Obrazy na stronie
PDF
ePub

didit, quam ex agrestibus locis ad urbanæ conversationis ordinem rustica turba comitata est. Fuit alia in Ægypto2, Nili regis filia3, textrinæ artis magistra. Tertia patre Saturno genita est. Sed hanc viraginem fuisse commemorant: nam nunquam se intra fœminei sexus verecundiam tenuit, sed arma semper strepitumque pugnarum et cruenta sequuta est studia bellorum. Quarta Jovis Cretici regis fuit filia, quæ occisum patri detulit Liberum. Quinta Pallante patre et Tritonide matre orta est, quæ patris appellata nomine, Pallas est ab hominibus nuncupata. Hæc parricidialis amentia furoris et vesanæ temeritatis instinctu, patrem Pallantem crudeli morte jugulavit 5: nec simplici patris morte contenta, ut diutius malis suis frueretur, et ut de morte patris crudelius triumpharet, exuviis corporis ejus ornata est, ut parricidii facinus ex crudeli ostentatione publicaret. Hujus est Palladium, pro nefas, nomine consecratum. Hæc est Pallas quæ colitur,

2 Ciceroni et Arnobio quoque secunda est Saitica Ægyptiis NHIU dicta. NHIU vero (a rad. NQJHT uterus, online) est Elenuar. NdZHT enim Coptice Ps. LXXXVI. 15. Luca Ἐλεήμων. VI. 13. et sæpius hoc significat. Sic etiam in Cypro Venus Celestis ἐλεήμων salutabatur (Hesych. Ἐλεήμων εν Κύπρῳ Ἀφροδίτη). Cf. de Neitha Arnob. IV. 16. Jablonskii Pantheon Ægypt. I. 53. seq. et Zoëga Abhandl. p. 101.

3 Nili regis filia. Elmenhorst. ad Arnob. III. 21. P. 117. Eadem habet Clemens Alex. Sed, ut et Ampelius c. 9. Titanidem eam vocat. Cf. Creuzerum ad Cic. de Nat. Deor. 1. 1. P. 326.

[ocr errors]

4

5 L. Ampelius c. 9. Tzetzes ad Lycroph. v. 255. Heraclid. Ponticus Alleg. Homer. p. 73. De tertia Minerva: volŋ 8A9ŋvĩ, διὰ μιᾶς ἐπιβουλῆς εἰς πατέρα καὶ μητέρα δυσσεβοῦσα.

hæc est quæ pontificali lege servatur, et cujus imago suppliciter adoratur. Apponite ignem, augete flammas, ut quotidianis sacrificiis vestris dicatur ardere. Quid enim méretur aliud parricida, nisi ut perpetua mutatione flammarum ante sententiam Dei quotidie flammis ultricibus concremetur. Busta sunt, sacratissimi Imperatores, appellanda, non templa”. Rogi sunt potius dicendi miserorum. Nam in honorem hominum 'perditorum ædes pro sepulcris miseranda hominum servitus facit. Hic crematorum corporum favillæ servantnr, hic cineres mortuorum irreligiosa lege conduntur, ut acerbarum mortium casus quotidiano victimarum sanguine recrudescat, ut tristis lamentationis exitus renovatus annuis luctibus renascatur, ut sopitos fletus recentior ululatus exagitet, ut parricidia vel incesta vel mortes ex sacrorum ritu misera mens hominum et colere discat et facere. Amputanda sunt hæc, sacratissimi Imperatores, penitus atque delenda, et severissimis edictorum vestrorum legibus corrigenda, ne diutius Ro manum orbem præsumptionis istius error funestus commaculet, ne pestiferæ consuetudinis convalescat,

6 Palladium sc. a Vestalibus, pontificibus Vestæ, custoditum. Gutherius de vet. jure pontificio Urbis Romæ p. 21. In vet. Inscriptione dicuntur PONTIFICES VESTAE V. V. c. c. (Virgines Vestales Castissima) ibid.

Templa ut busta despiciunt. Minuc. Felix. c. 8. Tertull. de spectac. c. 13. Nec minus templa quam monumenta despicis mus. Nempe cum in plerisque Gentilium templis defunctorum cadavera sita essent ac tumulata, quod Clem. Alex. Arnobius, Eusebius et alii pluribus comprobant, Christiani ab eo usu ea sæpius et denominabant et æstimabant.

[ocr errors]

improbitas. Quicquid hominem Dei conatur perdere, ne diutius in terra dominetur. Nolunt quidem et repugnant, et exitium suum prona cupiditate desiderant: sed subuenite miseris, liberate pereuntes, ad hoc vobis Deus summus commisit imperium, ut per vos vulnéris istius plaga curetur. Facinoris eorum periculum scimus, erroris notæ sunt pœnæ, sed melius est, ut liberetis invitos, quam ut volentibus concedatis exitium. Ægrotantes contraria delectant, et cum corpus hominis adversa valetudo possederit, contra salutem suam a laborantibus perversa poscuntur. Capta mens languoris vitio morborum semper augmenta desiderat, et medelas artificum aspernatas contemnit, respuit remedium medicinæ, et in exitium suum prona animositate festinat. Tunc si malum morbi fortius creverit, majora remedia quæruntur, et pro salute hominibus sollicita fortius se medicina opponit. Asperi cibi, amari potus nolentibus ingeruntur: et si convaluerit malum, et ignis adhibetur et ferrum. Sic homo, recepta sanitate et salute sibi reddita, quicquid ægrotantis corporis vitio invitus passus est, hoc totum pro ntilitate sua factum esse, stantis animi judicio confitetur.

CAP. XVIII.

Accipite etiam, sacrosancti Principes, nominat eorum qua sunt ratione composita; lumen hoc,

8 Hanc denominationem videtur ex 1 Timoth. VI. 11. 2 Timoth. III. 17. mutuatus esse. Hertz.

9 Wowerius correxit Aspernat ac contemnit. Nescio cur?

quod hominibus jussu Dei, fugatis tenebris, diem reddit, quod per duodecim horarum spatia1 cursus sui ordinem dirigit, solem dici voluerunt, non quia solus est, ut quidam volunt, quia ibi et cœlum est et luna et alia plurima sidera quæ videmus, ex quibus quædam una serie et cohærentia perpetua simulque copulata lucent, alia toto sparsa cœlo vagos cursus suis metiuntur erroribus2. Sed ideo Sol appellatur, quia, cum ortus fuerit, obscuratis cæteris sideribus, luceat solus3. Luna etiam hæc eadem Lucina a nocturno lumine nomen accepit. Hanc etiam quidam dici voluerunt Dianam, quod per noctem lucens hominibus alterum pæne diem faciat. A natando Neptunum dici voluerunt, ex hoc, quod libenter faciebant, substantiam nominis figurantes5. Terrenam vim omnem atque naturam,

1 Diem, quo sol in coelo lucet, in horas duodecim dividit, more Romano.

2 Facile hæc admonent sublimis loci in somnio Scipionis apud Ciceronem de República Lib. VI. c. 17. et 18.

3 Cic. de Nat. D. II. 27. cum Sol dictus fuerit, quia solus ex omnibus sideribus est tantus. Boethius Cons. Philos. V. Metr. 2. Quem, quia respicit omnia solus, Verum possis dicere Sołem.

Quin et Απόλλων, μυςικῶς κατὰ ςήρησιν τῶν πολλῶν νοούμενος, ὁ εἰς 5 Dεos. Clement. Strom. I. c. 24. p. 419. Pott. v. Creuzeri not. ad Cic. 1. 1. Varro de L. L. 1. IV. c. 10, Isidori origines III. 70.

4 Cic. de Nat. D. II. c. 27. Luna a lucendo nominata sit; eadem est enim Lucina. cf. Creuzeri not. 96.

5 Cic. de Nat. D. II. 26. Neptunus a nando, paullum primis litteris immutatis. vide notam Creuzeri 83. Arnobius III. 31. aliud adfert etymon, quod aqua nubat terræ. Sic quoque Varro de L. L. IV. Fortassis derivandum videtur à répos, repów.

[ocr errors]

Ditem patrem dicunt; quia hæc est natura terræ, ut et recidant in eam omnia, et rursus ex ea orta procedant, quæ res opulentiam terræ divitiasque monstravit. Frugum substantiam volunt Proserpinam dicere; quia fruges hominibus, cum seri cœperint, prosunt 5. Terram ipsam Cererem nominant; nomen hoc a serendis fructibus" mutuatum. Ex bellorum casibus Mavors nomen accepit, quasi

Orell. ad Arnob. III. 31. nisi sit originis peregrinæ. Aliud etymon ex Nepto unus dedit Hermannus. (Herrmanns und Creuzers Briefe über den Homer und Hesiodus p. 191.) et de Nephthy sane cogitari posset (Creuzeri not. 73. ad Cic. de Nat. D. I. 23.) cum Etrusci, Romanorum in rebus divinis magistri, tot commerciis cum Aegyptiis fuerint juncti, ideoque hujus numinis nomen ab iis facile accepisse potuerint. In monumentis tamen Etruscis, quæ ætatem tulerunt, nullum est Neptuni vestigium. Neque certo constat, Consum Deum a primævis Romanis Sabinisque cultum idem fuisse cum Neptuno numen: Consiliorum potius fuisse videtur Deus, a verbo conso h. e. consulo. Ingeniosa sane est conjectura Dan. Wyttenbachii ab antiquo venos piscis vel viatε alluere etymon ducens. Selecta scholar. in Cic. de N. D. ed. Creuzeri p. 754. Digna quoque, quæ accuratiùs examinetur, est Böttigeri sententia, Neptunum antiqua ætate dictum fuisse Пovidar, Donum fontium. Ideen zur Kunstmythologie p. 269.

6 Arnobius V. c. 35. et 37. Pro tellure Cererem nominat. Theodoret. de Græcor. affect. curandis oratio III. Opp. Tomo IV. p. 771. ed. Schulze.

7 Lege a gerendis fructibus, emendatione Creuzeri, secundum Cic. de Nat. D. II. 26. p. 312, ubi: Mater est enim a gerendis frugibus Ceres tamquam Geres. et not. Creuzeri 86. Aliud etymon ex hebraica lingua tentavit Schellingius in dissertat, de numinibus Samothracicis p. 63. Cereris nomen a. r. deducens, quæ inter alias significationem quoque arandi habet, 8 A malo avertendo ? Herrmanns und Creuzers Briefe p. 202. Payne Knight Prolegg. ad Homer. 163. ed. Ruhkopf deducit a μάω cum digammate æolico F. impetu feror, vehementer cupio. ibid.

,

« PoprzedniaDalej »