Obrazy na stronie
PDF
ePub

tronarum scortorumque vestibus leges, et quam impune cas ethnici violaverint.

faciamus, hæc alia sunt de illis ipsiusmet Auctoris A Audisne quam antiquæ fuerint de distinguendis manostri verba: Quis omnino regum insigne potestati suæ humero præfert, et non aul capite diadema, aut in manu sceptrum, aut aliquam propriæ vestis notam? (Idem, lib. adv. Judæos, cap. 10).

Datum quoque est a Cæsare Augusto edictum, quo prohibuit ne ullus, nisi senator, purpuram, quæ tum vulgo sumebatur, deinceps indueret (Dion. lib XLIX Histor. Rom. pag. 459). Antea vero Julius Cæsar, teste Suetonio, lecticarum usum, item conchyliadæ vestis, ei margaritarum, nisi certis personis et ætatibus perque certos dies, ademit (Sueton. in Vit. Julii Cæsaris, § 45). Quæ quidem ab Eusebiani Chronici auctore de fœmnis sic explicantur: Prohibitæ lecticis margaritisque uli, quæ nec viros nec liberos haberent, et minores essent annis quinquaginta quinque ( Euseb. Chron. 1972). B Magnum quoque inter matronarum et meretricum vestes erat discrimen (Tertull., Apologet. cap. 6, pag. 301). Nam meretrices, sicuti Nonius annotavit, succinctiore veste utebantur (Non. cap. 14 de Gen. vestim). Quamobrem Ulpianus: Si quis, inquit, virgines appellasset, si tamen ancillari veste vestitas, minus peccare videtur, multo minus si meretricia veste fœminæ, non matrum familiarum vestitæ fuissent ( gest. lib. XLVIII, tit. de Injur., etc., leg. 15).

(Di

Neque alias magis curabant, quibus fœminarum modestia et sobrietati cautum erat. Nulla enim antiquitus formina aurum, ait Tertullianus, præter unico norat digito, quem sponsus oppignerasset, pronubo annulo (Tertull. Apologel. cap. 6, p. 302). Nemini autem incompertum est morem vetustissimum fuisse, ut sponsus in futurarum nuptiarum pignus annulum, quem vocabant pronubum, sponsæ suæ mitteret. Si quis tamen illius testem såltem unum sibi citari velit, is audiat Juvenalem :

Conventum tamen et pactum, et sponsalia nostra
Tempestate paras, jaunque a tonsore magistro
Pecteris, et digito pignus fortasse dedisti.

(Juvenal. Satir. 6, v. 23 et seqq.)

Plinius autem testatum nobis facit hunc annulum suo tempore ferreum fuisse, ac sine gemma: Etiam nunc, ait, sponsæ muneri ferreus annulus mittitur isque sine gemma (Plin. lib. XXXIII natur. His!. c. 1, p. 7).

Tertulliani itaque nostri ætate, mos ille plane modestus jam immutatus erat, et pro ferreo annulo aureus dabatur. Postea vero Isidorus de annulis iisdemque pronubis plurali numero sic loquebatur: Fœminæ non usæ sunt annulis, nisi quos virgini sponsus miserat, neque amplius quam binos annulos aureos in digitis habere solebat.At nunc præ auro nullum fœminis leve est atque immune membrum ( Isidor. lib. XIX Origin., cap. 32). Nonne autem his posterioribus verbis ad hæc Tertulliani respexit, quibus mulierum luxum ipso, de quo agimus, loco sic exagitat: Nunc in fœminis præ auro nullum leve membrum (Tetul., Apologet. cap. 6, p. 304). Quamobrem Qvidius antea cecinerat: Nec prodite graves, insuto vestibus auro, Per quas non petitis, sæpe fugalis opes.

(Ovid. lib. I de Arte amandi, v. 172.) Testis adhuc nobis est Plinius visam a se Agrippinam, Claudii principis, id est, Neronis uxorem, edente eo navalis prælii spectaculum, assidente ei, in · dutam paludamento auro textili sine alia materie (Plin. ibid. cap. 3, p. 39). Quod quidem et Dion (Dien., lib. X Rom. Histor.) et Cornelius Tacitus confirmant (C. Tacit. lib. XII, Annal. ant. fin.). Qui plura de hoc romanarum mulierum luxu scire voluerit, is adeat Meursium (Meurs. lib. de Luxu Roman. cap. 4 et seqq. ),

Quantum autem mulieres, contra majorum instituta, his vestibus abuterentur, disce ex nostro Tertulliano Video, inquit, et inter matronas atque prostibulas nullum de habitu discrimen relictum (Tertul. loc. cit.). Neque ibi ille plura; sed quæ alio in libro uberius, huncque prosequitur in modum: Converte et C ad fœminas, inquit, habes spectare quod Cæcinna Severus graviter senatui impressit matronas sme stola in publico. Denique Lentuli auguris consultis, quæ ita sese exauctorassel, pro stupro erat pœna; quoniam quidem indices custodesque dignitatis habitus, ut lenocinii factitandi impedimenta, sedulo quædam desuefecerant. At nunc in semetipsas lenocinando, quo planius adeantur, el slolam et supparum, et crepidulam, caliendrum, ipsas quoque jam lecticas, et sellas, quibus, in publico quoque domestice ac secrete habcbantur, ejeravere (Idem, lib. de Pallio, cap. 4). Alio adhuc in libro eumdem abusum, ac rejectam illam honestarum matronarum et meretriciarum vestium differentiam acrius insectatur. Audi, quæso, cum loquentem: Quanto magis blasphemabile est, si quæ sacerdotes pudicitiæ dicimini impudi- D Kobierzykum (Kobierz. lib. I de Luxu Rom., cap. 8, carum ritu procedatis cultæ et expicta? Aut quid minus habent infelicissimæ illæ publicarum libidinum victima, quas si quæ leges a maritalibus et matronalibus decoramentis coercebant, jam certe sæculi improbitas quotidie insurgens honestissimis quibusque fœminis usque ad errorem dignoscendi coæquavit (Idem, lib. II de Cultu fœmin. c. 12). Tum paulo post : Thamar illa, quæ se expinxeral et ornaverat, idcirco Judæ suspicione visa est quæstui sedere, adeoque sub velamento latebat, habitus qualitate quæ'stuariam mentiente ; ut quæstuariam et voluerit, et compellaverit, et pactus sit (ib.). Nec absimili modo Ilieronymus:Thamar, inquit, sub specie meretricis fallit Judam (Hieronym. lib. I adv. Pelagian.).

et seqq.), ac si vacat, ea quæ nos alibi annotavimus. (Tom. I Apparat., p. 792.)

ARTICULUS VI.

Expenditur quanta severitate usus vini mulieribus olim interdictus fuerit, ac quam impune, propter illius abusum, uxores a viris suis trucidatæ sint : quam immoderate postea a fœminis sumptum, quæ idcirco solitum osculum propinquis porrigere non audebant : quam frequens fuerit uxorum repudiatio, priscis temporibus incognita; ac qua ratione etnnici proavis suis nuntium sermone, et loquendi modo remiserint. Nihil sane antiqua Romanorum probitate magis di

Quid plura? Gentilibus adhuc probro Auctor noster vertit, quod evanuerit prisca felicitas matrimoniorum, de moribus utique prosperata, qua, per annos fere sexcentos ab Urbe condita, nulla repudium domus scripsit. (Tertull., ibid.) Visne id tibi græcis quibusdam latinisque testibus probari? Primus erit Dionysius Halicarnasseus, cujus hæc sunt verba : Óμoloyɛîtαɩ ¿vtòs ἐτῶν εἴκοσι καὶ πεντακοσίων μηδεὶς ἐν Ῥώμη διαλυθῆναι γάτ μος· κατὰ τὴν ἑβδόμην ἐπὶ ταῖς τριάκοντα καὶ ἑκατὸν Ολυμπιάσιν, ὑπατευόντων Μάρκου Πομπωνίου, καὶ Γαίου Παπυρίου, πρῶτος ἀπολύσαι λέγεται τὴν ἑαυτοῦ γυναῖκα Σπούριος Καρουίλλιος ἀνὴρ οὐκ ἀφανής, ἀναγχαζομένος ὑπὸ τῶν τιμητῶν ὁμόσαι τέκνων ἕνεκα γυναικὶ μὴ συνοικεῖν ̓ ἦν δ' αὐτῷ στείρα ἡ γυνή, ὃς ἐπὶ τῷ ἔργῳ τούτῳ, καίτοι δι' ἀνάγ μην γινομένω, μισούμενος ὑπὸ τοῦ δήμου διετέλεσεν. Constat

gnum, quain salubris illa severitas, 'qua vini usus fœmi- A nis ita interdictus fuerat, ut matronam, sicuti Tertullianus noster memorat, ob resignatos cellæ vinariæ loculos sui inediâ necarint. Sub Romulo vero quæ vinum altigerat, impune a Mecenio marito trucidata est. Idcirco et oscula propinquis offerre necessitas erat, ut spiritu judicarentur ( Tertullian. Apologet. cap. 6, p. 303). Eadem plane, etsi non eodem ordine, clarius explicat Plinius Non licebat, inquit, id (vinum) fœminis Romæ bibere. Invenimus inter exempla, Egnatii Mecenii uxo rem, quod vinum bibisset e dolio, interfectam fuisse a marito, eumque cadis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in Annalibus suis scripsit matronam, quod loculos, in quibus erant claves vinariæ cellæ, resignavisset, a suis inedia mori coactam; Cato, ideo propinquos fœminis osculum dare, ut scirent an temetum olerent. Hoc B per annos 520 nullum accidisse divortium. Septima tum nomen vino erat, unde et temulentia appellata (Plin., lib. XIV natur. Hist., cap. 13, pag. 142). Quis autem facile sibi non persuadebit hæc omnia a Tertulliano non ita simul conjungi potuisse, nisi ea vel ex ipso Plinio, vel iisdem ac ille fontibus hauserit? Paulo enim aliter Valerius Maximus narrat illam Egnatii Mecenii uxorem, eo quod vinum biberat, ab eo interemptam sine accusatore aut reprehensore (Val. Max., lib. VI, cap. 3, § 9); quoniam omnes existimabant optimo illam exemplo violatæ sobrietatis pœnas luisse (Idem, lib. II, cap. 1, § 5).

Prius vero dixerat vini usum olim romanis fœmi-
nis ignotum; quia proximus est inde ad inconcessam
venerem gradus. Quin etiam ab A. Gellio rursum ci-
tatur Cato, qui tradidit eodem modo condemnatam C
mulierem, quæ aut vinum biberat, aut in adulterio
fuerat deprehensa (A. Gell., lib. X Noct. Attic. cap. 23,
pag. 557). Ad hæc vero, Athenæus non solum vini
mulieribus a Romanis interdicti mentionem facit, sed
addidit insuper cellam vinarjam iis non commissam,
et osculum a maritis et cognatis idcirco porrectum,
ut possent odoratu agnoscere utrum revera vinum bi-
bissent (Athenæ., lib. X, Deipnosoph., cap. 7, p. 429,
el cap. 11, pug. 440). De hac autem vini interdictione
jam disputavimus (Dissertat. in Arnob. cap. 4, art. 1).
Contra hanc tamen legem: Pro vino, inquit Ter-
tullianus, nullum liberum est osculum (Tertullianus,
Apologet. c. 6, p. 304). At in illud ebrietatis vitium varii
scriptores, ac potissimum satyrici poetæ invehuntur.
Sed sufficiet in rem notissimam hæc retulisse Juve- D
nalis carmina, quibus ea, quæ non modo de ebrie-
tate, sed luxù etiam in superiori articulo diximus,
manifeste confirmantur :

Nullum crimen abest, facinusque libidinis, ex quo
Paupertas Romaua perit.

Prima peregrinos obscena pecunia mores
Intulit, et turpi fregerunt sæcula luxu

Divitiæ molles. Quid enim Venus ebria curat?
Inguinis et capitis quæ sint discrimina nescit,
Grandia quæ mediis jam noctibus ostrea mordet.
Cum perfusa mero spumant unguenta Falerno,
Cum bibitur concha, cum jam vertigine tectum
Ambulat, et geminis exsurgit mensa lucernis.
I nunc, et dubita quæ sorbeat aera sanna
Tullia, quid dicat notæ Collacia Maura,
Maura pudicitiæ veterem cum præterit aram.
(Juvenal., satir. 6, v. 293 et seqq.).
TERTULLIANI I.

demum supra centesimam et tricesimam olympiade Marco Pomponio et C. Papyrio consulibus, primus dicitur uxorem dimisisse Sp. Carvilius, vir non obscurus, coactus a censoribus jurare liberorum caussa se conjugem non retinere; erat enim sterilis; qui ob hoc factum, quamvis necessitate compulsus, in perpetuum exosus fuit populo (Dionys. Halicarn., lib. II Antiquit. Rom. pag. 96).

Latini vero scriptores Valerius Maximus et A. Gellius eadem litteris mandaverunt (Val. Max., lib. II, cap. 1, § 4), nisi quod Gellius, citato auctore Servio Sulpicio, narrat id contigisse anno Urbis conditæ 523, M. Attilo et P. Valerio consulibus (A. Gell., lib. IV Noct, Attic. cap. 3, pag. 278). Sed ibi certe aut postea subest aliquis illius memoriæ, vel librarii error. Nam alio in libro scribit illud actum anno ab Urbe condita quingentesimo undevicesimo, quo alii proinde consules esse debebant, iique forsitan qui a Dionysio Halicarnasseo notantur (Idem, lib. XVII, cap. 21, pag. 1008).

Ab his itaque tam æquis et moribus et legibus plane penitusque desciverant ethnici, quibus repudium, ait Tertullianus, jam et votum est, et quasi fructus matrimonii (Tertull., ibid.). Neque suspiceris aliquam hic subesse illius amplificationem. Suspectum enim non habebis Senecam, cujus hæc de repudio legimus verba Numquid jam ulla repudio erubescit, postquam illustres quædam ac nobiles fœminæ, non consulum numero, sed maritorum suorum annos computant, el exeunt matrimonii caussa, nubunt repudii. Tamdiu illud timebatur, quamdiu rarum erat; quia vero nulla sine divortio acta sunt, videlicet a publicis notariis descripta, quod sæpe audiebant, facere didicerunt (Senec., lib. III de Benef., cap. 16, pag. 53). Huc quoque accedat Juvenalis, qui hæc frequentissima uxorum divortia his versibus insectatur :

Imperat ergo viro, sed mox hæc regna relinquit,
Permutatque domos, et flammea conterit; inde
Advolat, et spreti repetit vestigia lecti.
Ornatas paulo ante fores pendentia linquit
Vela domus, et adhuc virides in limine ramos.

Sic crescit numerus, sic fiunt octo mariti

Quinque per autumnos, titulo res digua sepulcri.

(Juvenul., satir. 6, v. 223.)

Audis sane quam perspicue dixerit unam uxorem intra quinque autumnos, id est, quinque annos ha

(Trente-deux.)

buisse octo maritos. Martialis vero Telesinam quam- A ita legisse videtur Eusebius, qui hæc Auctoris nostri dam acriter corripit, quæ intra unum mensem decies contra leges latas impune nupserat :

Julia lex populis ex quo, Faustine, renata est,
Atque intrare domos jussa pudicitia est,
Aut minus, aut certe non plus tricesima lux est,
Et nubit decimo jam Telesina viro.
Quæ nubit toties, non nubit, adultera lege est,
Offendor mocha simpliciore minus.

(Martial., lib. VI, epigrumm. 7.)

Verum adeo effrænis erat hæc nefaria repudiorum licentia, ut vix unquam ullis imperatorum, quarum plures adhuc exstant, legibus refrenari potuerit. Quid vero, quod non solum tot tamque præclaras leges, quo diximus modo, conculcabant, sed debitam quoque majoribus venerationem. Quapropter illos his Tertullianus verbis alloquendo, sic urget: Habitu, id est, vestita, victu, instructu, censu, ipso denique · sermone proavis renuntiastis (Tertullian., Apologet., cap. 6, p. 305). Et rursus alio in libro: Plane, inquil, subjacet quanta a majoribus mutaveritis, cultu, habitu, apparatu, ipsoque victu, sicut ex jam dictis patet. Adjecit autem ipsoque sermone. Cur ergo sermone etiam ac loquendi modo? Quia pristinum, inquit, ut rancidum relegatis (Idem, lib. I ad Nation., cap. 10, pag. 572), id est, tanquam insuavem, putidum, et male olentem rejicitis.

[ocr errors]

ARTICULUS VII.

Examinatur quodnam sit vetus decretum de novis diis sine senatusconsulto non introducendis, et Metelli volum de templo in Alburni dei honorem construendo, quod irritum factum est; ac quomodo decretum illud violatum sit ab ethnicis, qui Liberum patrem, Serapidem, et Harpocratem cum suo Cynocephalo senatusconsulto rejectos, impudentissime restituerunt. Ethnicos vehementius adhuc Tertullianus premit, planeque opprimit. Evidenter enim ostendit ab eis non solum sanctiores de rebus humanis, sed de divinis etiam ritibus leges spretas et pessumdatas. At illum, si placet, in suo ad Nationes libro argumentantem audiamus: At enim illi, inquit, sapientissimi ac prudentissimi majores, quorum institutis renuntiare non nostis, maxime in persona deorum vestrorum, ipsi quoque impii deprehenduntur. Mentior, si nunquam censuerant ne qui imperator fanum, qnod in prælio vovisset, prius dedicasset, quam senatus probasset, ut contigit M. Emilio Probo, qui voverat Alburno deo. Utique enim impiissimum, imo contumeliosissimum admissum est, in arbitrio et libidine sententiæ humanæ locare honorem divinitatis, ut deus non sit, nisi cui esse permiserit senatus (Tertull., lib. I ad Nation., c. 10, p. 573). Sed hæc ille brevius in Apologetico suo: Vetus, ait, erat decretum, ne qui deus ab imperatore consecraretur, nisi a senatu probatus. Scit M. Æmilius de deo suo Alburno. Facit hoc ad caussam nostram, quo apud vos de humano arbitratu divinitas pensitatur. Nisi homini deus placuerit, deus non erit; homo jam deo propitius esse debebit (Idem, Apologet., cap. 5, p. 290). In quibusdam vero antiquioribus editionibus pro his verbis, Scit M. Æmilius, habetur ut Marcus Æmilius; atque

verba in græcam linguam sic conversa exhibet : Παλαιὸν ἦν δόγμα, μηδένα θεὸν ὑπὸ βασιλέως καθιεροῦσθαι, πρὶν ὑπὸ τοῦ συγγκλήτου δοκιμασθήναι· Μάρκος Αιμίλιος οὔπως περί τινος εἰδώλου πεποίηκεν Αλβούρνου (Euseb. lib. 1 Eccles. Histor., cap. 2, pag. 41). Verum utriusque lectionis idem plane est sensus. Quamobrem hæc primum explicanda sunt, ac deinde examinandum quo Tertullianus modo inde contra ethnicos disputet.

Dubium enimvero esse potest quodnam sit illud de deo consecrando edictum. Scimus quidem unum a Cicerone hisce verbis describi : Separatim nemo habessit deos, neve novos, sed ne advenas, nisi publice ad. scitos, privatim colunto (Cicer., lib. 11 de legib. p. 554, lin. 37). Aliud tamen decretum a Tertulliano designari B videtur; utpote qui imperatoris fecerit mentionem. Laudata enimvero a Cicerone lex Romanis imperatoribus longe vetustior est. Quid ergo, si dicamus ab Auctore nostro imperatoris nomine appellari præfectum exercitus, aut consulem illius ducem? Æmilius autem Probus hujusce legis ignarus, aut de illa in ancipiti prælii fortuna nihil cogitans, vovit fore ut, si hostes vinceret, lanum consecraret deo, cui Alburno nomen erat. Saa autem experientia agnovit illud nimis præceps sine senatusconsulto fuisse votum. Prohibuit enim senatus hoc fanum ædificari, quemadmodum postea impedivit, ne Christus, ut ibidem ait Tertullianus, Deus renuntiaretur; tametsi Tiberius id vehementer optavisset.

C

Quis vero sit ille deus Alburnus, dictu procul dubio non minus difficile. Rara siquidem apud veteres mentio illius occurrit. Ex Virgilio tamen discimus in Lucania apud Silarum fluvium esse montem, qui ab illo Alburnus his versibus vocatur:

Est lucus Silari circa ilicibusque virentem
Plurimus Alburnum volitans, cui nomen Asilo
Romanum est, OEstron Graií vertere vocantes.

(Virgil., lib. III Georg. v. 146 et seqq.)

At is mons pro gentilium more consecratus fuerat alicui deo, cui Alburni nomen impositum, et Metellus fanum vovere potuit. Neque mireris, si nunc deus ille sit incognitus; topicus quippe deus erat. At hi dii, ut observat Servius, non transibant ad alias regiones, ac proinde vix aliis, quam locorum incolis noti erant. (Serv., in lib. VII Æneid.)

Duo autem argumenta contra ethnicos Tertullianus inde eruit. Primo enim inde evidentissime concludit deos gentilium factos esse pro hominum voluntate et arbitratu, atque idcirco nullum posse gentilium esse deum, nisi homini placuerit. Atqui summa impietas est ulli pro hominum arbitrio tribuere divinitatem. Verus siquidem Deus a se ipso et omnipotens est, atque ideo nulli subjectus, sed illi subjecta sunt omnia. Ethniei ergo nulla prorsus lege, nisi iniquissima, decernere potuerunt, ut Christiani, rejecto veri Dei cultu, factos ab hominibus deos adorarent, secus vero illi etiam inauditi interficerentur, Secundo inde colligit Tertullianus vetus illud de novis diis non introducendis decretum ab ipsismet gentilibus violatum, qui

pari licentia deos olim factos repudiarunt, ac repudia- A
tos restituerunt. Nam Liberum patrem, uti ille ait,
cum mysteriis suis consules senatus auctoritate non mo-
do Urbe, sed universa Italia eliminaverunt (Tertullian.
Apologet., c. 6, p. 304). Quæ quidem ille alio in libro
iisdem pene verbis repetit (Lib. I ad Nation., cap. 10,
pag. 575). Totam autem hanc historiam accurate
narrat Livius, ac quando, qua occasione, et quomodo
a Posthumio consule nefanda horrendaque crimina,
que in his exsecrandis sacris noctu perpetrabantur,
sint retecta, atque eam ob caussam senatusconsulto
Romæ totaque in Italia penitus abrogata sublataque
fuerint (Liv., lib. XXXIX, § 9, usque ad 19). Quam
obrem recte Augustinus: Hæc postea, inquit, dis-
plicuerunt senatui saniori, et ea jussit auferri (August.,
lib. VI de Civit., cap. 9, pag. 156).

deinde a Domitiano, Neronianæ crudelitatis portione; qui tamen eos restituit, quos relegaverat.

Satis abunde Tertullianus demonstravit quam absurde ethnici ad vexandos et occidendos christianos suis se legibus obstringi caussarentur, qui majorum suorum instituta, mores ac leges sanctiores impune, aut violabant, aut adspernabantur. Laudabant enim veteres, sed nove de die vivebant, ait Auctor noster, atque exclusa in negotiis et officiis antiquitate, venerandam patrum suorum auctoritatem pessumdabant (Tertullian. Apologet., cap. 6, pag. 305). Sed hæc ille omnia sibi satis esse non putavit, ipsumque petit acCusationis caput. Manifestum itaque facit datas in christianos leges esse iniquissimas, et statutas a pessimis ac sceleratissimis principibus. Neque minus B evidenter demonstrat bonos piosque principes, vel nunquam in Christianos sæviisse, aut nunquam præcepisse in eos sæviri. Quod quidem ille imperatorum a christianæ religionis initio ad suum usque tempus brevi inductione ostendit (Idem, lib. I ad Nat., cap. 10, pag. 572).

Contra vero Serapidem, ait adhuc Auctor noster, et Isidem, et Harpocratem, cum suo Cynocephalo, Capitolio prohibitos, id est, curia deorum pulsos Piso et Gabinius consules, non utique christiani, eversis etiam aris eorum, abdicaverunt, turpium et oliosarum superstitionum vitia cohibentes (Tertullian., Apologet., c. 6, pag. 305). Sed hæc ille paulo uberius in alio libro, ubi et testem Varronem hunc in modum citavit : Serapidem et Isidem et Arpocratem et Hanubim prohibitos Capitolio Varro commemorat, eorumque statuas a senatu disjectas, non nisi per vim popularium restructas ; sed tamen Gabinius consul calendis januariis cum vix hostias probaret præ popularium cætu, quia nihil de Serapide et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram, quam impetum vulgi, et aras institui prohi- C buit (Idem, lib. I ad Nat., cap. 10, pag. 573).

Sed animadvertas velim quæ fuerit etiam in rebus sacris inconstantia et insulsitas gentilium, qui postquam turpissima ac plane detestanda hæc Serapidis mysteria jure tam merito sustulissent, summa tamen impietate instauraverunt, quemadmodum Tertullianus se postea fusius demonstraturum pollicetur. Nos vero de illorum cum eversione tum renovatione quædam in no tra de Minutii Octavio dissertatione annotavimus (Dissertat. in Minut. Oclav., cap. 22, art. 1), et infra adhuc observabimus.

Ethnicis igitur, qui deos suos ita repudiaverant et restituerant, fas nunquam fuit Christianos, nec auditos, nec defensos ideo condemnare, et interficere; quia verum Deum veramque religionem suam negare D et abdicare nolebant. Sed id adhuc confirmatur ex iis, quæ retulimus in alia dissertatione (Dissert. in Arnob., cap. 5, art. 1 et seqq.), ubi patefecimus quanta illi audacia mores, leges et instituta etiam sacratiora contempserint, labefactarint et abrogaverint.

CAPUT XIX.

De legibus in Christianos datis, et imperatorum in eos odio vel favore.

ARTICULUS PRIMUS.

Quomodo Tertullianus ostendat primas in Christianos leges latas esse a Nerone nequissimo imperatore, ac

Ubi enimvero christianum nomen in mundum pervulgari cœpit (Idem, Apologet., cap. 5, p. 290), tum Tiberius imperator, uti superius animadvertimus (Supr. cap. 8, art. 4), voluit Christum in deorum numerum referre, ac quamvis prohibitus sit a senatú, in sua tamen permansit sententia. Tantum itaque abest, ut aliquam tulerit in Christianos legem, quin potius eorum accusatoribus, inquit Tertullianus, periculum, pœnæ videlicet et supplicij, comminatus fuerit (Tertull., ibid.).

Neque ctiam Auctor noster unquam credidit quidquam a Caligula et Claudio imperatoribus in eosdem Christianos decretum. Etenim ibidem adjecit: Consulite commentarios vestros, illic reperietis primum Neronem in hanc sectam, cum maxime Romæ orientem, Cæsariano gladio ferocisse (Tertullian., loc. cit.). Nos vero infra explicabimus cur prima Christianorum persecutio ab hoc imperatore concitata dicatur (Dissert. in Luc. Cæcil., lib. de mort. Persec., cap. 6, art. 1). Quamobrem illud tantum observabimus quibusdam visum fuisse his verbis, commentarios vestros, ab Auctore nostro designari aut Cornelii Taciti Annales, aut potius descriptam a Suetonio Neronis vitam. Nam alibi ille dixit, Vilas Cæsarum legimus: orientem fidem primus Nero cruentavit (Tertull., lib. de Scorp., cap. 15). Nec prorsus quidem inepta videtur hæc conjectura. Sed quid impedit, quominus commentarium nomine adhuc denotaverit arcana seu acta publica Rómanorum, in quibus, sicuti supra notavimus (Sup. cap. 9, art. 5), extraordinaria facta litteris consignata conservabantur.

Utcumque res se habeat, certe Religio christiana hoc Nerone, tyranno omnium nequissimo, vel, quemadmodum loquitur Tertullianus, tali dedicatore damnationis nostræ etiam gloriatur (Tertul. Apologet., cap. 5, p. 293). Ab illo siquidem damnata, eo ipso bona esse et vera probatur. Nam sicuti ille pergit : Qui scit illum, intelligere potest non nisi grande aliquod bonum

rum, prætextu suam in Christianos excusare crudelitatem. At de utroque illo imperatore Domitiano et Nerone, et commota adversus Christianos persecutione, in alia dissertatione disputabimus (Infr., cap. 16, art. 3, Dissert. in Luc. Cæcil. cap. 6, art. 1 el 2).

a Nerone damnatum (Idem, ibidem). Sed hæc paulo A nabantur vano edictorum, ab his imperatoribus datofusius prosequitur in suo ad Nationes libro: Sub Nerone, inquit, damnatio invaluit, ut jam hinc de persona persecutoris ponderetis. Si pius ille princeps, impii Christiani; si justus, si castus, injusti et incesti Christiani; si non hostis publicus, nos publici hostes; quales simus damnator ille demonstravit, utique æmula, id est, contrarias pessimis suis moribus virtutes puniens. Et tamen permansit, erasis omnibus, hoc solum institutum Neronianum, justum denique, ut dissimile sui auctoris (Idem, lib. I ad Nation., cap. 7, p. 567).

Non poterant igitur gentiles Christianis objicere şe legibus ab impiissimo illo tyranno datis obstringi. Prima quippe lex in eos sancita ab illo, qui tantis tamque horrendis sceleribus infamem vitam duxit, manifestum certe omnibus fecit quain castum et innocens erat Christianorum vivendi genus. Deinde vero ille bonorum omnium hostis infensissimus, nihil nisi bonum et æquum damnabat. Ethnici ergo iniquissimis ejus legibus nunquam teneri poterant; ac Christiani jure merito se ab homine tam impio damnatos esse gloriabantur. Denique sua crudelitate et inauditis hactenus flagitiis horrori omnibus adeo fuit, ut cuncla ejus monumenta abrasa abolitaque fuerint. Nam a senatu, ut ait Suetonius, hostis publicus judicatus est, moreque majorum puniendus (Sueton. lib. VI, in Vit. Neronis, § 49). In Dionis Epitome legimus a militibus comminutas, et dirutas ejus statuas (Dion., Epit., p. 196), ac si Plutarcho fides, Spicillus gladiator, iis per urbem raptis, in foro obrutus necatusque C fuit (Plutarch., in Vita Galba, p. 1056).

At quamvis ethnici omnia ejus acta et decreta jure merito resciderint, cæco tamen illorum in Christianos furore factum est, ut, erasis omnibus, solum Neronis in illos decretum permanserit. Sed Tertullianus eorum insaniam irridendo addidit: Justum quidem, ut dissimile sui auctoris, hoc est, tam iniquum, quam ipsimet impio Neroni, et aliis nefandis ejus factis ac legibus simile fuit.

Prosequitur Tertullianus: Tentaverat et Domitianus, portio Neronis de crudelitate, sed qua et homo facile cœptum repressit, restitutis etiam, quos relegaverat (Tertullian., Apologet., cap. 5, p. 293). Cuncta vero hæc verba græce reddita Eusebius retulit, aliumque testem citat Hegesippum, qui memoriæ tradidit Domitianum, postquam nonnullos Christi cognatos de sua origine et ejusdem Christi regno interrogasset, nihil adversus eos statuisse asperius, sed dimisisse liberos, ac misso edicto compescuisse commotam in christianæ religionis sectatores, persecutionem: xaraяaũσαι διὰ προστάγματος τὸν κατὰ τῆς ̓Εκκλησίας διωγμόν (Euseb., lib. III. Eccles. Histor., cap. 20, p. 90). Denique de utroque Domitiano et Nerone hæc Auclor noster adjecit: Tales semper nobis insecutores injusti, impii, lurpes, quos et ipsi, vos gentiles, damnare consuestis, a quibus damnatos restituere soliti estis (Tertullian., ibid.)

Frustra ergo ac prorsus inepte iidem gentiles co

Cæterum, si hi duo nequissimi imperatores quasdam adversus Christianos sanciverunt iniquissimas leges, constat sane alios, qui medio inter utrumque tempore, vel post Domitianum ad Tertulliani ætatem regnavere, aut Christianos non vexavisse, aut ipsis favisse, aut nulla tulisse contra illos edicta, sed potius priora emendavisse. Quam autem id certum sit, agnosces profecto his Tertulliani verbis, quibus ethB nicos sic provocat : De tot exinde principibus ad hodiernum, divinum humanumque sapientibus, edite aliquem debellatorem Christianorum (Tertullian., Apologel., cap. 5, p. 294). Qua autem, obsecro, fronte ethnicos tanta securitate compellare audebat, nisi hoc fuisset verissimum? Et certe Melitonem, ab Eusebio citatum (Euseb., lib. IV Eccles. Hist., cap. 26, p. 148), ac plures alios, sicut alibi ostendimus (Dissert. in Luc. Cecil., cap. 6, art. 3), habuit suæ suffragatores et patronos sententiæ, quam ipse adhuc confirmat, uti ex sequentibus articulis patebit.

ARTICULUS II.

Expenditur utrum Marcus Aurelius christianæ religioni propterea faverit, quod christiani milites exercitui ejus, siti enecato, imbrem non sine magno miraculo a Deo impetraverint, ac quomodo iisdem christianis pœnas impositas non dimoverit, sed pùlam disper

serit.

Ethnici injustissimis pessimorum imperatorum legibus ad christianos excarnificandos eo majore perversitate abutebantur, quo certius noverant longe meliores fuisse suos imperatores, qui aut in illorum gratiam fecerunt decreta, aut eorum fautores fuerunt, et defensores. Nominibus autem suis Tertullianus illos appellat, sed non servato uniuscujusque ætatis ordine. Orditur enim a Marco Aurelio, quem Christianorum protectorem fuisse asseverat. Nec ullus, inquit, unquam diffitebitur: Si litteræ illius gravissimi imperatoris requirantur, quibus illam germanicam silim, christianorum forte militum precationibus impeD tralo imbri, discussam contestatur (Tertullian., Apologet., cap. 5, p. 295). Certum quidem, ac unanimi omnium, sive gentilium, sive christianorum consensu probatum est hæc contigisse, cum Marcus Aurelius adversus Germanos ac Sarmatas pugnaturus, aciem instrueret. Tum quippe ejus milites, qui siti enecabantur, impetrato cœlitus imbre, recreati sunt. Sed in dubium aliquis vocabit utrum ethnicorum vel christianorum precibus obtentus fuerit.

Plures namque scriptores ethnici hunc imbrem precationi pietatique ejusdem imperatoris acceptum referunt. Primus autem ex istis occurrit nobis Capitolinus, cujus hæc sunt de illo verba: Fulmen de

« PoprzedniaDalej »