Obrazy na stronie
PDF
ePub

CAP. XXIX.

Laventur itaque sordes istæ, quas colligis. Quære fontes ingenuos, quære puros liquores, ut illic te post multas maculas cum Spiritu sancto Christi sanguis incandidet 1. Ut autem miseros homines ad sanam mentem revocet plena persuasio, majore autoritate opus est, ut, curatis ac sanatis mentibus, nullum præcedentis pestilentiæ vestigium relinquatur. Quid itaque sint idola, vel quam habeant substantiam prophetarum oraculis. ac divina voce monstratum est, quæ omnia specialiter dicenda sunt, ut hoc non nostra temeritate prolatum, sed divino magisterio nobis traditum, et cœlesti agnoscatur voce signatum. Quæ sit substantia ejus, sapientiæ veneranda voce monstratur; ait enim in libris Salomonis: Omnia idola nationum æstimaverant Deos, quibus neque oculorum visus est ad videndum, neque nares ad percipiendum spiritum, neque aures ad audiendum, neque digiti manuum ad tractandum. Sed et pedes eorum pigri ad ambulandum. Homo enim fecit illos, et qui spiritum mutuatus est finxit illos. Nemo autem sibi hominum poterit Deum formare: cum sit enim mortalis, mortuum fingit manibus iniquis. Melior est autem his quos colit, quoniam quidem

Camaram de Teate antiquo Rom. 1651. et in Zornii Bibl. Antiq. Exeget. p. 1080.) De Taurobolio universe vide eruditam dissertat. Nathan. Frid. Kautsch. de Taurobolio Lips. 1738. Creuzerum II. 59. IV. 347. et Zoëgam Abhandl. p. 141.

1 Apocal. VII. 14.

1

ipse vixit, illi nunquam3. Quid amplius quærimus? sapientia nos divina voce convenit, et quicquid in arcanis Dei viderat docuit, et quod erat salubre, monstravit, ne fragilis et caduca mortalitas in exitium suum mortemque properaret. Hoc idem in Psalmis præmonet Spiritus sanctus. Invenimus enim in Psalmo CXXXIV. ita esse perscriptum : Idola gentium argentum et aurum, opus mama nuum hominum. Os habent et non loquuntur, oculos habent et non vident, aures habent et non audiunt. Neque enim est spiritus in ore ipsorum, similes sunt illis qui faciunt ea3. Si artifex, qui ad ostentationem ingenii simulacrum aut sculpsit, aut fudit, divina maledicti animadversione percutitur, quid sperare debeat considerandum est, qui quod alter vendidit, Deum dicit. Hieremias etiam, cum præcepta Deo jubente plebi daret, hac populum oratione convenit: Dicite autem in corde vestro, tibi oportet adorare Domine. Angelus autem meus vobiscum est, legem autem exquiram ab animabus vestris. Lingua eorum polita fabro, ipsa etiam inaurata et inargentata falsa sunt, et non possunt loqui: et sicut virgini hortatu amantis accepto auro fabricati sunt coronas supra capita Deorum suorum. Est autem quando subtrahent sacerdotes a Diis suis aurum et argen

2 Sapient. c. XV. 15. 16. concordat plerumque cum Cypriano.

3. In Psalmo CXXXIV. (CXXXV.) v. 15-17. ut ap. Cyprianum; omittit vero additamentum in Psalterio Romano, et sequitur textum Hebraicum.

tum, et erogabunt illud in semetipsos. Dabunt etiam ex ipso et prostitutis meretricibus, ornabuntque illos ut homines vestimentis, Deos argenteos et aureos et ligneos. Addit etiam in

[ocr errors]

sequentibus, ut omnem dubitationem trepidationis excutiat: - Supra corpus ejus et caput volitant noctua et hirundines et aves similiter. Unde scietis quia non sunt Dii. Non ergo timueritis eos. Aurum est, quod circa se habent ad speciem; nisi aliquis exterserit aeruginem, non fulgebit. Neque enim cum conflabuntur sentient, precio empti sunt in quibus Spiritus non est, sine pedibus in humeris portantur. Addit etiam ut confirmata mens fortius roboretur: scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timueritis eos 6 Et ut sacerdotum corum miserum dedecus monstret, addit: In domibus corum sacerdotes sedent, habentes tunicas scissas et capita et barbas rasas, quorum capita nuda sunt. Rugiunt autem clamantes contra Deos suos, sicut in gehenna mortui”. Quod autem et reges et gentes hæc de ipsis pronunciaturi sunt, is idem Propheta præsaga voce significat; ait enim: Scietur postea, quia falsa sunt, gentibus universis et regibus, quia manifestum est, quod non sunt dii, et nullum Dei opus sit in ipsis. Regem regioni non suscitabunt, neque pluviam hominibus dabunt. Judicium

4 Baruch. VI. 5-10.

5 Ibid. v. 21-24.

6 Ibid. v. 28.

7 Ibid. v. 30. 31.

quoque non discernent, neque regionem libera bunt ab injuria, quia nihil possunt. Et cum inciderit in domo Deorum ligneorum et inauratorum et inargentatorum ignis, sacerdotes illorum liberabuntur: ipsi autem sicut trabes in medio comburentur. Regi autem et bello non resistent ; quomodo existimandum est vel recipiendum, quia sunt Dü? Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt Dii lignei et auruti et inargentati, quibus hi, qui fortes sunt, aurum et argentum, quo operti sunt, auferent illis. Tollite, tollite securi', sacratissimi Imperatores, ornamenta templorum. Deos istos aut monetæ ignis, aut metallorum coquat flamma. Donaria universa ad utilitatem, vestram Dominique transferte. Post excidia templorum 10 in majus Dei estis virtute provecti; vicistis hostes, propagastis imperium 11: et ut virtutibus vestris gloria major accederet, mutato ac

11

8 Ibid. v. 50-57. Haud exstant hæc in Cypriano. Variantes lectionis haud ita paucas notavit Sabaterius.

9 Sine metu obstaculorum vel rebellionum.

10 Legem Constantii et Constantis exhibet Cod. Theodos. L. XVI. Tit. X. leg. 4. Liban. Orat. pro templis p. 23. de templis palatinis hominibus dono datis. Reisk. II. p. 185. De reditibus templorum dissipatis idem Orat. in necem Juliani., Haud tamen omnia templa destructa fuisse, posteriorum temporum usque ad Theodosium filiosque historia docet. Ipsumque Constantium Romæ moderate egisse, templa visitasse, Virginum Vestalium privilegia confirmasse, testatur Symmachus Epistol. X. 54.

11 Plena sunt adulationum hæc. Nam in bello Persico res Romanis parum feliciter cesserunt,

1

4

contempto temporum ordine, hyeme 2 (quod nec factum est aliquando, nec fiet) tumentes ac sævientes undas calcastis Oceani sub remis vestris. Incogniti jam nobis pæne maris unda contremuit, et insperatam Imperatoris faciem Britannus expavit 13. Quid amplius vultis? Virtutibus vestris victa elementa cesserunt. Quod autem Deus jubeat idola non fieri, sacrosanctæ legis scripta declarant. In Exodo enim sic invenimus esse perscriptum: Non facietis vobis Deos argenteos, neque Deos aureos 14. Et rursus in eodem libro vocem Dei jubentis invenio: Non

[ocr errors]

12 Versus finem Januarii 343. Constans, pacata Gallia, cum classe Bononia solvit, Britanniam invasurus. Libanii Orat. 3. Ammianus Marcell. Lib. XX. 1. Hujus expeditionis extat testis, numus æreus maximi moduli, in cujus adversa BONONIA OCEANEN. Mulier stans in triremi. s. clypeum. d. hastam intorquet in figuram natantem; ad proram triremis Victoria, ad puppim duo signa militaria. Numum exhibet Bandurius Numism. 1mpp. Roman. II. p. 348. Egregie explicat verba Firmici: sævientes undas calcastis Oceani. Numum vide ad catum hujus editionis.

13 Haud quidem Provinciæ Romanæ dudum pacatæ incola, sed Caledonius, in Scotiam irruptionem minitans. Belli exitus ignoratur; sed numi victoriam prædicant, etsi quoque in memoriam belli cum Fraucis gesti procudi potuerunt: incertum tamen, utrum armis potius an argento hi in obedientiam reducti sint. At numus maximi moduli, in quo Imperator eques hostem inermem atque in genua prolapsum hasta petit (v. Bandurium 1. c.) cui inscriptum DEBELLATOR ĠENTT. BARBARR, aliique Victoriam Augusti et Gloriam Romanorum prædicantes, cadem occasione quà primus cum Bononiæ nomine cusi, et ad expeditionem Caledonicam referendi videntur; de quibus ceterum conf. le Beau Histoire du Bas-Empire II. p. 62. et Tillemont Histoire des Empereurs IV. p. 336. Alii ad Francicum quoque bellum pertinebant. Eckhel. Doctr. Numòr. Veterum VIII. p. 111. 112.

14 Exodi XX.

« PoprzedniaDalej »