Obrazy na stronie
PDF
ePub

FLACCUS,

EX RECENSIONE ET CUM NOTIS

ATQUE

EMENDATIONIBUS

RICHARDI BENTLEII.

TOMUS SECUNDUS.

EDITIO NOVA.

LIPSIAE, 1826.

LIBRARIA WEIDMANNIA

G. REIMER.

IMPRESSIT GEORGIUS HENRICUS MARET.

A226

2

Q. HORATII FLACCI

EPISTOLARUM

LIBER I.

EPISTOLA I.

AD MAECENATEM.

Prima dicte mihi, summa dicende camena,
Spectatum satis, et donatum iam rude, quaeris,
Maecenas, iterum antiquo me includere ludo.
Non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis
5 Herculis ad postem fixis, latet abditus agro;
Ne populum extrema totiens exoret arena.
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem;
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus, et ilia ducat.
10 Nunc itaque et versus et cetera ludicra pono:
Quid verum atque decens, curo et rogo, et omnis
in hoc sum:

Condo, et conpono, quae mox depromere possim.
Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter:
Nullius addictus iurare in verba magistri,
15 Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
Nunc agilis fio, et mersor civilibus undis,
Virtutis verae custos, rigidusque satelles:
Nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,
Et mihi res, non me rebus, subiungere conor.
20 Ut nox longa, quibus mentitur amica; diesque
Lenta videtur opus debentibus: ut piger annus

v. 21. Vulg. Longa vid.

KAP.172.

21. Diesque Longa videtur opus debentibus] Satis inconcinna repetitio, Nox longa, dies longa. Quamobrem libens amplector, quod ex vetusto codice protulit Barthius Advers. XXXVII, 19. ,, Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque Lenta videtur opus debentibus, ut pi

M270405

« PoprzedniaDalej »