Obrazy na stronie
PDF
ePub

Namque ubi divinum libaveris ore saporem,
Mox purgata suo faciet tua lumina visu
Equiparare deos1, sic sancta ut noxia nôsse,
Injustum recto, vero discernere falsum. »>

Talia fallaci spondentem dona susurro
Credula submisso miratur femina vultu,
Et jam jamque magis cunctari et flectere sensum
Incipit, et dubiam letho plùs addere mentem.
Ille ut vicino victam discrimine sensit,

2

Unum de cunctis lethali ex arbore malum
Detrahit, et secum nutanti protinus offert.
Nec spernit miserum mulier malè credula munus,
Sed manibus pomum ignaris lethale retractat ;
Naribus interdum labiisque patentibus ultro
Jungit, et ignorans ludit de morte futurâ 3.

5

O quoties ori admotum compuncta retraxit,
Audacisque mali titubans sub pondere dextra
Cessit, et effectum sceleris tremefacta refugit!
Dis tamen esse cupit similis, serpitque venenum
Ambitione nocens. Rapiunt contraria mentem,
Hinc amor, inde timor; pulsat jactantia legem ",
Interdumque etiam lex subvenit: æstuat anceps
Dividui cordis dura inter prælia fluctus'.
Nec tamen incentor desistit fallere serpens,
Ostentatque cibum dubiæ, queriturque morari,
Et juvat in lapsum pendentis prona ruinæ".

[blocks in formation]

285

290

295

300

305

*« Dis. » Synérèse, pour « diis. » « Pulsat jactantia legem,» l'orgueil lui fait oublier la loi, la défense.

6 Construisez: « fluctus anceps dividui cordis æstuat inter, etc.» Belle image par laquelle le poète compare les deux pensées contraires qui se partagent le cœur de la femme au mouvement alternatif des vagues de la mer,

7 Mot à mot: juvat in lapsum, » il rend plus glissante, « prona pendentis ruinæ,» la pente qui la conduit à une ruine imminente; c'est-à-dire ; il l'aide

Ut tandem victæ gravior sententia sedit
Æternam tentare1 famem per criminis escani,
Serpentem satiare cibo quem sumeret ipsa,
Annuit insidiis, et pomum morsa momordit.
Dulce subit virus, capitur mors horrida pastu.
Continet hic primum sua gaudia callidus anguis,
Dissimulatque ferum victoria sæva triumphum.

2

VIII. Joie du serpent.

310

315

Tum victor serpens certamine lætus ab ipso,
Puniceam crispans squamoso in vertice cristam,
Nec jam dissimulans, quem presserat ante triumphum,
Acrior insultat victis, et talibus infit:

«En affectatæ vobis est gloria laudis

Reddita, qui perversa simulque etiam optimą nôstis.
Cuncta ego vos docui, sensumque per abdita duxi,
Et quodcumque malum solers natura negabat
Institui, pactumque meum, ne fortè negetis,
Servavi, et firmâ vosmet mihi sorte dicavi.
Nec Deus in vobis, quamvis formaverit ante,
Jam plus juris habet: teneat quod condidit ipse; 325
Quod docui mecum est, major mihi portio restat.
Multa creatori debetis, plura magistro. »
Dixit, et in media trepidos caligine linquens
Per medium fugiens evanuit aëra corpus.

à glisser sur la pente qui va l'entrainer dans le précipice.« Prona» est un accusatif pluriel « neutre » régi par « juvat. »

Sententia tentare » pour << sententia tentandi; » construction très ordinaire en poésie. La femme s'exposa volontaire

ment à une faim éternelle, c'està-dire qu'en prenant une nourriture criminelle, elle s'est séparée de Dieu qui est le pain de vie, et qu'elle doit en être désormais comme affamée.

2 « Victoria sæva » équivaut à a victor sævus."

DE SENTENTIA DEI.

[ocr errors][merged small]

IX. Plaintes sacriléges d'Adam.

330

Ille1 ubi convictum claro se lumine vidit,
Prodidit et totum discussio justa reatum,
Non prece submissâ veniam pro crimine poscit,
Non votis lacrymisve rogat, non vindice fletu
Præcurrit meritam supplex confessio pœnam.
Jamque miser factus, nondum miserabilis ille est. 335
Nam sensu erigitur, tumidisque accensa querelis,
Fertur in insanas laxata superbia voces:

<< Heu malé perdendo mulier conjuncta marito !
Quam sociam misero primâ sub lege dedisti,
Hæc me consiliis vicit devicta sinistris,
Et sibi jam notum persuasit sumere pomum.
Ista mali caput est, crimen surrexit ab istâ.
Credulus ipse fui, fidei 2 sed tu unicus auctor,
Connubium donans, et dulcia vincula nectens.
Atque utinam felix, quæ quondam sola vigebat,
Cælebs vita foret, talis nec conjugis unquam
Fœdera sensisset, comiti non subdita pravæ!»

X. La sentence.

Posthæc supremam promit sententia legem,
Serpentemque reum primâ sic voce notavit :
« Tu verò cujus fucatis femina verbis
Capta semel, similes Adam pertraxit in ausus,
Propter utrumqué reus, pendes quod fecit uterque.
Nec tibi sublimi constabit pectore vertex,
Callida sed pronus per terram corpora volves,
Utque fugâ trepido sinuosa volumina currant,

« Ille.» Adam.

Fidei, » confiance.

4

« Propter utrumque reus,» doublement coupable ainsi.

4

340

345

350

355

«< Ut fugâ trepido sinuosa, etc.,» pour que, dans ta fuite, tu traînes en tremblant tes orbes sinueux.

Non gressus sed lapsus erit, teque ipse sequeris
Flexibus, et spiras viventia vincula 1 nectent.
Tum propter suasam miserorum cordibus escam
Tellurem captans pastu vesceris inani,
Mensibus et certis, fugitivus ab aëre sudo,
Inclusus terris communi sole carebis.

Inter cuncta replent quæ nunc animantia mundum
Omnibus invisus fies, gravis omnibus horror.
Præcipuè infelix mulier, cum prole futurâ,
Tecum inimicitias odio constante reponet,
Seminibusque tuis ejus cum semine bellum
Perpetuum, sed dissimilis victoria, nam qui
Ambos una operâ vicisti, subdole serpens,
Olim erit ut sexum. muliebrem pronus adores :
Cujus tu quanquam pavidæ insidiabere calci,
Conteret una caput tandem tibi femina victrix,
Nascendumque etiam tali de stipite germen. »>

Posthæc attonitam judex commotus in Evam :
« Et tu quæ primam violâsti, femina, legem,
Accipe, ait, reliquum vitæ quod restat in ævum.
Imperium patiere tori, dominumque timebis
Quem dederam socium: cujus tu subdita jussis
Pareto, et libitus posthæc assuesce 2 viriles.
Moxque ubi concipiens fœtum persenserit alvus,
Ventris onus gemitu testaberis, ac tibi clausum
Anxia crescentem portabunt viscera fascem:
Donec transacto fastidia tempore complens,
Naturale malum partûs ab vindice partu3
Producas, vita ut prolis sit poena parentis.
Sed quid multa loquar miseræ discrimina matris?
Nam quum præduro mulier confecta labore
Optatam sobolem tali produxeris ortu.
Lugebis vacuos nonnunquam orbata dolores. >>

Interea trepidus jam dudum sustinet Adam,
Quid sibi terribilis tandem sententia servet.

360

365

370

375

380

385

390

«< Viventia vincula. » Heu- ment dans le sens de s'accoureuse définition.

2 « Libitus assuesce.» « Assuescere » est employé active

tumer à.
3 « Ab vindice partu,» par un
enfantement expiatoire.

400

405

Cui Pater: «< Attentis, inquit, nunc auribus, et tu 395
Accipe quid mereare, levis quem femina vicit.
Impolluta priùs pulchro sub germine tellus,
Non jam fida satis, nec puro semine simplex,
Pristina monstrabit corruptum terga per orbem1
Exemploque tuo semper tibi terra rebellans,
Vepribus ac tribulis armata resistere discet.
Aut si frangenti cedens succumbit aratro,
Vomeris affixo mordaci dente subacta,
Pinguia decipient mentito germine culta.
Nam pro triticeo lolium consurgere fructu,
Et fictas segetes vacuasque dolebis aristas,
Sic ut vix centum producant jugera panem,
Sudore assiduo nitens quem sumat egestas",
Illecebramque cibi poenalis vindicet esca.
Equalem brutis facient tibi pabula vitam,
Et simul herbarum succos, pastumque requires.
Ærumnosa diu volvetur talibus ætas :
Donec præscriptum ponant tibi sæcula finem,
Et compacta luto rursum solvantur in illud
Membra, simulque levi fias de pulvere pulvis.
Ante tamen durum nati præcurrere lethum
Conspicies, pœnasque tuas in prole videbis,
Ut metuenda magis cernatur mortis imago,
Peccasse agnoscas quid sit, quid mortua fleri,
Quidve mori. Ac ne quid desit tibi fortè malorum, 420
Quæ castigandis corruptus parturit orbis,
Acrior immenso miscebitur ira dolori.

Nam quum prima tibi producent tempora natos,
Livor edax arcto certabit limite mundi,
Nec jam sufficiet vacuus conflictibus orbis,
Totaque fraterno congressu terra tremiscet,
Alter in alterius consurget vulnera frater,

'Construisez: « Tellus (non) monstrabit pristina terga per orbem corruptum. »

2

410

415

425

mat. » « Egestas sumat » équivaut à « egenus sumas."

"

B La terre a Exemplo tuo. » sera rebelle à l'homme, comme l'homme a été rebelle à son créateur.

Construisez: «panem quem egestas nitens sudore assiduo su

[ocr errors]

4 << In illud » pour «< in lutum. »> « Quæ castigandis, etc., sous-entendu « hominibus. » Ce vers renferme l'explication de l'existence du mal physique dans le monde. (« Orbis corruptus corrupta parturit. »)

« PoprzedniaDalej »