Obrazy na stronie
PDF
ePub

Tum Cossus Boillo gratulatur quod tanta apud Reges auctoritate præstet: quoque in grada Deguinus ab ipsis habeatur rogat: Denique ad R. Lulli doctrinam addiscendam ipsum hortatur , quando datum est Deguini colloquiis, quam depe

ribat , frui. Tum Boillus sic:

Arnaldo Cosso anachorita Boillus S. P. D. Binas tuas litteras accepi; alteras, quas VI. idus marcii , alteras vero idibus maiis Maioricis dederas. Alteris autem le vehementer cupere ostendis ubinam sim intelligere et una me pluribus ad magistri Raimundi doctrinam plurimum hortaris: alteris vero acceperim ne priores, an non; et quod præceplor noster Deguinus sit apud Cæsarem auctoritate, aulicosque omnes certiorem fieri. Equidem, vir præstantissime, ut verum falear, statueram uberioribus tibi litteris respondere, quandoquidem in rem meam est quod ipse hortaris. Verum quibusdam domesticis impeditus negotiis, non prætermissi, sed distuli. Interea autem hic necessarius tuus insperato mihi aparuit; quo viso, el si quod proposueram non possum absolvere, vissum lainen est illi aliquid litterarum dare, quæ saltem instituti mei atque impotentiæ te certiorem facerent: ratus libi breves gratiores fore quam nullas. Itaque paucis accipe pelitionis tuæ responsionem, tamquam earum litterarum, quæ prope dicm scripturus ad te sum, breve proæmium. Hoc est: ne hic esse, foreque, quamdiu eædem quæ nuper res huic nostræ quieli olioque non invideant: a præceptore quoque nostro, cum Cæsaraugustæ ageremus, libellum, quem Januam artis appellani, in illo curiæ strepitu etsi bis cursim tamen audisse, ita ut tantum degustarim (a): eundemque præceptorem apud Reginam, omnium, quæ vivant, feminarum præstantissimam, satis honesta conditione esse, honestioreque prope diem fulurum, cum hominem magis magisque in dies noverint. Coli eliam atque frequentari a pluribus studiosis, et satis magnæ auctoritalis viris plurimum; ita ut si in animum induxerit peculii augendi, campum pateret credas salis latum. Quam quidem ego rem et arti auctoritatem et utilitatem non mediocrem allaturam arbitror, modo ne ætas eius iam ingravescens assiduis cl quidem magnis vita laboribus aliquando sub one

[blocks in formation]

re cada (a). Vale; et his iam oblivionis suspicione liberatus, uberiores postmodum a nobis expecta. Ex tugurio nostro VI. kalendas julias.

Cossi litteræ, uberiores a Boillo sibi promissas expectantis.

Denuo Boillus.

D. Arnaldo Cosso frater Bernardus Boil S. P. dicit. Fateor me superioribus diebus pollicilum tibi uberioribus lilleris scri. pturum. Quod quare non feci, etsi excusare vellem, nec tu admitleres, neque ego in præsentia possem. Siquidem nulla ad amicos excussalione ulendum est. Nam si ulla esse posset, hæc erat: cum otii copia datur, abest tabellarius: cum vero adest, temporis augustia , ut in præsentia , ab officio scribendi, ut tu te optare dicis, impedior. Non enim ad te ulcumque scribendum est, sed ut ad eum, qui aliquid a me expectat quod delectet. Huius igitur epistolarum genera, cum promi ab imperilo non faci. ......... inopia, lemporisque nonnumquam brevitas de.......... et sibi et mihi aliquando salissacere. Itaque da. ......... cunctationi forte inverecundæ , quoniam ex honesta culpa procedit. Expectaque simul satisfactionem potius in voto quam in facultate nostra repositam. Nam si erit quominus præslare quæ sum pollicitus, possim, iterum petam veniam, quousque imperitiam nostram ipsa negligentia larditasque confiteatur. Tu igitur interea loci nostre professionis memor atque infantiæ, incipe iam dudum tibi præstare quæ a nobis expectanda tibi forte persuaseras; in eoque voto potieris felicius, nosque gravi ære literabis alieno. Quod reliquum est hunc quæstorem nostrum, qui has tibi redditurus est, ila tibi commendo, ut maiori studio ac diligentia comendare non possem. Nam cupio illud ita a te suscipi, ut inlelligat meam sibi comendationem usui fuisse. Vale. Ex cenobiolo nostro VI, idus maii. Post R. Episcopi obitum de magistro D. nil certe quid ageret habui. Cupio illum optimum senem et virum erudilissimum iam dudum quietc frui, quodque ut fiat Deum inmortalem præcor.

[blocks in formation]

Cossus, a questore non quæsitus, sed casu eum in foro inveniens, Boillum parvis munusculis et obsoniis donat. Cui

Boillus. Fraler B. Boil anachoreta D. A. Cosso S. P. D. Accepi lilteras tuas cum muneribus .vel si mavis obsoniis. Quibus perlectis intellexi meas non fuisse tibi a quæstore redditas, sed pene extortas. Quod ego numquam fuissem de isto homine suspicatus; qui non tantum me supplex ipse ut scriberem adivit, sed etiam præcatores adhibuit. Verum cum le non quæsivit, ut commendatitianı tibi epistolam redderet, sed polius tu illum, ut peteres, profecto ostendit nihil sibi opus fuisse ea commendatione, de qua hiç me sæpe numero interpellarat. Quare ipsius edoctus ingenio , fiam posthac ad hujusmodi homines tibi tantopere commendandos paulo remissior, addo etiam, cautior; non enim dignus iste erat vel mea comendatione, vel tuo favore, nedum ut nostra amicitia frueretur, quando oblatam sibi a te humanitatem vel neglexit imprudens, vel refugit limidus. Tu vero in ea re, ut videor, et quod divæ Virgini debebas officium libens persolvisti, et simul amici præcibus cumulate satisfecisti. Quare nostræ partes erunt habere tibi (quoniam agere non possum) pro utroque beneficio gratias. . . . . . Quod autem ad munera altinet, primum ea felicioribus auspiciis apud sæcularem hominem modo, quam nuper illa prima quæ missisti apud religiosum navigarunt. Siquidem hæc illibata ad nos usque pervenerunt; illa vero imminuta, esse a facibus involantis ercpla. Deinde eo nobis gratiora , iu. .... quæ fuerunt. . . ....o minus debita: eoque prætiosiora atque ampliora, quo magis utrumque hominem refecerunt. Siquidem olivis et capparibus exteriorem pavisli; litteris autem et versuum suavitate interiorem. Itaque cum dupplici beneficio duplex gratia debeatur, scias velim non augere benivolentiam nostram lua munera, sed potius referendæ gratiæ facultatem ademisse; quandoquidem tot acceplis beneficiis nostra iam impar est gratitudo. Dabis igitur veniam inopiæ nostræ, quoniam tua munifficentia effecisti, ut pro duplici, quæ tibi debetur, gratia, nullam possis a me deinceps penitus expectare. Vale, et iam parce muneribus; non enim aliter obruta tot bebeneficiis gratitudo emerget. Ex tuguriolo nostro idibus octobris.

Rursus Boillus Arnaldo Cosso scribit medicum commendaturus, ut in Baleari insula maiori , quæ medicorum penuria laborabat, benigne a senatu recipiatur, ac amicorum auxilio foveatur. Porro medicus ille erat Nicolaus Clerga, ætatis XXVI. annorum, qui anno quo datæ sunt litteræ, in Tholosana academia doctoratus insignia susceperat ; ac tunc in Minorica insula versabatur.=Retulit Cossus optime a senatu admissum iuvenem medicum, sibique ex pecunia p. dessignatas centum libras fuisse pro colligendis sarcinulis, nullo ei stipendio adiudicato, quod alii concesum erat. Honoribus tamen ipsum valde prosequendum pollicebatur, quam senatum ipse imunem a publicis vectigalibus perpetuo facerent.

Si vero vis certior fieri, inquit, quid ego de suo adventu senliam, an sibi usui sit, an non; paucis accipe magistrum P. Jordanum, præstantissimum moribus ac doctrina virurn, integra ætate, pluribus experimentis, varia exercitalione, altissima prudentia probalissimum apud Regem Alfonsum (cui in primis deserviebat) post eius obitum ex Neapoli Valentiam applicuisse: explorataque hac nostra civitate decrevit apud nos moram trahere , existimans longe melius ulililali suæ consulere. Relicta itaque illa florentissima ac nobilissima civitate Valentia patria sua, ad nostram Balearem consignavit. Nequæ ea res se falsum habuit: nam tot tanlasque pecunias hic lucratus est, ut supra fidem fere existimandum sit. Quid de Luciano columina, quid de M. Alexandro, qu...... aut ipsimet mihi et............. hanc. ...... ......... lis infra paucum temporis habundarunt divitiis ....... inquam non ad amicorum favore, non a public co stipendio, sed sola spe summæ doctrinæ, qua non solum inter Baleares, sed inter Hispaniæ medicos non mediocriter præstabant.

Rursus idem Cossus narrat Clergam adventasse expilatum

a piratis, cui bene omnia cessura pollicetur.

Ceterum, ait, oro te quam vehementissime ut Ugonem Pacum et Petrum Sanlioanum, strenuos milites luo omni officio, opera ac diligenlia adiuves. Tendunt enim ad regiam maiestatem tanquam ad salutare refugium, ob maximum peragendum negolium, veluti ab ipsis certior factus cognosces.

Post has, fore postremo loco (quæ primæ esse deberent), excriptæ sunt A. Cossi ad Boillum litteræ, quibus eum sic al

loquitur.

Retulerunt mihi te iussu nri. Smi. Regis insulas illas, quæ - novissime in mari Indico repertæ sunt, regia classe petiisse,

ut illas barbaras genles, non solum a christiana religione, sed ab omni humanitate destitulas, tua ipsa opera, Christo duce, ad catholicam fidem redigeres, et ad aditionem nri. Cæsaris perduceres, nunc suadendo, nunc minilando , dumodo tale inceptum ad oplatum perveniat finem. Quod cum audissem etc. Prosequilur ipsum bono animo esse iubens, adductis ex Apostolorum officio ac vita exemplis.

Iterum Arn. Cossus Boillum alloquens aiebat.

Ceterum nepos tuus adolescentulus summæ indolis certiorem me de ingressu religionis reddilit. Gratulor admodum dum Maria optimam partem elegisse, et quantam a Deo consequutus est gratiam, ut in tam tenella etate, flores suæ iuventutis Crealori suo sedulo ac maiori studio reddat, quam nos fere senes sæces nostræ senectutis Deo reddamus; iproh pudor! Denique hac antithesim pro more exornatam et amplificatam, sic concludit: nos mortem , ille vitam petit, iuvenis adhuc inter celicolas die ac nocle intenta menle angelicos hymnos Deo cantabit, maxime te duce , te præceptore, te præside, per semilas rectas, per breviores calles tutissimus in cælum ibit (a).

(a) Vides hic Boillum alium, nostri nepotem, monasticæ vitæ deditum. Num Guillelmus ille Hieronymita, qui postea Episcopus fuit Gerundensis ann. 1512? Nam non obest quod nostro præside illum vitam agere insinuat; cum id de exemplo et consilio intelligi possit.

« PoprzedniaDalej »