Obrazy na stronie
PDF

CAPUT XX.

De læsæ divinæ majestatis criminibus, quorum Christiani, uam falso quam impudenter, ab ethnicis illorum reis accusabantur.

ARtiCULUS PRiMUS.

Quam invicle Tertullianus demonstret Christianos immerito accusari infanticidii, sive infantis in sacris eorum synaxibus occisi, comesæ postea ejus carnis potatique sanguinis, ac turpissimi inceslus, vanasque ethnicorum cavillationes funditus evertat, ubi de Cynopennis, Sciapodibus et Antipodibus.

Nullus ad vexandos perdendosque Christianos alius supererat ethnicis prætextus, nisi ut eos capitalis

A libidinum impiarum inverecundiam procurent (Ibid.). In

manuscriptis nostris codicibus et editionibus antiquis, deest vox tum, nec ibi multum necessaria videtur. Sensus autem Tertulliani, isthæc brevius alio in libro enarrantis, hic est : Post lumina a canibus eversa et exstincta, tenebræ , impurissimorum lenonum munus obeuntes, inverecundiam impiarum libidinum procurant (Idem, lib. l ad Nat., cap. 15 et 16). Praecipua autem et capitalia hæc crimina erant, quæ ethnici, quemadmodum alibi, nec semel, annotavimus (Dissertat. in Minut. 0ctav., cap. 8, art. 1, et seqq.), tamdiu tantaque inpudentia Christianis objiciebant, quauta facilitate ab antiquis Ecclesiæ Patribus diluta confutataque sunt. Variis vero Tertullianus noster rationum momentis

alicujus criminis quoquo tandem modo accusarent. At B falsam hanc criminationem funditus evertit. Primum bus et congregationibus nostris opprimimur (Ibid.); vel, A horrendi alicnjus criminis, sine crimine ipso, quod

eo furoris et dementiae processerant, ut illos non unius tantum flagitii reos dicerent, sed omnium, ut ail Tertullianus, scelerum, deorum, imperatorum , legum, morum, ac totius naturæ inimicos (Tertullian., Apolog., cap. 2, p. 277). Verum quis, hac plane horrenda accusatione perculsus, non statim obstupescat? Quo enim modo tot tantorumque criminum rei esse poterant Christiani, qui, sicut jam demonstravimus, non modo unum verumque Deum summa veneratione colebant, sed quorum etiam castissimi erant mores, ac piissimum vivendi genus? Ruebat igitur se ipsa iam falsa criminatio. Werum quia christiana religio nihil, ut loquitur Tertullianus, de caussa sua deprecatur (Ibid., cap. M, p. 259), nec, sicut rei solent, ullam gratiam ullumve favorem requirit, hoc idcirco unum optat et petit, ut secundum severiora legum præscripta examinetur. Quamobrem Tertullianus ad ea omnia, quæ Christianis objiciebantur, singulatim examinanda ac diluenda aggreditur, ac manifestissime demonstrat eosdem Christianos tam falso horum flagitiorum insimulari, quam certum erat illorum reos revera esse gentiles. Quid enim a veritate magis alienum , quam eos læsæ majestatis divinæ redarguere, qui verum, ut diximus, Deum et privatim et publice in suis synaxibus semper colebant, malebantque atrocissimis quibuscumque se necari suppliciis, quam hunc unicum Deum negare, aut falsos deos ullo vel ficto tantum et simulato cultu venerari ? Contra vero hujus summæ impietatis evidentissime convincebantur gentiles, qui factitios, ut infra ostendeimus, deos colebant, quos infames et omni turpissimorum criminum genere foedatos fuisse fatebantur. At hi tamen uunquam non clamabant Christianos idcirco læsæ divinitatis esse conscios, quia in suis synaxibus, et inter sacratiora sua mysteria, nefandissimis sceleribus sese impudentissime contaminabant. Nam dicebantur, inquit Tertullianus, sceleratissimi de sacramento infanticidii (Ibid., cap. 7, p. 506), sive infantis quem ibi occisum devorare ferebantur. Inde et post convivium illud exsecrandum turpissimo pollui incesto, quod eversores luminum, verba adhuc sunt Auctoris mostri, canes, lenones scilicet, tenebras, tum et

enim ethnicos ipsos hunc alloquitur in modum : Dicimur semper a vobis laniorum scelerum rei; nec vos, quod tamdiu dicimur, eruere, investigare, et relegere curatis (Tertullian., Apologet., cap. 7, p. 507). Nullus tamen condemnari prius debet, quam sceleris convincatur : Ergo aut eruite, inquit ille, si creditis, et Christianos horum scelerum convincite, aut nolite credere, quia non eruistis (Ibid.). Enimvero hac affectata dissimulatione atque negligentia præscribitur (Ibid.), præjudicioque certissimo probatur Christianorum innocenlia, el suinma murum integrilas, quod nec ipsi audetis eruere (Ibid.), ea crimina, quorum iJlos, tam falso, quam temere acqusatis, nec caussa unquam, ut vidimus, audita, condemnatis, torquetis, et occiditis.

C Præterea eo major erat hæc ethnicorum perversi

tas, quo facilius promptiusque poterant investigare, atque agnoscere an vera essent illa Christianorum scelera. Nam census istius disciplinæ, ait Tertullianus, hoc est, hujus disseminatæ in mundo christianæ disciplinæ initium, a Tiberio est (Ibid.); aut, uti explicatius alio in libro : Principe Augusto nomen hoc, christiano• rum, ortum est; Tiberio, disciplina ejus illuxit. At certe quoniam christiana religio vera est, cum odio sui pit, illius adhuc totidem sunt verba, simul atque apparuit inimica esse. Nostris vero in manuscriptis codicibus inimica est, hoc est, eo ipso quo coepit tempore, mundo apparuit, omnibus inimica et invisa fuit; ac tot hostes ejus fuerunt quot extranei (Idem, lib. I ad Nat., cap. 7, p. 307), id est, omnes omnino hoiuines præter solos ipsosinet Christianos. Nam, ut ait adhuc Tertullianus, liostes illorum erant, et primo quidem propria ex æmulatione Judæi, seu sua in illos invidiâ, qua quidem propter abrogatos a Christo veteres suos ritus semper conflagrarunt : deinde milites ex concussione (Idem, Apolog., cap. 7, pag. 508), hoc est, sicut nonnullis videtur, subdola furentium accusatione, sed melius, crudeli vexatione : ex natura tandem sua ipsi etiam domestici Christianorum ( Ibid.); utpote qui conditionis suæ impatientes, more solito insidiabantur dominis suis, quibus nocere nunquam non connitebantur. Ab his igitur omnibus quotidie, pergit Tertullianus, obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis plurimum cæti

sicut ipsos gentiles alibi compellando dixit : Scitis et dies conventuum nostrorum; itaque et obsidemur, et opprimimur, et in ipsis arcanis congregationibus detinemur (Idem., lib. I ad Nat., cap. 7, pag. 568). Latere ergo gentilibus non poterat quid in iis Christiani agere COI1Sueverant. At quis unquam, arguit Auctor noster (Terlullian., Apologet., loc cit.), taliter vagienti, dum a christianis occideretur, infanti supervenit ? Quis cruenta christianorum, qui comedebant illius carnes et sanguinem bibebant, ut invenerat, tanquam cyclopum et sirenarum ora, minime quidem abstersa judici conspicienda, reservavit ? Quis vel in uxoribus aliqua immunda adulterii, in iisdem coetibus paulo ante ad

missi, vestigia deprehendit (Ibid.) ? Quæ quidem ille B

aliis verbis alio in libro sic urgebat : Quis unquam semeso puero supervenit ? Quis in cruentato pane vestigia dentium deprehendit ? Quis tenebris repentino lumine irruptis, immunda aliqua, ne dixerim incesta, recognovit (Idem, lib. I ad Nat., loc. cit.) ? In Apologetico autem ad duplicem cyclopum et sirenarum fabulam respexit. Poetæ enim tam græci, quemadmodum Homerus (Homer., Odyss. WIII, post med.), quam latini, sicut Virgilius (Virgil., lib. III Æneid., v. 617 et seq.), finxerunt cyclopes homines fuisse monoculos, qui suos vorabant hospites. Nec minus nota est fabula sirenarum, quæ navigantes, cantus sui dulcedine sopitos, in mare dejiciebant (Plin., lib. X Natur. Hist., cap. 49, pag. 441). Tertullianus itaque sic argumentatur : Christiano- C rum tol hostes erant, quot ellhnici , judæi, milites et domestici, a quibus quotidie in suis etiam synaxibus obsidebantur opprimebanturque. Si ergo in illis tot tamque horrenda criinina perpetrassent, a tot hostibus suis adeo infensis deprehendi facilliume poterant. Atqui ex infinito propemodum illorum hucusque numero ne unus quidem minima sceleris ullius vestigia unquam agnovit. Falsissima igitur erant ea crimitia, quiæ improbi calumniatores Christianis objectabant (Tertull., lib. I ad Nati., cap. 7, pag. 569). Neque hi quantumlihet impudentissimi homines respondere poterant horum criminum testes a christianis pecunia aut mercede fuisse unquam corruptos. Nam quis tulia facinora. ait Tertullianus, cum inve

nisset, celavit, aut vendidit ipsos trahens homines? 1)

(Idem, Apologet., cap. 7, p. 508.) id est fieri non p0tuit, ut ethnicus aliquis liaec sibi cognita christianorum crimina aut sponte sua celaverit, aut dum christianos ad judicum tribunalia trahebat, illa pretio aliquo vendiderit, et tunc factus sit omnino mutus. Alio aulem in libro hæc aliis, vide an clarioribus verbis, sic enuntiat : Si præmio impetramus ab ellinicis, criminum nostrorum testibus, ne tales, quales illorum revera conscii, in publicum extrahamur, ac condemnemur, quare a nemine accusati et convicti opprimimur ? Nonne possumus, corruptis auro testil)us, et omnino ad judicium non extrahi ? Quis enim proditionem , siye declarationem et accusationem

poterat ab alio aliquando agnosci et puniri, aut testis aut judex vendit, aut conscius redimit ( Idem, lib. I ad Nation., cap. 7, p. 568). Nullius itaque testimonio probatum unquam fuerat Christianos reos esse horum criminum. Ecquis enim illa, uti urget Tertullianus, unquam prodidisset ? Non ipsi quidem christiani. Si enim etbnicis sacra sua Samothracia et Eleusinia declarare nefas erat, quanto magis christiani divina sua mysteria relicere tenebantur (Tertull., Apolog., loc. cit., et lib. I ad Nalion., cup. 7, pag. 568)? Si ergo ab ipsis summo tegebantur silentio : Unde, inquit Tertullianus, extraneis gentilibus eorum notitia, cum semper etiam piæ initiationes arceant prophanos, et arbitris careant, nisi impii minus metuunt (1bid., loc. cit.) ? In nostris melioris notæ codicibus manu exaratis, et plerisque antiquis editionibus legimus, etiam impiæ initiationes. Nec forsitan male. Nam Tertullianus, a minori, ut aiunt, ad majus sic argumentari potuit : Si impiæ ethnicorum initiationes celari debent, quanto magis sacræ et piæ christianorum; nisi impii gentiles eas vulgando, minus sibi, quam christiani metuant ? Instat adhuc Auctor noster, atque hæc exsecranda scelera a nemine nec perpetrari, nec credi posse hoc argumento demonstrat : Christianis pie vivenlibus futura post hanc vitam beata æternitas promittebatur. At cui unquam christiano, aut christiana religione initiando, persuaderi aliquando potuit tot tantisque sceleribus eam posse comparari ? Numquid ulli . etiam summæ auctoritatis viro hæc dicenli, vel si vis juranti, ne unus quidem gentilis, non omnino insatius, fidem posset unquam habere, ac tam facili credulitate tam atrocibus coinquinari flagitiis ? Atqui si ethnici hæc nec credere, nec perpetrare possunt, quanto magis christiani, quorum non alia est, quam cæterorum hominum natura (Tertullian., Apologet., cap. 8, p. 312, et lib. I, ad Nation., cap. 7, p. 569)? Non enim sunt cycopennæ aut sciapodes, inquit Tertullianus, sive ut in alio libro, cymopennæ aliqui, vel sciapodes, vel aliqui de subterranca antipodes (Idem, loc. cit., p. 312 et 569). Prinii autem, si Ctesiæ, quem Plinius citat, fides sit, Momocoli, iuquit, vocabantur, singulis cruribus miræ pernicitatis ad saltum; eosdemque Sciapodes vocari, quod in majori æstu humi jacentes resupini, umbra se pedum protegaiit (Plin., lib. VII Natur. Hist., cap. 2, pag. 1 1). De his autem Solinus (Solin., Poly. histor., cap. 52, pag. 80), Augustinus (August., lib. XVI, de Civit., cap. 8, p. 422), Suidas (Suid., ad v. Σ«ιάποδες ), et apud Tzetzem Apollodorus (Tzetz., chil. 7, v, 662, et seqq.). Cynopennæ vero in quibusdam editis appellantur cyclopes, in aliis cymophanes, sed contra manuscriptorum nostrorum codicum auctoritatem. Vossius vero legcndum censet cymopanes, graece xvvoráve;, canes cornuti (Voss., not. in Mel., lib. III, de Situ orb., cap. 9). Salmasio tamen placet eorumdem codicum nostrorum lectio Cynopennæ a græco verbo xvvo^tetvat, quasi canina, inquit, fame laborautes (Salinas., not. in Solin.,

pag. 1005). Recte quidem ad propositum Tertul- A liani, ibi loquentis de christianis, qui occisi infantis carnibus vesci, ac plusquam canina fame laborare ab elhnicis falso accusabantur. Sed quinam hi fuerint, scire parum interest. Nam de monstris Auctor noster loquitur, quæ penitus ficta esse omnes ultro fatentur. Quid ergo, inquiet aliquis, numquid et his similia monstra putavit aiitipodas? At nullam illorum in Apologetico, sed in libro tantum ad Nationes legitur fecisse mentionem. Nonne autem ibi eos nominavit, quia ipse, sicut alii plures, alibi a nobis appellati (Dissertat. in Lactant., cap. 21, art. 6), in animum iiiduxerant nullos esse posse antipodes, nisi adversis, uti aiebant, vestigiis ambularent? Neque certe aliter quam monstra, et falsi fictique homines ab illo B hisce verbis exploduntur : Vel aliqui de subterranea terra, instar fungorum exorti, qui aliam, quam terræ nostræ homines, iiaturam habeant.Verum ab horum aliorumque monstrorum feritale longe aberant Chrisliani, qui aliis hominibus nostris eo tantum dissimiles erant, quod illos humanitate et charitate superarent. Nunquam ergo cogi potuerunt, ut qualibet pietatis et religionis specie infantis a se occisi manderent carnes, ac postea stupris, adulteriis, et inceslis contaminarentur. Cæca tamen obstinalione perculsi 'gentiles urgebant nimium credulis aut Christiauis, aul saltem in eorum religione tyronibus impositum et illusum. Sed nihil ineptius absurdiusque fiugi poterat. Christianis • siquidem mos erat, ut initiandi a patre sacrorum, id C est, episcopo, aut aliquo ejus vicario, ea docereiitur, quibus ad eadem sacra præparari, vel quæ in illis agi deberent. Qua autem fronte episcopus, aut quivis alius tyroni vel christiano dixisset : Cum ad sacras synaxes veneris, infans tibi necessarius, adhuc tener, qui nesciat mortem, qui sub cultro tuo, quo illum jngulabis, rideat : item panis, quo sanguinis jurulentiam, vel melius alio in libro, rudem sanguinem colligas (Tertullian., Apologet., cap. 8, pag. 315, et libr. I, ad Nation., cap. 7, p. 569). Necessarii quoque canes, qui post objectam offulam lumina extinguant, ac tandem necessaria soror et mater tua, quibus mediis in tenebris stuprum afferas? Sed dic nobis, quæso, quibus auribus quilibet christianus, aut tyro hæc audire poterat ? Numquid sine horrore? Nonne saltem leges vereri debebat, quibus, ut monet Cicero, cautum erat : Incestum pontifices supremo supplicio sanciunto ( Cicer., lib. 11 de Legib., p. 555, lin. 15)? Si vero hanc pœnam fraude vel auctoritate Christianorum vitari posse arbitrabatur, quomodo ab ethnicis judicibus interrogatus, crudelioribus tormentis cruciari et occidi malebat, quam hæc, quibus conscientia penitus repugnat, crimina fateri? Nemini plane sani capitis homini hæc credibilia sunt, aut fieri unquam potuisse persuadebitur. Instabant gentiles se fama didicisse Christianos esse revera præfatorum scelerum conscios. At insulsa prorsus, respondet T ertullianus, et futilis est

[ocr errors]

hæc responsio (Tertullian., Apologet., cap. 7, p. 309, et lib. I ad Nation., cap. 7, pag. 566). Negare eniin non poterant verum esse, quod celeberrimus poeta cecinit : Fama malum, quo non aliud velocius ullum. *(Virgil., lib. iv Æneid., v. 174.)

Fama enim rei tantum incertæ nomen est, eaque s;epissime oritur, aut ingenio æmulationis, sive invidia, aut arbitrio suspicionis, seu suspicione gratis conficta, aut mentiendi voluptate. Tam malo igitur ex principio, alque ex unius dumtaxat ore exorta, p!erumque mentitur, aut si quid veri unquam renuntiat, vel tum aliquid adjicit, vel detrahit, vel immutat. Tamdiu vero viget, quamdiu nihil probat. Ubi enim res probata est, tunc eo ipso illa cessat, et excidit. Merito igitur vir sapiens nullam illi fidem habet, multo magis cum ipsa sola index et nuntia est scelerum prorsus occultorum, quæ nemo mentis suæ compos homo aut perpetrare audet, aut potest. Nos vero alibi animadvertimus hanc Tertulliani responsionem a Minutio Felice paucioribus quidem, sed non minus efficacibus verbis plane confirmari (Dissert. in Minut. Octav. cap. 8, art. 2). Denique Tertullianus addidit famæ tam veloci, quam mendaci, non credendum, sed veritatem investigandam; quoniam, uti ferebat vulgatum ab ethnicis proverbium, 0mnia tempus revelat (Tertulliam., ibid., p. 510). Quod quidem adagium Aulus Gellius (Gell., lib. XII Noct. Atti., cap. 11) his Sophoclis versibus decantatum citavit :

IIø; τατα, xgùrru ρτάιν, ως άπανθ' άρὰν

Kαι τάντ' ἀxo%ov, τάντ' ἀγαπτύσαιι χαόνος.

Ad hæc nihil occulta, quaudoquidem omnia videms,

Et omnia audiens, cumcla revelat tempus. Seneca vero : Quædam, inquit, falsa veri speciem haDent. Dandum semper est tempus : veritatem dies aperit (Senec., lib. II de Ira, cap. 540). Sed plura de hoc proverbio congerit Erasmus, quem consulere poteris (Erasm., Adag., chil. 2, centur. 4, udag. 17). Quis autem falsa sub veri specie crebrius, quam fama adnuntiat? Solo igitur, si non falso, saltem incerto ejus testimonio gentiles ad vexandos Christianos niti non debebant; sed capere tempus, quo examinata eorum caussa, veritas cognosceretur.

ARTICULUS II.

Quam invicte Tertullianus ostendat gentiles homicidii, cujus Christianos falso accusabant, esse reos, utpote qui in Africa infantes Saturno, usque ad proconsu]atum Tiberii, immolabant, huncque morem secreto perseverasse; tametsi Saturni sacerdotes in arboribus templi ejus obumbratricibus, teste militia patriæ nostræ, suspensi, pœnas morte dederint.

Nihil sane impudentius excogitari potest, quam alium gravissimi criminis falso accusare, cujus ipsemet accusator reus esse palam convincitur. At tales tamen erant ethnici, qui Christianos infanticidii et incestus impudentissime redarguebant. Nam hoc ipsum est, sicuti eosdem compellando ait Tertulliatullian., Apolog., cap. 9, p. 514), quæ recensuimtis, longe graviora scelera a nobis perpetrari. Sed consulto ibi adjecit forsitam ; quia paulo ante dixerat adeo atrocia esse illa scelera, quorum Christianos arguebant, ut vix ab ullo homine credi poluerint, nisi quædam similia fecissent. Primum autem illos vario modo homicidas fuisse ostendit, quia infantes, sicuti loquitur, penes Africam Saturno immolabantur palam usque ad proconsulatum Tiberii, qui ipsos sacerdotes in eisdem arboribus templi sui obumbratricibus scelerum suorum votivis crucibus ea posuit, teste militia patriæ nostræ, quæ id ipsum munus illi proconsuli functa est (Ibid., et seq.). De hac autem detestabili, et contra omnia naturæ ipsius jura, immolatione infantium in superioribus nostris plura observavimus (Dissertat. in Minut. 0ctav., cap. 9, art. 2, et Dissert. in Lactant., cap. 54, art. 5). Superest igitur ut ea, quæ Tertulliano nostro peculiaria sunt, nunc sigillatim expendamus. Narrat itaque primo hunc morem crudelissimum perseverasse usque ad proconsulatum Tiberii. Quidam autem suspicati sunt ibi legendum, usque ad proconsulem Tiberii, id est, proconsulem quempiam, aut a Tiberio imperatore missum, aut cui Tiberio cognomen, et alius omnino erat, quam hic Tiberius imperator, illoque posterior. Sed quia hæc qualiscumque emendatio non sufficiebat, alteram addidere, ac postea legendum putaverunt, teste militia patris nostri, hoc est, sicut illi ominabantur, patris Tertulliani, qui proconsul fuit post Tiberii Caesaris mortem. At probare prius debebant patrenm Tertulliani proprio Tiberii nomine fuisse appellatum. Deinde vero huic conjecturæ refragantur omnes, cum editi, tum manuscripti codices. Quid vero impedit quominus Til)erius imperator, dirissimum illud infantium sacrificium in Africa prohibuerit ? Nonne Plinius memoriæ prodidit anno 647 Urbis condit:e, ac Cn. Lentulo, et P. Licimio Crasso consulibus, interdicium fuisse senatusconsulto, ne homo immolaretur : sed quia hæc immanissima consuetudo postea adhuc apud Gallos perseverabat : Tiberii Cæsaris, inquit, principatus sustulit Druidas eorum. . . . . . nec satis æstimari potest quantum Romanis debeatur, qui sustulere mon— stra, in quibus hominem occidere religiosissimum videbatur, mandi vero etiam saluberrimum (Plin. lib. XXX. natur. Hist., cap. 1; pag. 728). Audisne impiissimo sacrificio non solum occisos a gentilibus homines, sed comesas etiam illorum carnes ? At Tiberius Cæsar illud in Gallia et alibi sustnlisse perhibetur. Quidni et in Africa, sicuti Tertullianus tam diserte pronuntiat? Si quid autem in hujus opinionis confirmatioiiem exemplum simile conferre valeat, illiid Josephus nobis suggeret (Joseph., Antiq. Jud. l. XVIII. cap. 4, pag. 622). Testatum quippe facit ab eodem Tiberio dirutum Isidis templum, projectamque in Tiberim ejus statuam, eo quod Paulina nobilis mulier a Decio Mundo juvene, deum Anubin simulante, in

nus, per quod forsitan de nobis credidistis alia (Ter- A illo Isidis templo malis sacerdotum artibus constu

prata fuisset. Cur ergo magis horribili infantium, Saturno immolatorum, sacrificio potius in Africa, quam in Gallia, uti diximus, et aliis in regionibus pepercisset ? Sed qua, inquies, ratione dictum a Tertulliano, usque ad proconsulatum Tiberii ? Numquid Tiberius, antequam romani imperii gubernaculum feneret, proconsul in Africa fuerat? Sed quid, amabo te, vetat quominus illuc ab Augusto Cæsare, aut antea renuntiatus sit Africae proconsul? Si quis tamen rccto probaverit Tertullianum de alio intelligendum esse Tiberio Africæ proconsule, huic facile assentiemur. Subjunxit autem ille crudelissimos Saturni sacerdotes jussu ejusdem Tiberii expositos fuisse in illius

dissertationibus B templi arboribus, tantorum scelerum obumbratricibus. B IIoc turpius, quod mali hominis (Ibid.), sanguis in

Circa gentilium enim templa plantatæ erant arbores, singulari cujusrjue templi Deo consecratae, de quibus ut alios omittamus, haec Apuleius de quodam fano litteris mandavit: Videt dona speciosa, et lacinias auro luteratas, ramis arborum postibusqne suffiras, quæ cum 'gratia facti montem deæ cui fuerant dicatæ testabantur (Apulei Metamorph., lib. VI, paulo post init. pag. 92). Vides igitur in his arboribus appensa fuisse dona, iisque præfixum nomen dei, cui templum illiid niincupatum erat. At ex his arboribus, templum Saturni, ait Auctor noster, obumbrantibus, factæ sunt votivæ ac dicatæ cruces, quibus inhumanissimi illi sacerdotes suspensi, laqueo vitam finire coacti sunt. Utrum antem horum Tertulliani verborum, quæ eruditorum

ingenium haud parum exercuerunt, verus sit sensus € ing p. •

expendas velim, vel alium nobis proferas meliorem. At nobiscum proculdubio fateberis huic loco aliquam lucem afferri posse his versibus Ausonii , quibus Amorem stipiti myrti suspensum cecinit:

Eligitur mœsto myrtus notissima luco,
Invidiosa deum μάenis. Cruciaverat illic
Spreta olim memorem V eneris Proserpina Adonim.
Hujus in excelso suspensum stipite Amorem,
I)evinctum post terga manus, substrictaque plantis
Vincula moerentem, nullo moderamine pœnæ
Adficiunt.

(Auson. idyll. 2, v. öö et seqq.)

Ne quis porro dubitaret de sumpta ab illis Saturni sacerdotibus pœna, testem Auctor noster appellat militiam patriæ suæ, quæ idipsum, inquit, munus, illi proconsuli Tiberio functa est ( Tertulliam. Apologet.,

D cap. 9, pag. 515), quibus haud dubie verbis signi

ficat milites Africae , qui tunc sub Tiberio proconsule merebant, dum suo munere fungerentur, vidisse sacerdotes in illis arboribus suspendi et stramgulari. Werum gentiles eorum exemplo territi quidem fuerunt, sed non penitus expugnati. Non enim amplitis audebant infantes Saturno pa!am immolare; verum numc in occulto, ait Tertullianus, perseveratur hoc sacrum facinus (Idem, ibid.). Falsæ igitur pietatis specie adversus innocentes filios suos armati, illos secreto et occulte, ac spretis imperatorum suorum legibus, mactare non destiterunt. Atque ita quidem Saturnus, qui filiis suis, ut ait Auctor noster, et nos alibi vidimus (Ibidem. et dissert. in Minut. Octav.,

cap. 9, art. 2), non pepercit, pristinam non deposuit A crudelitatem; voluitque aliorum hominum gnatos sibi adhuc immolari.

Quamvis ergo christiani infantem aliquem, quod falsissimum tamen erat, in synaxibus suis occidissent, non debebant ab ellhnicis idcirco argui et condemnari, qui proprios filios suos immanissima inhumanitate hostias Saturno, uti opinabantur, gratissimas sacrificabant.

ARticulUS III.

0stenditur homicidii quoque reos fuisse Gallos,qui Mercurio; Tauros, qui Dianæ homines immolabant : item Romanos, qui in AEneadarum urbe Jovem ludis suis humano proluebant sanguine ; atque alios, qui ' liberorum suorum recens natorum spiritum in aqua extorquebant, vel eos exponebant morti haud prorsus incertæ; quantum vero Christiani ab omni homicidio abhorrerent, quibus nec in utero conceptum dissolvere licet, dum adhuc sanguis in hominem delibatur. Prosequitur Tertullianus, ac gentiles parricidii et homicidii reos esse demonstrat. Nam major, quam infantium ætas, inquit, apud Gallos in suis quoque sacris Mercurio prosecabatur; et id quidem alio in libro repetit (Tertulliam., Apologet. cap. 9, pag. 316, et Scorpia. cap. 7). Nos vero de hoc prorsus exsecrando sacrificio plura alibi annovatimus ( Dissertat. in Minut. 0ctav., cap. 9. art. 2), ubi quoque enodatius ea explicavimus, quæ ille continuo subnectit: Remitto Tauricas fabulas theatris suis (ibid.); sive quemadmodum ipse in alio libro loi|uitur : Nihil illic nisi feritas calet, illa scilicet, quæ fabulas dedit de sacrificiis Taurorum (Tertullian., loc. cit. et lib. I advers. Marcion., cap. 1 ), qui videlicet Dianæ liospiles suos immolabant. Pergit autem : Ecce in illa religiosissima urbe Æneadarum piorum est Jupiter quidem, nimirum Latiaris, quem ludis suis circensibus, et gladiatoriis humano proluunt sanguine. Alibi vero scriptum ab eo legimus : Latio ad hodiernum Jovi media in Urbe humanus sanguis ingustatur; nec quisquam retractat, aut non rationem præsumit aliquam, aut inæstimabilem dei sui voluntatem (Idem. Apologet. cap. 9. pag. 317; Scorpiac. cap. 7). Quis autem non videt ab illo religiosissimæ urbis et AEneadarum piorum nomine, non magna sine ironia appellari Romanos, qui ab AEnea, quem ubique passim Virgilius pium patrem vocat, suam se originem duxisse gloriabantur? Qui autem magis impii, et minus religiosi esse poterant, quam hi I{omani, qui in ludis et muneribus Jovi Laliari, deo suo optimo et maximo consecratis, gladiatores sese mutuo interficientes, aut a bestiis quibuscum pugnabant, horrendum in modum, laceratos et occisos, non siccis tantum, sed lætis oculis intuebantur? Sed de hoc crudeli, cum homicidio, tum spectaculo alia in dissertatione egimus ( Dissertat. in Minut. Octav. cap. 8, art. 2). Respondebant ethnici tum quidem effundi sangui

[ocr errors][ocr errors]

nem, sed hominum aut bestiariorum, aut moriorum jugulalorum (Tertulliam. Apologet., cap. 9, pag. 521). Atqui primi, sicuti aiebant, vilissimi erant homines, qui lucro conducti, operam bestiis trucidandis ultro locabant. Secundi vero sua propter scelera, sicut infra dicendum, adversus bestias, lata judicum semtentia, pugnare cogebantur. Nihil ergo, inquiebant elhnici, horumce hominum c;edes mali habebat. Sed Tertullianus vanum illud effugium facile citoque evertit (Ibid.). Bestiarius euim, quantumlibct vilis, fæxque infima civitatis, non idcirco tamen mimus homo est, parique homicidio vita illi, sicut ditiori, eripitur. Si vero sceleratus morte damnatus sit, is certe quo iniquior, eo indignior, qui Jovi immolaretur, sive ut ipsiusmet Tertulliani verbis utamur:

summi, veluti aiebant, dei honorem funditur. Quamobrem ibi ille de ethnicis, et eorum Jove haud illepide jocando exclamabat: 0 Jovem christianum(Ibid.)! Qui homicidii, cujus Cliristiani falso insimulabantur, caussa auctorque fuit, et eo tilulo solum patris sui Saturni, qui filios suos voraverat, filium de crudelitate, qua videlicet illi fuit similis.

Urgel Tertullianus, ac majus illo homicidio crimen eorum esse asserit, qui natos sibi liberos enecabant. Wisne illum ethnicos urgentem et alloquentem audire? Ecce ipsamet ejus verba : Utique crudelius in aqua spiritum extorquelis, au! frigori, et fami, et canibus exponitis. Sed inquires cur crudelius mortis genus ab illo dicatur infantium spiritum in aqua extingui. Respondent nonnulli philosophos, quibus accessit Servius, docuisse animam hominis igneam esse, quæ idcirco in aqua difficilius extinguitur, aut redigitur in nihilum ( Serv. in lib. I Æneid. Virgil. v. 95). Omnium autem hanc revera crudelissimam esse mortem probari posse putant his Ovidii carminibus.

[merged small][ocr errors]

Verum hæc canebat poeta amore sepulcri, quo naufragus caruisset. Ad philosophos autem quod auinet, si aliquianimam hominis ignem, alii certe aquam, alii corpus,alii spiritum, alii aliud, sicut alibi ostendimus, (Dissertat. in Lactant. cap. 23. art. 2), esse existimaverunt. Tertullianus porro non unius philosophi potius, quam alterius, opinionem notavit. Nobis itaque parum soliditatis videtur hahere illorum responsio, qui dum curiosius, quam par erat, verborum Tertulliani rationem perscrutati sunt, in scirpo nodum quæsiere. Non alio enim ille modo loquitur de infantibus, quorum spiritus in aqua extinguitur, quam de aliis, qui exponebantur frigori, fami et canibus. At horum omnium infantium crudeliorem, quam aliorum hominum necem esse asseverat; quia infantes certæ morti expositi, omni prorsus, quo alii se tueri poterant, destituti erant auxilio , atque idcirco crude!ius quam natu grandiores necabantur. At hunc esse Tertulliani sensum , non

« PoprzedniaDalej »