Obrazy na stronie
PDF

tos (Ibid., cap. 33, pag. 448), utpote qui exploratum A ditiis, modo minis'ac cruciatibus sæpissime al, ethni

habebant illum a vero Deo suo fuisse electum. Etenim inde, inquit, potestas illi, unde spiritus et vita (lbid., cap. 50, p. 442). At illud non tantum naturali lumine agnoverat, sed a divino spiritu afflatis nostris scriptoribus (Idem, lib. I de Præscript. c. 2). lûeges nam

que ipsos Salomon, in Sapientiae, sicut ille ait, libro .

sic alloquitur : Data est a Domino potestas vobis, et virtus ab altissimo (Sapient., cap.VI, 4). Paulus vero ad Romanos scripsit: Non est potestas, nisi a Deo, quæ autem sunt, a Deo ordinatæ sunt (fid I{om., cap. XIII) Tertullianus igitur jure sane merito hinc concludit: Noster est magis Cæsar, a nostro Deo constitutus(Tertullian. Apologet. cap. 55, p. 448), quam ulli gentilium dii, qui nullum caesarem aut imperatorem facere unquam poluerunt. Plus igitur ad imperatoris salutem confert Christianus Deum suum, a quo ille institutus est, rogando, quam ethnicus orando commentitios deos suos, qui nec imperatori, nec ulli homini possunt vel minimum quidem beneficium tribuere. ABTICULUS III. Quam frustra gentiles objicerent Christianos læsæ majestatis humanæ esse reos, quia per imperatoris genium jurare recusabant, sed jurabant tamen per illius salulem, quamvis alia prorsus quam gentiles ratione.

Instabant ethnici Christianos cæsareanæ majestatis reos ideo redargui , quia per eorum genios jurare detrectabant, vel sicuti Auctor noster alibi loquitur: Inreligiosi dicimur in Cæsares, neque imagines eorum ' propitiundo, neque genios dejerando (Tertull. lib. I ad Nati., cap. 17, p. 583). Ethnici autem genium, teste Festo (Fest. lib. XX, de Signific. verb. ad v. Genius), appellabant non modo uniuscujusque loci Deum, sed eum etiam, qui vim obtinebat rerum omnium gerendarum; ibique in opinionis suæ confirmationem refert hæc Aufuslii verba : Genius est deorum filius, et parens hominum, ex quo homines gignuntur,et propterea genius meus nominatur , quia me genuit. Servius vero alicubi observat genium ab antiquis vocari naluralem deum uniuscujusque loci, vel rei, vel hominis; et alibi, manes a Virgilio appellari genios, quos cum vita omnes sortiuntur (Serv. in lib. I Georg. pag. 85, et in lib. VI AEneid., pag. 440). Varro quoque, ab Augustino citatus (August., lib. VII de Civit., cap. 15, pag. 172), dixerat genium esse deum, qui præpositus, ac vim habet rerum omnium gignendarum. Plura autem de geniis Lipsius (Lips., lib. I Phisiolog. cap. 19, pag. 554 et seqq., tom. IV), Natalis Comes (Nat. Com. lib. IV Mytholog., cap. 5), Wussius (Voss. lib. I 0rig. et progr. idolol., cap. 18), et alii, nosque in superioribus noslris dissertationibus. Quæ vero ibi leviter attigimus, satis superque demonstrant ethnicos persuasuin habuisse genium iimperatoris esse singularem illius deum, a quo ipsum genitum ac regi arbitrabantur. Non imirum itaque si per eum jurarent, ac Christianos jurare renuentes læsæ accusarent majestalis. Verum hi ad iimpium hoc jusjurandum, modo blan

[ocr errors]

pis provocati, dare illud nunquam voluerunt. Cupisne id tibi aliquo exemplo comprobari? Præsto adest Eusebius, qui semel et iterum narrat sanctissimum martyrem Polycarpum a proconsule lacessitum fuisse, ut per Caesaris genium juraret : όμοτον, inquiebat, **» Kzfaapo; τύχην (Euseb., lib. IV Eccles. Histor., cap. 15, pag. 132). At non aliud, pergit Eusebius, ab eo proconsul, nisi hoc accepit responsum : Fingis te ignorare me esse christianum, cui jusjurandum illud plane penitusque prohibetur. Nos quidem non fugit græco nomine τύz^ significari fortunam , sed ea Cæsaris fortuna ibi designatur, quam ethnici ab illius genio gubernari existimabant. At de hoc ethnicorum, et negato a Christianis jurejurando in superiori de

B Minutii Octavio dissertatione disputavimus (Dissert.

[ocr errors]

in Minut. 0ctav., cap. 12, art. 3). Christiani itaque detestabantur omne jusjurandum per imperatorum genios, quandoquidem hi aut nulli , aut dæmones erant, iisdem subjecti Christianis, qui illos Christi nomine adjuratos de obsessorum corporibus ejiciebant (Tertullian., Apologet., cap. 32). Fas ergo illis non erat per eos jurare, in quos summam habebant potestatem. Praeterea ethnici per genium Caesaris jurantes frequentissi.m.e pejerabant. Perduelles enimvero ac perjuri frangere solebant datum hoc sacramento Caesari fidem (Idem.. lib. I ad Nati. cap. 17, pag. 585). Ecquis ergo læsæ majestatis conscius? num is qui impio jurejurando aut infami perjurio tenetur; an alius, qui iniquissimum illud jusjurandum dare constanter recusat (Supr. cap.art.)? Christiani ergo luoc respuentes, eo minus læsæ majestatis humanæ rei erant, quo libentius jurabant per imperatoris salutem, quæ augustior est , inquit Auctor noster, omnibus geniis, queinadmodum paulo ante exposuimus (Ibid.). Testem vero hujus jurisjurandi habemus Athanasium, qui ad Constantium imperatorem de Syriano haud dubie christiano hæc scripsit : Maprvpog £v^: t}» a}» corapta», tuam contestatus salutem (Athamas. Apol. ad Const. pag. 510, tom. I), pollicitus est se nihil conturbaturum amplius,sed longe majori solemnitate rem ad ejus delaturum religionem. In carthaginensi autem Collatione Marcellinus comes eodem sacramento sese his vcrbis obstrinxit: Sive cum alio, sive solus in hoc negotio judicaturus in

[blocks in formation]

simum esse dandi hujus sacramenti morem. In sacris A et minister publicus. De triumphali enimvero curru,

siquidem Scripturis (Genes., cap. XLII, 15, 16), Joseph patriarcha per salutem Pharaonis bis jurasse narratur. Nos tamen Basilius monitos esse voluit illud ctiamsi quamdam præ se ferat jurisjurandi speciem, non proprie dictum esse jusjurandum, sed aliquod potius remedium, quo res aliqua possit auditoribus facilius persuaderi (Basil. homil. in psal. XIV, 2). At Tertullianus a, erte pronuntiat ideo Christianos jurasse per salutem imperatoris, quia salvum, inquit, volumus esse, quod Deus voluit , et pro magno id juramcnto habemus (Turtulliam. Apologet., c. 32, p. 447). Intelligis igitur quantum inter Christianos et ethnicos, sic jurantes, erat discrinien. Christianiquippe hac publica jurisjurandi religione affirmabant sincero se animo imperatoris, qui a Deo ipsis praepositus erat, optare ac petere salutem. Ellinici vero impia adulatione imperatorem, quem mortuum optabant, contestabantur esse Deum , et verae divinitatis participem. Tam nefariæ autem assentationis testis profecto, et conscius fuit lloratius, qui ad Cæsarem Augustum, uti alibi annotavimus (Dissertat. in Minut., cap. 12, art. 3), hæc scripsit carmina:

Præsenti tibi maturos largimur honores,
Jurandasque tuum per nomen ponimus aras.
(Horat. lib. 1, epist. 1, v. 15 et 16.)

ARTICULUS 1V.

Christianos perperam ab ethnicis læsæ majestatis humuanæ idcirco insimulari, quod imperatores vocare deos nollent : ipsum imperatorem suæ infirmitatis admonitum fuisse in maxima triumphi gloria: recusatum ab Augusto Cæsare dei ac domini cognomen : imperatores a Christianis dominos voce communi appellatos: nefas gentilibus fuisse imperatorem ante mortem et apotheosim deum dicere. Nulla certe major erat perversitas, quam gentilium, qui Christianis dicam læsæ majestatis idcirco scribebant, quod imperatores deos vocare, aut divinis afficere honoribus plane recusarent. Nam ut scite Tertullianus arguit : Negat illum imperatorem, qui deum dicit. Nisi homo, non est imperator (Tertullian. Apologet., cap. 53, p. 449). Inficiari enim quis potest, ex j)atre ac matre homine genitum imperatorem, esse non posse Deum, qui aeternus sit ommino oportet ? Christiani ergo, qui foedissimam elhnicoruin, imperatores suos deos appellantium, adulalionem merito detestabantur, non poterant læsæ majestatis humanæ hanc ob caussam ab ullo postulari. Quin etiam Tertullianus celeberrimo triumphantis imperatoris exemplo elhnicos, qui illum vocare deum consueverant, turpissimi mendacii apertissime convincit. Etenim in hoc summo humanæ gloriæ apice, sive ut ille loquitur, in triumphi sui sublimissimo curru, infirmitatis suæ, admonetur. Suggeritur enim ei a tergo : IRespice post te, hominem te memento (Ibid.). Tacet aulem quis fuerit iile, qui hæc suggerebat ; haud dubie quia tunc tam cunctis nolus erat, quam paucis hodie cognitus. At is Tzetze vocatur famulus, servus,

[ocr errors]
[ocr errors]

Et quomodo in curtu publicus minister,
Polje hunc stat, coronam sustinens, -
Et dicens huic in aurem, et quid a tergo est, respice.

(Tzetz. chiliad. 15, § 461.) Plinius vero illum appellat invidiae et gloriae medicum : Currus, inqujt, triumphantium sub his pendens, defendit medicus invidiae ; jubetque eosdem respicere similis medicina linguæ, ne sit erorata a tergo fortuna, gloriæ carnifex (Plin , lib. XXVlII natur. Ilist., c. 4. p. 570 ). At si saiius et integer sit hic Plinii locus, ibi significat invidiam, quam triumphanles facere B aliis solebant, aut vanæ gloriæ vitiutn, quo fascinari poterant, sanari medicina linguæ adstantis servi, qui triumphantem humanæ suæ conditionis admonel)at. Nam idem Pliniiis alibi aperte dixit coronam triumphantis a servo sustineri (Ibid., lib. XXXIII, cap. 1). Verum quia priori loco fortuna vocatur gloriæ carnifex, hinc fortasse Isidorus in animum induxit monitorem illum non servum fuisse, sed carnificem : Triumphantes a carnifice, inquit, contingebantur, at ad tantum fastigium evecti , mediocritatis humanae commonerentur (Isidor., lib. XVIlI 0rigin., cap. 2, p. 156). Sed melius procul dubio ab Ilieronymo simpliciter nuncupatur comes, qui medias inter populorum acclamationes in aurem triumphanti memorara a Tertulliano verba suggerebat. Ad Paulam quippe scripsit : Triumphantibus in curru retro comes adhæræ. bat, per singulas acclamationes civium dicens : Hominem te memento (Hieronym., epist. 22, ad Paul.). Atqui si imperator in tanta triumphi pompa debebat humanitatis suæ remiuisci , quanto magis per totum viæ suæ cursum. Non poterant ergo Chnstiani ullum imperatorem vocare Deum ; quando quidem, ut recte ait Tertullianus, nesciebant mentiri, aut illum deridere non audebant ( Tertullian Apologet. , cap. 55, p. 449).

Instat adhuc : Augustus, tametsi romani imperii, jam a Julio Cæsare fundati, formator, ne dominum quidem, multo minus deum, dici se volebat (Ibid., c. 54, p. 450). Testem vero hujusce moderationis si desiderys, Suetonium advocabimus, qui hæc de D eodem Augusto memoriæ prodidit : Domini appellationem, ut maledictum et opprobrium semper, exhorruit. Cum, spectante eo ludos, pronuntiatum esset in mimo : 0 Dominum acquum et bonum ! ct universi , quasi de ipso dictum exsultantes comprobassent, et statim mutnu vultuque indecoras saltationes repressit, et in sequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se post hæc appellari, ne a liberis quidem, aut nepotibus suis vet serio vel joco passus est, atque hujusmodi blanditias etiam inter ipsos prohibuit(Sueton. in Vit. August., §55). Sed contra insurget aliquis, nobisque alium citalit testem Cornelium Tacitum, qui litteris quoque mandavil varios post ejusdem Augusti mortem sparsos fuisse rumores, atque ab illo nihil deorum honori

C

bus relictum, cum se templis, et effigie numinum per A esse fatetur, quam domini ; quia hoc potestatis, illud

flamines et sacerdotes coli voluit (Cornel. Tacit., lib. I de Annal. post init.). Verum huic utique responderi potest aliis Suetonii verbis : Templa quamvis sciret etiam proconsulibus decerni solere , in nulla tamen provincia, nisi communi suo Romuæque nomine recepit. Nam in urbe quidem pertinacissime abstinuit hoc honore (Sueton. in Vita August., § 52). Itaque etiamsi id, de quo postea agendum, ille passus sit; non minus tamen constat rejectam ab ipso domini appellationem, quam ejus successores avidissime corripuerunt. Nam Plinius Secundus, quamvis ethnicus, in suo ad Trajanum imperatorem Panegyrico palam asseruit elapsum esse tempus, quo imperatori, tanquam deo et numini, adulatores ignavi blandiebantur : Non enim

pietatis nomen est. Quapropter hanc ille ex jam dictis elicit conclusionem : Tanto abest ut imperator deus debeat dici , quod credi non potest, non modo turpissima, sed et perniciosa adulatione, sed tanquam si habens imperatorem, alterum appelles (Ibid.). Verum hæc verba, quod credi non potest, inutilia haud dubie visa sunt Rigaltio, qui illa contra omnium codicum, sive editorum sive ineditorum, fidem excidit. Siccine igitur fas illi fuit sua auctoritate ex Tertulliani textu ea omnia amputare quæ superflua sibi videbantur ? Nonne hic est illius sensus : imperator pater patri;e esse debet , at hoc momen longe gratius , est, quam domini. Imperatorem ergo Deum, quod eum esse credi non potest, dicere non debes. Nam

de tyranno, inquit, sed de cive, non de domino, sed B hac turpissima et perniciosa adulatione significas te

de parente loquimur (Plin. , Panegyr. Trajan., init.). Christiani igitur poliori jure nolebant imperatorem vocare deum ; quia, sicut ait Auctor noster, hoc solius veri Dei est cognomen (Tertullian., Apologet., cap. 34, p. 449), quemadmodum alibi animadvertimus (Dissertat. in Lactant., cap. 12, art. 1). Quia vero jam longo usu receptum erat, ut domini nomen imperatoribus aliisque tribueretur, hinc Tertullianus: Dicam plane, inquit, imperatorem dominum, sed voce communi, quando non cogor ut dominum, Dei vice, dicam (Tertull. ibid.). Sed Rigaltius haec duo verba, voce communi , abstulit, tum quia acceperat ea in codice Fuldensi non haberi ; tum quia notam, ut ipsi videtur, sapiunt de margine excerptam. At

alterum habere imperatorem , qui Deus non sit, sed homo, qui tibi homini imperet. Denique si gentiles legibus moribusque suis stetissent, fas illis non erat ullum imperalorem vocare deum, nisi post ejus mortem , et apotheosim, sive in deos senatusconsulto , ut supra vidimus , relationem. Etenim maledictum est , ait Tertullianus, ante apotheosim deum Cæsarem nuncupare (Ibid.). Solemnem vero hujus apotheosis pompam præter cæteros accurate descripsit Herodianus, nosque prius admonet in Romanorum more positum ut imperatores a successoribus suis consecrarentur, atque ita declara

' rentur inter deos relati (Herodiam. Histor. sui tempor.

p. 540). Antea igitur fus nulli erat i!los vocare deos.

illa verba in omnibus nostris et aliis, sive editis, C Quocirca Cornelius Tacitus decimo quinto Annalium

sive manuscriptis exemplaribus occurrunt. Nullus autem dubitandi locus est, quin plures antiquitate sua Fuldensem superent. Quomodo igitur ex margine in textum illa intrudi potuerunt ? Nonne etiam optimum sensum, et Auctoris proposito convenientem efficiunt ? Imperatorem , inquit, appello dominum, quando non cogor hoc nomine illum tanquam Deum agnoscere , sed quando nomen illud profero voce communi , seu vulgari significatu , quo filius patrem, herum servns, aliique alios homines vocare solent. Q^am communis autem ac popularis esset hæc appellalio, vel ex solo Martiale disces : E serva scis te genitum, blanleque fateris, Cum dicis doniinum, Sosibiane, patrem.

Alibi vero :

Cum voco te dominum, noli tibi, Cinna, placere, Sæpe etiam servum sic rysaluto meum. (Martial. lib. I, epigram. 82.)

Sed hæc trita, omnibusque passim obvia , fusius probare prorsus tæderet. Eo igitur sensu vulgari et communi imperatorem, pergit Auctor noster, appello Dominum , sed cæterum liber sum illi, nec illius servus. Nam Dominus meus, inquit, unus est Deus, omnipotens, et æternus, idem qui et ipsius imperatoris Dominus, et cui proinde tam ille, quam cæteri homines servire debent (Tertullian. Apologet., cap 54, pag. 449). Patris porro nomen Auctor noster longe gratius

suorum libro finem his verbis imponit : Deum honor principi non ante habetur, quam agere inter mortales desierit (Tacit. lib. XV Annal. in fin.). Recte ergo Tertullianus alio in libro : Sed non dicimus, inquit, deum imperatorem. Super hoc enim, quod vulgo aiunt, sannam facitis. 1 mo qui deum Cæsarem dicitis, el deridetis dicendo quod non est, et male dicitis, quia non vult esse quod dicitis; mavult enim vivere, quam deus fieri (Tertul. lib. l ad Nati. cap. 18, p. 583). Quia euim post suam tantum mortem deus esse polerat, malebat utique vivere, quam vitam ponere, ac postea fieri deus, sive potius hoc mendaci prorsus titulo decorari. Christiani ergo læsæ majestatis human:e rei, vel publici hostes sumima sine injustitia dici ideo

D non poterant, quod nollent imperatorem appellare

Deum. Nam haec appellatio illi soli competit, qui non homo, sed æternus et iinmorialis est. CAPUT XXII. Christianos nec publicos esse hostes, nec factiosos, sed gentiles, qui illos horum criminum accusabant. ARTICULUS PRIMUS. Publicos hostes non esse Christianos, qui allatas sibi ab elhnicis injurias nunquam ulcisci voluerunt, tametsi id facillime possint, vel civitate clam incensa , vel indicto palam bello ; vel se ab iisdem ethnicis, quo— rum minor erat numerus, separando ; vel dæmones ab obsessorum corporibus non ejiciendo. Qiianta temeritate elhnivi Christianos læsæ majes

tatis humanæ reos esse effutiebant, tanta profecto A illis non timeri (Ibid.)? At certo quamto minus eam

impudentia illos publicos, ac totius humani generis hostes esse criminabantur. Nihil quippe hac calumnia putidius fingi unquam potuit. Divina siquidem lege (Matlh., c. V, v. 59 ; Luc., cap. I, v.28) prohibitum illis erat ulli male, uti ait Tertullianus (Tertullian. Apologet., cap. 56 et seqq. pag. 460, et lib. l ad Nation. cap. 17, p. 585), velle, male facere, male dicere, male cogitare de quoquam , et lædenti vicem referre. At his præceptis accuratissime obsequebantur, quemadmodum patet ex his, quæ de sanctissimis illorum moribus antea diximus (Supra, cap. 12, art. A et seqq.). Non ergo publici, imo ne ullius quidem hominis, multo minus imperatoris, el totius generis humami hostes erant. Et certe quamvis omni contu

verebantur, tanto acrius quolibet incerto belli evenu depugnassent,sicque potuissent debitas de hostibus suis pœnas repetere. Verum religione sua obslricli, illud nuiiquam, sive armati, sive iuermes, tentare voluerunt.

Nullo præterea ad vindictam bello nullaque vi opus habebant (Ibid. p. 465 ). Ad eam namque sufficiebat illorum ab ethnicis divortium et secessio. Hi quippe tunc solitudine sua obstupefacti, plures habuissent hostes, quam cives, ac quibus imperarent, certe paucissimos: Nunc enim, ait Tertullianus, pauciores hostes habetis præ multitudine Christianorum (pene omnium civium; pene omnes cives Christianos habendos; et hostes maluistis rocare generis humani potius quam erroris humani) (Ibid.). Ita quidem in nostris

meliarum tormentorumque genere ab imperatoribus B codicibus manuscriptis, et editis Rigaltio antiquio

aliisque ethnicis excarnificarentur ; inter plurimos tamen, de quibus paulo post agendum , qui contra eosdem imperatores, et rempublicam conjuraverant, nullus unquam ex illis inventus est. Neque, tamen illud eorumdem Christianorum aut infirmitali, aut impotentiæ erat adscribendum. Poterant eniim factas sibi a gentilibus injurias non solum clam ac tectis cuniculis, sed palam et aperto marte ulcisci. Et occulte quidem : quando vel una nor, sicuti ait Tertullianus, pauculis faculis largiter ultionis posset operari (Tertullian. Apologet. cap. 57, pag. 462); id est, poterant per obscurae noctis silentia paucissimis faculis, minimoque pretio emptis, urbes incendere. Werum absit, pergit ille, ut aut igni humano vindicetur divina secta, aut doleat pati in quo C probetur (1bid.), sive ut ipse ad Scapulam scribebat : Absit ut indigne feramus ea nos pati, quæ optamus, ut ultionem a nobis aliquam machinemur, quam a Deo exspectamus (Idem, lib. ad Scapul. cap. 2 ). Tres igitur affert rationes, propter quas Christiani offensas suas, sicut promptum illis erat, clam vindicare noluerint. Primo quidem, quia divina est illorum secta, cujus legibus, ultionem prohibentibus, non obedire nefas putabant. Secundo, illam ultionem exspectabant ab omnipotente Deo suo, æquissimo scelerum vindice. Tertio, omnes cruciatus, sibi ab elhnicis inflictos, libentissime patiebantur, quia no— verant iis se non lædi, sed probari utrum æterna digni essent mercede. Solis ilaque his rationibus, non autem ulla infirmitate vel impotentia, a sumenda de ethnicis hostibus suis ultione abstinebant. Nihil enim illis magis facile expeditumque erat. Nam superius ostendimus (Supr., cap. 22, art. 1 ) illos omnia totius terrarum orbis loca, exceptis solis falsorum deorum templis, implevisse, ac longe majorem illorum, quam gentilium fuisse numerum. Quid ergo prohibere eos polerat, quominus indicto bello, ethnicos vincerent, victosque meritis adficerent suppliciis (Tertullian. Apologet. cap. 57, pag. 462)? Fac tamen, si velis, illos et numero et copiis fuisse illis impares, numquid idcirco ad bellum gerendum, et hostes vincendos minus idonei erant? Nonne fatebantur ethnici mortem ab

ribus, nisi quod in quibusdam ex illis legitur habendo pro habendos, atque hæc ultima verba, potius quam erroris humani, resecata sunt. Sed Rigaltius audacior ea omnia amputavit, quæ uncinis includi jussimus. Tantæ tamen amputationis ne unum quidem verbum fecit. Numquid ergo arbitratus est rationem illius cunclis notam esse, quia paulo post Tertullianus dixit: Hostes judicare maluistis, qui sumus plane non generis humani tamen, sed potius erroris (Ibid.). Sed numquid auctori nunquam licuit iisdem verbis eatmdein ex duobus argumentis deductam inferre conclusionem? Tertullianus autem concludit gentiles maluisse Christianos judicari non quidem erroris, sed humani generis hostes, quia non satis animadverterant illos primo quidem ab eis secedendo; secundo autem, dæmones, ut mox dicetur, non ejiciendo, plures ipsis hostes quam cives futuros. De industria vero cives dixit, quia communem cum illis, ut vidimus, vitam agendo, eorum cives erant. At nobis aliquis forsitan objiciei totam hanc Tertulliani argumentationem niti intolerabili multitudinis Christianorum exaggeratione. Sed ab hoc petimus quid Tertulliano prodesse poterat intempestiva hyperbole? Ethnicos siquidem ibi compellat, quibus ignotus non erat numerus Clirislianorum, et qui illi cito citius mendacii convicto fidem aliis in omnibus derogassent. Deinde vero superius ostendiinus (Supr., cap. 12, art. 1) quam hæc vera sint, quæ ille de ingenti Christianorum numero tam diserue et ibi

D et alibi tradidit.

Alia demum ratione demonstral quam facile Christiani ulcisci se poterant. Penes ipsos, inquit, solos erat potestas dæmones ex obsessis, sicut antea vidimus (Supr., cap. 8, art. 6), ethnicorum corporibus ejiciendi (Tertullian., Apologet. cap. 57, pag. 465). Atqui si illos non exegissent: Suffecisset hoc solum, ipsamet ejus verba sunt, nostræ ultioni ; quod vacua exinde possessio immundis spiritibus pateret (Tertullium., loc. cit.). Ibi autem Rigaltius serio nos admonet se ab aliis accepisse in codice Fuldensi, pro pateret, scriptum pateretis. Miraberis procul dubio summam illius diligentiam, qui hanc diversam tam levis momenti lectionem aliorum testimonio annotat, et suomnium codicum auctoritate munitas, penitus omisit. At illud verbum pateretis Tertulliani, inquit, stylum sapit. Numquid vero aliæ omnes, quas prætermisit, lectiones illius slylum minus sapiunt? Nemo sane, nec ipse Rigaltius, id serio affirmare audebit. Ad hæc vero, vulgata cunctorum, solo Fuldensi excepto, librorum lectio, non minus Tertullianea est, eumdemque sensum hunc efficit: Nisi Christiani fugarent dæmones, corpora gentilium tamquam vacua possessio istis ad libitum pateret.

periorem aliasque longe majoris momenti, tametsi A ubi Pagium (Pagius in dissert. Hypat, part. 2, cap. 2),

Quid autem hoc adhuc sese ulciscendi modo promptius et expeditius? Verum ab omni vindicta illi sic abhorrebant, ut dæmones ex hostiun suorum gentilium corporibus expellere mallent, quam hos non expellendo, de illis non bene mereri. Ingratissimi ergo erant gentiles, qui tantum, ait Tertullianus, præsidium flocci facientes, clamitabant Christianos, sibi adeo necessarios, esse publicos generis humani hostes (Ibid.).

ARTICULUS li.

Quam absurde ethnici objicerent Christianos esse publicos hostes, quia imperatorum solemnia non sicut illi celebrabant focos et toros educendo in publicùm, epulando vicatim, tabernæ habitu abolefaciendo civitatem, vino lutum cogendo, cursitando catervatim ad injurias, ad impudentias, illecebrasque voluptatis, ac domus suæ non secus ac novi lupanaris postibus tauros lucernasque affigendo.

Cum Christiani ab omni vindictaTprorsus abhorrerent, et de omnibus bene mererentur, quo dementi, inquies, furore ethnici illos hostes publicos esse tam audacter vociferabantur? Nulla sane, nisi plane absurda ratione, uti ex his intelliges Tertulliani verbis: Propterea publici hostes Christiani, quia imperatoribus neque vanos, neque mentientes, neque temerarios honores dicant, quia veræ religionis hominis etiam solemnia eorum conscientia potius, quam lasciviâ celebrant (Tertullian. Apologet., cap. 55, pag. 452). Totum igitur grande illud Chrislianorum scelus erat, quod imperatorum solemuia suo tantum pio ac sancto, non corruptissimo gentilium ritu agebant.

Quæ autem fuerint ea solemnia si quis primum scire aveat, is meminisse debet haec ab ipso Auctore

et alios, qui plura de his disputant, citatos invenies.

Tum autem illis in solemniis ethnici fictos deos suos precabantur pro imperatorum civiumque salute, pro æternitate imperii, florentique illius statu, sicuti a Plinio (Plin. Secun. epist. 56, 37, 101, 106, et Panegyr. Trajan. post med.), Brissonio (Brisson. lib. II de Formul. pag. 110) 'aliisque observatum est. Christiani itaque, qui verum et unicum colebant Deum, nec poterant alios quam veros, et sacris religionis suæ legibus præscriptos, honores imperatoribus deferre, celebrabant qnidem eorum solemnia non eadem utique, qua ethnici, lascivia, sed conscientia, ait Tertullianus (Tertull. Apologet., cap. 35, pag. 4δ2), id est, vero sinceroque mentis adfectu,

B prout noverant a Deo postulari. Quamobrem ille

alibi: Quod attinet ad honores regum et imperatorum, salis præscriptum habemus in omni obsequio nos esse oportere secundum Apostoli præceptum subditos magistratibus, et principibus, et potestatibus, sed intra limites disciplinæ, quousque ab idololatria separamur (Idem, lib. de Idololat., cap. 15). Fatetur itaque solemnia imperatorum a Cliristianis celebrata fuisse secundum hanc Apostoli legem, ac fusis ad Deum intimo cordis adfectu, ut supra vidimus, pro imperatore et imperio precibus; non autem gentilium more, quem uti ipse eos adloquendo ait, nec modestia, nec verecundia, nec pudicitia permittunt (sed occasio voluptatis magis, quam digna ratio persuasi) fidem, et veritatem vestram demonstrare (Idem,

C Apologet. cap. 55, pag. 454). Quæ in hoc textu un

cinis inclusa vides, ea omnia contra codicum editorum et ineditorum fidem, Rigaltius ejusque sequaces penitus sustulerunt. Nullam tamen hujus amputationis rationem ab eis dataim reperies, nisi suo silentio haec ab imperito quodam scriptore adjecta sibi videri significare voluerint. Sed quis illis ita tacentibus fidem habebit ? Genuina enimvero Tertulliani verba esse evidenter probat communis codicum omnium consensus. Præterea totum illius ingenium, et loquendi modus in eis satis deprehenduntur. Sensus autem ejus est : Christiani et imperatorum, ac reipublicæ hostes proclamantur, quia eorumdem imperatorum solemnia non agunt gentilium more, quem nec modestia, nec verecundia, nec pudicitia illis per

nostro appellari solemnes dies Principium, ac vota et D mittunt; ac quae iisdem gentilibus celebrare persuasit

gaudia Cæsarum (Ibid.), quæ solebant variis temporibus celebrari. Nam singulis annis post calendas januurias die tertio, sicuti ait Caius, pro salute principum vota suscipiuntur (Digest., lib. L, tit. 16, leg. 233.); vel quemadmodum ipse Tertullianus scripsit, incipiente anno, incipiente mense (Tertull. ad Uxor. cap. 6). Præterea agebantur quotannis nalali, sive ipso die quo creati fuerant imperatores, ac potissimum quinto, decimo, quintodecimo , et vigesimo abhinc anno. Quæ quidem festa quinquennalia , decennalia, quindecennalia, et vicennalia vocabantur. De his autem nos aliquid perstrinximus alia in dissertatione (Dissertat, in Luc. Cæcil., cap, 11, art. 5).

occasio voluptatis potius, quam digna ratio, qua suam erga imperatores, fidem et veritatem demonstrent. Palam itaque adseverat in his solemnibus festis nullam fuisse ethnicorum fidem et veritatem. Nam falsissima tum vota faciebant pro salute imperatorum, quos cito, et sæpius, ut in sequentibus articulis videbimus, mori optabant. Tres quoque virtutes, modestiam, verecundiam, pudicitiam tune pessumdatas fuisse merito conqueritnr. Quid enim his virtutibus magis contrarium, quam magnifica et splendida, non quidem occulte, privatisque in domibus, sed palam ac publicis in plateis agere convivia, quæ epulantium temulentia,

« PoprzedniaDalej »