Obrazy na stronie
PDF
ePub

§26

tu

5 An pingues Asiae campi collesque morantur?
Quid studiosa cohors operum struit? hoc quoque curo.
Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?f. jcarmet,
12,2

v. 6. Vulg. Haec.

suprema Sestias in speculis." Haec omnia de turre Sestia: de Abydena
ne verbum quidem. Equidem ex tritissima hac Leandri historia, sup-
positam esse lectionem hanc suspicor librariorum facinore. Nam Blan-
dinius apud Cruquium omnium veterrimus cum altero itidem bono ter-
ras praeferunt: quibus astipulantur ex nostris optimi Graevianus et Res
ginensis, qui terres habent, et u alia manu superscriptum. Quidni
igitur reponimus,,,Et freta vicinas inter currentia terras?" Asiam sci-
licet et Europam. Ovidius de Tanai fluvio, Pont. IV, 10.,,Quique
duas terras, Asiam Cadmique sororem, Separat et cursus inter utram-
que facit." Hero ipsa apud eundem, v. 141, ubi ventum alloquitur:
,,Parce, ferox, latoque mari tua praelia misce. Seducit terras haec bre-
vis unda duas." Leander quoque v. 127.,,Vel tua me Sestos, vel te
mea sumat Abydos: Tam tua terra mihi, quam tibi nostra placet.“ Au-
sonius Mosella v. 290.,,Quis Chalcedonio constratum ab littore pontum,
Regis opus magni: mediis Euripus ubi undis Europaeque Asiaeque vetat
concurrere terras." "Pompopius Mela II, 2.,,Est et regio, in qua Per-
sarum exercitus divisas spatio pelagoque terras ausus pontibus iungere.“
Lucanus loco iam citato, ,,et Heroas lacrimoso litore turres, Qua
pelago nomen Nepheleias abstulit Helle: Non Asiam brevioris aquae dis-
terminat usquam Fluctus ab Europa. Valerius Flac
Flaccus II, 615. etiam
de Hellesponto loquens:,,Qua brevibus furit aestus aquis; Asiamque
prementem Effugit abruptis Europa immanior oris. Has etiam terras
consertaque gentibus arva Si pelago pulsante, reor, Neptunia quondam
Cuspis, et adversi longus labor abscidit aevi. Ut Siculum Libycumque
latus: stupuitque fragorem Ianus et occiduis regnator montibus Atlas."
Ubi in versu postremo Ianus manifeste vitiosum est. Nic Heinsius ad
Ovid: Fast. V, 83. canus ex coniectura reposuit: et postea, cum Va-
lerium ederet, in ipsum textum recepit. Miror equidem; nam, ut ca-
nus sit Atlas, perpetua scilicet nive obsitus: et Pangaea cana Lucano
I, 680.,,Video Pangaea nivosis Cana iugis" illa tamen quo pacto con-
iungi possunt, canus, et regnator? Quis tulerit sic loquentem, Lo-
ratius canus,
et princeps Lyricorum? Hoccine ut laudet Heinsius,
critica et poëtica laude nobilis? Saltem et illud addidisse oportuit, in
reponendum esse pro et, ,Canus in occiduis regnator montibus Atlas.“
hoc enim aliquo modo ferri posset. Sed cur sodes unus Atlas frago-
rem audiebat, ceteri montes Hellesponto propiores surdi erant? Quid
si sic corrigendum sit? stupuitque fragorem Aemus, et occiduis re-
gnator montibus Atlas." Et Haemus, inquit, Hellesponto primum ir-
rumpenti propinquus, et ultimus etiam Atlas stupuit. Vel, si a monte
discedere velis, sic legas, ,,stupuitque fragorem Indus, et occiduis"
etc. tantus videlicet fragor erat, ut ab ortu soits ad occasum, ab
omnibus terris audiretur.

[ocr errors]
[ocr errors]

-

et

6. Quid studiosa cohors] Editiones principes sic dederunt,,,Quid studiosa cohors operum struit? haec quoque curo. Quis sibi res gestas Augusti scribere sumit?" etc. Unde per omnes sequentes ea lectio propagata est. Atqui, quod in suis Pulmannus et Bersmannus (ceteri enim animum non adverterunt), ego etiam in meis omnibus reperi ,,Hoc quoque curo." Rectissime: quippe ad unam rem respicit, Quid operum struat cohors studiosa. Frustra enim sunt, qui haec ad sequentia referunt. Quis res Augusti, Quis bella et paces scribit? Quid Titius,

1

Bella quis et paces longum diffundit in aevum?
Quid Titius, Romana brevi venturus in ora?
10 Pindarici fontis qui non expalluit haustus,
Fastidire lacus et rivos ausus apertos:

Ut valet? ut meminit nostri? fidibusne Latinis
Thebanos aptare modos studet, auspice Musa?
An tragica desaevit et ampullatur in arte?
15 Quid mihi Celsus agit? monitus, multumque mo-
nendus,
Privatas ut quaerat opes, et tangere vitet
Scripta, Palatinus quaecumque recepit Apollo:
Ne, si forte suas repetitum venerit olim
Grex avium plumas, moveat cornicula risum
20 Furtivis nudata coloribus. ipse quid audes?
Quae circumvolitas agilis thyma? non tibi parvum
Ingenium, non incultum est et turpiter hirtum.
Seu linguam causis acuis; seu civica iura
Respondere paras; seu condis amabile carmen:
25 Prima feres ederae victricis praemia. quod si
Frigida curarum fomenta relinquere posses;
Quo te caelestis sapientia duceret, ires.

Hoc opus, hoc studium parvi properemus et ampli;
Si patriae volumus, si nobis vivere cari.

30 Debes hoc etiam rescribere, Si tibi curae est,

[blocks in formation]

quid Celsus agit? Quippe vetat hanc interpunctionem illud quoque. Haec enim, quae memorat, sunt ipsa opera studiosae cohortis, non aliquid diversum.

22. Ingenium, non incultum est] Editi quidem omnes iam inde ab incunabilis Typographiae, ,,non tibi parvum Ingenium, non incultum est, nec turpiter hirtum." At in melioribus nostris Graeviano, Vossiano, Reginensi, cum aliis pluribus, elegantius et verius extat, ,,non incultum est et turpiter hirtum." Neque enim incultum et hirtum diversas res significant, ut sint disiungenda: sed quia unam eandemque rem amplificant et exaggerant, sunt copulanda.

ne

30. Debes hoc etiam rescribere] Videamus locum integrum:,,Debes hoc etiam rescribere, sit tibi curae, Quantae conveniat Munatius; an male sarta Gratia nequicquam coit et rescinditur." Dissident hic et libri et interpretes: alii si tibi, alii sit tibi exhibent; ab illa parte stant Leidensis noster et Graevianus, ab hac Reginensis cum Vossiano; de recentioribus memorem. Et utrumque quidem probe, si per se spectetur. Sit tibi curae, hялuzós, hoc est plene, An sit, si sit, Sit ne tibi curae; nihil vulgatius; atque hanc scripturam Nic. Heinsius in libri sui margine amplectitur. Atqui illud non animadvertit Vir summus; posita hac lectione, tum sequentia fore vitiosa, coit et rescinditur. Nam dicendum utique fuerit, Sit tibi curae Munatius, an nequicquam coeat et rescindatur gratia. Retinemus igitur, Si tibi curae, quod pro an passim accipitur etiam sequente verbo modi indicativi; ut Noster Epist. I, 7. v. 39.,,Inspice, si possum donata reponere laetus. Terent. He

[ocr errors]

Quantae conveniat, Munatius; an male sarta
Gratia nequicquam coit, et rescinditur; ac vos
Seu calidus sanguis, seu rerum inscitia vexat,
Indomita cervice feros? ubicumque locorum
35 Vivitis, indigni fraternum rumpere foedus,
Pascitur in vestrum reditum votiva iuvenca.

EPISTOLA IV.

AD ALBIUM TIBULLUM.

Albi, nostrorum sermonum candide iudex,
Quid nunc te dicam facere in regione Pedana?
Scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat?
An tacitum silvas inter reptare salubris,

5 Curantem quicquid dignum sapiente bonoque est?
Non tu corpus eras sine pectore. Di tibi formam,
Dî tibi divitias dederunt, artemque fruendi.
Quid voveat dulci nutricula maius alumno?

v. 32. Vulg. At vos.

t

aut. I, 1. v. 118. ibo, visam, si domi est. Nos, ut ambiguum evitetur, est addidimus: quod cum in scriptis vel simplici e vel notula plerumque scribatur, et praeterea ultra versum excurrat, facile a praecedente t litera in curae absorberi potuit.

دو

32. et 33. At vos Ieu calidus sanguis, heu rerum] Veneta, et Loscheriana sic olim, Gratia nequicquam coit et rescinditur? At vos Seu calidus sanguis, Seu rerum inscitia versat Indomita cervice feros." Et interpretes quidem hoc diligenter notant, alios codices heu heu, alios seu seu exhibere; quod et de nostris affirmamus; illud dissimulant, non at sed ac in vetustissimis extare; sic certe Graevianus noster, et Reginensis, et cum Vossiano Petrensis et Regius. Nimirum connectenda sunt haec cum praecedentibus uno orationis ductu: ,,an male sart. Gratia nequicquam coit et rescinditur; ac vos Seu calidus sanguis, seu rerum inscitia vexat Indomita cervice feros?" Quae adeo plana sunt, ut explicatione non egeant. Quod si at cum vulgatis retineas; interrumpis sententiae filum, et arenam relinquis sine calce. Ceterum, repudiato illo heu (cur enim tam putide hic exclamet) alterum admisimus: quippe duas fraternae inimicitiae caussas diversas ponit, calidum sanguinem, seu rerum inscitiam: sive, inquit, fervore et iracundia scientes peccetis, sive ignorantia officii inscientes. Illud denique considera (quamquam receptam lectionem sine codicis auctoritate non sollicito), annon veri potius quam rerum ab auctoris manu fuerit, ,,Seu calidus sanguis, seu veri inscitia vexat ̧“ Ubi veri accipies recti, ut passim apud Nostrum, Serm. II, 3. v. 43. ,,Quem mala stultitia et Metam. VII, 92. quemcunque inscitia veri Caecum agit. ,,nec me ignorantia veri Decipiet; sed amor. Tacitus Agric. c. I. „Vitium parvis magnisque civitatibus commune, ignorantiam recti et invidiam."

Ovid.

seu

Qui sapere, et fari possit quae sentiat;, et cui 10 Gratia, fama, valetudo contingat abunde,

Et domus, et victus, non deficiente crumena?
Inter spem curamque, timores inter et iras,
Omnem crede diem tibi diluxisse supremum.

v. 9. Vulg. Quam sap. 11. Et mundus victus.

9. Quam sapere et fari ut possit] Digladiantur hic interpretes, in loco, ut mihi quidem videtur, non adeo difficili, qui sic vulgo editur,,,Quid vovéat dulci nutricula maius alumno? Quam sapere et fari ut possit, quae sentiat, et cui Gratia, fama, valetudo contingat abunde." At illud ut neque in priscis editionibus, neque in ullo nostrorum codicum invenitur. Quam autem cum sequentibus et cui nullo pacto coaptari potest; aut enim cui tum redundabit aut in ei mutandum fuerit. Unde recte Lambinus, dum scripturae illi quam adhaereret, pro et cui ex coniectura reposuit utque; non procedente, nisi hoc fiat, constructione. Atqui illud et cui in omnibus ubique codicibus visitur; neque opus est ut interpoletur; cum. Blandinei quattuor apud Cruquium et veterrimus noster Graevianus cum Vossiano qui_habeant non quam: quibus astipulantur alii quin praeferentes. Lege igitur optimorum codicum auctoritate,,.Qui sapere, et fari possit quae sentiat, et cui." Ubi nihil est, quod difficultatem aut moram lectoribus faciat. Quid enim his clarius, Alumno, qui possit sapere et quae sentiat fari, et cui gratia, fama, valetudo abunde contingat, quid maius voveat nutricula? Vides, opinor, orationis seriem satis expeditam. Illud, ut videtur, interpretibus librariisque turbas dedit, quod nutriculae vota de alumno infante hic acciperent; unde iis proclive ́erat quam substituere; quo tempus, non ut hic praesens, sed futurum indicetur. Atqui etiam adultis alumnis bene precantur nutriculae; etiam tum saepe superstites, ut et in vita ipsa et in scena videre est. Id quoque librariis ansam porrexit, ut quam interpolarent; quia praecesserat maius; nescientibus absolute hic poni; ut Epist. XII. v. 5.,,Si ventri bene, si lateri est pedibusque tuis; nil Divitiae poterunt regales addere maius."

11. Et mundus victus] Editi omnes cum maiore parte codicum, ,,et cui Gratia, fama, valetudo contingat abunde, Et mundus victus, non deficiente crumena." Neque aliter citat Ioannes Saresb. Metalog. 1,7 cuius etiam scriptum exemplar inspeximus. Quis lectionem tam idoneam et commodam in ius vocare ausit, nisi veterum exemplarium patrocinio fretus? Mundus victus, ut contra Noster Serm. II, 2.,,Sordidus a tenui victus distabit," Et Gellius 7,,Cum dicere vellet inopi quendam miseroque victu vivere. Amm. Marcellinus XXIX, 5. ,,Mundiore victu stipendioque milite recreato." Verumtamen cum, praeter aliquot Lambino et Bersmanno visos, vetustissimi nostri Graevianus, Leidensis, Vossianus una cum Petrensi Et modus et victus exhibeant; non possum non suspicari, sic ab Horatio profectum esse,,,Et domus et victus, non deficiente crumena." Certe vix omitti potuit domus inter vota nutriculae; ne forte cum omnibus istis naturae et fortunae bonis alumnus suus vel incerto lare vel nullo vagaretur. Noster Epist. I, 2. v. 47. 51.,,Non domus et fundus, non aeris acervus et auri, etc. Qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res,“ etc. Ovid. Epist. Helenae 160. resque domusque, Et tibi sit curae Troïus hospes, ait." Vides, inter bona externa principem locum tenere domum. et cum victu commodissime iungitur; ut Cic. de Amicitia c. 27. domus erat, idem victus isque communis." Gellius I, 14.

Quin

Una

,,Quod vide

X1,7

Grata superveniet, quae non sperabitur, hora. 15 Me pinguem et nitidum bene curata cute vises, Cum ridere voles, Epicuri de grege porcum.

EPISTOLA V.

AD

TORQUATU M.

Si potes Archiacis conviva recumbere lectis,
Nec modica cenare times olus omne patella:
Supremo te, sole domi, Torquate, manebo.
Vina bibes, iterum Tauro diffusa palustris
5 Inter Minturnas Sinuessanumque Petrinum.

Si melius quid habes, arcesse; vel imperium fer. . ad Ep. 1, 5
Tamdudum splendet focus, et tibi munda supellex.

v. 1. Vulg. Archaicis.

поп

rent multa ad splendorem domus atque victus defieri, neque pro magni-
tudine dignitateque lautum paratum esse." Ceterum cum addit,
deficiente crumena, eo ipso satis ostendit sine ullius epitheti ope et do-
mum splendidam atque magnificam, et victum lautum atque ele-
gantem.

/[p.621 ren!

·Stave,

1. Si potes Archaicis] Quibus hic verbis interpretes compellem? Pudet hercle tot viros praestantes in re clara et manifesta tam turpiter se dedisse. Editiones Venetae et Loscheri sic olim,,,Si potes Archaicis conviva recumbere lectis." Inde, etsi se aliud in omnibus fere scriptis reperisse fateantur, certatim hoc arripiunt editores, et archaïcos lectos intelligunt dozaïzovs, antiqui operis scilicet et rudis. Esto autem, ut Graeci dixerint ἀρχαϊκὰς τραπέζας, ἀρχαϊκοὺς ἀνδριάντας, et alia similia; unde tamen illud verbum in scriptore Latino? Numquid apud alium quemvis id reperiunt? Remittent nos fortassis ad auctorem ferreum, Fulgentium Planciadem Mytholog. I. p. 27, Quamvis enim quidam sint, qui spreta capitis generositate, aricinis atque archaïcis sensibus glandium quippiam sapiant, atque eorum altiori stultitiae nubilo soporata caligentur ingenia." Ita postremum edidit vir doctissimus Thom. Munkerus; et illud Archaicis ex hoc ipso Flacci loco tutari conatur, Bene sane, et sic manus manum lavabit: sed quid sodes sibi illud vult, spreta capitis generositate? neque Munkerus, opinor, nec alius quisquam hoc explicaverit. Equidem ex uno illo vocabulo glandium continuo veram lectionem subodoratus sum, quae sic se habet: Quamvis enim quidam sint, qui spreta Cereris generositate Aricinis atque Arcadicis sensibus glandium quippiam sapiant. Quid iam manifestius? sane in quinque libris scriptis Arcadicis haberi ipse testatur. Ergo stultos illos hic sugillat Fulgentius, qui frugibus Cereris neglectis glande ve scuntur; quales erant Arcades, proverbio Graeco ob eam rem notati, Heroin. Πολλοὶ ἐν Αρκαδίας βαλανηφάγοι άνδρες και Arcinis autem addidit eodem sensu : nota enim est nemoralis Aricia, ubi sues scilicet glande saginabantur. Quid ergo? Solusne Flaccus tam putide hic graecissare voluit, ut de Venusino Canusinus bilinguis repente nobis factus sit? cum in promptu ei esset bene Latine sic versum facere, ,,Si potes antiquis conviva recumbere lectis.“ Saltem id, opinor, curavisset, ne contra legem metri peccaret; nam Archaïcus, quod utinam

[ocr errors]

+

« PoprzedniaDalej »