: Deum honor principi non ante habetur, quam agere inter mortales desierit (Tacit. lib. XV Annal. in fin.). Recte ergo Tertullianus alio in libro: Sed non dicimus, inquit, deum imperatorem. Super hoc enim, quod vulgo aiunt, sannam facitis. Imo qui deum Cæsarem dicitis, el deridetis dicendo quod non est, et male dicitis, quia non vull esse quod dicitis; mavult enim vivere, quam deus fieri (Tertul. lib. I ad Nati. cap. 18, p. 583). Quia enim post suam tantum mortem deus esse poterat, malebat utique vivere, quam vitam ponere, ac postea fieri deus, sive potius hoc mendaci prorsus titulo decorari. Christiani ergo læsæ majestatis humane rei, vel publici hostes summa sine injustitia dici ideo D non poterant, quod nollent imperatorem appellare Deum. Nam hæc appellatio illi soli competit, qui non homo, sed æternus et immortalis est.

CAPUT XXII.

Christianos nec publicos esse hostes, nec factiosos, sed gentiles, qui illos horum criminum accusabant.

ARTICULUS PRIMUS.

Publicos hostes non esse Christianos, qui allatas sibi ab ethnicis injurias nunquam ulcisci voluerunt, tametsi id facillime possint, vel civitate clam incensa, vel indicto palam bello; vel se ab iisdem ethnicis, quorum minor erat numerus, separando ; vel dæmones ab obsessorum corporibus non ejiciendo.

Quanta temeritate ethnici Christianos læsæ majes

tatis humanæ reos esse effutiebant, tanta profecto A illis non timeri (Ibid.)? At certe quanto minus eam

verebantur, tanto acrius quolibet incerto belli eventu depugnassent, sicque potuissent debitas de hostibus suis pœnas repetere. Verum religione sua obstricti, illud nunquam, sive armati, sive inermes, tentare voluerunt.

Nullo præterea ad vindictam bello nullaque vi opus habebant (Ibid. p. 463 ). Ad eam namque sufficiebat illorum ab ethnicis divortium et secessio. Hi quippe tunc solitudine sua obstupefacti, plures habuissent hostes, quam cives, ac quibus imperarent, certe paucissimos: Nunc enim, ait Tertullianus, pauciores hostes habetis præ multitudine Christianorum (pene omnium civium; pene omnes cives Christianos habendos; et hostes maluistis rocare generis humani potius quam erroris humani) (Ibid.). Ita quidem in nostris

impudentia illos publicos, ac totius humani generis hostes esse criminabantur. Nihil quippe hac calumnia putidius fingi unquam potuit. Divina siquidem lege (Matth., c. V, v. 39; Luc., cap. 1, v.28) prohibitum illis erat ulli male, uti ait Tertullianus (Tertullian. Apologet., cap. 36 et seqq. pag. 460, et lib. 1 ad Nation. cap. 17, p. 583), velle, male facere, male dicere, male cogitare de quoquam, et lædenti vicem referre. At his præceptis accuratissime obsequebantur, quemadmodum patet ex his, quæ de sanctissimis illorum moribus antea diximus (Supra, cap. 12, art. 1 et seqq.). Non ergo publici, imo ne ullius quidem hominis, multo minus imperatoris, et totius generis humani hostes erant. Et certe quamvis omni contumeliarum tormentorumque genere ab imperatoribus B codicibus manuscriptis, et editis Rigaltio antiquioaliisque ethnicis excarnificarentur; inter plurimos tamen, de quibus paulo post agendum, qui contra eosdem imperatores, et rempublicam conjuraverant, nullus unquam ex illis inventus est.

Neque tamen illud eorumdem Christianorum aut infirmitati, aut impotentiæ erat adscribendum. Poterant enim factas sibi a gentilibus injurias non solum clam ac tectis cuniculis, sed palam et aperto marte ulcisci. Et occulte quidem quando vel una nox, sicuti ait Tertullianus, pauculis faculis largiter ultionis posset operari (Tertullian. Apologet. cap. 37, pag. 462); id est, poterant per obscura noctis silentia paucissimis faculis, minimoque pretio emptis, urbes incendere. Verum absit, pergit ille, ut aut igni humano vindicetur divina secta, aut doleat pati in quo C probetur (Ibid.), sive ut ipse ad Scapulam scribebat : Absit ut indigne feramus ea nos pati, quæ optamus, ut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a Deo exspectamus (Idem, lib. ad Scapul. cap. 2). Tres igitur affert rationes, propter quas Christiani offensas suas, sicut promptum illis erat, clam vindicare noluerint. Primo quidem, quia divina est illorum secta, cujus legibus, ultionem prohibentibus, non obedire nefas putabant. Secundo, illam ultionem exspectabant ab omnipotente Deo suo, æquissimo scelerum vindice. Tertio, omnes cruciatus, sibi ab ethnicis inflictos, libentissime patiebantur, quia noverant iis se non lædi, sed probari utrum æterna digni essent mercede.

Solis itaque his rationibus, non autem ulla infir- D mitate vel impotentia, a sumenda de ethnicis hostibus suis ultione abstinebant. Nihil enim illis magis facile expeditumque erat. Nam superius ostendimus (Supr., cap. 22, art. 1) illos omnia totius terrarum orbis loca, exceptis solis falsorum deorum templis, implevisse, ac longe majorem illorum, quam gentilium fuisse numerum. Quid ergo prohibere eos poterat, quominus indicto bello, ethnicos vincerent, victosque meritis adficerent suppliciis (Tertullian. Apologet. cap. 57, pag. 462)? Fac tamen, si velis, illos et numero et copiis fuisse illis impares, numquid idcirco ad bellum gerendum, et hostes vincendos minus idonei erant? Nonne fatebantur ethnici mortem ab

ribus, nisi quod in quibusdam ex illis legitur habendo pro habendos, atque hæc ultima verba, potius quam erroris humani, resecata sunt. Sed Rigaltius audacior ea omnia amputavit, quæ uncinis includi jussimus. Tantæ tamen amputationis ne unum quidem verbum fecit. Numquid ergo arbitratus est rationem illius cunctis notam esse, quia paulo post Tertullianus dixit: Hostes judicare maluistis, qui sumus plane non generis humani tamen, sed potius erroris (Ibid.). Sed numquid auctori nunquam licuit iisdem verbis eamdem ex duobus argumentis deductam inferre conclusionem? Tertullianus autem concludit gentiles maluisse Christianos judicari non quidem erroris, sed humani generis hostes, quia non satis animadverterant illos primo quidem ab eis secedendo; secundo autem, dæmones, ut mox dicetur, non ejiciendo, plures ipsis hostes quam cives futuros. De industria vero cives dixit, quia communem cum illis, ut vidimus, vitam agendo, eorum cives erant.

At nobis aliquis forsitan objiciet totam hanc Tertulliani argumentationem niti intolerabili multitudinis Christianorum exaggeratione. Sed ab hoc petimus quid Tertulliano prodesse poterat intempestiva hyperbole? Ethnicos siquidem ibi compellat, quibus ignotus non erat numerus Christianorum, et qui illi cito citius mendacii convicto fidem aliis in omnibus derogassent. Deinde vero superius ostendimus (Supr., cap. 12, art. 1) quam hæc vera sint, quæ ille de ingenti Christianorum numero tam diserte et ibi et alibi tradidit.

Alia demum ratione demonstrat quam facile Christiani ulcisci se poterant. Penes ipsos, inquit, solos erat potestas dæmones ex obsessis, sicut antea vidimus (Supr., cap. 8, art. 6), ethnicorum corporibus ejiciendi (Tertullian., Apologet. cap. 57, pag. 463). Atqui si illos non exegissent: Suffecisset hoc solum, ipsamet ejus verba sunt, nostræ ultioni; quod vacua exinde possessio immundis spiritibus pateret (Tertullian., loc. cit.). Ibi autem Rigaltius serio nos admonet se ab aliis accepisse in codice Fuldensi, pro pateret, scriptum pateretis. Miraberis procul dubio summam illius diligentiam, qui hanc diversam tam levis momenti lectionem aliorum testimonio annotat, el su

et alios, qui plura de his disputant, citatos invenies.

periorem aliasque longe majoris momenti, tametsi A ubi Pagium (Pagius in dissert. Hypat. part. 2, cap. 2), omnium codicum auctoritate munitas, penitus omisit. At illud verbum pateretis Tertulliani, inquit, stylum sapit. Numquid vero aliæ omnes, quas prætermisit, lectiones illius stylum minus sapiunt? Nemo sane, nec ipse Rigaltius, id serio affirmare audebit. Ad hæc vero, vulgata cunctorum, solo Fuldensi excepto, librorum lectio, non minus Tertullianea est, eum. demque sensum hunc efficit: Nisi Christiani fugarent dæmones, corpora gentilium tamquam vacua possessio istis ad libitum pateret.

Quid autem hoc adhuc sese ulciscendi modo promptius et expeditius? Verum ab omni vindicta illi sic abhorrebant, ut demones ex hostium suorum gentilium corporibus expellere mallent, quam hos non expellendo, de illis non bene mereri. Ingratis- B simi ergo erant gentiles, qui tantum, ait Tertullianus, præsidium flocci facientes, clamitabant Christianos, sibi adeo necessarios, esse publicos generis humani hostes (Ibid.).

ARTICULUS 11.

Quam absurde ethnici objicerent Christianos esse publicos hostes, quia imperatorum solemnia non sicut illi celebrabant focos el toros educendo in publicum, epulando vicatim, tabernæ habitu abolefaciendo civitatem, vino lutum cogendo, cursitando catervatim ad injurias, ad impudentias, illecebrasque voluptatis, ac domus suæ non secus ac novi lupanaris postibus lauros lucernasque affigendo.

Cum Christiani ab omni vindicta prorsus abhorre- C rent, et de omnibus bene mererentur, quo dementi, inquies, furore ethnici illos hostes publicos esse tam audacter vociferabantur? Nulla sane, nisi plane absurda ratione, uti ex his intelliges Tertulliani verbis: Propterea publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos, neque mentientes, neque temerarios honores dicant, quia veræ religionis hominis etiam solemnia eorum conscientia potius, quam lasciviä celebrant (Tertullian. Apologet., cap. 35, pag. 452). Totum igitur grande illud Christianorum scelus erat, quod imperatorum solemnia suo tantum pio ac sancto, non corruptissimo gentilium ritu agebant.

Quæ autem fuerint ea solemnia si quis primum scire aveat, is meminisse debet hæc ab ipso Auctore

Tum autem illis in solemniis ethnici fictos deos suos precabantur pro imperatorum civiumque salute, pro æternitate imperii, florentique illius statu, sicuti a Plinio (Plin. Secun. epist. 36, 37, 101, 106, et Panegyr. Trajan. post med.), Brissonio (Brisson. lib. II de Formul. pag. 110) aliisque observatum est. Christiani itaque, qui verum et unicum colebant Deum, nec poterant alios quam veros, et sacris religionis suæ legibus præscriptos, honores imperatoribus deferre, celebrabant quidem eorum solemnia non eadem utique, qua ethnici, lascivia, sed conscientia, ait Tertullianus (Tertull. Apologet., cap. 35, pag. 452), id est, vero sinceroque mentis adfectu, prout noverant a Deo postulari. Quamobrem ille alibi: Quod attinet ad honores regum et imperatorum, salis præscriptum habemus in omni obsequio nos esse oportere secundum Apostoli præceptum subditos magistratibus, et principibus, et potestatibus, sed intra limites disciplinæ, quousque ab idololatria separamur (Idem, lib. de Idololat., cap. 15).

Fatetur itaque solemnia imperatorum a Christianis celebrata fuisse secundum hanc Apostoli legem, ac fusis ad Deum intimo cordis adfectu, ut supra vidimus, pro imperatore et imperio precibus; non autem gentilium more, quem uti ipse eos adloquendo ait, nec modestia, nec verecundia, nec pudicitia permittunt (sed occasio voluptatis magis, quam digna ratio persua sil) fidem, et veritatem vestram demonstrare (Idem, Apologet. cap. 55, pag. 454). Quæ in hoc textu uncinis inclusa vides, ea omnia contra codicum editorum et ineditorum fidem, Rigaltius ejusque sequaces penitus sustulerunt. Nullam tamen hujus amputationis rationem ab eis datam reperies, nisi suo silentio hæc ab imperito quodam scriptore adjecta sibi videri significare voluerint. Sed quis illis ita tacentibus fidem habebit? Genuina enimvero Tertulliani verba esse evidenter probat communis codicum omnium consensus. Præterea totum illius ingenium, et loquendi modus in eis satis deprehenduntur. Sensus autem ejus est: Christiani et imperatorum, ac reipublicæ hostes proclamantur, quia eorumdem imperatorum solemnia non agunt gentilium more, quem nec modestia, nec verecundia, nec pudicitia illis per

nostro appellari solemnes dies Principium, ac vota et D mittunt; ac quæ iisdem gentilibus celebrare persuasit

gaudia Cæsarum (Ibid.), quæ solebant variis temporibus celebrari. Nam singulis annis post calendas januurias die tertio, sicuti ait Caius, pro salute principum vota suscipiuntur (Digest., lib. L, tit. 16, leg. 233.); vel quemadmodum ipse Tertullianus scripsit, incipiente anno, incipiente mense (Tertull. ad Ucor. cap. 6). Præterea agebantur quotannis natali, sive ipso die quo creati fuerant imperatores, ac potissimum quinto, decimo, quintodecimo, et vigesimo abhinc anno. Quae quidem festa quinquennalia decennalia, quindecennalia, et vicennalia vocabantur. De his autem nos aliquid perstrinximus alia in dissertatione (Dissertat. in Luc. Cæcil., cap. 11, art. 3).

[ocr errors]

occasio voluptatis potius, quam digna ratio, qua suam erga imperatores, fidem et veritatem demonstrent. Palam itaque adseverat in his solemnibus festis nullam fuisse ethnicorum fidem et veritatem. Nam falsissima tum vota faciebant pro salute imperatorum, quos cito, et sæpius, ut in sequentibus articulis videbimus, mori optabant.

Tres quoque virtutes, modestiam, verecundiam, pudicitiam tunc pessumdatas fuisse merito conqueritur. Quid enim his virtutibus magis contrarium, quam magnifica et splendida, non quidem occulte, privatisque in domibus, sed palam ac publicis in plateis agere convivia, quæ epulantium temulentia,"

ebrietate, impudicitia, lascivia, libidine aliisque fla- A ne nares interim cessent, odoribus variis inficitur locus

gitiis contaminabantur? Sed ipsunimet, si lubet, Tertullianum audiamus: Grande, inquit, ethnicorum illa principum solemnia agentium, videlicet officium focos el toros in publicum educere (Ibid.). In antiquioribus editionibus legitur choros, sed melius baud dubie toros. Nam ibi ille loquitur de publicis conviviis, quibus ethnici ad mensam accumbebant. Quamobrem paulo post adjecit: Quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant (Ibid.). Tanta igitur magnificentia tantoque numero lectos sternebant in foro, ut illud inter se divisisse et implevisse viderentur.

Sed quia forum, tantum quantum esset, omnibus non sufficiebat, alii vicatim (Ibid.), hoc est, in civi

ipse, in quo luxuriæ parentatur (Senec., lib. de Vit. beat., cap. 11, pay. 624). Nam si talia erant privata illorum convivia, quanto magis publica in honorem imperatorum acta, quibus omnia etiam atrociora, et turpiora sibi licita esse credebant.

Jure ergo merito Christiani hæc homine, cui pudoris veræque religionis vel quid minimum reliqui fucrit, indigna prorsus detestabantur. Casti itaque, et sobrii festos solemnesque illos Cæsarum dies agitabant. Procul igitur a corruptis gentilium moribus remoti, non laureis, inquit Auctor noster, postes obumbramus, nec lucernis diem infringimus (Tertullian., Apologet., cap. 35, p. 451). Nam occulti perduelles, ut suum adversus imperatorem odium et simultatem

laureis postes præstruebant, elatissimis et clarissimis
lucernis vestibula nebulabant (Ibid.). Cur autem hoc
ultimo verbo utatur, intelligi potest his Persii de
Herode versibus :

Herodis venere dies cunctaque fenestra,
Dispositæ pinguem nebulam vomuere lucernæ.
(Pers. satir. 5, sub fin.)

De iisdem autem lucernis et lauro, quibus domorum
postes ornabantur, hæc sunt Juvenalis carmina :

tatis cujuslibet vicis, publicisque viis, et compitis B securius tegerent, tunc recentissimis, et ramosissimis epulabantur. Expende itaque, obsecro, utrum ad hunc morem nonnihil conducant hæc Ciceronis verba, quibus palam renuntiat Apronium imperasse ut in foro sibi medio lecti sternerentur: quotidie solitum esse non modo in publico, sed de publico convivari, cum in eis symphonia caneret, maximisque poculis ministraretur (Cicer. lib. III, in Verr., pay. 136, lin. 43). Memoriæ etiam Cornelius Tacitus alicubi prodidit Neroni imperatori, nihil usquam perinde lætum sibi, publicis locis struere convivia, totaque urbe quasi domo uli (Tucit., lib. XV Annal. ante med., pag. 127). ethnici vero his festis principum diebus omnia sibi licere arbitrati, tum solebant non solum tota urbe quasi domo uti, sed civitatem, inquit Tertullianus, tabernæ habitu abolefacere (Tertullian. Apologet., cap. C 35, pag. 452); ita ut tota civitas tabernæ ac cauponæ speciem haberet. Non desunt autem, qui in hunc locum explicationis ergo hos adducunt Martialis

versus:

Tonsor, caupo, coquus, lanius sua limina servant;
Nunc Roma est, nuper magna taberna fuit.
(Martial. lib. VII, epigram. 60.)

Sed alii censent tabernæ nomen ibi a Martiale sumi
non quidem pro caupona, sed mercatu, vel loco ubi
merces venumdari solebant. At quoquo modo acci-
piatur, constat tantam fuisse gentilium in his publi-
cis conviviis intemperantiam, impudentiam et lasci-
viam, ut cibis sese' non solum ingurgitarent, sed
vino, ut ait Auctor noster, per medias civitatis vias

Cuncta nitent, longos erexit janua lauros,
Et matutiuis operatur festa lucernis.

(Juvenal. satir. 12, v. 96 et seqq.)

Cur ergo Christiani has superstitiones penitus reprobarent, hanc Tertullianus reddit rationem : Accendunt quotidie lucernas, quibus lux nulla est, nimirum veræ religionis affigunt postibus lauros postmodum arsuras, quibus ignes imminent : illis competunt et lestimonia tenebrarum et auspicia pœnarum (Tertullian., lib. de Idololat., cap. 15), ignis videlicet æterni, quo impii homines post hanc vitam puniendi sunt. Tum deinde Christianum sic alloquitur: Si templis renuntiasti, ne feceris templum, falsi scilicet dei alicujus, januam tuam (Ibid.). De Jovis siquidem templo cecinit Ovidius:

Cur tamen apposita velatur janua lauro,

Cingit et augustas arbor opaca domios?
An quia perpetuos meruit domus ista triumphos?
Aut quia Leucadio semper amata deo?
Ipsane quod festa est? an quod facit omnia festa ?
Quam tribuit terris pacis an ista nota est?

(Ovid. lib. II Trist., eleg. 1, v. 41 et seqq.)

hæc ratio Christianis sufficiebat. Sed aliam adhuc Tertullianus suggerit: Si lupanaribus renuntiasti, ne indueris domui tuæ faciem novi lupanaris (Tertullian., lib. de Idololat., loc. cit.). Nam infamis hujus domus januis solebant non solum lauri, sed lucerna etiam appendi. Unde hæc apud Propertium januæ querimonia:

effuso, terræque immisto lutum cogerent (Tertullian., D Ad rejiciendum itaque profanum hunc ritum sola Apologet., cap. 55, p. 452). Tum autem videre erat temulentos ebriosque homines, catervatim cursitare ad injurias, ad impudentias, ad libidinis illecebras vel sicut postea loquitur (Ibid., cap. 59, p. 477), in catervas cæsionum, qui alios verberibus et flagris cædebant, in classes discursationum, sive hominum, qui bacchantium more per totam discurrebant urbem. Quanta porto in hisce publicis conviviis fuerit intemperantia, ex his conjice, quæ de privatis scripsit Seneca: Vides, inquit, hos eosdem e lectis suis spectantes popinam suam, aures vocum sono, spectaculis oculos, saporibus, palatum suum delectantes. Mollibus lenibusque fomentis totum lacessitur eorum corpus; et

Non ego nocturnis potorum saucia rixis,
Pulsata indignis sæpe queror manibus:
Et mihi non desunt turpes pendere corollæ,
Semper et exclusis signa jacere faces.
(Propert. lib. I, eleg. 16.)

Suam itaque uxorem Tertullianus serio admonet

fas nec illi nec ulli christianæ esse, ut omnibus solem- A gentis irreverentiam recognoscam, et festivos libellos, nibus regum procedat de janua laureata et lucernata, ut de novo consistorio libidinum publicarum (Tertull., lib. I ad Uxor., cap. 6). Quamobrem in suo Apologetico recte concludit neque honestum esse neque licitum Solemnitate publica exigente, induere domui tuæ habitum alicujus novi lupanaris (Idem, Apolog., cap. 35, pag. 451).

:

quos statuæ sciunt, et illa obliqua nonnunquam dicta a concilio, atque maledicta quæ circi sonant : si non armis, lingua semper rebelles estis (Idem, lib. I ad Nati., cap. 17, p. 583). Nonne enim ibi aliis verbis illa duo indicat, quæ ab eo Tiberis et schola bestiarum in Apologetico vocantur? Festivi quippe libelli in imperatoris contumeliam appendebantur statuis, quæ in publicis locis, Tiberi procul dubio vicinis, collocatæ fuerant, Atque hinc Tiberis horum festive et contumeliose dictorum testis dici potuit.

Ad bestiarum autem scholam quod spectat, non deerunt fortasse, qui putent eo nomine designari illarum caveam, in cujus janua inscribebantur illa facete et acute dicta, quibus imperatores pungebant.

Neminem porro sanæ mentis hominem esse putamus, qui ex hactenus dictis non intelligat quosdam heterodoxos homines hoc Auctoris testimonio plane penitusque abuti, qui inde inferunt vetitum esse iisdem Christianis in suis ecclesiis usum cereorum et luminum. Non de his enimvero, de quibus nos supra (cap. 15, art. 4, et Dissert. in Lactant., cap. 25, art. 2), sed de aliis cereis et luminibus pro- B Quid tamen, si schola bestiarum, seu forte bestiariofano gentilique ritu adhiberi solitis ibi disputat. At sane inde manifestissime colligitur Christianos nec reipublicae, nec imperatorum hostes esse publicos, propterea quod horum solemnia pio suo, sed non illo gentilium prorsus damnando ac detastabili more celebrabant.

ARTICULUS III.

Ostenditur ethnicos fuisse revera publicos hostes imperatoris, quem palam vexabant dicteriis, ac conviciis, quorum testis erat Tiberis, et schola bestiarum; et qui novi ac novi Cæsaris scenam semper optabant, ac tum etiam cum ei acclamarent: De nostris annis augeat tibi Jupiter annos.

rum sumatur pro toto circo, de quo mox a Tertulliano dictum audivimus: Maledicta circi sonant? Vix enim alibi gentiles majore licentia, amarioribus dicteriis, ac magis scurrili dicacitate imperatores suos lædere consueverant. Visne id, quod satis tamen notum est, aliquibus exemplis probari? Audi hæc Suetonii de Augusto Cæsare, etsi optimo principe, verba: Populus quondam universus ludorum die, et accepit in contumelium ejus, et assensu maximo comprobavit versum in scena pronuntiatum de gullo Matris deum tympanizante (Sueton. in Vita August., § 68):

Videsne ut cinædus orbem digito temperet. Postea vero de Tiberio imperatore: Urebant insuper anxiam mentem varia undique convicia, nullo non

Satis Tertullianus non habuit ipsa luce clarius de- C damnatorum omne probi genus coram, vel per libellos

in orchestra positos ingerente (Idem, lib. III, in Vit. Tiberii, § 66). Julius autem Capitolinus hæc de Vero imperatore narrat : Circensium tantam curam habuit, ut frequenter provincialibus litteras caussa circensium et miserit et acceperit. Denique etiam præsens, et cum Marco sedens, multas a Venetianis est passus injurias, quod turpissime contra eos faceret (Jul. Capitol. in Vita Veri, pag. 506). Sed hæc, quæ tam sæpe obtigerunt, fusius prosequi quid necesse est?

Urget Tertullianus: Si quæ cordis animique hu mani fenestra ad scrutandos sensus ejus intimos patercl, tunc certe agnosceremus quantis omnes votis optabant, novi ac novi Cæsaris scenam, hoc est, frequentem Cæsaris mortem, et electionem alterius

monstrasse Christianos non esse publicos aut imperatoris aut reipublicæ hostes: sed palam ac perspicue ostendit ipsosmet gentiles in hoc ipso genere offendisse, in quo alios plane immerito reprehendebant. Neque alienos quidem, vel longe remotos testes advocat sed ipsos, inquit, Quirites, Romanos, ipsam vernaculam septem collium, hoc est, urbis Romæ plebem convenio, an alicui Cæsari parcat lingua romana (Tertullian. Apologet., cap. 35, p. 454), id est, parcat dicteriis, sannis, conviciis et contumeliis, quibus imperatores suos insectabantur. Tantarum enimvero contumeliarum, ait ille, testis est Tiberis et schola bestiarum(Ibid.). Sed quodnam, rogabit aliquis, potuit esse istud Tiberis fluvii testimonium? Respondent nonnulli eo nomine designari nautas ripam D congiario dividendo præsidentis (Tertullian. Apologet., hujus fluvii incolentes, feros procacesque homines, qui penuria tempore, et deficiente frumento, solcbant in ipsum Cæsarem petulantissima lingua invehi. Verum hæc explicatio vix ulli probabitur, nec menti Tertulliani videtur convenire. Alii opinantur Tiberis nomine denotari pontem, vel locum quemdam, ex quo maledici et obtrectatores projiciebantur in Tiberim; sed id forsitan non melius. Nobis itaque facilius persuadebis Tertullianum alludere ad statuas quasdam, in publicis Romæ locis, et in Tiberis ripa positas, ad quas mordaces hujuscemodi libelli affigebantur. Alibi siquidem ipse Tertullianus: Vanitatis, ait, sacrilegia conveniam, et ipsius vernaculæ

cap. 35, pag. 455). Quidam autem legi vellent præsiderantis, sed levi conjectura, et contra codicum fidem. Tertullianus enim significat ethnicos semper optasse scenam novi Cæsaris, qui congiario sive muneri, plerumque pecuniario, plebi aut militibus dividendo præesset, aut se præsente dividi juberet. Mos quippe erat Cæsaribus recens electis, aut ut eligi possent, hujusmodi munera populo iargiri. Plura autem hujus largitionis exempla apud romanæ historiæ scriptores passini reperire est. Si quis tamen aliqua desiderat, ex his pauca seligemus. Claudius postero die, quo ad imperium a militibus raptus, potius quam electus fuit, armatos, ait Suetonius, pro con

« PoprzedniaDalej »