Obrazy na stronie
PDF
ePub

pag. 1005). Recte quidem ad propositum Tertul- A hæc responsio (Tertullian., Apologet., cap. 7, p. 309, liani, ibi loquentis de christianis, qui occisi infantis et lib. I ad Nation., cap. 7, pag. 566). Negare enim carnibus vesci, ac plusquam canina fame laborare ab non poterant verum esse, quod celeberrimus poeta ethnicis falso accusabantur. Sed quinam hi fuerint, cecinit: scire parum interest. Nam de monstris Auctor noster loquitur, quæ penitus ficta esse omnes ultro fa

tentur.

Quid ergo, inquiet aliquis, numquid et his similia monstra pulavit antipodas? At nullam illorum in Apologetico, sed in libro tantum ad Nationes legitur fecisse mentionem. Nonne autem ibi cos nominavit, quia ipse, sicut alii plures, alibi a nobis appellati (Dissertat. in Lactant., cap. 21, art. 6), in animum induxerant nullos esse posse antipodes, nisi adversis, uti aiebant, vestigiis ambularent? Neque certe aliter quam monstra, et falsi fictique homines ab illo hisce verbis exploduntur: Vel aliqui de subterranea terra, instar fungorum exorti, qui aliam, quam terræ nostræ homines, naturam habeant. Verum ab horum aliorumque monstrorum feritate longe aberant Christiani, qui aliis hominibus nostris eo tantum dissimiles erant, quod illos humanitate et charitate superarent. Nunquam ergo cogi potuerunt, ut qualibet pietatis et religionis specie infantis a se occisi manderent carnes, ac postea stupris, adulteriis, et incestis contaminarentur.

B

Caca tamen obstinatione perculsi 'gentiles urgebant nimium credulis aut Christianis, aut saltem in eorum religione tyronibus impositum et illusum. Sed nibil ineptius absurdiusque fingi poterat. Christianis. - siquidem mos erat, ut initiandi a patre sacrorum, id C est, episcopo, aut aliquo ejus vicario, ea docerentur, quibus ad eadem sacra præparari, vel quæ in illis agi deberent. Qua autem fronte episcopus, aut quivis alius tyroni vel christiano dixisset: Cum ad sacras synaxes veneris, infans tibi necessarius, adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo, quo illum jugulabis, rideat : item panis, quo sánguinis jurulentiam, vel melius alio in libro, rudem sanguinem colligas (Tertullian., Apologet., cap. 8, pag. 313, et libr. I, ad Nation., cap. 7, p. 569). Necessarii quoque canes, qui post objectam offulam lumina extinguant, ac tandem necessaria soror et mater tua, quibus mediis in tenebris stuprum afferas? Sed dic nobis, quæso, quibus auribus quilibet christianus, aut tyro hæc audire poterat? Numquid sine horrore? D Nonne saltem leges vereri debebat, quibus, ut monet Cicero, cautum erat: Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto (Cicer., lib. II de Legib., p. 535, lin. 15)? Si vero hanc pœnam fraude vel auctoritate Christianorum vitari posse arbitrabatur, quomodo ab ethnicis judicibus interrogatus, crudelioribus tormentis cruciari et occidi malebat, quam hæc, quibus conscientia penitus repugnat, crimina fateri? Nemini plane sani capitis homini hæc credibilia sunt, aut fieri unquam potuisse persuadebitur.

Instabant gentiles se fama didicisse Christianos esse revera præfatorum scelerum conscios. At insulsa prorsus, respondet Tertullianus, et futilis est

Fama malum, quo non aliud velocius ullum.

(Virgil., lib. IV Æneid., v. 174.) Fama enim rei tantum incertæ nomen est, eaque sæpissime oritur, aut ingenio æmulationis, sive invidia, aut arbitrio suspicionis, seu suspicione gratis conficta, aut mentiendi voluptate. Tam malo igitur ex principio, atque ex unius duntaxat ore exorta, plerumque mentitur, aut si quid veri unquam renuntiat, vel tum aliquid adjicit, vel detrahit, vel immutat. Tamdiu vero viget, quamdiu nihil probat. Ubi enim res probata est, tunc eo ipso illa cessat, el excidit. Merito igitur vir sapiens nullam illi fidem habet, multo magis cum ipsa sola index et nuntia est scelerum prorsus occultorum, quæ nemo mentis suæ compos homo aut perpetrare audel, aut potest. Nos vero alibi animadvertimus hanc Tertulliani responsionem a Minutio Felice paucioribus quidem, sed non minus efficacibus verbis plane confirmari (Dissert. in Minut. Octav. cap. 8, art. 2). Denique Tertullianus addidit famæ tam veloci, quam mendaci, non credendum, sed veritatem investigandam; quoniam, uti ferebat vulgatum ab ethnicis proverbium, Omnia tempus revelat (Tertullian., ibid., p. 310). Quod quidem adagium Aulus Gellius (Gell., lib. XII Noct. Auti., cap. 11) his Sophoclis versibus decantatum citavit:

Πρὸς ταῦτα, κρύπτε μηδὲν, ὡς ἀπανθ' ὁρῶν

Καὶ πάντ' ἀκούων, πάντ ̓ ἀναπτύσσει χρόνος.

Ad hæc nihil occulta, quandoquidem omnia videns,
Et omnia audiens, cuncta revelat tempus.

Seneca vero: Quædam, inquit, falsa veri speciem ha-
bent. Dandum semper est tempus : veritatem dies aperit
(Senec., lib. Il de Ira, cap. 540). Sed plura de hoc
proverbio congerit Erasmus, quem consulere poteris
(Erasm., Adag., chil. 2, centur. 4, udag. 17). Quis
autem falsa sub veri specie crebrius, quam fama ad-
nuntiat? Solo igitur, si non falso, saltem incerto ejus
testimonio gentiles ad vexandos Christianos niti non
debebant; sed capere tempus, quo examinata corum
caussa, veritas cognosceretur.

ARTICULUS II.

Quam invicte Tertullianus ostendat gentiles homicidii, cujus Christianos falso accusabant, esse reos, utpote qui in Africa infantes Saturno, usque ad proconsu latum Tiberii, immolabant, kuncque morem secreto perseverasse; tametsi Saturni sacerdotes in arboribus templi ejus obumbratricibus, teste militia patriæ nostræ, suspensi, pœnas morte dederint.

Nihil sane impudentius excogitari potest, quam alium gravissimi criminis falso accusare, cujus ipsemet accusator reus esse palam convincitur. At tales tamen erant ethnici, qui Christianos infanticidii et incestus impudentissime redarguebant. Nam hoc ip> sum est, sicuti eosdem compellando ait Tertullia

prata fuisset. Cur ergo magis horribili infantium, Saturno immolatorum, sacrificio potius in Africa, quam in Gallia, uti diximus, et aliis in regionibus. pepercisset?

Sed qua, inquies, ratione dictum a Tertulliano, usque ad proconsulatum Tiberii? Numquid Tiberius, antequam romani imperii gubernaculum teneret, proconsul in Africa fuerat? Sed quid, amabo te, vetat quominus illuc ab Augusto Cæsare, aut antea renuntiatus sit Africe proconsul? Si quis tamen recte probaverit Tertullianum de alio intelligendum esse Tiberio Africe proconsule, huic facile assentiemur.

nus, per quod forsitan de nobis credidistis alia (Ter- A illo Isidis templo malis sacerdotum artibus constutullian., Apolog., cap. 9, p. 314), quae recensuimus, longe graviora scelera a nobis perpetrari. Sed consulto ibi adjecit forsitan; quia paulo ante dixerat adeo atrocia esse illa scelera, quorum Christianos arguebant, ut vix ab ullo homine credi potuerint, nisi quædam similia fecissent. Primum autem illos vario modo homicidas fuisse ostendit, quia infantes, sicuti loquitur, penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui ipsos sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum suorum votivis crucibus exposuit, teste militia patriæ nostræ, quæ id ipsum munus illi proconsuli functa est (Ibid., et seq.). De hac autem detestabili, et contra omnia naturæ ipsius jura, immolatione infantiam in superioribus nostris dissertationibus B plura observavimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 9, art. 2, et Dissert. in Lactant., cap. 34, art. 3). Superest igitur ut ea, quæ Tertulliano nostro peculiaria sunt, nunc sigillatim expendamus.

Narrat itaque primo hunc morem crudelissimum perseverasse usque ad proconsulatum Tiberii. Quidam autem suspicati sunt ibi legendum, usque ad proconsulem Tiberii, id est, proconsulem quempiam, aut a Tiberio imperatore missum, aut cui Tiberio cognomen, et alius omnino erat, quam bic Tiberius imperator, illoque posterior. Sed quia hæc qualiscumque emendatio non sufficiebat, alteram addidere, ac postea legendum putaverunt, teste militia patris nostri, hoc est, sicut illi ominabantur, patris Tertulliani, qui proconsul fuit post Tiberii Cæsaris mor- C tem. At probare prius debebant patrem Tertulliani proprio Tiberii nomine fuisse appellatum. Deinde vero huic conjecturæ refragantur omnes, cum editi, tum manuscripti codices.

[ocr errors]

Quid vero impedit quominus Tiberius imperator, dirissimum illud infantium sacrificium in Africa prohibuerit? Nonne Plinius memoriæ prodidit anno 647 Urbis condite, ac Cn. Lentulo, et P. Licinio Crasso consulibus, interdicium fuisse senatusconsulto, ne homo immolaretur: sed quia hæc immanissima consuetudo postea adhuc apud Gallos perseverabat Tiberii Cæsaris, inquit, principatus sustulit Druidas eorum. nec satis æstimari potest quantum Romanis debeatur, qui sustulere monstra, in quibus hominem occidere religiosissimum videbatur, mandi vero etiam saluberrimum (Plin. lib. XXX. natur. Hist., cap. 1; pag. 728 ). Audisne impiissimo sacrificio non solum occisos a gentilibus homines, sed comesas etiam illorum carnes? At Tiberius Caesar illud in Gallia et alibi sustulisse perhibetur. Quidni et in Africa, sicuti Tertullianus tam diserte pronuntiat? Si quid autem in hujus opinionis confirmationem exemplum simile conferre valeat, illud Josephus nobis suggeret (Joseph., Antiq. Jud. 1. XVIII. cap. 4, pag. 622). Testatum quippe facit ab eodem Tiberio dirutum Isidis templum, projectamque in Tiberim ejus statuam, co quod Paulina nobilis mulier a Decio Mundo juvene, deum Anubin simulante, in

[ocr errors]

Subjunxit autem ille crudelissimos Saturni sacer-
dotes jussu ejusdem Tiberii expositos fuisse in illius
templi arboribus, tantorum scelerum obumbratricibus.
Circa gentilium enim templa plantatæ erant arbores,
singulari cujusque templi Deo consecratæ, de quibus
ut alios omittamus, haec Apuleius de quodam fano.
litteris mandavit: Videt dona speciosa, et lacinias auro
luteratas, ramis arborum postibusqne suffixas, quæ cum
'gratia facti nomen dea cui fuerant dicatæ testabantur
(Apulei Metamorph., lib. VI, paulo post init. pag. 92).
Vides igitur in his arboribus appensa fuisse dona,
iisque præfixum nomen dei, cui templum illud nun-
cupatum erat. At ex his arboribus, templum Saturni,
ait Auctor noster, obumbrantibus, factæ sunt votivæ
ac dicat cruces, quibus inhumanissimi illi sacerdo-
tes suspensi, laqueo vitam finire coacti sunt. Utrum
autem horum Tertulliani verborum, quæ eruditorum
ingenium haud parum exercuerunt, verus sit sensus,
expendas velim, vel alium nobis proferas meliorem.
At nobiscum proculdubio fateberis huic loco aliquam
lucem afferri posse his versibus Ausonii, quibus
Amorem stipiti myrti suspensum cecinit:

Eligitur mosto myrtus notissima luco,
Invidiosa deum penis. Cruciaverat illic
Spreta olim memorem Veneris Proserpina Adonim.
Hujus in excelso suspensum stipite Amorem,
Devinctum post terga manus, substrictaque plantis
Vincula moerentem, nullo moderamine pœnæ
Adliciunt.

(Auson. idyll. 2, v. 55 et seqq.)

Ne quis porro dubitaret de sumpta ab illis Saturni sacerdotibus pœna, testem Auctor noster appellat militiam patriæ suæ, quæ idipsum, inquit, munus, illi proconsuli Tiberio functa est (Tertullian. Apologet., cap. 9, pag. 515), quibus haud dubie verbis significat milites Africa, qui tunc sub Tiberio proconsule merebant, dum suo munere fungerentur, vidisse sacerdotes in illis arboribus suspendi et strangulari. Verum gentiles eorum exemplo territi quidem fuerunt, sed non penitus expugnati. Non enim amplius audebant infantes Saturno palam immolare; verum nunc in occulto, ait Tertullianus, perseveratur hoc sacrum facinus (Idem, ibid. ). Falsæ igitur pietatis specie adversus innocentes filios suos armati, illos secreto et occulte, ac spretis imperatorum suorum legibus, mactare non destiterunt. Atque ita quidem Saturnus, qui filiis suis, ut ait Auctor noster, et nos alibi vidimus (Ibidem. et dissert. in Minut. Octav.,

cap. 9, art. 2), non pepercit, pristinam non deposuit A nem, sed hominum aut bestiariorum, aut noxiorum crudelitatem; voluitque aliorum hominum gnatos si- jugulatorum (Tertullian. Apologet., cap. 9, pag. 321). bi adhuc immolari. Atqui primi, sicuti aiebant, vilissimi erant homines, qui lucro conducti, operam bestiis trucidandis ultro locabant. Secundi vero sua propter scelera, sicut infra dicendum, adversus bestias, lata judicum sententia, pugnare cogebantur. Nihil ergo, inquiebant ethnici, horumce hominum cedes mali habebat.

Quamvis ergo christiani infantem aliquem, quod falsissimum tamen erat, in synaxibus suis occidissent, non debebant ab ethnicis idcirco argui et condemnari, qui proprios filios suos immanissima inhumanitate hostias Saturno, uti opinabantur, gratissimas sacrificabant.

ARTICULUS III.

Ostenditur homicidii quoque reos fuisse Gallos,qui Mercurio; Tauros, qui Dianæ homines immolabant: item Romanos, qui in Æneadarum urbe Jovem ludis suis humano proluebant sanguine; atque alios qui liberorum suorum recens natorum spiritum in aqua extorquebant, vel eos exponebant morti haud prorsus incertæ; quantum vero Christiani ab omni homicidio abhorrerent, quibus nec in utero conceptum dissolvere licet, dum adhuc sanguis in hominem delibatur.

Sed Tertullianus vanum illud effugium facile citoque evertit (Ibid.). Bestiarius enim, quantumlibet vilis, fæxque infima civitatis, non idcirco tamen minus homo est, parique homicidio vita illi, sicut ditiori, eripitur. Si vero sceleratus morte damnatus sit, is certe quo iniquior, eo indignior, qui Jovi immolaretur, sive ut ipsiusmet Tertulliani verbis utamur : B Hoc turpius, quod mali hominis (Ibid.), sanguis in summi, veluti aiebant, dei honorem funditur. Quamobrem ibi ille de ethnicis, et eorum Jove haud illepide jocando exclamabat: 0 Jovem christianum(Ibid.)! Qui homicidii, cujus Christiani falso insimulabantur, caussa auctorque fuit, et eo titulo solum patris sui Saturni, qui filios suos voraverat, filium de crudelitate, qua videlicet illi fuit similis.

Prosequitur Tertullianus, ac gentiles parricidii et homicidii reos esse demonstrat. Nam major, quanı infantium ætas, inquit, apud Gallos in suis quoque sacris Mercurio prosecabatur ; et id quidem alio in libro repetit (Tertullian., Apologet. cav. 9, pag. 316, et Scorpia. cap. 7). Nos vero de hoc prorsus exsecrando sacrificio plura alibi annovatimus ( Dissertal. in Minut. Octav., cap. 9. art. 2), ubi quoque enodatius ea explicavimus, quæ ille continuo subnectit Remitto Tauricas fabulas theatris suis (ibid.); C extingui. Respondent nonnulli philosophos, quibus

sive quemadmodum ipse in alio libro loquitur: Nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet, quæ fabulas dedit de sacrificiis Taurorum (Tertullian., loc. cit. et lib. I advers. Marcion., cap. 1), qui videlicet Dianæ hospites suos immolabant.

Pergit autem Ecce in illa religiosissima urbe Eneadarum piorum est Jupiter quidem, nimirum Latiaris, quem ludis suis circensibus, et gladiatoriis humano proluunt sanguine. Alibi vero scriptum ab eo legimus: Latio ad hodiernum Jovi media in Urbe humanus sanguis ingustatur; nec quisquam retractat, aut non rationem præsumit aliquam, aut inæstimabilem dei sui voluntatem (Idem. Apologet. cap. 9. pag. 317; Scorpiac. cap. 7). Quis autem non videt ab illo religiosissimæ urbis et Æneadarum piorum nomine, non D magna sine ironia appellari Romanos, qui ab Enea, quem ubique passim Virgilius pium patrem vocal, suam se originem duxisse gloriabantur? Qui autem magis impii, et minus religiosi esse poterant, quam hi Romani, qui in ludis et muneribus Jovi Latiari, deo suo optimo et maximo consecratis, gladiatores sese mutuo interficientes, aut a best is quibuscum pugnabant, horrendum in modum, laceratos et occisos, non siccis tantum, sed lætis oculis intuebantur? Sed de hoc crudeli, cum homicidio, tum spectaculo alia in dissertatione egimus (Dissertat. in Minul. Octav. cap. 8, art. 2).

Respondebant ethnici tum quidem effundi sangui

Urget Tertullianus, ac majus illo homicidio crimen eorum esse asserit, qui natos sibi liberos enecabant. Visne illum ethnicos urgentem et alloquentem audire? Ecce ipsamet ejus verba: Unique crudelius in aqua spiritum extorquetis, au! frigori, et fami, et canibus exponitis. Sed inquires cur crudelius mortis genus ab illo dicatur infantium spiritum in aqua

accessit Servius, docuisse animam hominis igneam esse, quæ idcirco in aqua difficilius extinguitur, aut redigitur in nihilum (Serv. in lib. I Æneid. Virgil. v. 95). Omnium autem hanc revera crudelissimam esse mortem probari posse putant his Ovidii carminibus.

[ocr errors]

Non lethum timeo, genus est miserabile mortis: Demite naufragium, mors mihi munus erit. (Ovid. lib. 1 Trist. eleg. 2, v. 57 et seqq.) Verum hæc canebat poeta amore sepulcri, quo naufragus caruisset. Ad philosophos autem quod attinet si aliqui animam hominis ignem, alii certe aquam, alii corpus,alii spiritum, alii aliud, sicut alibi ostendimus, (Dissertat. in Lactant. cap. 23. art. 2), esse existimaverunt. Tertullianus porro non unius philosophi potius, quam alterius, opinionem notavit.

Nobis itaque parum soliditatis videtur habere illorum responsio, qui dum curiosius, quam par erat, verborum Tertulliani rationem perscrutati sunt, in scirpo nodum quæsiere. Non alio enim ille modo loquitur de infantibus, quorum spiritus in aqua extin• guitur, quam de aliis, qui exponebantur frigori, fami et canibus. At horum omnium infantium crudeliorem, quam aliorum hominum necem esse asseverat; quia infantes certæ morti expositi, omni prorsus, quo alii se tueri poterant, destituti erant auxilio, atque idcirco crudelius quam natu grandiores necabantur. At hunc esse Tertulliani sensum, non

tiali morbo medentes auferunt (Tertullian., Apologet., c. 9, p. 321). Quis autem, nisi immanis ac ferreus homo, tali remedio, ac aliorum hominum crudeli interitu, vitæ sue consulere non borreat?

obscure significant subsequentia ejus verba Ferro A rum jugulatorum sanguinem recentem avida siti comienim mori ætas quoque major optaverit (Tertullian. Apologet. cap. 9, pag. 319). malebat quippe uno gladii ictu, quam diuturno ac languido miserandorum infantium modo interfici. De hac porro infantium expositione, hujusque argumentationis viribus, a nobis in nostra de Minutii Felicis Octavio dissertatione, et locis ibidem citatis disputatum est (Dissertat. in Minut. Octav. cap. 9. art. 12).

Ab horum vero inhumanitate non procul aberant feræ illæ gentes, quæ sanguinis, ex membris suis eliciti, potu fœdera inter se feriebant et confirma. bant. At hujus plane barbari moris testem Herodotum his Tertullianus citat verbis: Legite necubi relatum sit (est apud Herodotum opinor) defusum brachiis sanguinem ex alterutro degustatum nationes quasdam fœderi comparasse (Ibid. et seqq.). At his ille verbis, apud Herodotum opinor, satis aperte significat se isthæc ex memoria ita recitasse; ut omnino

Omne porro homicidii genus sic Christianis interdicebatur; ut ipsis etiam conceptum utero, Tertul liani verba sunt, dum adhuc sanguis in hominem delibatur, dissolvere non liceret (Tertullian. loc. cit.), id est, dum foetus in matris utero nondum humanam figuram acceperat. Non enim omnia hominis membra simul formantur, nec anima statim B securus non fuerit an illa ab ipso Herodoto vel alio

fœtui infunditur, sed post multos a conceptu dies, uti putant philosophi, nosque alibi ostendimus (Dissertat. in Lactant., cap. 27, art. 2, et 40. art. 6). Atqui si ejusmodi abortiones provocare Christianis nefas erat, quanto magis quoslibet occidere homines! Quis igitur non indigne ferat illos homicidii tam temere postulari ab ethnicis, qui tam frequenter alios homines crudelissime occidebant, ut jam dictum et adhuc dicendum est?

[merged small][merged small][ocr errors]

Qua Tertullianus evidentia demonstravit nihil esse falsius, quam infantis a Christianis sacra sua mysteria celebrantibus occisi sanguinem potari, eadem certitudine ostendit tanti flagitii conscios reipsa esse gentiles. In ludis etenim Latiaribus, de quibus in superiori articulo egimus, humano, ait Tertullianus, proluunt sanguine (Tertullian., Apologet., cap. 9, p. 317); vel sicut in alio libro: Latio ad hodiernum Jovi media in urbe Roma humanus sanguis ingustatur (Scorpia. cap. 7). Ignotus vero libri de Spectaculis, post Cypriani opera editi, auctor describit quomodo impium illud sacrificium D fieri solebat: Plura, inquit, prosequi quid est necesse, vel sacrificiorum in ludis genera monstrosa describere? Inter quæ nonnunquam et homo fit hostia latrocinio sacerdotis, dum cruor etiam de jugulo calidus acceplus patera, dum adhuc fervel, et quasi sitienti idolo in faciem jactatus, crudeliter propinatur (Auct. lib. de Spectac.). Nos vero de hoc tam absurdo, quam crudeli sacrificio disputavimus in nostra de Minutii Octavii dissertatione (Dissertat. in Minut., cap. 9. art. 3 et 4), ubi etiam egimus de iis, qui comitiali morbo laborantes, potato jugulatorum in his specta culis hominum sanguine medicinam quærebant. Nam hi, uti ait Tertullianus, munere in arena noxio

scriptore litteris mandata sint. Verumtamen eumdem Herodotum certo citare poterat; nam in primo suo libro hac narrat de Lydis : ὅρκια δὲ ποιέεται ταῦτα τὰ ἔθνεα, τὰ πέρ τε Έλληνες, καὶ πρὸς τούτοισι ἐπεὰν τοὺς βραχίονας ἐπιτάμωνται ἐς τὴν αἱμοῤῥοίην, τὸ αἷμα ἀναλείχουσι ἀλλήλων. Ineunt autem hæ gentes fœdera cum cætera, ritu Græcorum, tum cruentando brachia vulneribus sponte susceptis, et muluum sanguinem delingendo (Herodot., lib. I, § 74). De Scythis autem alio in libro: Ópx dè, inquit, I Σκύθαι ὧδε πρὸς τῶν ἂν ποιέωνται ἐς κύλικα μεγάλην κεραμίνην οἶνον ἐγχέαντες, αἷμα συμμίσγουσι τῶν τὰ ὅρκια ταμ νομένων, τύψαντες ὑπέατι, ἢ ἐπιταμόντες μαχαίρῃ σμικρὸν τοῦ σώματος· καὶ ἔπειτα ἀποβάψαντες ἐς τὴν κύλικα ἀκινάκεα, καὶ οἰστοὺς, καὶ σάγαριν, καὶ ἀκόντιον· ἐπεὰν δὲ ταῦτα ποιήσωσι, κατεύχονται πόλλα, καὶ ἔπειτα ἀποπίνουσι αὐτοί τε οἱ τὸ ὅρκιον ποιευμένοι, καὶ τῶν ἐπομένων οἱ πλείστου ἄξιοι. Fœdera cum quibuscumque Scythæ hoc modo ineunt; infuso in grandem calicem fictilem vino, commiscent eorum sanguinem qui feriunt fœdus, percutientes cultello, aut incidentes gladio aliquantulum corporis. Deinde in calice tingunt acinacem, sagittas, securim, jaculum. Hæc ubi fecerunt, sese multis verbis devovent, postea vinum epotant non modo ii, qui fœdus fecerunt, sed etiam comites ii, qui sunt maximæ dignitatis (Idem, lib. IV. § 70).

Poterat ergo Tertullianus hunc antiquum scriptorem haud dubitanter opinionis sux assertorem advocare, atque eo potiori jure, quod suffragatorem habeat Lucianum (Lucian. Dialog. Toxar. seu de amicit. pag. 630). Nam testatum hic facit Scythas in calicem ex incisis digitis sanguinem distillasse, ac intincta gladiorum suorum cuspide, simul bibisse, atque ita pepigisse fœdus, quod postea dirimere nemini licebat. De quibusdam vero populis, Axiacarum vicinis, hæc Pomponius Mela memoriæ prodidit : Bella cædesque amant; mosque est bellantibus cruorem ejus, quem primum interemerunt, ipsis e vulneribus ebibere...... Ne fœdera quidem incruenta sunt. Sauciant se, qui paciscuntur, exemptumque sanguinem ubi permiscuere, degustant. Id putant mansuræ fidei pignus certissimum (Pompon. Mel. lib. II de Situ orb. c. 1. pag. 27).

ARTICULUS v.

Ostenditur quomodo humanis carnibus vescerentur gladiatores, Scythæ, Messagetæ, et Derbices, qui suscepta religione christiana, ab his discesserunt feris moribus.

Ad hæc vero Cornelius Tacitus, ubi de foedere A inter Rhadamistum et Mithridatem: Mos est, inquit, regibus, quoties in societatem coeunt, implicare dextras, pollicesque inter se vincire, nodoque præstringere. Mox ubi sanguis in artus extremos se effuderit, levi ictu cruorem eliciunt, atque invicem lambunt. Id fœdus arcanum habetur, quasi mutuo cruore sacratum (Corn. Tacit. lib. XII Annal. post med.).

Quid plura? Valerius Maximus de Sariastre, seu Tigrane Minore, qui relicto patre suo, ad Pompeium Magnum, ac deinde ab eodem Pompeio ad patrem suum defecerat, haec scribit: Sariaster adversus patrem suum Tigranem, Armeniæ regem, ita cum amicis consensit, ut omnes dextris manibus sanguinem mitterent, atque eum invicem sorberent (Val. Max. lib. IX. cap. 11. exter. § 3).

Neque humaniores Romani ab hac barbarie lerisque moribus longe aberant. Etenim nescio quid, ait Tertullianus, et sub Catilina tale degustatum est (Tertullian. Apologet. cap. 9. pag. 521), nimirum quando contra Rempublicam conjuravit, ut alibi ostendimus (Dissertat. in Minut. Octav. c. 9. art. 4 ).

Pergit Tertullianus, planumque omnibus facit ethnicos non solum bibisse hominum sanguinem, sed illorum etiam pastos esse carnibus. Primum enim gladiatores, post finita spectacula, de arena, inquit, ferinis obsoniis cænant (Tertullian. Apologet. cap. 9. pag. 322), id est, cœnantes vescuntur carnibus ferarum, quas paulo ante in circo interfecerant. Atqui feræ illæ crudas hominum, a se in iisdem spectaculis trucidatorum, carnes proxime devoratas, nondum digerere potuerant. Ab his itaque crudelissimis B gladiatoribus ipsorum ursorum, sicut Auctor noster loquitur, alvei appetuntur, cruditantes adhuc de visceribus humanis (Ibid.). Et ita quidem in Rigaltii editione sed in antiquioribus pro verbo cruditantes, legimus trucidantibus; mendose omnino : in manuscriptis vero nostris et aliis codicibus constanter ha` betur, cruditantibus adhuc de visceribus humanis, sive adhuc crudis, nondumque in ursorum, qui ea voraverant, alvo et ventre digestis. Utrum autem hæc vera sit lectio, quis certo sine correctioris alicujus codicis ope definire audeat? At quæcumque sit, satis patet Tertullianum nihil aliud significasse, nisi a gladiatoribus appeti ac mandi carnes ursorum, qui paulo ante hominum viscera et carnes devoraverant, et idcirco in eorum stomacho erant adhuc indigesta.

Mos porro ille, humanitatis plane expers, viguit non modo in profanis, sed sacris etiam gentilium cœtibus, nec tantum in remotis a Tertulliano barbaris gentibus, sed in ipsa quoque Africa, eoque ipso tempore, quo hunc Apologeticum scribebat. De iis enimvero, qui Bellona mysteriis initiabantur, hunc loquitur in modum : Hodie istic Bellona sacratos sanguis de femore proscisso in palmulam exceptus, esui dalus signat (Tertullian. ibid.). At in omnibus nostris C exemplaribus manuscriptis pro sacratos.... esui legimus sacratus.... et sui. Sed nullus horum verborum sensus. In editionibus Rigaltio vetustioribus, sacra. tus..... et suis datus signatis. Sed vix meliorem inde sensum efficias. Corruptus igitur fuit hic Tertulliani locus, et ad illum sanandum quidam pro et sui, vel et suis, sive esui, legi volunt haustui. Et id quidem de sanguine in palmulam excepto, melius quam esui dici potest. Neque nos quidem huic conjectura multum repugnabimus, si adhuc sacratos pro sacratus, emendandum esse ostendas. Nam Minutius Felix (Minut. Octav.), qui plura ex hoc libro delibavit, Tertulliani sensum his expressit verbis, ubi sicut ille ethnicis objectat : Bellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere. Videsis quæ D quibus semicoctæ tantum erant ursorum carnes, in mostra de hujus libro dissertatione annotavimus (Dissertat. in Minul. Octav. cap. 9. art. 4. et cap. 20 art. 3).

Ethnicos porro, ut falsi criminis accusare Christianos magis, si unquam fieri poterat, magisque puderet, is horrendum aliud crimen honestis, prout res postulabat, verbis exprobravit. Sed illud nec a nobis nominandum, multo minus explicandum, quod satyrici tamen poetæ manifestum satis faciunt, et passim insectantur (Tertullian. Apologet. cap. 9. pag. 323. et lib. I ad Nation, cap. 15. pag. 580).

At nonne, inquies, corruptum quoque est nomen alvei, ac scribendum potius alvi, qui ciborum sunt receptacula. Non absurde quidem, si dixeris meliorem partem pro toto a Tertulliano accipi, hancque emendationem quodam saltem codice probaveris. Non enim ursorum duntaxat alvi, sed aliæ etiam illorum carnes comedi solebant, quemadmodum colligi potest ex Apuleii verbis, quibus magnificentissimum gladiatorii ludi apparatum describit : Ursam, inquit, quæ cæteris sarcina corporis prævalebat, quasi cibo parandam, portamus ad nostrum receptaculum (Apuleii lib. IV Metamor. pag. 59). Quid ergo vetat quominus communem omnium codicum retineamus vocem alvei, qua significentur vasa, in

quas gladiatores tanta aviditate appetitas comedebant? Quamobrem Tertullianus inde concludit: Ructatur proinde ab homine caro ursi, pasta de homine (Tertullian. Apologet. cap. 9. pag. 323), a quo paulo-antea occisus fuerat.

Verum hisce gladiatoribus longe immaniores alii procul dubio erant, de quibus ille non ita quidem affirmate, sed hunc duntaxat in modum loquitur : Aiunt et apud quosdam gentiles Scytharum defunctum quemque a suis comedi (Ibid.). At sane istud haud dubitanter pronuntiare poterat. Ex Strabone enim. vero discimus hospites immolatos fuisse a Scythis, qui illorum carnes mandebant, ac poculorum loco

« PoprzedniaDalej »