Obrazy na stronie
PDF
ePub

norum, nulla reddita ratione, sustulit. Suspicamur A tamen eam fuisse, quia in libro ad Nationes eadem, sed omisso illo Romanorum nomine, his verbis repetit: In victoriis et cruces colit castrensis religio, signa adorat, signa dejerat, signa ipsi Jovi præfert: sed ille imaginum suggestus, et totus auri cultus monilia crucum sunt (Idem, lib. I ad Nati., cap. 12, pag. 579). At Rigaltius animadvertisse satis non videtur illud Romanorum nomen potuisse in hoc libro, ad omnes generatim nationes directo, prætermitti, non autem in Apologetico, qui ad omnes antistites ac imprimis romanos missus fuit. Mos autem militaria signa adorandi apud istos ita invaluerat, ut Artabanu s Parthorum rex ad Caligulæ, inquit Suetonius, legatum veniens: Aquilas et signa romana Cæsarumque imagines adoraverit (Sueton. l. IV, in Vit. Calig., § 14). B hasce imagines, quæ pendebant ex altiori hastæ, sive

Cur autem religio castrensis vocetur, ac signa sua juraret, his intelligere est Senecae verbis: Primum militiæ vinculum est religio, et signorum amor, et deserendi nefas; tunc deinde facile cætera exiguntur, mandanturque ad jusjurandum adactis (Senec. epist. 95, pag. 305). Primum itaque illud erat militum jusjurandum, quo se militiæ addicebant, de quo plura Schelius in suis ad Polybium notis (Schelius, cap. 1 de sacramen.), Brissonnius (Brisson. init, lib. IV. de Formul.), Justus Lipsius (Lips. 1. I de Milit. roman., dialog. 6., pag. 26), et alii. At præter hoc sacramentum milites etiam sua per signa jurabant. Nam Lucanus centurionem Caesari per ca jurantem sic induxit:

Per signa decem felicia castris, Perque tuos juro quocumque ex hoste triumphos. (Lucan. lib. II, v. 278.)

Atqui omnes illi imaginum, inquit, suggestus insignes monilia crucum sunt. Nos autem ibi quidam monitos esse voluerunt in nonnullis manuscriptis legi in signis non insignes, nec prorsus quidem absurde. De militum quippe signis ibidem agitur. Verum quia in longe pluribus meliorisque notæ exemplaribus habetur insignes, hanc lectionem explodere non audemus. Nihil vero ad hujus potius, quam alterius lectionis confirmationem erui potest ex libro ad Nationes, ubi hoc nomen Tertullianus prætermisit, hæcque verba subjunxit: Ille imaginum suggestus et totius auri cultus monilia crucum sunt (Ibid.). Nonnulli quidem opinantur nomen suggestus ibi accipi pro vestitu et ornamento; sed id probare debuissent. Quid enim si sumatur pro ipso actu suggerendi, seu subtus gerendi

ligni oblongi parte, et crucum monilia et ornamenta erant; quia ab illis supra se positis velabantur et decorabantur. Cæterum de his omnibus jam disputavimus in nostra de Minutii Felicis Octavio dissertatione (Dissert. in Minut., cap. 12, art. 4), ubi adhuc ostendimus hominem, sicuti tandem Auctor noster ait, manibus expansis, præ se ferre crucis imaginem (Tertull. lib. 1 ad Nat., cap. 12, pag. 578).

Sed aliquem audire nobis videmur, qui objiciet infirmam omnino esse hanc Tertulliani argumentationem. Gentiles enim, inquiet, deorum suorum simulacra, signa, tropea, victorias, ac quælibet ejusmodi alia adorantes, nihil plane cogitabant de crucibus, quæ illis erant suppositæ, aut eas velabant. VeCrum animadvertere is debet haud Tertulliani, aliorumque religionis christianæ defensorum argumentationem, illa niti ethnicorum opinione, qua deorum suorum simulacra et signa veros deos esse arbitrabantur. Ea igitur tota, et omnes illorum partes, quarum præcipuæ cruces erant, reipsa adorabant. Non enim existimabant ex simulacri tantum forma, habitu et qualitate, sed ex ejus etiam materia factum esse deum, quem solebant totum, omnibusque suis partibus compositum venerari. Dicendum ergo tam cruces velis et monilibus signorum militarium suppositas, quam alias eorumdem signorum partes, de quibus fortasse tum nihil expresse cogitabant, ab iis religioso cultu honoratas.

Nec mirum sane; quandoquidem (Lucan. lib. II, v. 370)
signa sua et aquilas putabant, ut ex Cornelio Tacito
discimus, propria legionum esse numina (Tacit. lib. II
Annal. post init. pag. 20). Alibi vero de Antonio sedi-
tionem compescente: Mox conversus, inquit, ad signa
el bellorum deos, hostium potius exercitibus illum fu-
rorem, illam discordiam injicerent, orabat, donec fa.
tisceret seditio (Idem, lib. III Histor. post init. p. 180).
At clarius certe Dionysius Halicarnasseus: Enμeta
τιμιώτατα Ρωμαίοις ταῦτα ἐπὶ στρατείας καὶ ὥσπερ ιδρύ
ματα θεῶν ἱερὰ νομίζονται. Nihil in romana militia
signis habetur venerabilius, nec minus sacra judicantur,
quam deorum simulacra. (Dionys. Halic. lib. VID
Antiquit. roman., pag. 375).

Quapropter adjecit Tertullianus, signa omnibus diis præponit (Tertullian Apologet. cap. 16, pag. 368), videlicet castrensis illa religio; quia milites ea, quemadmodum vexilla, majori cultu quam alios omnes deos suos venerabantur. Non deerit fortasse qui existimet his verbis Tertullianum significasse signa militaria in exercitu et acie ante deorum simulacra et imagines ab antesignanis fuisse adsportata; sed prior sensus dictis illius ac menti magis congruere videtur. In alio enim libro dixit: Signa ipsi Jovi, et si deorum suorum maximo, præfert (Idem, lib. I ad Nat., cap. 12, pag. 579).

CAPUT XXI.

De læsæ majestatis humanæ criminibus, quorum reos agere Christianos ethnici perperam conabuntur. i

ARTICULUS PRIMUS.

Quam evidentur Tertullianus ostendat Christianos læsæ majestatis humanæ immerito accusari, qui toto menlis affectu non falsos deos, sed verum et omnipotentem Deum orabant pro salute imperatoris, illiusque prosperitate, et diuturnitate romani imperii, quod Tertullianus et alii plures cum toto mundo finem accepturum opinabantur.

Omnia hactenus exposuimus, atque explanavimus argumenta, quibus Tertullianus luculentissime de

1041

Nec respondere poterant ethnici falsa esse ac mendacia hæc Christianorum pro salute imperatoris vota, aut fallaces illorum preces, qui ne debitos cruciatus experirentur, eas ore tenus fundebant. Nam hac futili responsione ethnici, uti ait Tertullianus, concedebant Christianos Deo suo pro salute imperatorum preces revera fudisse (Idem, Apologet., cap. 31, pag. 446). Quis autem unquam probaverit illas non ex intimo cordis sensu, sed ore tantum profectas? At sinceras omnino fuisse hinc ille plane convincit, quod in sacris, quas ethnicis ipsis non esse incognitas ostendimus, nostris Scripturis præcipiatur singulis et omnibus Christianis : Ad redundantiam, inquit, benegnitatis, etiam pro inimicis Deum orare, el perseculoribus suis bona precari (Ibid.). Quis autem non videt his verbis ab illo designari illud Christi præceptum : Audistis quia dictum est : Diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum; ego autem dico vobis: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos,et orale pro persequentibus et calumniantibus vos (Matth. c.V, v. 43 et seqq). Christus enim his verbis jubet ut Christiani inimicos suos non amplius, sicut Judæi, odio habeant, sed ad redundantiam benignitatis christianæ illos diligant, illis benefaciant, pro persequentibus et calumniantibus intimo sinceroque cordis affectu Deum pre

monstrat Christianos false omnino et impudentissime A ab ethnicis læsæ incusari divinæ majestatis, cujus illi ipsimet accusatores multis nominibus rei prorsus erant. Jam itaque examinandum est quibus ille rationum momentis, similique modo ostendat ethnicos læsæ humanæ majestatis esse revera conscios, tamelsi summa adhuc temeritate Christianos hujus criminis insimulare non vererentur. Nam ut ejus verbis utamur: Ventum est ad secundum titulum læsæ augustioris majestatis (Tertullian. Apologet, cap. 28, p. 436), videlicet imperatorum. Augustior autem eorum majestas idcirco vocatur, quia gentiles imperatoris viventis longe magis, quam Jovis, aliorumque mortuorum deorum majestatem, ut paulo post dicemus, lædere reformidabant. At Christiani imperatorem debita reverentia colentes, pro illius salute, non mor- B tuos fictitiosque deos precabantur, sed verum vivumque Deum, a quo iidem imperatores supremam et secundam ab illo potestatem, lucis usuram, et quidquid ipsi erant, reipsa acceperant (Ibid., cap. 30, p. 441). Ab hoc enim solo omnipotenteque Deo quotidianis Christiani precibus efflagitabant vitam eorumdem imratorum, uti ait Tertullianus, prolixam, imperium securum,domum tutam, exercitus fortes, senatum fidelem, populum probum, quietum, et quæcumque hominis et Cæsaris vota sunt (Ibid.); hoc est, quæcumque imperatores pro privata sua vita, et imperiali dignitate poterant secundum æquitatis et justitiæ leges optare, Nec minus asseveranter hoc prædicarunt alii eximii christianæ religionis defensores: Oɛòv μèv μóvo», inquiebat Justinus martyr, posuvuper, pis de mos C τὰ ἄλλα χαίροντες ὑπηρετοῦμεν, βασιλεῖς καὶ ἄρχοντας ἀνθρώπων ὁμολογοῦντες, καὶ εὐχομένοι μετὰ τῆς βασιλικῆς δυνάμεως, καὶ σώφρονα τὸν λογισμὸν ἔχοντας εὐρεθῆναι. 50lum Deum adoramus, el vobis in rebus aliis inservimus, imperatores ac principes hominum esse profitentes, et simul precantes, ut cum imperiali potestate sanam mentem obtinere comperiamini (Justin. Apolog. ad Anton. pag. 64). Athenagoras vero in fine suæ pro Christianis legationis palam declarat eosdem Christianos Deum precatos esse pro Augusti imperio, utque illud magis ac magis augeatur, omnia illi eveniant ex animi sententia, ac filius ejus et hæres in ejus succedat locum (Athenag., Legat. pro Christian., p. 40). Sed hæc quæ omnibus satis nota sunt, fusius prosequi nihil necesse est. Manifestum quoque omnibus D fecimus (Supr., c. 14, art. 3) quam sincero mentis aff.ctu, quam innocente anima, quam humili et abječto corporis motu hæc fusis et privatis, et publicis precibus ab omnipotente Deo suo impetrare niterentur. Quamobrem nihil amplius adjiciemus, nisi quod ille ad Scapulam ethnicum præsidem scripsit: Colimus et imperatorem sic, quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem a Deo, secundum.... Itaque sacrificamus pro salute imperatoris, sed Deo nostro et ipsius, sed quomodo præcepit Deus, pura prece. Non enim eget Deus, conditor universitatis, odoris aut sanguinis alicujus. Hæc enim dæmoniorum pabula sunt (Tertull., lib. ad Scapul. cap. 2).

centur.

At qui magis, pergit ille, inimici et persecutores Christianorum,quam imperatores,de quorum læsa majestate - convenimur in crimen, id est accusamur (Tertull.,loc. cit.)? Alibi vero nec semel hoc verbo utitur(Ibid.,c.55, p. 454). Superius quippe dixerat, sacrilegii et majestatis rei convenimur. Infra autem: De secunda, post Deum scilicet, majestate, in secundum sacrilegium convenimur. Quod jurisconsultorum est verbum, quo idem significatur, atque in jus vocari. Lata igitur a Christo lege Christiani tenebantur pro imperatoribus, quantumlibet inimicis, ac persecutoribus suis, illorumque salute Deo supplicare.

Quid vero, quod Christiani alia adhuc data ab Apostolo lege, Deum rogare debebant nominatim pro regibus et pro principibus, et potestatibus, ut omnia tranquilla sint (Ibid. cap. 31, pag. 446). Paucis autem ibi verbis, ac tacito ejusdem Pauli nomine, ea complectitur, quæ ab illo ad Timotheum sic scripta, et a nobis jam citata sunt (Supr., cap. 12, art. 1). Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus, et omnibus qui in sublimitate sunt ; ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni pictate et castitate (Paul. Epist. I ad Timoth., cap. II, v. 1 et seq.)

Non sola autem Scripturæ sacrae auctoritate, et lata Christianis lege, id probat Tertullianus; sed hac etiam ratione, contra quam nemo sane ne mutire quidem poterat : Cum concutitur, inquit, imperium, concussis etiam cæteris membris ejus, utique el nos, licet extranei a turbis æstimemur, in ali quo loco casus invenimur (Tertullian. Apologet. loc. cit.). At ibi contra codicum nostrorum et editorum fidem in Rigaltii editione sublatum est verbum æstimemur. Qua autem

et nos infra ostendemus. Christiani igitur a neutris salutem imperatorum nec poterant sperare, nec petere debebant.

an oscitantia typographorum, vel Rigaltii propria auc- A dum ethnici propria conscientia compertum habebant, toritate, sicuti nescimus, ita certe nulli dubitamus, illud recte ab Auctore nostro additum. Prius namque uti vidimus, asseruit Christianos cum ethnicis ubique in rebus publicis omnibus fuisse permixtos. Verumtamen æstimabantur extranei a turbis gentilium, quia ab eorum mysteriis, et superstitioso cultu omnino erant alieni. Cætera cum ethnicis vivebant, atque idcirco concusso imperio et ipsos concuti necesse erat. Pro imperii igitur tranquillitate, et incolumitate impera. torum, Deum æquo totoque animo non solum privatim, sed in suis etiam, quemadmodum superius observavimus, synaxibus publice precabantur (Supr., cap. 15, art. 1).

Quo enim modo falsi illi dii cam dare poterant, qui nunquam potuerunt aut se ipsos, aut sua templa et simulacra a furibus, aut temporum injuriis tutari? Quapropter ad ea servanda indigebant militum, uti ait Auctor noster, excubiis, id est, diurna nocturnaque illorum custodia. Tertulliano autem plane suffragatur auctor epistolæ ad Diognetum, hæc ethnicis jure ac merito sic exprobrantem, Τοὺς μὲν λιθινοὺς καὶ ὀστρακίνους σέβοντες ἀφυλάκτους, τοὺς δὲ ἀργυρίους καὶ χρυσοὺς ἐγκλείοντες ταῖς νυξὶ, καὶ ταῖς ἡμέραις φύλακας παρακαθίσαντες ἵνα μὴ κλαπῶσιν: Deos lapideos quidem, et testaceos veneramini, custodibus carentes; argenteos aulem et aureos includitis noctu, ac interdiu custodes apponitis, ne furto auferantur (Epist. ad Diog. post init. pag. 495). Recte ergo Tertullianus hasce excubias christiano militi vetitas esse sic pronuntiat : Excubabit pro templis quibus renuntiavit, et cœnabit illic ubi apostolo non placet, et quos interdiu exorcismis fugavit, nimirum dæmones et gentilium deos, noctibus defensabit incumbens et requiescens super pilum (Tertullian. de Coron. cap. 11 ). Alix editiones super luncho, sive lancea, qua perfossum est latus Christi. Cernis profecto qua ethnici ratione pro diis suis excubarent vigilarentque. Sed hi custodes, quantumlibet vigiles, impedire non potuerunt quominus illorum templa et simulacra spoliata, rapta, ac pluCrimis ludibrio despectuique fuerint. Verumtamen gentiles persuasum utique habebant hæc simulacra ipsosmet deos suos esse,aut eorum certe domicilium, sedem et habitationem. Plura autem de iis alibi annotavimus (Dissertat. in Arnob. cap. 20, art. 5, et in Lactant., cap. 35, art. 5) et adhuc infra dicemus.

Quid vero, quod major necessitas, si Tertulliano credimus, flagitabat ut Christiani has preces ex animo B funderent (Tertullian. Apologet., cap. 32, pag. 447). Per eorum quippe animos opinio pervaserat proxime futurum mundi finem variis portentis tum prænuntiari: sed eum tamen, sicut jam observavimus (Supr., cap. 15, art. 1), non antea destruendum, quam Romanum imperium evertere tur. Rogabant igitur pro hujus diuturnitate, et ut retardaretur mundi finis, quem experiri nolebant. At quamvis illa Christianorum opinio, ut supra vidimus (Dissertat. in Lactant., cap. 29, art. 1 et seqq), vera non sit, non inde tamen minus certo conficitur illos sinceris precibus a Deo expoposcisse et salutem imperatorum, et tranquillam imperii eorum diuturnitatem.

ARTICULUS II.

Christianos immerito læsæ majestatis humauæ accusari, quia nolebant pro imperatoris salute sacrificare dis gentilium, aut eos precari, qui nec sua templa, nec se ipsos tutari poterant, nec imperatoris dare aut conservare sulutem, sed solus Deus omnipotens, a quo Christiani poterant eam suis impetrare precibus.

Tot rationum momentis satis demonstratum est Christianos, qui toto animo Deum pro imperatorum salute qnotidie orabant, læsæ eorum majestatis non esse reos. Quod ergo contra opponere poterant gentiles, nisi imbecillia prorsus argumenta, absurdasque cavillationes, quæ ruunt se ipsis et funditus concidunt? Ne quid tamen, sicuti Tertullianus noster, intactum relinquamus, ea examinanda sunt, ut manifestius cuilibet fiat quanta iniquitate iidem Christiani suam propter religionem vexarentur, atque opprime

rentur.

Objiciebant itaque ethnici illos læsæ majestatis humanæ convinci, quia pro imperatorum salute falsis illorum diis sacrificare vel eos precari pertinaciter recusabant. Sed quibusnam, ait Tertullianus, ita sacrificandum est (Tertullian. Apologet. cap. 29, p. 438). Nonne iis, qui possunt salutem cuilibet homini, atque etiam imperatoribus impertiri? Atqui eorumdem ethnicorum dii, neque imperatoribus neque ulli homini illam conferre possunt. Nam hi dii vel dæmones sunt,atque ut superius dictum, pessi mi spiritus,perditi ac damnati, vel potius mortui homines, quemadmo

D

Fac tamen, si velis, gentiles non credidisse hæc simulacra esse deos, sed iis tantum repræsentari, quid inde proficies? Constat enim hos ipsos met gentilium deos, quicumque fuerint, ad nutum arbitriumque pependisse imperatoris. Et id quidem multi, ut superius ostendimus, experti sunt. Quin etiam plures dii, sicuti aiebat Tertullianus, habuerunt Cæsarem iratum (Tertullian. Apologet. cap, 29, pag. 439), qui videlicet non solum illorum fana et statuas ædificari, sed ipsos pro diis haberi prohibuerat. Nihil autem absurdius, quam a diis imperatori subjectis salutem illius petere, qui suam potius ab illo, quam hic ab illis poterat obtinere. Quapropter Tertullianus eosdem ethnicos his compellat verbis: Sed vos irreligiosi, qui eam salutem quæritis ubi non est; petitis a quibus dari non potest (Ibid. p. 440). Ita quidem in nostris codicibus, et editionibus antiquis. At Rigaltius contra illorum omnium auctoritatem scribi jussit, religiosi, haud dubie quia putabat illos ibi religiosos ironice appellari. Sed licetne hanc ob conjecturam auctoritate propria textum auctoris immutare, atque tum maxime quando utriusque lectionis idem est sensus?

Rursus autem ille demonstrat Christianos magis, quam gentiles, de imperatoris sui salute esse sollici

pis provocati, dare illud nunquam voluerunt. Cupisne id tibi aliquo exemplo comprobari? Præsto adest Eusebius, qui semel et iterum narrat sanctissimum martyrem Polycarpum a proconsule lacessitum fuisse, ut per Cæsaris genium juraret: Ŏ, inquiebat, τ Kalapos túyyy (Euseb., lib. IV Eccles. Histor., cap. 15, pag. 152). At non aliud, pergit Eusebius, ab eo proconsul, nisi hoc accepit responsum: Fingis te ignorare me esse christianum, cui jusjurandum illud plane penitusque prohibetur. Nos quidem non fugit græco nomine túzy significari fortunam, sed ea Cæsaris fortuna ibi designatur, quam ethnici ab illius genio gubernari existimabant. At de hoc ethnicorum, et negato a Christianis jurejurando in superiori de Minutii Octavio dissertatione disputavimus (Dissert. in Minul. Octav., cap. 12, art. 5).

tos (Ibid., cap. 33, pag. 448), utpote qui exploratum A ditiis, modo minis ac cruciatibus sæpissime ab ethnihabebant illum a vero Deo suo fuisse electum. Etenim inde, inquit, potestas illi, unde spiritus et vita (Ibid., cap. 30, p. 442). At illud non tantum naturali lumine agnoverat, sed a divino spiritu afflatis nostris scriptoribus (Idem, lib. I de Præscript, c. 2). Reges namque ipsos Salomon, in Sapientiæ, sicut ille ait, libro sic alloquitur: Data est a Domino potestas vobis, et virtus ab altissimo (Sapient., cap. VI, 4). Paulus vero ad Romanos scripsit: Non est potestas, nisi a Deo, quæ autem sunt, a Dev ordinatæ sunt (åd Rom., cap. XIII) Tertullianus igitur jure sane merito hinc concludit : Noster est magis Cæsar,a nostro Deo constitutus(Tertullian. Apologet. cap. 35, p. 448), quam ulli gentilium dii, qui nullum cæsarem aut imperatorem facere unquam potuerunt. Plus igitur ad imperatoris salutem B confert Christianus Deum suum, a quo ille institutus est, rogando, quam ethnicus orando commentitios deos suos, qui nec imperatori, nec ulli homini possunt vel minimum quidem beneficium tribuere.

ARTICULUS II.

C

Quam frustra gentiles objicerent Christianos læsæ majestatis humanæ esse reos, quia per imperatoris genium jurare recusabant, sed jurabant tamen per illius salutem, quamvis alia prorsus quam gentiles ratione. Instabant ethnici Christianos cæsareanæ majestatis reos ideo redargui, quia per eorum genios jurare detrectabant, vel sicuti Auctor noster alibi loquitur : Inreligiosi dicimur in Casares, neque imagines eorum propitiando, neque genios dejerando (Tertull. lib. I ad Nati., cap. 17, p. 583). Ethnici autem genium, teste Festo (Fest. lib. XX, de Signific. verb. ad v. Genius), appellabant non modo uniuscujusque loci Deum, sed eum etiam, qui vim obtinebat rerum omnium gerendarum; ibique in opinionis suæ confirmationem refert hæc Aufustii verba: Genius est deorum filius, et parens hominum, ex quo homines gignuntur,et propterea genius meus nominatur, quia me genuit. Servius vero alicubi observat genium ab antiquis vocari naturalem deum uniuscujusque loci, vel rei, vel hominis; et alibi, manes a Virgilio appellari genios, quos cum vita omnes sortiuntur (Serv. in lib. I Georg. pag. 85, et in lib. VI Æneid., pag. 410). Varro quoque, ab Augustino citatus (August., lib. VII de Civil., cap. 15, pag. 172), dixerat genium esse deum, qui D præpositus, ac vim habet rerum omnium gignendarum. Plura autem de geniis Lipsius (Lips., lib. I Phisiolog. cap. 19, pag. 554 et seqq., tom. IV), Natalis Comes (Nat. Com. lib. IV Mytholog., cap. 5), Vossius (Voss. lib.I Orig. et progr. idolol., cap. 18), et alii, nosque in superioribus nostris dissertationibus.

[blocks in formation]

Christiani itaque detestabantur omne jusjurandum per imperatorum genios, quandoquidem hi aut nulli, aut dæmones erant, iisdem subjecti Christianis, qui illos Christi nomine adjuratos de obsessorum corporibus ejiciebant (Tertullian., Apologet., cap. 32). Fas ergo illis non erat per eos jurare, in quos summam habebant potestatem. Præterea ethnici per genium Caesaris jurantes frequentissime pejerabant. Perduelles enimvero ac perjuri frangere solebant datum hoc sacramento Casari fidem (Idem.. lib. I ad Nati. cap. 17, pag. 583). Ecquis ergo læsæ majestatis conscius? num is qui impio jurejurando aut infami perjurio tenetur; an alius, qui iniquissimum illud jusjurandum dare constanter recusat (Supr. cap.art.)?

Christiani ergo hoc respuentes, eo minus læsæ majestatis humanæ rei erant, quo libentius jurabant per imperatoris salutem, quæ augustior est, inquit Auctor noster, omnibus geniis, quemadmodum paulo ante exposuimus (Ibid.). Testem vero hujus jurisjurandi habemus Athanasium, qui ad Constantium imperatorem de Syriano haud dubie christiano hæc scripsit : Μαρτυρομένος τὴν σὴν σωτηρίαν, tuam contestatus salutem (Athanas. Apol. ad Const. pag. 310, tom. I), pollicitus est se nihil conturbaturum amplius,sed longe majori solemnitate rem ad ejus delaturum religionem. In carthaginensi autem Collatione Marcellinus comes eodem sacramento sese his verbis obstrinxit: Sive cum alio, sive solus in hoc negotio judicaturus interero, nihil aliud me, nisi quod allegationes partium examinatæ potuerint demonstrare, et quod veri invenerit fides, per admirabile mysterium Trinitatis, per incarnationis dominicæ sacramentum, et per salutem supra memoratorum principum, Honorii et Theodosii, judicaturum me esse promitto (Collat. Carthag. post. Optat, lib. pag. 481). Vides sane quanti momenti sit hoc sacramentum, quod duobus aliis, quibus nihil sacratius esse poterat,in celebri episcoporum cœtu conjungitur. Plura autem hujus jurisjurandi sive in publicis, sive in privatis rebus, et imperatorum legibus confirmati, exempla omuibus satis obvia sæpius occurrunt (Cod. Theodos. leg. VIII de pact. et transact. ). Nihil itaque a nobis adjiciendum, nisi antiquis.

simum esse dandi hujus sacramenti morem. In sacris A et minister publicus. De triumphali enimvero curru,

siquidem Scripturis (Genes., cap. XLII, 15, 16), Jo-
seph Patriarcha per salutem Pharaonis bis jurasse
narratur. Nos tamen Basilius monitos esse voluit
illud ctiamsi quamdam præ se ferat jurisjurandi
speciem, non proprie dictum esse jusjurandum, sed
aliquod potius remedium, quo res aliqua possit audi-
toribus facilius persuaderi (Basil. homil. in psal. X!V,
2). At Tertullianus a¡ erte pronuntiat ideo Christianos
jurasse per salutem imperatoris, quia salvum, inquit,
volumus esse, quod Deus voluit, et pro magno id jura-
mento habemus (Turtullian. Apologet., c. 32, p. 447).
Intelligis igitur quantum inter Christianos et ethni-
cos, sic jurantes, erat discrimen. Christiani quippe hac
publica jurisjurandi religione affirmabant sincero se
animo imperatoris, qui a Deo ipsis præpositus erat, B
optare ac petere salutem. Ethnici vero impia adula-
tione imperatorem, quem mortuum optabant, contes-
tabantur esse Deum, et veræ divinitatis participem.
Tam nefariæ autem assentationis testis profecto, et
conscius fuit Horatius, qui ad Cæsarem Augustum,
uti alibi annotavimus (Dissertat. in Minut., cap. 12,
art. 3), hæc scripsit carmina :

Præsenti tibi maturos largimur honores,
Jurandasque tuum per nomen ponimus aras.
(Horal. lib. 1, epist. 1, v. 15 et 16.)

ARTICULUS IV.

Christianos perperam ab ethnicis læsæ majestatis humanæ idcirco insimulari, quod imperatores vocare deos nollent: ipsum imperatorem suæ infirmitatis admonitum fuisse in maxima triumphi gloria: recusa- C tum ab Augusto Cæsare dei ac domini cognomen : imperatores a Christianis dominos voce communi appellatos nefas gentilibus fuisse imperatorem ante mortem et apotheosim deum dicere.

illoque monitore hæc cecinit :

Καὶ πῶς ἐπὶ τοῦ ἀρματος δημόσιος οἰκέτης,
ὄπισθεν τοῦτον ἔσταται τὸν στέφανον ἀνέγων,

Καὶ λίγων τούτῳ πρός τε οὖς ̇ καὶ τὸ κατόπιν βλέπο
Et quomodo in curru publicus minister,
Poue hunc stat, coronam sustinens,

Et dicens huic in aurem, et quid a tergo est, respice.
(Tzetz. chiliad. 15, § 461.)

Plinius vero illum appellat invidiæ et glorie medicum: Currus, inqujt, triumphantium sub his pendens, defendit medicus invidiæ; jubetque eosdem respicere similis medicina linguæ, ne sit exorata a tergo fortuna, gloria carnifex (Plin, lib. XXVIII natur. Hist., c. 4. p. 570 ). At si sanus et integer sit hic Plinii locus, ibi significat invidiam, quam triumphantes facere aliis solebant, aut van gloriæ vitium, quo fascinari poterant, sanari medicina linguæ adstantis servi, qui triumphantem humanæ suæ conditionis admonebat. Nam idem Plinius alibi aperte dixit coronam triumphantis a servo sustineri (Ibid., lib. XXXIII, cap. 1).

Verum quia priori loco fortuna vocatur gloriæ carnifex, hinc fortasse Isidorus in animum induxit monitorem illum non servum fuisse, sed carnificem : Triumphantes a carnifice, inquit, contingebantur, al ad tantum fastigium evecti, mediocritatis humanx commonerentur (Isidor., lib. XVIII Origin., cap. 2, p. 156). Sed melius procul dubio ab Hieronymo simpliciter nuncupatur comes, qui medias inter populorum acclamationes in aurem triumphanti memorata a Tertulliano verba suggerebat. Ad Paulam quippe scripsit : Triumphantibus in curru retro comes adhær?bat, per singulas acclamationes civium dicens: Honinem le memento (Hieronym., epist. 22, ad Paul.). Atqui si imperator in tanta triumphi pompa debebat humanitatis sue reminisci, quanto magis per totum viæ suæ cursum. Non poterant ergo Chustiani ullum imperatorem vocare Deum; quando quidem, ut recte ait Tertullianus, nesciebant men. tiri, aut illum deridere non audebant (Tertullian Apologet., cap. 33, p. 449).

Nulla certe major erat perversitas, quam gentilium, qui Christianis dicam læsæ majestatis idcirco scribebant, quod imperatores deos vocare, aut divinis afficere honoribus plane recusarent. Nam ut scite Tertullianus arguit: Negat illum imperatorem, qui deum dicit. Nisi homo, non est imperator (Tertullian. Apologet., cap. 33, p. 449). Inficiari enim quis potest, ex patre ac matre homine genitum imperatorem, esse non posse Deum, qui æternus sit omnino oportet? Christiani ergo, qui fœdissimam ethnicorum, imperatores suos deos appellantium, adu- D eodem Augusto memoriæ prodidit: Domini appellalationem merito detestabantur, non poterant læsæ majestatis humanæ hanc ob caussam ab ullo postulari.

Quin etiam Tertullianus celeberrimo triumphantis imperatoris exemplo ethnicos, qui illum vocare deum consueverant, turpissimi mendacii apertissime convincit. Etenim in hoc summo humanæ gloriæ apice, sive ut ille loquitur, in triumphi sui sublimissimo curru, infirmitatis suæ, admonetur. Suggeritur enim ei a tergo : Respice post te, hominem te memento (Ibid.). Tacet autem quis fuerit ille, qui hæc suggerebat; haud dubie quia tunc tam cunctis notus erat, quam paucis hodie cognitus. At is Tzetze vocatur famulus, servus,

Instat adhuc Augustus, tametsi romani imperii, jam a Julio Cesare fundati, formator, ne dominum quidem, multo minus deum, dici se volebat (Ibid., c. 34, p. 450). Testem vero hujusce moderationis si desideres, Suetonium advocabimus, qui hæc de

tionem, ut maledictum et opprobrium semper, exhorruit. Cum, spectante eo ludos, pronuntiatum esset in mimo : 0 Dominum æquum et bonum ! et universi, quasi de ipso dictum exsultantes comprobassent, et statim manu vultuque indecoras saltationes repressit, et in sequenti die gravissimo corripuit edicto, dominumque se post hæc appellari, ne a liberis quidem, aut nepotibus suis vel serio vel joco passus est, atque hujusmodi blanditias etiam inter ipsos prohibuit(Sueton. in Vit. August., § 53).

Sed contra insurget aliquis, nobisque alium citabit testem Cornelium Tacitum, qui litteris quoque mandavit varios post ejusdem Augusti mortem sparsos fuisse rumores, atque ab illo nihil deorum honori

« PoprzedniaDalej »