Obrazy na stronie
PDF
ePub
[merged small][ocr errors]

Pupillis, quos dura premit custodia matrum:
Sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem
Consiliumque morantur agendi gnaviter id, quod
25 Aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque :
Aeque neglectum pueris senibusque nocebit.
Restat, ut his ego me ipse regam solerque elementis:
Non possis oculos quantum contendere Lynceus:
Non tamen idcirco contemnas lippus inungui:
30 Nec, quia desperes invicti membra Glyconis,
Nodosa corpus nolis prohibere cheragra.

v. 28. Vulg. Oculo.

ger annus." Elegantius enim hoc est, quam ut librario cuipiam ac-
ceptum referri debeat. Variavit autem Noster dedita opera, Dies lon-
ga, nox lenta, annus piger. Dies lenta hic est, quae lente sive tarde
procedere videtur. Ovid. Heroid. I. v. 8.,,Nec quererer tardos ire re-
licta dies." Silius Ital. XIII, 487.,,At gente in Scythica suffixa cada-
vera truncis Lenta dies sepelit, putri liquentia tabo." Sollemnis autem
scribarum lapsus a lentus ad longus. Sic Ovid. Fast. II, 722.,,Et pa-
titur lentas obsidione moras." Ita Nic. Heinsius o vv ex melioribus
membranis reposuit; cum prius longas circumferretur.
Spectac. XXIII.,,I nune, et lentas corripe, turba, moras." Idem ta-
men alibi inconsulte, ex pluribus licet codicibus, longa in contextu
edidit, ubi antea recte habebatur lenta, Trist. IV, 1. v. 86. Hic ego
sollicitae iaceo novus incola sedis: Heu nimium fati tempora lenta mei.“
Queritur poëta, diem mortis, quae se tantis malis eriperet, nimis lente
et tarde accedere; aut certe, verbis Suetonii in Caesare c. 87. „lentum
hoc genus mortis (exilium) aspernatus, subitam sibi celeremque optat.“

Sic Martialis

28. Non possis oculo quantum contendere Lynceus] Lambini codex a prima manu oculos; quod ille admisit: ceteri omnes, ut nostri et aliorum, oculo. Utrumque recte dici videtur. Contendere oculo, ut voce contendere: Cicero pro Ligario cap. III. ,,Quantum potero voce contendam, ut populus hoe Romanus exaudiat." Sed et hic vocem ex coniectura dedit Lambinus, invitis membranis. Atqui eo pacto et Celsi locus interpolandus fuerit, I, 4.,,Scribere, legere, voce contendere, huic minime opus est; utique post cenam." Neque tamen dubito, quin vocem contendere probe dicatur; unde vox contenta eidem Ciceroni in Oratore c. XVII.,,Et contenta voce atrociter dicere; et summissa, leniter." Sic et oculi contenti Suetonio in lib. VII. „Et ́semel omnino ex occursu visam Agrippinam adeo contentis et tumentibus oculis prosecutus est. Et acies oculorum contenta Lucretio, I, 324.,,Nulla potest oculorum acies contenta tueri." Unde etiam rite colligas, contendere ocu los legitimam esse locutionem. Poëta vetus apud Nonium in Derepente: ,,Contendit oculos: derepente abit celox.“ Seneca Epist. CX. Tanti putemus oculos intendere: iam apparebit quam brevis res, quam incerta, quam tuta timeatur." Lucretius IV, 806. ,Nonne vides oculos etiam, cum, tenuia quae sint Cernere coeperunt, contendere se atque parare." Idem I, 66. ut Nonio Marcello citatur, Primum Graius homo mortales tendere contra Est oculos ausus." Virg. Aen. V, 508. ,,Alta petens, pariterque oculos telumque tetendit." Sic utrumque apud scriptores invenias, contendere animum et animo; contendere nervos, nervis. Quare utramlibet lectionem tuto possis admittere. Pluralis ta

[ocr errors]

et

11

Est quadam prodire tenus, si non datur ultra. Fervet avaritia, miseroque cupidine pectus? Sunt verba et voces, quibus hunc lenire dolorem 35 Possis, et magnam morbi deponere partem. Laudis amore tumes? sunt certa piacula, quae te

Ter pure lecto poterunt recreare libello.

Invidus, iracundus, iners, vinosus, amator; Nemo adeo ferus est, ut non mitescere possit, 40 Si modo culturae patientem commodet aurem. Virtus est, vitium fugere; et sapientia prima, Stultitia caruisse. vides, quae maxima credis Esse mala, exiguum censum, turpemque repulsam, Quanto devites animi capitisque labore.

45 Inpiger extremos curris mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis;
Ne cures ea, quae stulte miraris et optas,

Discere, et audire, et meliori credere non vis?
Quis circum pagos et circum compita pugnax
50 Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditio dulcis sine pulvere palmae?
Vilius est auro argentum, virtutibus aurum.
O cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
Virtus post nummos: haec lanus summus ab imo

[ocr errors][merged small][merged small]

men hic numerus arridet magis; quia Noster utrumque oculum collyrio inungere solebat, ut Serm. I, 5. v. 30.,,Hic oculis ego nigra meis collyria lippus Illinere," Nollet ergo singulari ambigue uti.

[ocr errors]

32. Est quodam prodire tenus] Editiones priscae quoddam; codices plerique quodam: quod et plures editiones occupavit. At in vetustissimo Blandinio alteroque notae optimae libro quadam invenit Cruquius: idque recte in contextum recepit; ut prior illo Lambinus ex coniectura. Germana sine dubio haec lectio est; ceterae ne Latinae quidem sunt. Tenus enim, ubi pronominibus iungitur, ablativum femininum semper exigit; Hactenus, Eatenus, Quatenus, Aliquatenus, QuaJamtenus. Ergo hoc vult, Est, seori, licet, quadamienus, sive aliquatenus prodire: si non datur ultra: aliquantum saltem in philosophia proficere licet, si non plurimum. Plinius XIII, 7.,,Huic similis quadamtenus quae vocatur Cypria ficus." XV, 28. Citreis odor acerrimus, sapor asperrimus, quadamtenus et Cotoneis," XXIV, 14. „Alterum Rhamni genus est silvestre, nigrius, et quadamtenus rubens." Et alibi.

52. Vilius argentum est auro] Meliores codices Torrentii,,,Vilius est argentum auro, virtutibus aurum." Liber Collegii Trinitatis,,,Vilius est auro argentum, virtutibus aurum, quod dulcius nescio quid et numerosius in se habet,

54. Haec Ianus summus ab imo Perdocet] Editiones veteres Praedocet; inde Perdocet paullatim obtinuit. At membranae fere omnes Prodocet, ut praeter alias veterrimae nostrae Graevianae, Leidenses, Reginenses. Quod, etsi haud alibi quod sciam occurrat, recte tamen

55 Prodocet; haec recinunt iuvenes dictata senesque,
Laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque:
Sed quadringentis sex septem millia desint;
Plebs eris. at pueri ludentes, Rex eris, aiunt,
60 Si recte facies. Hic murus aëneus esto,,

v. 55. Vulg. Perdocet. 57. Et lin. 58. Si quad-desunt.
Et praecedit Versum 57.

admisisse videntur Lambinus Cruquiusque, ob unanimem tot priscorum codicum consensionem. Ceterum falluntur, qui Ianos tres hinc sibi fingunt, summum, medium, imum: cum unus fuerit vicus, lani nomine insignitus. Ovidius Ibide v. 181. de Tityo,,,Jugeribusque novem qui summus distat ab imo, Visceraque assiduae debita praebet avi." An et tres Tityos hinc comminiscentur? Noster Serm. II, 3. v. 308. de seipso,ab imo Ad summum totus moduli bipedalis:" et Art. Poët. 154. ,,Primus ad extremum similis sibi." Ergo lanus summus ab imo est totus, universus. Medius autem Ianus dicitur, quemadmodum media mulier Terentio, et alia sexcenta.

57. Est animus tibi sunt mores] Vel hic locus documento esse potest, quam aegre homines ab errore semel admisso et per manus tradito ad verum revocentur. Et libri vulgati et scripti plerique hoc ordine versus exhibent: „Si quadringentis sex septem millia desunt; Est animus tibi, sunt mores, et lingua fidesque; Plebs eris." Ubi quis non, vel sola coniectura fretus, posteriorem versiculum loco suo motum, at-. que adeo priori praeponendum esse pronunciaverit? cum sententia satis sit manifesta, Quantumvis animi dotibus excellas, ingenio, virtute, eloquentia, fide; si tamen sex vel septem millia nummorum de quadrin– gentis millibus tibi desunt, si non integram quadringentorum summam in censu habes, Plebeius eris, lege Roscia id sanciente. Hoc, inquam, vel ipsius vi sententiae, pro explorato esse poterat cuivis lectori non adeo naris obesae. Sed ecce tibi Cruquius, qui in vetustissimo codice Buslidiano sic plane scriptum invenit, idque optimo iure in contextum recepit: idem postea ex duobus suis Pulmannus, ex uno suo Bersmannus prodidit, neque tamen quisquam adhuc exortus est, qui Cruquium audire et recte monenti auscultare vellet. In Magdalenensi nostro prior ille versus ultra alium, qui abhinc quartus est reiicitur, hoc exemplo: Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa, Sed quadringentis sex septem millia desunt. Roscia, die sodes melior lex, an puerorum," Unde palam, opinor, fit, iam olim ab oscitante librario versiculum hunc omissum fuisse; posteaque in margine, ut fit, appositum, per ignorantiam eorum, qui exemplar illud descripserunt, in sedes non suas transiisse. Sed et alia non desunt argumenta, quae omnem scrupulum eximant et nullum dubitationi locum relinquant. Pro Si quadringentis meliores scripti Sed habent, octo Lambini, plerique Torrentii, tres Pulmanni, Bersmannique totidem, ex nostris veterrimi Leidensis, Graevianus, Reginensis. Unde hoc, si iste versiculus, quem nunc tenet, locum semper occupavit? Nihil utique absurdius hac lectione; nemo omnium librariorum tam plumbeus, qui hanc comminisceretur. At eadem longe aptissima est, si modo versus ad sedem vetustam reducatur; praesertim si pro desunt, cum Leidensi et Reginensi nostris multisque aliorum substituas desint. Ne multis morer; sic totus locus ex membranis legendus est, Est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque: Sed quadringentis sex septem millia desint, Plebs eris." Est lingua in Lam

Felli

Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex, an puerorum est
Naenia, quae regnum recte facientibus offert,
Et maribus Curiis et decantata Camillis?
65 Isne tibi melius suadet, qui. Rem facias, rem,
Si possis, recte; si non, quocumque modo rem;
Ut propius spectes lacrimosa poëmata Pupî:
An qui, fortunae te responsare superbae
Liberum et erectum, praesens hortatur et aptat?
70 Quod si me populus Romanus forte roget, cur
Non, ut porticibus, sic iudiciis fruar îsdem;
Nec sequar aut fugiam, quae diligit ipse vel odit:
Olim quod volpes aegroto caute leoni

Respondit, referam: Quia me vestigia terrent, 75 Omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum. Belua multorum est capitum. nam quid sequar, aut

quem?

v. 62. Vulg. Est deest. 76. Es.

bini quibusdam extat, in uno Pulmanni optimo, et altero Collegii Trinitatis. Esto, inquit, Vir probus es, et prudens, et disertus: quis hoc potest negare? sed desit modo tantillum tibi ad censum equestrem, sex puta vel septem millia de quadringentis! plebeius eris. Quis non videat, si illud a librariis loco sed tum demum substitutum esse, postquam versibus semel luxatis sed nullo sensu sententiam inchoaret?

62. An puerorum Naenia] Lege ex membranis potioribus,,,Roscia, die sodes, melior lex, an puerorum est Naenia." Ita uno demto - omnes Cruquiam, Lambini sex, Bersmanni quattuor, Pulmanni omnes, ex nostris Graevíanus, Leidensis, Zulichemianus. Deinde versu 65. scribe, Qui, rem facias, rem; eiecto illo ut, quod neque in editionibus priscis, nec in membranis comparet. Quin et in v. 67. Pupi lege, non Puppi: sic enim libri vetustiores, Leidensis, Graevianus, Reginensis. Ita L. Pupius primipili centurio, Caes. Bell. Civil. I, 13. Cn. Pupius duumvir, Liv. XXII, 33. P. Pupius quaestor, IV, 53. L. Pupius aedilis, XXXIX, 44. et XL, 19. Male vero editum Puppius, XXXIX, 39. Cn. Pupius, Cic. Ep. Fam. XIII, 9. Pupius Piso, Ascon. ad Orat. in Pisonem. Inde lex Pupia, et Imp. Caes. Pupienus in nummis et historiis; in inscriptionibus multi Pupii et Pipiae, nulli Puppii. Denique et v. 69. lege, Hortatur et aptat, non optat. Aptat scilicet te responsare fortunae; sive, aptat te certamini cum fortuna. Sic Virg. Aen. X, 588. ,,proiecto dum pede laevo Aptat se pugnae. Quintil. Declam. IV.,,Arma ipsa circumdedit, et suis ad pugnam manibus aptavit. Seneca Epist. Ci. ,,Qui hoc modo se aptabit, cui vita sua quotidie fuit tota, securus est." Et CVII.,,Ad hanc legem animus noster aptandus est; hanc sequatur, huic pareat." Statius Achil. II, 415. „Iamque et ad ensiferos vicina pube tumultus Aptabar." In his omnibus plerique interpretes hallucinati sunt.

[ocr errors]

76. Belua multorum es capitum] Corrige, vel invitis librariis, ,,Belua multorum est capitum. Es autem pro est ideo supposuerunt, quod continuo praecesserant ista, Omnia te adversum etc. Inepte

Pars hominum gestit conducere publica: sunt qui Crustis et pomis viduas venentur avaras, Excipiantque senes, quos in vivaria mittant: 80 Multis occulto crescit res fenore. verum Esto, aliis alios rebus studiisque teneri: lidem eadem possunt horam durare probantes? Nullus in orbe sinus Baiis praelucet amoenis, Si dixit dives; lacus et mare sentit amorem 85 Festinantis heri: cui si vitiosa libido

Fecerit auspicium; cras ferramenta Teanum
Tolletis, fabri. lectus genialis in aula est?
Nil ait esse prius, melius nil caelibe vita:
Si non est, iurat bene solis esse måritis.
90 Quo teneam voltus mutantem Protea nodo?
Quid pauper? viden', ut mutat cenacula, lectos,

v. 91. Vulg. Ridé. mutat,

quidem et prave. Non enim et hoc ex Aesopi fabula desumptum est; neque ullo modo aptari ei potest. Leo certe non est multorum capitum belua. Constat itaque non ex vulpis Aesopicae hoc, sed auctoris persona esse. Tolle igitur ambigui vitium; et repone, Belua est, persona tertia. Duplex enim habes responsum et sententiae plane diversae. Prius ostendit, imitationem vulgi periculosam esse; posterius, stultam esse et vanam. Nam quid sequar aut quem? cum quot homines, tot "sint sententiae.

91. Quid pauper? ride, mutat cenacula] Ostenderat per exempla aliquot inconstantiam divitum; iam idem in pauperibus redarguit: ,,Quid pauper? ride. Mutat cenacula, lectos, Balnea, tonsores; conducto navigio aeque Nauseat, ac locuples quem ducit priva`triremis." Sic editiones praeferunt constanter; ut et manuscripti: nisi quod unus et alter notae sequioris, rides: quibus accedit Scholiastes Cruquianus; ,,Fingit," ait,,,Maecenatem ridere quasi praesentem." Profecto si rides posuit Horatius, fingit Maecenatem ridere; si ride, iubet, non fin·git. Atqui si his modo verbis prolatis, Quid pauper? continuo fingit Maecenatem suum ridere, priusquam, quid Noster dicturus foret, rescisceret; ineptum sane eum et insulsum fingit: Nam_risu inepto res ineptior nulla est. Absit itaque, ut huic lectioni accedamus. Neque tamen multo melior est illa altera, qua iubetur Maecenas, ut rideat. Quid enim hic risu dignum? Certe nec in verbis quae, sequuntur, nec in re quidquam est ridiculi. Nam ridicula utique sunt singulorum aut paucorum, non quae ad omne genus humanum pertinent: qualia illa sunt, loci mutatione gaudere, et in navigatione nauseare, Illud quoque mecum considera, quod paullo post sequitur: Si occurro tibi inaequaliter tonsus, aut togam habens tunicae dissidentem, rides, o Maece'nas: at cum sententia mea secum pugnat, et toto vitae ordine sibi disconvenit, non rides. Cur non, sodes? quia hoc sollemne et commune omnium vitium esse existimas. Negat ergo Maecenas rem sollemnem et omnibus innatam risu excipiendam esse. Quid ergo? an minus sollemnia erant, quae Noster in pauperibus castigat, mutare domos et balnea? nulla igitur neque illic materia risus et stulte profecto iubet ridere, quem minime risurum fore probe intelligit. Quare habeant sibi suum ride faceti illi librarii; tu, si sapis, sic locum corriges, „Quid

« PoprzedniaDalej »