Obrazy na stronie
PDF
ePub

utebantur eorum calvariis (Strab. lib. VII Geogr. p. A (Athenag. leg. pro christian.) aliique Ecclesia

298). Tum paulo post de Massagetis, Scytharum aut
populis,aut vicinis,hæc memorat: Oávatos de voμífera
παρ' αὐτοῖς ἄριστος, ὅταν γηράσαντες κατακοπῶσι μετὰ τῶν
æpoćutelwv xpeñv naì ăvaμığ ßpwbüsı : Mortis genus opti-
mum censent, si senio confecti cum carnibus ovilis
concidantur, unaque devorentur (Ibid. pag. 513 ).
Strabonem vero sequitur Eusebius, qui Massagetis
adjunxit Derbices, tradiditque ab utrisque immolatos,
quos cariores habebant, ætate jam effoetos parentes,
eorumque usos carnibus, tanquam epulis lautissimis
(Euseb. lib. III Præpar. Evang. cap. 4. pag. 11). Si
quid vero clarius expressum desideras, adi Plinium
(Plin. lib. VI natur. Hist. cap. 17), et qui eum se-
quitur, Solinum (Solin. cap. 15. pag. 34 ), qui di-
serte affirmant anthropophagos esse Scythas, huma- B
nis corporibus vescentes. Ab Herodoto quoque
disces Melanchænos, a nigra veste sic dictos, Scythi-
cis vixisse institutis, solitosque carne vesci humana
(Herodot. lib. IV. § 107). Huc accedit Mela, quem
audire poteris hæc narrantem: Pocula ut Essedones
parentum, ita inimicissimorum capitibus expoliunt.
Apud antropophagos ipsæ etiam epulæ visceribus hu-
manis apparantur (Mel. lib. II de Sit. orb. cap. 1.
pug. 27).

Patres iisdem ethnicis objecerint, quod ab illorum scriptoribus palam prædicabatur, hunc ipsum Jovem ex matre sua, et filia Core, seu Proserpina suscepisse liberos? Quis etiam vel primoribus labris editos a profanis poetis libros attigit, nec illico exhorruit ab illis Junonem induci, quæ se ejusdem Jovis sororem et uxorem esse jactitabat? Atqui μymtàs Oɛãy, ait Justinus martyr, καλὸν εἶναι πάντες ἡγοῦνται : Omnes pulchrum autumant se deorum esse imitatores (Justin. Apologet. 1). Quamvis autem ethnici se illum revera imitatos fuisse negassent, vitio tamen Christianis dare non poterant, quod a Jove summo, ut aiebant, deo, actum fatebantur. De his porro illius sceleribus nos satis superque in superioribus nostris dissertationibus disputavimus.

Summum porro, vel potius summe impium illum Jovem imitabantur Persæ, quos cum suis, ait Auctor noster, matribus misceri Ctesias testificatur (Tertullian., Apologet., cap. 9, pag. 325). Antiquiores manuscripti nostri codices Chtescas, in libro ad Nationes Thesias scriptum exhibent (Lib. I ad Nation., cap. 16, pag. 584). De hoc autem nomine Ctesias, et nefando illo Persarum scelere in aliis nostris dissertationibus egimus (Tom. 1 Apparat., pag. 1259, et Dissert., in Arnob., cap. 24, art. 2; tom. I Apparat., pag. 1239, et dissert. in Minut., cap. 20, art. 2).

Tum dehinc Tertullianus Macedones in magnam incestus suspicionem, aut certe comprobationem venisse hinc colligit : Quia cum primum, inquit, OEdi

Eusebius porro, jam a nobis laudatus,ibidem asseruit Massagetas ac Derbices, ubi primum christianæ religioni nomen dederunt, ab his discessisse feris inhumanisque moribus (Euseb. loc. cit.). Cæterum in mostra de Minutii Felicis libro dissertatione (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 9. art. 2), et aliis locis ibi C pum tragœdiam audissent, videntes incesti dolorem citatis, ostendimus Christianos nunquam hujus antropophagia, sed solos gentiles reipsa conscios fuisse

et reos.

ARTICULUS VI.

Quam perspicue Tertullianus ostendat Christianos secreti in sacris suis synaxibus incesti falso falsius accusari, quo gentiles Jovis exemplo palam ac sæpius contaminabantur.

ἔλαυνε dicebant εἰς τὴν μητέρα (Tertullian., Apologet., cap. 9, pag. 325). Mirum autem quam corrupte et varie hæc græca verba in manuscriptis nostris codicibus, et aliis editis scripta sint. In tribus enim vetustio ribus legitur eAAɣNе elc THN аAiгEеPA vel THN AAIгEPA in aliis duobus elline eistena ligera : in prima editione Basileæ anno 1512, Eμcev eis Thy μɛrépa. In secunda anno 1528, legitur charactere latino tantum emene, et alia verba omissa sunt. Denique in libro ad Nationes latinis etiam litteris habetur : Elaune ten metera. A librariis igitur græce nescientibus corrupta fuerunt græca illa verba, nec facile dixeris, quæ reapse a Tertulliano scripta sint.

Manifestum unicuique jam fecimus quibus, ac quam validis rationum momentis Tertullianus noster penitus obtriverit insulsam plane ethnicorum calumniam, qua ethnici Christianos infami suis in synaxibus incestu contaminari impudentissime mentiebantur. Quo enim pacto illi sacra sua mysteria in- Gothofredus tamen, qui primus hosce libros typis cestu tam sæpe repetito coinquinare voluissent, D edendos curavit, nullus plane dubitat veram esse qui præceptam sibi a Christo conjugum castitatem, hanc posteriorem Agobardini codicis lectionem, aut perpetuam virginitatem, tametsi non imperatam, summo, sicut alibi patefecimus, studio servabant? Verum ea tamen fuit ethnicorum impudentia, ut eis falsissime objectarent secreti incestus crimen, quod reipsa ab illis ipsis non solum occulte, sed luce omni, ut ait Tertullianus, et nocte omni, ac toto conscio cælo (Tertullian. lib. I. ad Nati., cap. 16. p. 581), tam impune quam audacter perpetrabatur. Quidni vero tantum scelus perpetrassent, quos, ut ille jure prorsus merito urget, Jupiter ipse docuit (Idem, Apologet. cap. 9. pag. 325), suo videlicet exemplo incestus facere? Quis enim nescit quam vere Athenagoras

atque ab eodem Tertulliano græcis litteris scriptum, ἔλαυνε εἰς τὴν ματέρα : Rigaltius vero in antiquis codicibus scriptum asserit, ἔλαυνε εἰς τὴν μητέρα. Sed qui hi codices, et utrum a nostris diversi sint, indicare debebat. Nam præter jam notatos, et a nobis lectos codices nullum alium habuit, sed quasdam tantum non omnino certas Fuldenses lectiones. Sed quid de græcorum verborum, a librariis corruptorum, vera lectione statuere poteris, nisi sanos codices ad manum habeas? Expende tamen utrum Tertulliani sensus exprimatur his latinis verbis: Age duc in matrem. Nam introductus in scenam OEdipus rex bella

[ocr errors]

trierat græculus, vel a limine, græculo more captaverat intrans. Inde mutatus (Ibid., etc.). Sed plura ibi redarguuntur librarii errata. Primum enim Rigaltio persuasum adeo fuit, pro senatus, ibi legendum realus, ut illud reposuerit in ipso Tertulliani textu. Deinde ex eo resecavit hæc verba : Qui eum nutrierat, et hæc vel a limine: ac præterea verbum intrans, auferendum adhuc arbitratur. Primæ autem emendationis hanc affert rationem; quia hæc caussa si a senatu judicata fuisset, a Fusciano non debuit amplius judicari. Potius itaque legendum Fusciano judicata punitione reatus. Nec parum quidem probabilis videtur hæc conjectura. Quid tamen si aliquid ibi desit, et Tertullianus significare voluerit sententiam Fusciani a senatu probatam fuisse? At ipse Rigaltius nobis non edixit, cur ex Auctoris nostri textu penitus abstulerit hæc verba: Qui eum netrierat. Numquid ibi tam inutilia sunt, ut nemine monito, amputari debuerint? Nonne postea dixit: Alumnus in pueritia? Denique ista, vel a limine, et intrans, detrahenda suspicatur, quia posterius prioris interpretatio est. Sed de his alii judicent. Nobis autem si conjiciendi locus daretur, pro his verbis progressus iter, legendum suspicaremur, progressus puer, de quo nimirum ibi agitur, et cujus pueritia paulo post memoratur.

tor cum fingerctur flere incestum, quem cum matre A iter, prætereuntibus tractus, domo excidit. Qui eum nuinscius fecerat, tum Macedones hunc bellicosi regis fletum deridentes, hoc dicterio pupugerunt: Age duc in matrem, quasi metropolim quamdam subacturus. Hunc autem esse Auctoris nostri sensum haud inepte forsan colligi potest ex illius ad Nationes libro, ubi hæc uberius hisque verbis explicat: Cum primus scenam eorum Macedonum OEdipus intravit, trucidatus oculos, risu ac derisu exceperant. Tragœdus consternatus, retracta persona, numquid, ait, domini, displicui vobis? Responderunt Macedones: Imo tu quidem pulchre (manuscriptus codex pulcher). Inde autem sic argumentatur: Aut scriptor vanissimus, si finxit; aut OEdipus dementissimus, si ita fecit : atque exinde alter ad alterum, elaune ten matera dicebatis (Tertull., lib. I ad Nati., cap. 16, pag. 581). Audis B sane Tertullianum narrantem a Macedonibus primo quidem risu ac derisu exceptum fuisse personatum OEdipum, quem tamen sibi non displicere postea confessi sunt: tum deinde secum colloquentes hæc vicissim protulisse verba Elaune ten metera. Quæ quidem si genuina sint, his significatur, alterum macedonem dixisse alteri : Agita, instiga, stimula, impelle matrem, et imitare OEdipum. Eo enim sensu verbum av ab Aristophane (Aristoph., Electr., v. 735 et 740), Homero, et aliis græcis scriptoribus accipitur. Quoquo autem verbo usus sit Tertullianus, eo plane incesti haud immerito arguit Macedones, qui illud aut in OEdipo laudaverunt, aut ejus exemplo ad perpetrandum sese invicem provocabant.

Denique non solos Macedones, sed quoslibet alios C etiam ethnicos hujus flagitii conscios esse inde convincit, quod filios, uti diximus, recens natos exponerent. Parentes siquidem illos alienæ misericordiæ antea expositos, postea non agnoscebant, nec ab illis agnoscebantur. Plerumque igitur contingebat, ut hac ignoratione libidinosi illi parentes stuprum incestumque filiis suis inferrent ( Tertullian., Apologet., cap. 9, pag. 526, et lib. I ad Nation., cap. 16, pag. 582). Infaustissimo autem id Tertullianus probat exemplo, quod paulo antequam libros ad Nationes conscriberet, atque, uti videtur, imperante Commodo, Romæ acciderat. Tum enim Fuscianus, sicut ille ait, Urbi præfectus erat, cum puer quidam ex paternæ domus limine egressus, rapitur a græculo quodam, et in Asiam ducitur. Puer autem grandior D factus, Romam reducitur, ubi a patre suo, illum amplius non agnoscente, constupratus est. Postea illum parentes quibusdam corporis maculis recognoverunt, ac laqueo, inquit Tertullianus, sibi medentur. Fuscianus vero horum bona puero adscripsit, non ad hæreditatem, uti ait ille, sed ad stipendium stupri et incesti (Idem. lib. I ad Nati., cap. 16, pag. 582).

Dubitandi porro locus dari videtur utrum improbus ille pater non solum a Fusciano, sed etiam senatu damnatus fuerit. Nam historiæ hujus initium in Agobardi codice sic legitur: Talis tragœdia erupit, Fusciano præfecto Urbi, judicata punitione senatus. Fortuita negligentia comitum ultra januam progressus

Quantumvis autem depravatus sit hic locus, non tamen minus certa est hujus nefarii incestus historia. Recte ergo concludit inde Tertullianus plures alios fuisse parentes ejusdem reos criminis, quod quidem quia occultum fuit, debitas culpa gravissimæ pœnas effugerunt. Quis porro diffitebitur non ex hac tantum historia, sed plurimis aliis exemplis, quæ retulimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 10, art. 2), gentiles apertissime convinci incestus, cujus Christianos impudentissimo mendacio accusabant. Jam itaque ad alias non minus falsas eorum criminationes veniamus.

[ocr errors]

ARTICULUS vii.

Quam absurde ethnici objecerint a Christianis adorari caput asini: quis huic fabulæ occasionem dederit : quanta impudentia nebulo quidam judæus illius asini cum ridicula prorsus inscriptione picturam circumtulerit; ac quam vere iidem ethnici asinos totos, aliusque belluas, aut vivas, aut depictas adoraverint.

Alia ethnici, nec cæteris minore, calumnia Christianos ideo infamare frustra moliti sunt, quasi caput, uti ait Tertullianus, asininum, tanquam deum adorarent. Sed illud, inquit, merum erat vigilantium et invidorum hominum somnium, qui conabantur quoquo modo Christianos calumniari. Non diffitetur tamen falsæ huic criminationi datam a Cornelio Tacito occasionem. Tam temere enimvero, quam falso suis in historiis scripserat Judæis, qui in vastissimis Arabiæ desertis errantes, siti laborabant, indicatos fuisse a quibusdam onagris aquarum fontes, quibus eam sedaverunt; quapropter in grati animi testificationem, sicuti inquiebat, asini consecraverunt imagi

nem. Quia autem religio christiana judaicæ erat A aliis Onochitis, in aliis Onochorsitis, vel Onochortissis, proxima, hinc finxerunt gentiles a Christianis quoque asini caput adorari (Tertullian., Apologet., cap. 16, pag. 365 et seqq., et lib. I ad Nation., cap. 11, pag. 577). Verum nos alibi hanc insulsissimam criminationem, non solum quatenus Judæos, sed etiam Christianos spectat, funditus evertimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 11, art. 1).

Reliquum itaque est, ut singulare aliquod factum expendamus, quod a Tertulliano nostro duobus in libris sic describitur: Nova jam Dei nostri in ista proxime civitate editio publicata est, ex quo quidam frustrandis bestiis mercenarius noxius, picturam proposuit, cum ejusmodi incriptione: DEUS CHRISTIANORUM ONOCHOETES. Is erat auribus asininis, altero pede

aut Onocholasis; in antiquis editionibus Onychiles, in quibusdam tandem Ovogλ05. In libri autem ad Nationes inedito exemplari et aliis editis hoc nomen scribitur triplici modo, ac primo quidem Onocholtes; secundo, Onochoites; tertio, Onochote (Idem. lib. I ad Nati., cap. 14, pag. 579). At quam variæ discrepantesque sunt hujus unius nominis lectiones, tam clare patet illud esse corruptum. Quamobrem eruditi plures viri in eo sanando non parum desudaverunt. Quidam enim putant legendum Onocholes, ita ut hac voce significetur asinus sacrorum magister, el sacerdos, a quo alii initiandi erant. Malunt alii Scriptum Onochorsites, ab asinino capite, alii Onocoiles, id est, asinine originis et prosapiæ. Alii

ungulatus, librum gestans, el logatus (Tertullian., Apo- B ctiam Onotacoustes, græce Ovraxborne. Sed quid in

log, cap. 16, p. 372). Alio autem in libro id paulo fusius explicat: Jam de nostro Deo fama suggessit. Adeo nuper quidam perditissimus in ista civitate, etiam suæ religionis desertor, solo detrimento culis judæus, `utique magis, quod bestiarum morsus, ad quas se locando quotidie toto jam corpore decutit, cum incedit, picturam in nos proposuit sub ista proscriptione : ONOCHOETES. Is erat auribus canteriorum, et in toga cum libro, altero pede ungulato ( Idem, lib. I ad Nati., cap. 14, pag. 579).

Primum ergo dixit hoc factum esse nuper, sive paulo antea quam utrumque librum composuit, atque proxime in ista civitate, in qua commorabatur. De hujus igitur facti veritate nullus dubitandi locus

uno hujus inscriptionis nomine inveniendo laborandum, cui hæc duo latina, Deus Christianorum præposita in Apologetico libro indicantur? Quid enim. si posterius illud nomen a scelerato nugatore confictum, et a librariis deinde corruptum fuerit? Quid etiam, si vulgare quoddam punicum nomen sit, jamque penitus obsoletum? Nonne nobis sufficere debet data ab Auctore nostro hujus nominis et picturæ explicatio: Is, inquit, erat auribus asininis, altero pede ungulatus, librum gestans, et togatus. Quod quidem aliis verbis in libro ad Nationes, sed idem omnino significantibus edixit.

Pictus autem asinus ille erat togatus, sive toga contectus, et librum gestans in derisum videlicet

est. Deinde illius auctorem fuisse judæum quemdam, C Christianorum, qui sacra Evangelia summo habe

suæ, id est, judaicæ religionis desertorem, quique
tunc solo detrimento cutis, hoc est, sola circumci-
sione judæus, impios ethnicorum cultus profitebatur:
sed hunc fuisse honilnem perditissimum, ac plurium
criminum publico judicio convictum, et propterea ad
bestias damnatum, ut cum eis nimirum suo ordine
pugnaret. Verum quia fas illi erat ab hac pugna ali-
quando vacare, ut lucrum majus faceret, sese quo-
tidie frustrandis bestiis, hoc est, ad illarum impetus
ac morsus dimicando declinandos ultro locabat. Nam
ut adprime Cassiodorus observat: Actus de testabilis,
certamen infelix, cum feris velle contendere, quas for-
tiores se non dubitat invenire. Sola est ergo in fallendo
præsumptio, unicum in deceptione solatium. Qui si
feram non mereatur effugere, interdum nec sepulturam D
poterit invenire (Cassiod., lib. V Variar. epist. 42,
pag. 94). Talis erat judæus ille recutitus, cui præter
circumcisionein, quotidie, ait Tertullianus, toto jam
corpore decutit, id est, plures singulis diebus plagas
morsibus bestiarum accipiebat. At id genus hominum
bestiarii cognominabantur, de quibus paulo ante dis-
seruimus (Supr. cap.)

In ludis itaque publicis nebulo ille pseudo-judæus ut christianam religionem ludificaretur, illam circumtulit descriptam a Tertulliano ridiculam plane imaginem, cujus hæc erat inscriptio : DEUS CHRISTIANORUM ONOCHOETES ( Tertullian., Apologet., cap. 16, p. 372), sive ut in codicibus nostris manuscriptis et TERTULLIANI I.

bant in honore, eaque secum ferre, ac suis in synaxibus palam legere consueverant.

At Christiani et Tertullianus illud divinitatis monstrum, ex impii nebulonis cerebro ortum, ac nomen ejus et formam riserunt. Quidni risissent illud auctoritate temporis, ut ille ait, destitutum, et qualitate auctoris infirmum (Idem, Apologet., cap. 16, p. 573, et lib. 1 ad Nation., cap. 14, p. 579) ?

Nec est sane quod nobis aliquis objiciat non tam longe Gnosticos hinc recessisse, qui multo antea, sicut post Epiphanium (Epiph. hær. 26, p. 91) observavimus (Tom, I Apparat., p. 244.; Dissertat. in Minut., cap. 11, art. 1), finxerant Sabaoth septimum Eonum, cœli et terræ esse conditorem, quem alii asini, alii porci figuram præ se ferre effutiebant. Nam hæc ridicula Sabaoth imago omnino diversa crat ab horrida Dei Christianorum figura, quam nequissimus et flagitiosissimus judaicæ religionis proditor insulsissime excogitaverat.

Ad eam fortasse propius accedebat asinus albus, quem uti Suidas narrat (Suid. ad v. Zvwv), el nos alibi annotavimus (Dissertat. in Minut. loc. cit.). Zeno quidam Alexandrinus, judaicæ religionis desertor, per judæorum synagogam die sabbati traduxisse perhibetur. Verum tametsi id ante Tertulliani tempus actum fuisse probaretur, multum tamen ab illa pictura discrepabat, quam pseudo-judæus in Christianorum Dei derisionem, non in synagoga, sed (Trente-trois.)

in publicis gentilium spectaculis circumtulit. At non A intortum ab ethnicis telum in ipsosmet retorquendo. omnino absurde dici posset unum ex his pseudo-judæis nebulonibus alteri hæc faciendi dedisse occa sionem.

Quamvis autem detestabile prorsus fuerit utrumque illud divinitatis portentum; gentiles tamen neutrum plane penitusque reprobare poterant, quin semetipsos nequitiæ et amentiæ protinus condemnarent. Tertullianus enim id perspicue probat his, quibus eos compellat, verbis: Vos non negabitis et jamenta omnia, et totos cantherios cum sua Epona coli a vobis (Tertullian. Apologet. cap. 16, p. 355). Rursus autem in primo ad Nationes libro: Sane vos lotos asinos colitis, et cum sua Epona, et omnia jumenta, et pecora, bestiasque perinde cum suis præsepibus consecratis. Quamobrem illos sic urget: Sed illi ethnici B debebant adorare statim biforme nomen illud a judæo confictum (Lib. 1 ad Nation., cap. 11, pag. 577) : Quia canino et leonino capite commistos, et de capro, et de ariete cornulos, et a lumbis hircos, et a cruribus serpentes, etplanta vel tergo alites deos receperunt (Idem, Agologet. ibid.). Similiter in suo libro ad Nationes: Sunt penes vos el canino capite, et leonino, et de bove, et de ariete, et de hirco cornuti dii, caprigenæ, vel anguini, et alites, planta, fronte, et tergo lib. I ad Nation., cap. 14, p. 579). Nos vero hæc omnia in aliis dissertationibus enucleavimus, et Minutium audivimus adversus ethnicos simili modo disputantem (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 14, art. 2, et Dissertat. in Arnob., cap. 20, art. 1).

At Tertullianus illos ipsorummet gladio sic jugu- C lat. Si vitio, inquit, nobis vertitis, quod asini caput tanquam Deum colamus, multo certe vos nequiores esse convincitis. Non enim asini tantum caput, vel quasdam bestiarum partes, sed totos asinos, aliasque quamplures totas bestias dicitis esse deos, et revera adoratis. Quæ autem, amabo te, major insul. sitas, quam unius criminis aliquem insimulari ab alio, qui ejusdem et plurium graviorum seipsum reum esse fatetur? Verum hæc, ait Tertullianus, ex abundanti. Quam certum quippe erat bestias ab ethnicis, tam falsum erat a Christianis caput asini, vel asinos adorari. Unum siquidem hi adorabant summum Deum, qui omnia creavit, nec ab ullo potest aut videri, aut comprehendi.

ARTICULUS vin.

Quam inconsiderate ethnici vitio Christianis verterint cultum crucis Christi, cum illi ipsi quaslibet in deorum suorum simulacris, tropæis, vexillis, et militarium signorum ornatu, cruces adorarent: quibus partibus crucem Christi compositam Tertullianus putaverit; cur siphara appellaverit stolas crucis, cujus homo expansis manibus figuram exhibet.

Urgebant adhuc ethnici læsam violatamque a Christianis supremam Dei majestatem religioso cultu crucis, cui Christus affixus fuerat. Sed qua, putas, ratione hanc sæpe sæpius ab illis repetitam criminationem Tertullianus diluit? Non alia profecto, quam

Tacet enim utrum Christiani crucem illam revera colerent, ac variis tantummodo rationum momentis ostendit illos omnino imprudenter hujusce cultus redargui ab ethnicis, qui cruces quaslibet passim venerabantur.

Quid ergo, inquies, numquid fallaci aliquo silentio negavit, aut dissimulavit crucem Christi ab ipsius discipulis honorari? Minime gentium. Quam enimvero ob caussam id negare aut dissimulare potuisset, qui fatetur illos ad omnes fere vitæ suæ actus frontem suam crucis munivisse signaculo? Cur autem, obsecro, sacrum illud signum frontibus suis tam sæpe imponebant, nisi persuasum omnino habuissent aliquid in illo sibi præsidii esse, ac veneratione sua digni (Tertull. lib. de Coron. cap. 3, et lib. II ad Uxor. cap. 5). At de hoc antiquissimo colendi crucem Christi more plura in aliis dissertationibus nostris contra hæreticos disputavimus (Dissertat. in Minut., cap. 11, art. 3, et in Lactant. cap. 19, art. A, et in Lucil. Cæcil. cap. 5, art. 2). Non poterat ergo Tertullianus hoc negare, quod suo tempore omnibus Christianis quotidie usitatum, ac ipsis etiam gentilibus satis compertum erat (Tertullian. Apologet., cap. 16, p. 366).

Quamobrem his, crucis Christi cultum objicientibus, non aliud, quam hoc brevissimum dedit responsum Qui crucis nos religiosos putat, consecraneus erit noster; vel sicut in alio libro: Qui nos crucis antistites affirmat, consecraneus erit noster (Idem, lib. I ad Nation., cap. 12, p. 578). Nòmen vero consecraneus, quemadmodum in veteribus glossis annotatur, idem sonat, ac sacrorum socius. Palam ergo ille asseverat prorsus inconsideratos esse gentiles, qui cum plurimas cruces adorarent, Christianos lamen ideo hujus superstitiosi et impii cultus arguere audebant, quia crucem Christi venerabantur.

Antequam vero argumenta, quibus illud probare contendit, examinemus, animadvertendum est quam ille dixerit esse crucis Christi figuram. Nobis, inquit, tota crux imputatur, cum antenna scilicet sua, et cum illo sedilis excessu (Ibid. l. 1 ad Nation., loc. cit.). Nos itaque docet crucem Christi integram fuisse ac perfeclam; utpote quæ tribus partibus composita erat, ligno videlicet recto, et antenna, sive transverso alDtero ligno, atque sedili, sive scabellulo, cruci imposito, et eam excedente. Nos vero alibi observavimus (Tom. I Apparat., p. 597) ortam inter eruditos controversiam utrum illud scabellum, seu lignum excedens, toti hominis crucifixi corpori, vel ejus tantum pedibus supponeretur. Sed cum sedile a Tertulliano nostro appellatur, hoc procul dubio nominė satis aperte innuit illud in crucis medio positum, ae in eo requievisse crucifixi hominis corpus, ne graviori sua mole dilaberetur, aut fractis manibus caderet. Nonnulli autem putant hoc sedile designari his ejusdem Tertulliani nostri alio in libro verbis: Cornua crucis extima; nam et in antenna navis, quæ crucis pars est, cornua extremitatès vocantur, unicorni

[ocr errors]

crux in deum per argillam. Crucem igitur consecratis, a qua incipitur consecrari ( lib. I ad Nation. cap. 12, p. 578).

autem media stipitis palus (Tertull. lib. ad Judæos A cruce argilla, ab argilla deus quodam modo transit, cap. 2). Fatentur tamen non plane incorruptum esse hunc locum, nec proinde certo definiri posse utrum his posterioribus verbis rectum crucis lignum non denotetur. At extra dubium esse videtur integram ac perfectam ab illo appellari Christi crucem, utroque ligno recto et transverso, ac sedili compositam.

De his autem jam egimus in nostra de Minutii Felicis libro dissertatione (Dissertat. in Minut. Octav., _cap. 4, art. 12), nec non etiam de tropæis, cantabris, et vexillis. Eadem vero ratione his omnibus ab Auctore nostro adjiciuntur : Siphara illa vexillorum et cantabrorum (Tertullian. Apologet., cap. 16, p. 369). At sipharum, sive sypharium, supparus, et supparum vocabatur varium vestimenti et veli genus, puta navium et theatri: sed ibi a Tertulliano, uti satis liquet, sumitur pro velamento signorum militarium, cruci, vel ligneæ, vel alterius materiæ imposito. Con

Ethnicorum autem, Christianis hujus crucis cultum exprobrantium, ut temeritatem comprimat, conglobatis argumentis ostendit plures alias cruces non solum integras, sed earum etiam partes ab illis adorari. Non enim, uti ait, distinguitur a crucis stipile Pallas Attica, et Ceres Pharia, quæ sine effigie, rudi palo, et informi ligno prostat (Tertullian. Apologet., cap. 16, p. 366). Atque hæc iisdem pene ver- B tinenter enim, hæc siphara, inquit, stolæ crucem sunt bis in libro ad Nationes repetit (lib. I ad Nation. cap. 11, p. 577). Sed in nostris manuscriptis exemplaribus scriptum est Ceres Fariam, in antiquioribus editis, Ceres Farrea; quæ lectio pluribus placet, quia Cereri hoc nomen ideo impositum censent, quod illa far frugesque invenisse perhibeatur. Alii vero legendum malunt Pharia, seu Faria, sicuti in libro ad Nationes. Eo enim cognomine Cererem appellatam autumant, quia in Pharo Ægypti insula colebatur. De ea porro aliquid in nostra de Minutii Felicis Octavio dissertatione observatum a nobis fuit (Dissertat. in Minut. cap. 14, art. 4).

Non semel autem in aliis dissertationibus (Tom I Apparat. p. 734 et seqq., ac Dissertat. in Arnob., cap. 20, art. 1) adnotavimus antequam gentiles deorum C suorum simulacra ad hominis effigiem tinxissent, a quibusdam acinacem, an aliis gladium, ensem, haslam, a nonnullis lapidem, ab aliis rude lignum, et stipitem non elaboratum pro diis habita fuisse et adorata. Qui quidem mos apud quasdam gentes diutius perseveravit. Tertullianus autem significare videtur suo adhuc tempore exstitisse aliquod Palladis in Attica regione, et Cereris in Pharo insula simulacrum, quod rudis dumtaxat palus, et informe, ac sine ulla effigie lignum erat. At id profecto ex his, quæ in citatis nostris dissertationibus retulimus, confirmari utique potest. Ethnici ergo palum hujusmodi terræ defixum tanquam sacra numina adorantes, partem crucis profecto adorabant.

(Ibid.), id est, amictus sunt, et velamenta, quibus crux velabatur, vel tegebatur. Siphari igitur nomine designat velum illud ex transversa crucis parte appensum, quo vexilla et cantabra decorabantur. Quamobrem ethnicos hisce verbis irridet: Laudo diligentiam, Noluistis nudas et incultas cruces consecrare (Ibid.) In altero etiam libro: Siphara illa vestes crucum sunt. Erubescitis, opinor, incultas et nudas cruces colere (Idem, lib. I ad Nation., cap. 12, p. 579).

Instat adhuc ille: Victorias adoratis, cum in tropæis cruces intestina sunt tropæorum (Idem, Apologet, loc. cit.), id est, tropæis subjectæ sunt. Paulo vero aliter in alio libro: Victorias ut numina, et quidem augustiora, quanto lætiora veneramini con.... one quid melius extollant, cruces erunt intestina quodam modo tropæorum (Idem., lib. ad Nation. loc. cit.). Constat sane Victoriam ab illis in dearum positam fuisse numero quod quidem, vix ulli incognitum, probasse sufficiat his Tullii verbis: Quid concordiæ templum, libertatis, et victorice, quarum omnium rerum, quia vis erat tanta, ut sine deo regi non posset, ipsa res deorum nomen obtinuit (Cic., lib. Il de Natur. deor., pag. 223, lin. 5.). De illa vero ejusque effigie Claudianus hos fecit versus :

Ipsa duci sacras Victoria panderet ædes.
O palma viridi gaudens, et amicta tropæis,
Custos Imperii virgo, quæ sola mederis
Vulneribus, nullumque doces sentire laborem.
(Claudian. lib. III, de Laudib. Stilicon., v. 204 et seqq.)
Effigies igitur illius fulgebat in tropæis, sive cap-

Integras autem cruces venerabantur in deorum D tis hostium spoliis, quæ summo stipiti, et in crucis suorum simulacris, humanam effigiem repræsentantibus. Fabricari siquidem a plastis et artificibus non poterant, nisi prius argilla aut alia quædam materia sustentaculis, in crucis integræ modum appositis, revera superponeretur. Quapropter recte Tertullianus: Diximus, inquit, originem deorum vestrorum a plastis de cruce induci (Tertullian. Apologet., cap. 16, p. 366). Antea vero dixerat : Simulacrum prius argilla deformat (Ibid., cap. 12, p. 340), id est formare incipit, cruci et stipiti superstructa. Rursus autem alio in libro: Huic exordio et velut statumini argilla, desuper intexta, paulatim membra complet, et corpus struit, et habitum, quem placuit, argillæ intus cruci ingerit..... a

figuram erecto, superposita, solebant solemni pompa deferri. Ethnici itaque Victoriam non solum in suo templo, sed in his etiam tropæis, adorantes, crucem quoque adorabant. Nam tropea victricia, inquit Minu tius Felix (Minut. p. 287), non tantum simplicis crucis, verum etiam affixi in ea hominis figuram imitantur. Sed acrius adhuc urgentem Tertullianum subsequamur: Religio Romanorum, inquit, tota castrensis signa veneratur, signa jurat, signa omnibus diis præponit. Omnes illi imaginum suggestus insignes monilia crucum sunt. (Tertullian. Apologet. cap. 16, p. 367). Ita quidem in nostris codicibus manu exaratis, et editis antiquioribus. Verum Rigaltius ibi nomen Roma

« PoprzedniaDalej »