Obrazy na stronie
PDF

sumptuariis et cibariis legibus, plura Paulus Manutius A malo exemplo luxuriosum in ordine Senatorio retentum

(Paul. Manut., lib. de Legib. Rvman., cap. 18) et An. tonius Augustinus (Ant. August., lib. I de legib., cap. 18), a nobis citati alia in dissertatione, ubi ex hisce legibus Arnobium post Tertullianum similiter dispulantem audivimus (Dissertat. in Lactant., cap. 9, art. 1). Quantum autem ellìnici præclaras hasce leges spreverint, ac pro nihilo habuerint, disces ex totidem Auctoris nostri bisce verbis : Video et centenarias cænas, a centeuis jam sestertiis dicendus (Tertulliam. Apologet., cap. 6, p. 500). Centenariæ autem cœnæ, uti ol)servat Festus, dicebantur, in quas lege Licinia non plus centussibus, præter terræ nata impendebatur, id est, centum assibus qui erant breves numinui ex ære (Fest. ad v. Centenaria), uti supra monuimus. Noster igitur Auctor significat veteris frugalisque cœnæ auctos extra modum sumptus. Nam quæ antea centum ut plurimum assibus debebat instrui, hæc centum sestertiis dari illius tempore consueverat. Sestertius autem duos asses et semissem valel)at. Centum porro sestertios rotunde dixit, numeroque certo pro incerto usus est, ut centum assium et sextertiorum oppositione,nimioscoenarum sumptus exagitaret. Quis porro vitas Cæsarum, a Suetonio aliisque auctoribus scriptas, vel levissime perstringendo, non animadvertit, illis regnantibus, coenas adeo fuisse sumptuosas, ut fides his luistoricis, tametsi fide dignis, vix habeatur ? Wides sane quanta facilitate Romani antiquas ac vcnerandas leges suas emendaverint et infirmaverint,

duum se iniquissimis im Christianos rescriptis teneri C

• effutiebant.

Tum deinde Tertullianus asserii similiter pessumdatas leges, quæ patricium, quod decem pondo argenti habuissef, pro magno titulo ambitionis Senatu submovel)ant (Tertulliam. loc. cit.). Si quis autem a nobis petierit quis ille sit patricius, huic A. Gellii verbis respondebimus : C. Fabricius Lucinus, et Q. AEmilius Papus I{omæ censores fuerunt, et P. Cornelium Rufum, qui bis consul et dictator fuerat, senatu moverunt, caussamuque isti notæ subscripserunt, quod eum comperissent argenti facti cænæ gratia, decem pomdo habere (Gell., lib. XVII Noct. Alt., cap. 2, p. 1005). Audis profecto eamdem ibi ab illo, atque a Tertulliano, argenti summam notari quam Rufus habuerat. At

non esse. Tum hæc continenter suhjunxit : Ipsæ medius fidius mihi litteræ sæculi nostri obstupescere videntur, cum ad tantam severitatem referendam ministerium aceommodare coguntur, ue vereri ne non nostræ urbis acta commemorare existimentur. Viae enim credibile est idem pomerium decemn pondo argenti et invidiosum fuisse censum, et inopiam haberi contemptissimam. Nonne antem Tertullianus similiter indicat eam argenti summam a Cornelio Rufo ad fabricanda aut emenda argentea vasa impensam fuisse, qui majorem Romanorum luxum jure merito hisce redarguit subsequentibus verbis: Video in lances, ad cibos videlicet coenantibus ferendos, parum est si senatorum , et non libertinorum, vel adhuc flagra rumpentium argen

B taria metalla producta (Tertul. Apol., cap. 6, p. 501).

Vitio itaque ethnicis veriit, quod tanto luxu soluti fuerint non solum senatores, verum etiam libertini, flagra adhuc rumpentes, id est, qui paucos ante dies servitutem exuerant. Servi siquidem flagris tanquam peculiari eorum supplicio caedi solebant. Quamobrem de Liburno servo Juvenalis hæc cecinit :

. . . . Tarde venisse Liburnus Dicitur, et pœnas alieni pendere somni Cogitur, hię frangit ferulas, rubet ille flagellis. (Juvenal. Satir. 6, v. 490.] Apud Terentium vero Simon flagra et verbera scrvo suo Davo sic minitatur :

Verberibus cæsum te, Dave, in pistrinum dedam usque ad necem. (Terent. Andr. 1, scen. 2, t. 8.)

Sed de servorum pœnis fusius in sequenti dissertatione. At si tantus horum, qui vix libertatem acceperant, erat luxus, hinc conjice quantus aliorum fuerit ? Quamobrem Plinius mox citatus: propter quinque pondo, inquit, argenti, notatum a censoribus triumphalem senem fabulosum jam videtur (Plin., lib. III natur. Hist. cap. 11, pag. 69). Qua ergo ratione gentiles objectare audebant se injustis in Christianos legibus adstringi, qui æquissimas sumptuarias illas leges palam et iinpune everterant?

ARtICULUS 1W.

Quanta lic«ntia gentiles, spretis legibus, quæ theatra orientia destruxerant, longe plura ædificaverint, in quæ majoris voluptatis caussa penulati confluebant.

quod ille dixit cænæ gratia, hoc A. Gellius : 0b luxu- D Ad alias Tertullianus venit leges, quibus pudicitiæ, nemo sane est, qui ex detestanda prorsus illorum A Werum nihil prorsus necesse videtur nomen penulæ, gnum, quam salubris illa severitas,'qua vini usus fœmi- A Quid plura? Gentilibus adhuc probro Auctor noster

riæ, inquit, notam, quod decem pondo libras argenti facii haberet (ldem, ibid., lib. VIIl, cap. 8, p. 289). Eadem plane in Livii Epitome legimus (Liv. Epit. lib. XIV). At Plinius eamdem argenti summam in supellectilem (Plin., lib. XWIII Hist. natur., cap. 6, p. 447), Walerius vero Maximus in vasa argentea insumptam esse testificantur (Val. Max., lib. II, cap. 6, § 4). Sed hujus verba, quæ ad rem nostram plurimum faciunt, audire molestum forsan non erit. llæc autem sunt : Narravit omnis ætas, et deinceps narrabit Fabricii Lucinii censura Cornelium Rufum , duobus consutatibus et dictatura speciosissine functum, quod decem pondo vasa argentea comparasset, perinde ac

morum honestati ac modestiæ consultum fuerat. Palam autem facit eas adhuc tanta licentia ab ethnicis pessumdatas, quanta temeritate objiciebant se aliis plane nefariis in Christianos sancilis teneri: Quo enim abierunt, inquit, leges illæ vitiorum emendatrices, quæ theatra, stuprandis moribus orientia, statim destrue

bant? (Tertullian. Apolog. cap. 6, pag. 299). At certe

communis plerorumque omniuin , uti docet Servius (Serv. in lib. II Georg. Virgilii, v. 381 ; et in lib. Il Æneid., v. 757 ), opinio fuit primos theatri ludos in Bacchi sive Liberi patris honorem institutos fuisse, qui quidem idcirco Lib>rales vocabuntur. Qua n tum autem hisce ludis mores hominum corrumperem tur • turpitudine atque obscoenitate, de qua alibi disseruimus (Dissert. in Lactant. cap. 17, art. 4, et in Lactant. cap. 55, art. 1 ) facile non intelligat. Si quis tamen Auctorem nostrum non de his tantum, sed aliis etiam theatri ludis, olim eversis, sermonem revera fecisse contendat, adstipulatorem utique habebit Tullium, et eum, a quo citatur, Augustinum. Hujus enim ipsamet hæe sunt verba : Romani, quamvis jam superstitione noxia premerentur, ut illos deos colerent quos videbant sibi voluisse scenicas turpitudines consecrari, suæ tamen dignitatis memores ac pudoris, actores talium fabularum nequaquam honoraverunt more Græcorum, sed sicut apud Ciceronem Scipio loquitur : Cum artem ludicram, scenamque totam probro ducerent, genus id hominum non modo honore civium reliquorum carere, sed etiam tribu moveri notatione censoria v0luerunt ( August. lib. II de Civit., cap. 15, pag. 40 et seqq.). Quam quidem Ciceronis sententiam , ita citatam, his laudat probatque subsequentibus verbis: Præclara sane et laudibus romanis annumeranda prudentia, sed vellem se ipsa sequeretur, se imitaretur. Diu itaque optimæ leges non viguerunt. Nam Tertullianus ethnicos ita insectatus est : Video et theatra nec singula, nec nuda (Tertullian. Apologet. cap. 6. p.301): non singula quidem, quia prioribus eversis, longe plura ubique terrarum exstruxerant. Addidit, nec nuda; quoniam solebant illuc non veste communi, sed penula induti confluere. Ne enim vel hyeme, inquit, voluptas impudica frigeret, primi Lacedæmonii odium penulæ ludis. excogitaverant. In omnibus autem manuscriptis, et ante Rigal:ium excusis codicibus, non odium penulæ, sed simpliciter penulam legimus. In obscuris.vero ac forte corruptis hisce verbis explicandis suum eruditi ingenium non parum sane exercuerunt. Heraldus enim putat iis forsitan significari penulam, quam arcendis pluviis Lacedæmoniorum belligera gens excogitaverat, a Romanis ad ludos patientius spectandos fuisse adhibitam. Vcrum Tertullianus illam non modo ad usum militarem, sed ad ludos etiam ab iisdem Lacedæmoniis inventam satis aperue declarat. Rigaltius vero suspicatur illum ironice loqui de penulis, utpole nimium gravibus et ponderosis, quæ idcirco odium potius quam voluptatem creare poterant. At quorsum Tertullianus his verbis potius, quam aliis et praecedentibus et subsequentibus, ironice loqueretur? Quia igitur Tertullianus sine ironia et affirmate loqui videtur, existimat idcirco Ferrarius eum ibi memoria lapsiim, ac penulam scripsisse pro endromidem (Ferr. part. II de Re ves:i., lib. II, c. 1), quæ crassa etiam et hirsuta vestis erat, ac palæstræ sive potius post palæstram, non minus quam penula utilis. In suae autem opinionis confirmationem hæc profert Martialis carmina:

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

quod constantef in omnibus codicibus legitur, propter conjecturam immutari. Dubium enimvero nemimi esse potest, quin Romani penulati ludis publicis interessent, Testis siquidem nobis est Suetonius Galbam imperatorem jussisse, ut illi in quodam solemni spectaculo manus penulis continerent (Sueton. in Vit. Galb., § 6). In Dionis vero Epitome legimus Commodum imperatorem præcepisse ut ad ultimum quod dedit, gladiatorum munus senatores in theatrum venirent, i:» rs ** aro) A r* irt*8t, xaì èv ra?c prævêùztc eis r3 0£ztpov eia*)6eiv. Equestri veste, et penuba indutos venire in theatrum jussit (Epit. Dion. in Vita Commod. pag. 295 ). Quo quidem ornatu nunquam antea illud ingredi consueverant, nisi imperator ex hac vita deeessisset. At μ4y?wn significat aliquod penulæ genus. Nam Lampridius de eodem Commodo : Contra consuetudinem, inquit, penulatos jussit, non togatos ad munus venire (Lamprid. in ejusd. Vita, pag. 515.) Tertullianus itaque Romanosmerito coarguit; quippe qui contra antiquum morem penula uterentur, cum pu- , blicis ludis et specuaculis, praesertim hyeme, aderant. Tunc enim, quia theatra carebant tectis, penulam sumpsere; ne frigus pluviave noceret, ac turpia ibi acta sine ullo spectarent incommodo. Contra pristinos itaque mores voluptatis canssa sumpserant penulam, quam milites ob solam necessitatem induebant. Nam de milite qui ehristianam religionem coram Tribuno profitebatur, gravissimas, inquit Tertullianus, penulas posuit. (Tertul., lib. de Coron., cap. 1 ). De hac porro veste videsis Octavium Ferrarium, atque Bartholum Bartholinum, qui peculiares de illa disquisitiones, et alios qui de re vestiaria libros ediderunt. Quis igitur non videt qua temeritate ethnici claimabant iniquissimis imperatorum in Christianos legibus se ad eos vexandos cogi, qui tanta audacia et impunitate alias aequissimas, theatra ob immanem morum corruptelam funditus everti præcipientes, plane despiciebant et adspernabantur. Neque alias plures perquam optimas pluris faciebant, quemadmodum Tertullianus docet, et post illum ostendeinus.

ARTICULUS V. Expenditur qua temeritate ethnici conculcaverint leges quæ dignitatum et matalium insignia, ac matronarum et meretricum vestes distingui jubebant, aut prohibebant ne mulieres auro, nisi in annulo pronubo, 0rmarenlur. Gradum inde Tertullianus facit ad aliud pessumdatarum ab ethnicis legum genus, quibus modestiæ ac sobrietati in primis mulierum prudentissime consultum olim fuit. Qui enim leges christiano nomini injuriosas 1am in solenter ol)jectabant, hi ipsi tranquillo lætoque animo patiebantur alias conculcari, quæ dignitatum et honestorum matalium insignia nom temere nec impune usurpari sinebant (Tertul. Apologet. cap. 6, pag. 300). Quis vero nescit varia fuisse regum, senatorum, equitum, et plebeiorum hominum insignia, diversasque vestes, quibus a se invicem dislinguebantur? Missa enimvero ut plurima nostri verba : Quis omnino regum insigne potestati suæ humero præfert, et non aut cupite diadema, aut in manu sceptrum, aut aliquam propriæ vestis notam ? (1dem, lib. adv. Judæos, cap. 10). Datum quoque est a Cæsare Augusto edictum, quo prohibuit ne ullus, nisi senator, purpuram, quæ tum vulgo sumebatur, deinceps indueret (Dion. lib XLIX Histor. Rom. pag. 459). Antea vero Julius Cæsar, teste Suetonio, lecticarum usum, item conchyliadæ vestis, et margaritarum, nisi certis personis et ætatibus perque ceruos dies, ademit (Sueton. in Vit. Julii Cæsaris, § 45). Quæ quidem ab Eusebiani Chronici auctore de foemiiiis sic explicantur : Prohibitæ lecticis margaritisque uti, quæ nec viros nec liberos haberent, et minores esnis ita interdictus fuerat, ut matronam, sicuti Tertullianus noster memorat, ob resignatos cellæ vinariæ loculos sui inediâ necarint. Sub Romulo vero quæ vinum attigerat, impune a Mecenio marito trucidata est. Idcirco et oscula propinquis offerre necessitas erat, ut spiritu judicarentur (Tertullian. Apologet. cap. 6, p. 305). Eadem plane, elsi non eodem ordine, clarius explicat Plinius : Non licebat, inquit, id (vinum) foeminis Romæ bibere. Invenimus inter exempla, Egnatii Mecenii uxorem, quod vinum bibisset e dolio, interfectam fuisse a marito, eumque cædis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in Annalibus suis scripsit matronam, quod loculos, in quibus erant claves vinariæ cellae, resignavisset, a suis inedia mori coactam; Cato, ideo propinquos fœmi

faciamus, haec alia sunt de illis ipsiusmet Auctoris A Audisne quam antiquæ fuerint de distinguendis ma

sent annis quinquaginta quinque ( Euseb. Chron. 1972). B

Magnum quoque inter matronarum et meretricum vestes erat discrimeii (Tertull., Apologet. cap. 6, pag. 301). Nam meretrices, sicuti Nonius annotavit, succinctiore vesle utebantur ( Non. cap. 14 de Gen. vestim). Quamobrem Ulpianus: Si quis, inquit, virgines appel!asset, si tamnem ancillari veste veslitas, minus peccare videtur, multo minus si meretricia veste fæminæ, non matrum familiarum vestitæ fuissent (Digest. lib. XLVIII, tit. de Injur., etc., leg. 15).

Quantum autem mulieres, contra majorum instituta, his vestibus abuterentur, disce ex nostro Tertulliano : Video, inquit, et inter matronas atque prostibulas nullum de habitu discrimen relictum ( Tertul. loc. cit.). Neque ibi ille plura ; sed quæ alio in libro uberius, huncque prosequitur in modum : Converte et C ad fæminas, iiiquit, habes spectare quod Cæcinna Severus graviter senatui impressit matronas sine stola in publico. Denique Lentuli auguris consultis, quæ ita sese exauctorasset, pro stupro erat poena; quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quædam desuefecerant. At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, et stolam et supparum, et crepidulam, caliendrum, ipsas quoque jam lecticus, et sellas, quibus, in publico quoque domestice ac secrete habebantur, ejeravere (Idem, lib. de Pallio, cap. 4). Alio adhuc in libro eumdem abusum, ac rejectam illam honestarum matroi;arum et neretriciarum vestium differentiam acrius insectatnr. Audi, quæso, eum loquentein : Quanto magis blasphe

tronarum scortorumque vestibus leges, et quam iupune eas ethnici violaverint.

Neque alias imagis curabant, quibus fœminarum modestiæ et sobrietati cautuin erat. Nulla enim antiquitus foemina aurum, ait Tertullianus, præter unico morat digito, quem sponsus oppignerasset, pronubo annulo (Tertull. Apologet. cap. 6, p. 502). Nemini autem incompertum est morem vetustissimum fuisse, ut sponsus in futurarum nuptiarum pignus annulum, quem vocabant pronubum, sponsæ suæ mitteret. Si quis tamen illius testem sàltem unum sibi citari velit, is audiat Juvenalem :

Conventum tamen et pactum, et sponsalia nostra Tempestate paras, jainque a tonsóre magistro Pecteris, et digito pignüs fortasse dedisti.

(Juvenal. Satir. 6, v. 25 et seqq.)

Plinius autem testatum nobis facit hunc annuluin suo tempore ferreum fuisse, ac sine gemma : Etiam nunc, ait, sponsæ muneri ferreus annulus mittitur isque sine gemma (Plin. lib. XXXIII natur. Hist. c. 1, p. 7).

Tertulliani itaque nostri ætate, mos ille plane modeslus jam immutatus erat, et-pro ferreo annulo aureus dabatur. Postea vero Isidorus de annulis iisdemque pronubis plurali numero sic loquebatur : Faeminæ non usæ sunt annulis, nisi quos virgini sponsus miserat, meque amplius quam binos annulos aureos in digitis habere solebat.At nunc præ auro nullum fæminis leve est atque immune membrum ( Isidor. lib. XIX 0rigin., cap. 32). Nonne autem his posterioribus verbis ad hæc Tertulliani respexit, quibus mulierum luxum ipso, de quo agimus, loco sic exagitat : Nunc in fæminis præ auro nullum leve membrum (Te, tul., Apologet. cap. 6, p. 504). Quamobrem Ovidius antea cecinerat:

Nec prodite graves, insuto vestibus auro,
Per quas uou peutis, sæpe fugauis opes.
(0vid. lib. III de Arte amandi, v. 172.)

Testis adhuc nobis est Plinius visam a se Agrippimam , Claudii principis , id est, Neronis uxorem, edente eo navalis prælii spectaculum , assidente ei, in . dutam paludamento auro tertili sine alia materie (Plin. ibid. cap. 5, p. 59). Quod quidem et Dion (Dion., lib. X Rom. Histor.) et Cornelius Tacitus confirmant (C. Tacit. lib. XII, Annal. ant. fin.). Qui plura de hoc romanarum mulierum luxu scire voluerit, is adeat Meursium (Meurs. lib. de Luxu Roman. cap. 4 et seqq.),

[ocr errors]

carum ritu procedatis cultæ et expictae? Aut quid minus habent infelicissimæ illæ publicarum libidinum victimæ, quas si quæ leges a maritalibus et matronalibus decoramentis coercebunt, jam certe sæculi improbitas quotidie insurgens honestissimiis quibusque faeminis usque ad errorem dignoscendi coæquavit (Idem, lib. II de Cultu fæmin. c. 12). Tum paulo post : Thamar illa, quæ se erpinacerat et ornaverat, idcirco Judæ suspicione visa est quæstui sedere, adeoque sub velamento latebat, habitus qualitate qua'stuariam mentiente ; ut quæstuariam et voluerit, et compellaverit, et pactus sit (ib.). Nec absimili modo Ilieronyinus:Thamar, inquit, sub specie meretricis fallit Judam (Hieronym. lib. I adv. Pelagian.).

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]
[ocr errors]

tum nomen vinoerat, unde et temulentia appellata (Plin., lib. XIV natur. Hist., cap. 13, pag. 142). Quis autem facile sibi non persuadebit hæc omnia a Tertulliano non ita simul conjungi potuisse, nisi ea vel ex ipso Plinio, vel iisdem ac ille fontibus hauserit? Paulo enim aliter Valerius Maximus narrat illam Egnatii Mecenii uxorem, eo quod vinum biberat, ab eo interemplam sine accusatore aut reprehensore (Val. Max., lib. VI, cap. 3, § 9); quoniam omnes existimabant optimo illam exemplo violatæ sobrielalis nas luisse (Idem, lib. II, cap. 1, § 5).

Prius vero dixerat vini usum olim romanis foeminis ignotum; quia proximus est inde ad inconcessam venerem gradus. Quin etiam ab A. Gellio rursum citalur Cato, qui tradidit eodem modo condemnatam mulierem, quæ aut vinum biberat, aut in adulterio fuerat deprehensa (A. Gell., lib. X Noct. Attic. cap. 23, pag. 557). Ad líæc vero, Athenæus non solum vini mulieribus a Romanis interdicti mentionem facit, sed addidit insuper cellam vinarjam iis non commissam, et osculum a maritis et cognatis idcirco porrectum , ut possent odoratu agnoscere utrum revera vinum bilissent (Athenæ., lib. X, Deipnosoph., cap. 7, p. 429, et cap. 11, pug. 440). De hac autem vini interdictione jam disputavimus (Dissertat. in Arnob. cap. 4, art. M).

Contra hanc tamen legem : Prae vino, inquit Tertulliamus, nullum- liberum est osculum (Tertullianus, Apologet. c. 6, p. 304). At in illud ebrietatis vitium varii scriptores, ac potissimum satyrici poetæ invehuntur. Sed sufficiet in rem notissimam hæc relulisse Juvenalis carmina, quibus ea, quæ non modo de ebrietate, sed luxu eliam im superiori articulo diximus, manifeste confirmantur :

Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo Paupertas Romaua perit. - -

Prima peregrinos obscena pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunl sæcula luxu
Divitiæ nolles. Quid enim Venus ebria cural ?
Inguinis et capitis quæ sint discrimina nescit,
Grandia quæ mediis jam noctibus oslrea mordet.
Cum periusa mero spumant unguenta Falerno,
Cum bibitur concha, cum jam vertigine tectum
Ambulat, et Ę; mensa lucernis.
I nunc, et dubita quæ sorbeat aera sanna
Tullia, quid dicat notæ Collacia Mauia,
Maura pudicitiæ veterem cum præterit aram.
(Juvenal., satir. 6, v. 205 et seqq.)

TERTULliANi I.

[ocr errors]

demum supra centesimam et tricesimam olympiade Marco Pomponio et C. Papyrio consulibus, primus dicitur uacorem dimisisse Sp. Carvilius, vir non obscurus, coactus a censoribus jurare liberorum caussa se conjugem non retinere; erat enim sterilis; qui ob hoc factum, quamvis necessitate compulsus, in perpetuum exosus fuit populo (Dionys. Halicarn., lib. II Antiquit. Rom. pag. 96). Latini vero scriptores Valerius Maximus et A. Gellius eadem litteris mandaverunt (Val. Mar., lib. II, cap. 1, § 4), nisi quod Gellius, citato auctore Servio Sulpicio, narrat id contigisse anno Urbis conditæ 525, M. Attilo et P. Walerio consulihus ( A. Gell,, lib. IV Noct. Attic. cap. 5, pag. 278). Sed ibi certe aut postea subest aliquis illius memoriæ, vel lil)rarii error. Nam alio in libro scribit illud actum anno ab Urbe condita quingentesimo undevicesimo, quo alii proinde consules esse debebant, iique forsitan qui a Dionysio Halicarnasseo molantur (Idem, lib. XVII, cap. 21, pag. 1008). Ab his itaque tam æquis et moribus et legibus plane penitusque desciverant ethnici, quibus repudium, ait Tertullianus, jam et votum est, et quasi fructus matrimonii (Tertull., ibid.). Neque suspiceris aliquam hic subesse illius amplificationem. Suspectum enim non habebis Senecam, cujus hæc de repudio legimus verba : Numquid jam ulla repudio erubescit, postquam illustres quædam ac nobiles fœminæ, non consulum numero, sed maritorum suorum annos computant, et exeunt matrimonii caussa, nubunt repudii. Tamdiu illud

D timebatur, quamdiu rarum erat; quia vero nulla sine

divortio acta sunt, videlicet a publicis notariis descripta, quod sæpe audiebant, facere didicerunt (Senec., lib. llI de Benef., cap. 16, pag. 53). lluc quoque accedat Juvenalis, qui hæc frequentissima uxorum divortia his versibus insectatur : Imperat ergo viro, sed mox hæc regna relinquit, Permutatque domos, et flammea conterit; iude Advolat, et spreti repetit vestigia legti. . 0rnatas paulò ante lores peudentia linquit Vela domus, et adhuc virides in limiue rainos. Sic crescit numerus, sic fiunt octo marili Quinque per autumnos, titulo res digua sepulcri.

(Juvcnul., satir. 6, v. 225.] Audis sane quam perspicue dixerit unam uxorem intra quinque autumnos, id est, quinque annos ha(Trente-deuae.)

])uisse octo maritos, Martialis vero Telesimam quam- A ita legisse videtur Eusebius, qui haec Auctoris nostri

dam acriter corripit, quæ intra unum mensem decies contra leges latas impune nupserat :

Julia lex populis ex quo, Faustine, remata est, Atque intrare domos jussa pudicitia est, Aut minus, aut certe non plus tricesima lux est, Et nubit decimo jam Telesiaa viro. Quæ nubit toties, non nubit, adultera lege est, Oflendor mœcha simpliciore minus. (Marlial., lib. VI, epigrumm. 7.] Verum adeo effrænis erat hæc nefaria repudiorum licentia , ut vix unquam ullis imperatorum, quarum plures adhuc exstant, legibus refrenari potuerit. Quid vero, quod non solum tot tamque præclaras leges, quo diximus modo, conculcabant, sed debitam qu0que majoribus venerationem. Quapropter illos his Tertullianus verbis alloquendo, sic urget : Habitu, id est, vestitu, victu, instructu, censu, ipso denique sermone proavis renuntiastis ( Tertullian., Apologet., cup. 6, p. 305). Et rursus alio in libro : Plane, inquit, subjacet quanta a majoribus mutaveritis, cultu, habitu, apparatu, ipsoque victu, sicut ex jam dictis patet. Adjecit autem ipsoque sermone. Cur ergo sermone etiam, ac loquendi modo? Quia pristinum, inquit, ut rancidum relegatis (Idem, lib. I ad Nation., cap. 10, pag. 572), id est, tanquam insuavem, putidum, et male olentem rejicitis. ArtiCuluS VII.

Examinatur quodnam sit vetus decrelum de novis diis sine senatusconsulto non introducendis, et Metelli votum de templo in Alburni dei honorem construendo, - quod irritum factum est; ac quomodo decretum illud violatum sit ab ethnicis, qui Liberum patrem, Sera* pidem, et Harpocratem cum sito Cynocephalo senatusconsulto rejectos, impudenlissime restituerunt.

Ethnicos vehementius adhuc Tertullianus premit, planeque opprimit. Evidenter enim ostendit ab eis non solum sanctiores de rebus humanis, sed de divinis etiam ritibus leges spretas et pessumdatas. At illum, si placet, in suo ad Nationes libro argumentantem audiamus : At enim illi, inquit, sapientissimi ac prudentissimi majores, quorum institutis renuntiare non nostis, maxime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. Mentior, si nunquam censuerant ne qui imperator fanum, qnod in prælio vovisset, prius dedicasset, quam senatus probasset, ut conti

git M. AEmilio Probo, qui voverat Alburno deo. Utique I)

enim impiissimum, imo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiæ humanæ locare honorem divinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus (Tertull., lib. I ad Nation., c. 10, p. 575). Sed hæc ille brevius in Apologetico suo : Vetus, ait, erat decretum, ne qui deus ab imperatore consecraretur, nisi a senatu probatus. Scit M. AEmilius de deo suo Alburno. Facit hoc ad caussam nostram, quo apud vos de humano arbitratu divinitas pensitatur. Nisi homini deus placuerit, deus non erit ; homo jam deo propitius esse debebit (Idem, Apologet., cap. 5, p. 290). ln quibusdam vero artiquioribus editionibus pro his verbis, Scit M. Æmilius, habetur ut Marcus Æmilius; atque

[ocr errors][ocr errors]

verba in graecam linguam sic conversa exhibet : IIa)zv%» ;ν δόγμα, μ,ά£vx 0sàv ùrà ßaaiXiw; xa0t£pz%a%* t, τρ iv υπò το7 av/y«)%rov ôzx tuzz%yz* Mzpx : ; Ajui) uzc o9το; ττερ ί τινα; εὐλον τετοίηκεν »£»&;vov (Euseb., lib. II Eccles. Ilistor., cap. 2, pag. 41). Verum utriusque lectionis idem plane est sensus. Quamobrem hæc primum explicanda sunt, ac deinde examinandum quo Tertullianus modo inde contra ethnicos disputet. Dubium enimvero esse potest quodnam sit illud de deo consecrando edictum. Scimus quidem unum a Cicerone hisce verbis describi : Separatim nemo habessit deos, neve novos, sed ne advenas, nisi publice ad. scitos, privatim colunto (Cicer., lib. ll de legib. p. 555, lin. 57). Aliud tamen decretum a Tertulliano designari videtur; utpote qui imperatoris fecerit mentionem. Laudata enimvero a Cicerone lex Romanis imperatoribus longe vetu$tior est. Quid ergo, si dicamus ab Auctore nostro imperatoris nomine appellari præfectum exercitus, aut consulem illius ducem? AEmilius autem Probus hujusce legis ignarus, aut de ilIa in ancipiti prælii fortuna nihil cogitans, vovit fore ut, si hostes vinceret, lanum consecraret deo, cui Alburno momen erat. Sua autem experientia agnovit illud nimis præceps sine senatusconsulto fuisse votum. Prohibuit enim senatus hoc fanum ædificari, quemadmodum postea impedivit, ne Christus, ut ibidem ait Tertullianus, Deus renuntiaretur; tametsi Tiberius id vehementer optavisset. Quis vero sit ille deus Alburnus, dictu procul dubio non minus difficile. Rara siqnidem apud veteres mentio illitis occurrit. Ex Virgilio tamen discimus in Lucania apud Silarum fluvium esse montem, qui ab illo Alburnus his versibus vocatur : Est lucus Silari circa ilicibusque virentem

Plurimus Aliurnum volitans, cui nomen Asilo Romanum est, 0Estron Graii vertere vocantes.

[Virgil., lib. III Georg. v. 116 et seqq.)

At is mons pro gentilium more consecratus fuerat alicui deo, cui Alburni nomen impositum, et Metellus fanum vovere potuit. Neque mireris, si nunc deus ille sit incognitus; topicus quippe deus erat. At hi dii, ut observat Servius, non transibant ad alias regiones, ac proinde vix aliis, quam locorum incolis noti erant. (Serv., in lib. VII Æneid.)

Duo autem argumenta contra ethnicos Tertullianus inde eruit. Primo enim inde evidentissime concludit deos gentilium factos esse pro hominum voluntate et arbitratu, atque idcirco nullum posse gentilium esse deum, nisi homini placuerit. Atqui summa impietas est ulli pro hominum arbitrio tribuere divinitatem. Verus siquidem Deus a se ipso et omnipolens est, atque ideo nulli subjectus, sed illi subjecta sunt omnia. Ethnici ergo nulla prorsus lege, nisi iniquissima, decernere potuerunt, ut Christiani, rejecto veri Dei cu!tu, factos ab hominibus deos adorarent, secus vero illi etiam inauditi interficerentur. Secundo inde colligit Tertullianus vetus illud de novis diis non introducendis decrelum ab ipsismet gentilibus violatum, qui

« PoprzedniaDalej »