Obrazy na stronie
PDF
ePub

sunt depulsæ? Tunc et populus ac clamans Deo deorum, qui solus potens est, in Jovis nomine Deo nostro testimonium reddidit (Tertullian., lib. ad Scap., cap. 4). Ex his porro verbis facile animadvertes nihil plane mirum esse, si scriptores ethnici illam mirabilem pluviam a Jove suo concessam venditaverint, qui solebant huic similia miracula, christianorum precibus facta, eidem Jovi tribuere. Sed ut optime Tertullianus advertit, vero et omnipotenti Deo nostro, Jovis nomine, imprudentes et inviti acclamabant.

cœlo precibus suis contra hostium machinamentum ex- A culationibus et jejunationibus nostris etiam siccitates torsit, suis pluvia impetrata, cum siti laborarent (Capitol., in Vila M. Antonin., p. 305). Fusius vero Themistius publica ad Theodosium oratione : Avtovtvą Tá Ρωμαίων αυτοκράτορι τοῦ στρατεύματος ὑπὸ δίψους αὐτῷ πιεζομένου, ἀναχὼν τὰ χεῖρ: ὁ βασιλεὺς πρὸς τὸν οὐρανὸν Ταύτη, ἔφη, τῇ χεῖρι προστρεψάμην σε, καὶ ἱκέτισα τὸν ζωῆς δυτέρα, η ζωὴν οὐκ ἀφελόμην, καὶ ὄντω κατήδεσε τὸν θεὸν τῇ εὐχῇ, ὥστε ἐξ αἰθρίας ἦλθον νεφέλαι υδροφοροῦσαι τοῖς στρατιώταις. Cum Antonini Romanorum imperatoris exercitus siti laboraret, munus ille ad cœlum erexit: Hac ego manu,inqniens, supplex te placare volui, et oravi vitæ largitorem, qua nulli eam eripui : eaque prece sibi placasse numen, ac statim serenitate facta, magna imbrium copia ad militarem sedandam sitim erupit (Themist., Orat. 15, ad Theodos., p. 191). Tum continuo addi- B dit se meminisse visam a se picturam, in imagine descriptam, in qua imperator media in phalange piclus, ac milites galeis imbrem excipientes repræsentabantur. Baronius vero specimen exhibuit columnæ, in qua mirificus ille imber a Jove pluvio et fulminante concessus conspicitur (Baron. ad an. Christi., 176, $ 24).

In Dionis tamen Epitome legimus fama pervulgatum quibusdam magicis artibus invocatum ab Arnuphi Mago Ægyptio Mercurium, aliosque, qui in aere degunt, dæmones, quorum opera hanc extorsit plus viam (Dion., Epit., p. 274). Quamvis autem Xiphilinus Dionem ibi mendacii arguere totis animi viribus enitatur (Xiphil., ibid., p. 275), Claudianus tamen incertus, animique dubius utramque opinionem his exposuit versibus :

Chaldæa mago seu carmina ritu

Armavere deos, seu quod reor, omne Tonantis Obsequium Marci mores potuere mereri. (Claudian. de sexl. Honorii consul., v. 557 et seqq.) Sed hoc ethnicorum et notatum a Lampridio dubium, non aliunde, quam ex innato in Christianos odio ac solita in principes suos adulatione manavit (Lamprid., in Vita Heliogab., p. 141).

At quæret forsitan aliquis cur ille hoc posteriore in loco tam affirmate pronuntiaverit hunc imbrem christianis precationibus concessum, qui in Apologetico adverbium forte addidit. Numquid aliquando hac de re hæsit dubius, aut illud adverbium textui ejus præpostere insertum est? Non enim exstat in græco Eusebii textu. Sed id contra codicum manuscriptorum fidem asserere non audemus. Nonne ergo verisimilius est illud adverbium non dubitantis esse, sed irridentis ethnicos, qui hunc imbrem a fictitio suo Jove datum stulte opinabantur?

Magis autem omnibus id manifestum fieret, si Aurelii imperatoris litteræ quas Auctor noster citat ad nos pervenissent. Nonnulli tamen suspicantur illas esse, quarum exemplar post primam Justini martyris Apologiam editum exhibetur. Verum jam annotavimus spurium illud esse et adulterinum (Tom. I Apparat., p. 369).

Scaliger vero ex his Tertulliani verbis, si requiranC tur, colligi posse putat eas ab illo nunquam lectas (Scalig. Animad. in Chron. Euseb. ad an. 2189). Quod Orosii etiam testimonio stabilire conatur. At quomodo Tertullianus tanta confidentia ethnicos ad illas legendas excitavit, nisi ipse eas, aut quid in eis scriptum est legisset? Ad hæc vero, Eusebius ex iisdem Tertulliani verbis concludit hasce litteras Tertulliani tempore exstitisse εἴσετι νῦν φέρεσθαι ( Euseb. lib. V Eccles. Hist., cap. 5, p. 169). Cur ergo, arguit Scaliger, illas Eusebius solita diligentia integras non descripsit, si tunc revera exstitissent? Sed imbecilla prorsus est illa reclamatio, nisi evidentèr probetur nullum omnino esse hujus generis monimentum, quod ab Eusebio transcriptum non fuerit. Nunquam autem id poterit a Scaligero aut ullo alio probari.

Eusebius siquidem jure prorsus merito asserit majorem habendam fidem scriptoribus nostris, qui veritatis cultores, simpliciter et ingenue rem ipsam litteris mandavere (Euseb., lib. V Eccles. Hist., cap. 5, p. 169). Ne quis vero fidem ipsi denegaret, duos citat testes, quorum primus est Apollinaris, qui scriptis tradiderat illi christianorum militum legioni nomen D Fulmineæ idcirco ab Aurelio imperatore inditum, quia imbrem illum divinitus impetraverat. At gentiles captata haud dubie hujus cognominis occasione, id a Jove fulminante factum finxerunt. Secundus testis, ab Eusebio laudatus, noster est Tertullianus, cujus transcripta a nobis Apologetici verba græce reddita citavit. At poterat insuper alium citare ejus librum, ubi non minus clare et asseveranter affirmat hunc mirandum imbrem a Deo indultum christianorum militum precibus. Ad Scapulam enim ethnicum præsidem hæc scripsit; Marcus Aurelius in Germanica expeditione christianorum militum orationibus ad Deum factis, imbres in siti illa impetravit. Quando non geni

[ocr errors]

Cæterum Marcus Aurelius tanti beneficii, precibus christianorum cœlitus accepti memor, ipsis, prout potuit, gratificatus est. Cum enim maximum gentilium in Christianos furorem penitus comprimere nequiret Sicut non palam, inquit Tertullianus, ab hujusmodi hominibus pœnam dimovit, ita alio modo palam dispersit, adjecta etiam accusatoribus damnatione, et quidem tetriore (Tertullian. Apologet., cap. 5, p. 296). Non enim audebat pœnas penitus dimovere, relaxare et remittere, quæ prius aliorum imperatorum legibus in Christianos constitutæ fuerant; petulantiam tamen ethnicorum, illos nunquam non accusantium, ut cohiberet, alias graviores quam Trajanus, ab Auctore nostro ibidem, ut mox videbimus, citatus, pœnas

hisce accusatoribus imposuit; atque hoc prudenti A temperamento Christianos pro sua parte tutatus est.

ة

At successor ejus Adrianus nullam plane legem in eos constituit, quibus tamen magis quam alii infensus esse debere videbatur: Erat enim, inquit Auclor noster, curiositatum omnium explorator (Idem, ibid., p. 297), id est, quibuslibet magicis artibus omnino deditus. Et certe vitio illi, teste Xiphilino, datum est, quod esset πριεργότατος καὶ μαντείαις μαγγανείαις τε παντοδαπαῖς ἐχρῆτο. Curiosissimus,ac divinationibus et omnibus magicis artibus uteretur (Xiphil., Epit. Dion. p. 262). Ammianus vero Marcellinus, ubi de Juliano apostata Præsagiorum, inquit, sciscitationi nimiæ deditus, ut æquiparare videretur in hac parte principem Adrianum, superstitiosus magis, quam sacrorum legitimus observator (Amm. Marcel., lib. XXV, cap. 4, p. 427). Verumtamen nulla, ait Tertullianus, adver

Nobis porro Eusebius integrum legis ad commune Asiæ nomine Marci Aurelii Antonini inscripta, et in Christianorum gratiam datæ, transcripsit exemplar, cujus hac sunt posteriora verba :Εἰ δέ τὶς ἐπιμένοι είνα τῶν τοιούτων εἷς πράγματα φέρων ὡς δὲ τοιοῦτον, ἐκεῖ νος ὁ καταφερόμενος ἀπολελύσθω τοῦ ἐγκλήματος, καὶ ἐὰν φαίνεται τοιούτος ὧν ὁ δὲ καταφέρων, ἔνοχος ἔσθαι δίκης. Quod si quis adhuc pergit cuiquam illorum negotium facessere, ex eo quod christianus sit, delatus quidem crimine absolvatur, tametsi constet eum reipsa christianum esse. Delator autem ipse pœnas luat (Euseb. lib. IV Eccles. Hist., cap. 14, p. 127). Seimus quidem nonnullos existimavisse hanc legem, non a Marco Aurelio, sed ab Antonino Pio profectam. Verum si vera sit B sus Christianos lex ab hocce Adriano sancita fuit. hæc opinio, ad Tertulliani pariter faciet propositum. Nam ille hunc etiam eumdem Antoninum Pium in bonorum principum numero collocat, qui nulla adversus Christianos edicta sanciverunt (Tertullian, Apologet., cap. 5, p. 297).

Non deerit fortasse aliquis, qui a nobis requirat quo pacto Tertullianus tantis laudibus extollat Marci Aurelii in Christianos studium ac favorem, quo imperante ortam putant, ut postea animadvertemus (Dissert. in Luc. Cæcil., cap. 1, art. 3, et cap. 6, art. 3), quartam Ecclesiæ christianæ persecutionem. Sed ea ipsa lex proxime a nobis citata responsum nobis suppeditat. Illa enim tametsi pœnæ in christianorum accusatores decernerentur, prius tamen laudantur dii gentilium. At hæc commendatio bacchantium in illos C ethnicorum æstus auxit potius, quam restinxit. Quid vero, quod iidem gentiles persuasum habebant recentioribus hisce legibus alias adversus Christianos editas non abrogari? Præterea quid leges facere poterant contra effrænatum vulgi variis superstitionibus obcæcati furorem, et popularium insanas incursiones? Nonne, his legibus spretis, innumeri prope martyres, ut narrat Eusebius, his temporibus crudelissime interempti sunt (Euseb., lib. V. Eccles. Hist., cap. 5, p. 153)? Nihil ergo inde concludendum contra propensum in Christianos Marci Aurelii animum, qui ea passus est, que impedire non poterat.

ARTICULUS II.

Quapropter Melito in sua ad Marcum Aurelium Antoninum Apologia scripsit Neronis et Domitiani imperitiam rescriptis subsequentium imperatorum fuisse correctam : Εν οἷς ὁ μὲν πάππος σου Αδριανός πολλοῖς μὲν ἄλλοις, καὶ Φουνδάνῳ δὲ τῷ ἀνθυτάτῳ τῆς Ασίας γράφων palveta. Inter quos avus tuus Adrianus cum aliis pluribus, tum Fundano Asia proconsuli litteras dedit (Euseb., lib. IV Eccles. Histor., cap. 26, p. 148). Testatum præterea Ifieronymus facit Adriano invisenti Eleusinam, et omnibus pene Græciæ sacris initiato, oblatum pro christiana nostra religione librum, qui tantæ admirationi omnibus fuit, ut persecutionem gravissimam illius excellens sedaret ingenium (Hieronym. Catal. scrip. eccles., § 19, et epist. 85,ad Magn. Verum gentiles tantis impii imperatoris superstitionibus datam sibi christianos impune vexandi occasionem nacti, in eos acerbissime sæviebant; tametsi nullam ille in ipsos tulerit legem; imo vero ortam tempestatem postea sedaverit.

Tum deinde Auctor noster retro adhuc ab hoc Adriano regreditur ad Vespasianum, qui pariter nullum, inquit, contra Christianos edictum emisit, quanquam Judæorum, inquit, debellator (Tertullian. Apologet., c. 5, p. 294), quos plerique omnes ethnici cum iisdem Christianis confundere solebant. Ab eo autem debellatam Judæorum gentem, actumque Romæ de illis cum Tito filio suo triumphum quis nescit? Quod nullum vero de Christianis decretum fecerit, testis est Eusebius, qui litteris mandavit ex

Examinatur quo jure Tertullianus asserat mitigatas ab imperatore Trajano scriptas in Christianos leges, nul- D citatam fuisse a Domitiano secundam post Neronem las vero in illos latas ab Adriano curiositatum omnium exploratore, neque a Vespasiano debellatore Judæorum, neque a Pio, neque a Vero, seu Severo, imperatoribus.

Gradum Tertullianus revocat, atque a Marco Aurelio venit ad Trajanum, illo antiquiorem. Leges autem in Christianos datas ex parte, uti ipse Tertullianus loquitur, frustratus est, vetando inquiri christianos (Tertullian. Apologet., c. 5, p. 296). Superioribus etenim imperatorum decretis jussum erat eos inquiri ac puniri sed Trajanus, uti supra ostendimus (Sup., cap. 7, art. 2), prohibuit quidem inquiri, sed oblatos puniri præcepit.

persecutionem : Καίπερ τοῦ πατρὸς αὐτοῦ Οὐεσπασιανοῦ μηδὲν καθ ̓ ἡμῶν ἄτοπον ἐπινοήσαντος. Quamvis pater ipsius Vespasianus nullam unquam injuriam nobis facere tentasset (Euseb., lib. III Eccles. Histor., cap. 17, pag. 88).

Quid plura? nullas quoque Pius, qui longo post Vespasianum tempore imperavit, cruentas, pergit Tertullianus, adversus Christianos leges, aut approbavit, aut subsignavit (Tertullian., loc. cit.). Melito enim in jam citata a nobis Apologia Marcum Aurelium his apud Eusebium verbis affatur: ὁ δὲ πατὴρ σου, καὶ σοῦ τὰ σύμε παντα διοικοῦντος αὐτῷ ταῖς πόλεσι περὶ τοῦ μηδὲν νεωτερίζειν περὶ ἡμῶν ἔγραψεν· ἐν οἷς, καὶ πρὸς Λαρισσαίους, καὶ πρὸς

Θεσσαλονικεῖς, καὶ πρὸς Αθηναίους, καὶ πρὸς πάντας Ελλήνας. A hic liber a Tertulliano post suam ad Montanistas dePater quoque tuus, quo tempore cuncta simul cum ipso administrabas, scripsit ad civitates, ne contra nos tumultus concitarent, nominatim ad Larissæos, ad Thessalonicenses, ad Athenienses, ad universos denique Græcos (Euseb., lib. IV Eccles. Hist., cap. 26, pag. 148). Plures etiam eruditi nostræ ætatis viri opinantur ab illo latam fuisse, in christianorum gratiam, legem, quam ab aliis tamen Marco Aurelio adscriptam paulo ante notavimus (Art. super.).

Sextus tandem, et horumce æquiorum imperatorum ultimus, a Tertulliano his verbis appellatur: Nullus Verus leges Christianis adversas impressit (Tertullian., loc. cit.), subaudiendum haud dubie tabulis publicis, ut ex promulgarentur. At observare hic juvat

fectionem compositus est, et Proculus vocatur noster, hinc quidam colligi posse putant ideo ita appellari, quoniam iisdem Montanistarum erroribus addictus erat. Quamobrem addunt illum his notari Hieronymi verbis Caius, sub Antonino Severi filio, disputationem adversus Proculum, Montani sectatorem, iusignem habuit (Hieron., Catal. script. eccl. § 19). Verum cùm iste montanista fuerit, non idem profecto esse videtur, atque Proculus Torpacion. Præterea hic Eubodia procurator dicitur, ille vero christianæ eloquentiæ dignitate celeberrimus.

At discimus ex Dionis Epitome Evodum(E)Antonini Caracalla fuisse educatorem, τοῦ τροφέος αὐτοῦ (Dio. Ep.533). Tum autem Proculus hujus Evodi, seu

pore in Severi palatio, ut ait Tertullianus, commorabatur,ubi cum Caracalla cognovit, atque,ipso instigante, lacte christiano educatus est.

in textu Eusebii, qui hunc Tertulliani locum græce B Euhodias, procurator esse poterat. Nam hoc ipso temreddidit, prætermitti hæc verba : Nullus Verus (Euseb., lib. V eccles. Hist. cap. 5, pag. 170). Et certe hic ipse Verus, consors imperii a Marco Aurelio factus, novem ad summum annis cum illo regnavit, et ante illum mortuus est. Quamobrem quidam suspicantur hoc nomen corruptum fuisse in Tertulliani textu, ac legendum Severus. Pamelius enim nos admonet illud in Vaticano uno, et altero Leodiensi revera inveniri. Sed quia in cæteris omnibus ac melioris notæ codicibus non legitur, nihil contra tot codicum auctoritatem definire audemus. Nonne etiam Tertullianus mentionem illius facere ideo potuit, quia Aurelii college sui et ab eo adoptati exemplum secutus, nullam in Christianos legem tulit, nihilque contra eos machinatus fuerat?

Cæterum quidquid de hoc ProculoTorpacione statuatur, nullus ambigendi locus est,quin Severus, ob sanitatem sibi mirandum in modum restitutam, faverit Christianis. Non solum enim hunc Proculum christianum in suo retinuit palatio: sed et clarissimas, uti adhuc asserit Tertullianus, fœminas, et clarissimos viros, Severus sciens hujus sectæ esse, non modo non læsit, verum etiam et testimonio exornavit, et populo, furenti in nos, palam restitit (Tertull., lib. ad Scapul. cap. 4). Christianis igitur revera, nec parum quidem favit, seque illorum non occultum, sed publiC cum exhibuit fautorem atque defensorem. Quidni vero eis favisset, a quibus non modo beneficium maximum acceperat, sed quorum summam quoque in se fidelitatem fuerat semper expertus? Nam inter factiones Cassii, Nigri et Albini ab ipso ejus imperii, ut supra vidimus (Supr., cap. 2, art.1), et infra adhuc dicetur, exordio subortas, nullus unquam christianus inventus est.

Si quis tamen pertinacius contendat ibi scriptum fuisse Severi nomen, non multum quidem repugnabimus. Nam Tertullianus alio in libro commendat singularem illius in christianos propensionem et benevolentiam, quibus ob miraculum in ejus gratiam factum illos omnes saltem primis imperii sui annis complexus est. Sed audiamus si placet illius verba: Ipse, inquit, Severus, pater Antonini Caracallæ, Christianorum memor fuit. Nam et Proculum christianum, qui Torpacion cognominabatur, Euhodiæ procuratorem, qui eum per oleum aliquando curaverat, requisivit, et in palatio suo habuit usque ad mortem ejus; quem et Antonius optime noverat, lacte christiano educatus (Tertull., lib. ad Scapul., cap. 4). Certiores itaque nos facit Severum imperatorem ægritudine quadam mirabiliter D fuisse levatum oleo, quod Proculus illi dederat. Ne quis de autem aut pervicacior, aut omnino incredulus, tanto miraculo dubium moveret, Proculi et cognomen et munus declarat. Torpacion, inquit, vocabatur, et Euhodiæ erat procurator. Sed quis ille fuerit, jam dictu difficillimum.

Alio autem in libro Tertullianus narrat Valentinianorum errores impugnatos fuisse non solum ab Justino martyre, Miltiade et Irenæo, sed etiam a Proculo, de quo hunc loquitur in modum: Proculus noster virginis senectæ et christianæ eloquentiæ dignitas, quos in omni opere fidei, quemadmodum in isto, optaverim assequi (Idem, lib. adv. Valen., cap. 5). Quia vero

Nec dixeris hæc pugnare cum iis, quibus superius diximus(Ibid.), commotam ab eodem Severo imperatore in Christianos persecutionem. Non enim imperii sui initio, sed post decem et amplius annos concitata fuit. Constat autem illum ad id usque tempus non parum quidem favisse Christianis.

Nullum porro æquum rerum æstimatorem esse putamus, qui ex his, quæ hactenus dicta sunt, facile non intelligat quanti roboris sit hæc Auctoris nostri argumentatio, cujus pondere ethnicos penitus obruit, qui se legibus suis ad cruciandos tollendosque Christianos obligari venditabant. Nam has, et iniquissimas, et ab iniquissimis principibus datas esse demonstravit. Nec minus luculenter patefecit illas a compluribus aliis, probitate et æquitate præditis, correctas fuisse et emendatas. Denique qui nullam in Christianos tulerunt legem, hi procul dubio illos, quantum iniquitas temporum sinebat, tutari ac protegere conabantur.

CAPUT XX.

De læsæ divinæ majestatis criminibus, quorum Christiani, tam falso quam impudenter, ab ethnicis illorum reis accusabantur.

ARTICULUS PRIMUS.

Quam invicle Tertullianus demonstret Christianos immerito accusari infanticidii, sive infantis in sacris eorum synaxibus occisi, comesa postea ejus carnis potatique sanguinis, ac turpissimi incestus, vanasque ethnicorum cavillationes funditus evertat, ubi de Cynopennis, Sciapodibus et Antipodibus.

A libidinum impiarum inverecundiam procurent (Ibid.). In manuscriptis nostris codicibus et editionibus antiquis, deest vox tum, nec ibi multum necessaria videtur. Sensus autem Tertulliani, isthæc brevius alio in libro enarrantis, hic est: Post lumina a canibus eversa et exstincta, tenebræ, impurissimorum lenonum munus obeuntes, inverecundiam impiarum libidinum procurant (Idem, lib. 1 ad Nat., cap. 15 et 16). Præcipua autem et capitalia hæc crimina erant, quæ ethnici, quemadmodum alibi, nec semel, annotavimus (Dissertat. in Minut. Octav., cap. 8, art. 1, et seqq.), tamdiu tantaque impudentia Christianis objiciebant, quanta facilitate ab antiquis Ecclesiæ Patribus diluta confutataque sunt.

Nullus ad vexandos perdendosque Christianos alius supererat ethnicis prætextus, nisi ut eos capitalis alicujus criminis quoquo tandem modo accusarent. At B eo furoris et dementia processerant, ut illos non unius tantum flagitii reos dicerent, sed omnium, ut ait Tertullianus, scelerum, deorum, imperatorum, legum, morum, ac totius naturæ inimicos (Tertullian., Apolog., cap. 2, p. 277). Verum quis, hac plane borrenda accusatione perculsus, non statim obstupescat? Quo enim modo tot tantorumque criminum rei esse poterant Christiani, qui, sicut jam demonstravimus, non modo unum verumque Deum summa veneratione colebant, sed quorum etiam castissimi erant mores, ac piissimum vivendi genus? Ruebat igitur se ipsa tam falsa criminatio. Verum quia christiana religio nihil, ut loquitur Tertullianus, de caussa sua deprecatur (Ibid., cap. 1, p. 259), nec, sicut rei solent, ullam gratiam ullumve favorem requirit, hoc idcirco unum op- C tat et petit, ut secundum severiora legum præscripta examinetur. Quamobrem Tertullianus ad ea omnia, quæ Christianis objiciebantur, singulatim examinanda ac diluenda aggreditur, ac manifestissime demonstrat eosdem Christianos tam falso horum flagitiorum insimulari, quam certum erat illorum reos revera esse gentiles.

Quid enim a veritate magis alienum, quam eos læsæ majestatis divinæ redarguere, qui verum, ut diximus, Deum et privatim et publice in suis synaxibus semper colebant, malebantque atrocissimis quibuscumque se necari suppliciis, quam hunc unicum Deum negare, aut falsos deos ullo vel ficto tantum et simulato cultu venerari? Contra vero hujus summæ impietatis evidentissime convincebantur gentiles, qui factitios, ut infra ostendemus, deos colebant, quos infames et omni turpissimorum criminum genere fœdatos fuisse fatebantur.

At bi tamen nunquam non clamabant Christianos idcirco læsæ divinitatis esse conscios, quia in suis synaxibus, et inter sacratiora sua mysteria, nefandissimis sceleribus sese impudentissime contaminabant. Nam dicebantur, inquit Tertullianus, sceleratissimi de sacramento infanticidii (Ibid., cap. 7, p. 306), sive infantis quem ibi occisum devorare ferebantur. Inde el post convivium illud exsecrandum turpissimo pollui incesto, quod eversores luminum, verba adhuc sunt Auctoris nostri, canes, lenones scilicet, tenebras, tum et

D

Variis vero Tertullianus noster rationum momentis falsam hanc criminationem funditus evertit. Primum enim ethnicos ipsos hunc alloquitur in modum : Dicimur semper a vobis tantorum scelerum rei; nec vos, quod tamdiu dicimur, eruere, investigare, et relegere curatis (Tertullian., Apologet., cap. 7, p. 307). Nullus tamen condemnari prius debet, quam sceleris convincatur Ergo aut eruite, inquit ille, si creditis, et Christianos horum scelerum convincite, aut nolite credere, quia non eruistis (Ibid.). Enimvero hac affectata dissimulatione atque negligentia præscribitur (Ibid.), præjudicioque certissimo probatur Christianorum innocentia, et summa morum integritas, quod nec ipsi audetis eruere (Ibid.), ea crimina, quorum illos, tam falso, quam temere accusatis, nec caussa unquam, ut vidimus, audita, condemnatis, torquetis, et occiditis.

Præterea eo major erat hæc ethnicorum perversitas, quo facilius promptiusque poterant investigare, atque agnoscere an vera essent illa Christianorum scelera. Nam census istius disciplinæ, ait Tertullianus, hoc est, hujus disseminatæ in mundo christianæ disciplinæ initium, a Tiberio est (Ibid.); aut, uti explicatius alio in libro: Principe Augusto nomen hoc, christiano. rum, ortum est; Tiberio, disciplina ejus illuxit. At certe quoniam christiana religio vera est, cum odio sui cœpit, illius adhuc totidem sunt verba, simul atque apparuit inimica esse. Nostris vero in manuscriptis codicibus inimica est, hoc est, eo ipso quo cœpit tempore, mundo apparuit, omnibus inimica et invisa fuit; ac tot hostes ejus fuerunt quot extranei (Idem, lib. I ad Nal., cap. 7, p. 307 ), id est, omnes omnino homines præter solos ipsosmet Christianos. Nam, ut ait adhuc Tertullianus, hostes illorum erant, et primo quidem propria ex æmulatione Judæi, seu sua in illos invidiâ, qua quidem propter abrogatos a Christo veteres suos ritus semper conflagrarunt: deinde milites ex concussione (Idem, Apolog., cap. 7, pag. 308), hoc est, sicut nonnullis videtur, subdola furentium accusatione, sed melius, crudeli vexatione: ex natura tandem sua ipsi etiam domestici Christianorum (Ibid.); utpote qui conditionis suæ impatientes, more solito insidiabantur dominis suis, quibus nocere nunquam non connitebantur.

Ab his igitur omnibus quotidie, pergit Tertullianus, obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis plurimum cœli

bus et congregationibus nostris opprimimur (Ibid.); vel, A horrendi alicujus criminis, sine crimine ipso, quod
sicut ipsos gentiles alibi compellando dixit: Scitis et poterat ab alio aliquando agnosci et puniri, aut testis
dies conventuum nostrorum; itaque et obsidemur, et op- aut judex vendit, aut conscius redimit (Idem, lib. I
primimur, et in ipsis arcanis congregationibus detinemur ad Nation., cap. 7, p. 568).
(Idem., lib. I ad Nat., cap. 7, pag. 568). Latere ergo
gentilibus non poterat quid in iis Christiani agere

Consueverant.

1

At quis unquam, arguit Auctor noster (Tertullian., Apologet., loc cit.), taliter vagienti, dum a christianis occideretur, infanti supervenit? Quis cruenta christianorum, qui comedebant illius carnes et sanguinem bibebant, ut invenerat, tanquam cyclopum et sirenarum ora, minime quidem abstersa judici conspicienda, reservavit? Quis vel in uxoribus aliqua immunda adulterii, in iisdem cœtibus paulo ante admissi, vestigia deprehendit (Ibid.)? Quæ quidem ille B aliis verbis alio in libro sic urgebat: Quis unquam' semeso puero supervenit ? Quis in cruentato pane vesti. gia dentium deprehendit? Quis tenebris repentino lumine irruptis, immunda aliqua, ne dixerim incesta, recognovit (Idem, lib. I ad Nat., loc. cit.) ? In Apologetico autem ad duplicem cyclopum et sirenarum fabulam respexit. Poetæ enim tam græci, quemadmodum Homerus (Homer., Odyss. VIII, post med.), quam latini, sicut Virgilius (Virgil., lib. III Eneid., v. 617 et seq.), finxerunt cyclopes homines fuisse monoculos, qui suos vorabant hospites. Nec minus nota est fabula sirenarum, quæ navigantes, cantus sui dulcedine sopitos, in mare dejiciebant (Plin., lib. X Natur. Hist., cap. 49, pag. 441).

Tertullianus itaque sic argumentatur: Christiano- C rum tot hostes erant, quot ethnici, judæi, milites et domestici, a quibus quotidie in suis etiam synaxibus obsidebantur opprimebanturque. Si ergo in illis tot tamque horrenda crimina perpetrassent, a tot hostibus suis adeo infensis deprehendi facillime poterant. Atqui ex infinito propemodum illorum hucusque numero ne unus quidem minima sceleris ullius vestigia unquam agnovit. Falsissima igitur erant ea crimina, quæ improbi calumniatores Christianis objectabant (Tertull., lib. 1 ad Nati., cap. 7, pag. 569).

Neque hi quantumlibet impudentissimi homines respondere poterant horum criminum testes a christianis pecunia aut mercede fuisse unquam corruptos. Nam quis talia facinora, ait Tertullianus, cum invenisset, celavit, aut vendidit ipsos trahens homines? D (Idem, Apologet., cap. 7, p. 308.) id est fieri non potuit, ut ethnicus aliquis hæc sibi cognita christianorum crimina aut sponte sua celaverit, aut dum christianos ad judicum tribunalia trahebat, illa pretio aliquo vendiderit, et tunc factus sit omnino mutus. Alio autem in libro hæc aliis, vide an clarioribus verbis, sic enuntiat: Si præmio impetramus ab ethnicis, criminum nostrorum testibus, ne tales, quales illorum revera conscii, in publicum extrahamur, ac condemnemur, quare a nemine accusati et convicti opprimimur? Nonne possumus, corruptis auro testibus, et omnino ad judicium non extrahi? Quis enim proditionem, sive declarationem et accusationem

Nullius itaque testimonio probatum unquam fuerat Christianos reos esse horum criminum. Ecquis enim illa, uti urget Tertullianus, unquam prodidisset? Nou ipsi quidem christiani. Si enim ethnicis sacra sua Samothracia et Eleusinia declarare nefas erat, quanto magis christiani divina sua mysteria reticere tenebantur (Tertull., Apolog., loc. cit., et lib. I ad Nation., cap. 7, pag. 568)? Si ergo ab ipsis summo tegebantur silentio : Unde, inquit Tertullianus, extraneis gentilibus eorum notitia, cum semper etiam piæ initiationes arceant prophanos, et arbitris careant, nisi impii minus metuunt (Ibid., loc. cit.)? In nostris melioris notæ codicibus manu exaratis, et plerisque antiquis editionibus legimus, etiam impiæ initiationes. Nec forsitan male. Nam Tertullianus, a minori, ut aiunt, ad majus sic argumentari potuit: Si impia ethnicorum initiationes celari debent, quanto magis sacræ et piæ christianorum; nisi impii gentiles eas vulgando, minus sibi, quam christiani metuant?

Instat adhuc Auctor noster, atque hæc exsecranda scelera a nemine nec perpetrari, nec credi posse hoc argumento demonstrat Christianis pie viventibus futura post hanc vitam beata æternitas promittebatur. At cui unquam christiano, aut christiana religione initiando, persuaderi aliquando potuit tot tantisque sceleribus eam posse comparari? Numquid ulli etiam summæ auctoritatis viro hæc dicenti, vel si vis juranti, ne unus quidem gentilis, non omnino insanus, fidem posset unquam habere, ac tam facili credulitate tam atrocibus coinquinari flagitiis? Atqui si ethnici hæc nec credere, nec perpetrare possunt, quanto magis christiani, quorum non alia est, quam cæterorum hominum natura (Tertullian., Apologet., cap. 8, p. 312, et lib. I, ad Nation., cap. 7, p. 569)? Non enim sunt cycopennæ aut sciapodes, inquit Ter-` tullianus, sive ut in alio libro, cynopennæ aliqui, vel sciapodes, vel aliqui de subterranca antipodes (Idem, loc. cit., p. 312 et 569). Primi autem, si Ctesiæ, quem Plinius citat, fides sit, Monocoli, inquit, vocabantur, singulis cruribus miræ pernicitatis ad saltum; eosdemque Sciapodes vocari, quod in majori æstu humi jacentes resupini, umbra se pedum protegant (Plin., lib. VII Natur. Hist., cap. 2, pag. 11). De his autem Solinus (Solin., Poly. histor., cap. 52, pag. 80), Augustinus (August., lib. XVI, de Civit., cap. 8, p. 422), Suidas (Suid., ad v. Exiámodes), et apud Tzetzem Apollodorus (Tzetz., chil. 7, v, 662, et seqq.). Cynopennæ vero in quibusdam editis appellantur cyclopes, in aliis cynophanes, sed contra manuscriptorum nostrorum codicum auctoritatem. Vossius vero legendum censet cynopanes, græce xʊvɔά, canes cor. nuti (Voss., not. in Mel., lib. III, de Situ orb., cap. 9). Salmasio tamen placet eorumdem codicum nostrorum lectio Cynopennæ a græco verbo nuvoteïvas, quasi canina, inquit, fame laborautes (Salmas., not. in Solin.,

1

« PoprzedniaDalej »